Distinctio XXIV — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXIV

[Distinctio XXIV.]

 

Hic quaeritur, si fides tantum sit de non visis…

 

[1.] Ista est distinctio 24 tractans de fide comparative.

Primo continet, quod fides est proprie non apparentium. Unde non est proprie fides, qua dicimus nos credere, quae videmus.

2° quod Petrus passionis Christi fidem habuit non in eo, quia hoc videbat, sed in eo, quod credebat Deum esse, qui paciebatur.

3° quod fides non est de his, quae penitus ignorantur, quia fides est ex auditu, non tamen exteriori, sed interiori, nec de his, quae subiciuntur exteriori visui, est tamen de his, quae visu interiori, id est intellectu, capiuntur.

 

[2.] Super his sunt hii versus :

A

quandoque fide [sicut patet in Thoma, qui aliud vidit et aliud credidit] non visas credere vise

Res faciunt oculis, homines se credere dicunt.

Hunc [hominem] Petrus esse Deum credit, quem [hominem et sic Deum] scit fore passum.

Non proprie credis [visa exteriori sensu] extra conspecta, sed [id est visa in intellectu] intus

Quiddam [id est nihil credis] non credis, si non intelligis [scilicet prius] idque

Convertens varia cum tempore [id est mutas in alio nunc et in alio ; modo in futuro, modo in praeterito] cognitionem.

 

[3.] Quaeritur, utrum obiectum fidei sit solum veritas in creata.

Videtur, quod non. Nam obiectum fidei est mundum esse creatum et Filium Dei esse hominem factum, sed illa sunt alia quam veritas increata, ergo quaestio falsa.

 

In contrarium est Dionisius 7 cap. de divinis nominibus dicens, quod fides est circa simplicem et semper existentem veritatem, haec autem est veritas increata.

 

Sciendum secundum Thomam, quod in obiecto fidei est aliquid formale et aliquid materiale. Formale est veritas prima increata, quia quidquid fides credit, credit per veritatem primam, cui tamquam medio innititur eo, quod nulli assentit, nisi quia est a Deo revelatum. Et sic virtus divina est tamquam medium ad conclusionem demonstratam. Materiale autem fidei est, quod habet aliquem ordinem ad Deum, ad quod cognoscendum homo per aliquos divinitatis effectus adiuvatur, ut inde divinam fruitionem consequatur. Et ideo istud obiectum non cadit sub fide, nisi in ordine ad Deum.

 

Et patet, quod obiectum formale fidei est solum Veritas increata, quamvis materiale obiectum sit veritas creata, secundum quod habet ordinem quoad Deum, ut est mundum esse creatum a Deo, Deum esse hominem factum et sic de aliis multis, quae singula in obiectum fidei formale ordinantur, sicut omnia in medicina considerata ad sanitatem principaliter ordinantur. Et patet, quod rationes in contrarium factae stant simul sine repugnantia.

 

[4.] Utrum fides sit solum de complexis et enuntiabilibus.

Notandum, quod complexum dicitur oratio, ut Christum pati, enuntiabile vero dicitur propositio, ut Christus est passus, incomplexum ut res, ut Deus, Trinitas, incarnatio, passio, resurrectio et similia. Modo sunt duae sententiae circa istam materiam, una dicens, quod fides est de complexis, alia, quod est de incomplexis. Sed potest dici, quod sicut obiectum formale fidei, ut dictum est in praecedenti quaestione, est Veritas prima increata, sed obiectum materiale est veritas creata, secundum quod habet relationem quoad Deum, sic fides est formaliter solum de incomplexo, ut est incomplexe, sed ut est ab homine complexe perceptibile, cum obiectum fidei, quae est qualitas mentis, est veritas ad credendum divinitus et supernaturaliter revelata, de quanto tali veritati, secundum quod proportionabiliter conceptibilis est, sed non ex sui evidentia, sed primo ex motione et inclinatione ac dictione Dei, assentitur et adheretur sine formidine de opposito. Propositio autem vocalis scripta vel mentalis est nisi signum, quo representatur credenda veritas ipsi fidei, ut credatur.

 

[5 ] Utrum fidei potest sub esse falsum ?

Dicitur, quod non et praesertim fidei infuse, quam Deus infundit ad assentiendum firmiter vero et dissentiendum falso.

 

[6.] Utrum idem potest esse simul ab eodem scitum et creditum ?

Quidam dicunt, quod nullus articulus fidei probari potest ratione necessaria. Alii dicunt, quod potest ; immo Aristoteles 8 Physicorum et 12 Metaphysicae probat ex necessariis, quod necesse est esse solum unum Deum ; et cum esse solum unum Deum et in illum credere sit articulus, videtur, quod idem ab eodem simul potest esse scitum et creditum. Utraque opinio magnorum est.