Distinctio XXXIX — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXXIX

[Distinctio XXXIX.]

 

Nunc de periurio videamus. Periurium est mendacium iuramento firmatum…

 

[1.] Ista distinctio 39 de mendacio, confirmato periurio,

continet primo, quod iusiurandum habet tres comites, veritatem, iustitiam et iudicium ; et si ista deficiunt, non est iuramentum, sed periurium.

2° quod ille periurat, qui falsum iurat voluntate fallendi et qui putans falsum, quod verum est, iurat, et qui verum putans, quod falsum est, iurat. Primus dicit mendacium et mentitur, secundus non dicit mendacium et mentitur, tertius nec mentitur nec dicit mendacium, sed tamen falsum dicit.

3° quod periurium est vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi.

4° quod sponte et sine necessitate iurare, vel falsum iurare, grande peccatum est ex necessitate autem iurare, scilicet vel ad innocentiam asserendam vel a[d] foedera pacis confirmanda vel ad persuadendum auditoribus, quod est eis utile, malum non est, quia est necessarium.

5° quod licitum est iurare per creaturas sanctis, qui in creaturis creatorem venerantur.

6° quod qui iurat per Deum magis tenetur, quam qui iurat ; per evangelium, vel alias creaturas, quia per eum haec facta sunt.

7° quod dicere « per Deum iuro » est testem adhibere Deum. Unde iurare est Deo ius reddere : ius veritatis, non falsitatis.

8° quod iurare per quamcumque creaturam est creatorem eius testem adhibere ; et ideo, qui falsum iurat per lapidem, periurus est.

9° quod in omni iuratione aut Deus testis adhibetur aut creatura Deo obligatur et oppignoratur ; et hoc est genus iuramenti gravissimum, quod fit per execrationem, ut cum homo dicit : Si hoc feci, hoc paciar vel cum dicit : Per salutem meam vel per filios meos : obpignorat enim eos Deo, ut veniat hoc in caput eorum, quod exit de ore eius, si verum, verum, si falsum, falsum.

10° quod qui iurat per falsos Deos et fidem non servat, bis peccat, quia iuravit, per quos non debuit et contra fidem facit iurando, quod non debuit.

11° quod iuramentum id, quod est contra fidem vel contra caritatem, [est] quod observatum in peiorem vergit exitum, potius mutandum est quam adimplendum. Unde qui sic iurat, vehementer pecat, cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat : et quia iniuste iuravit et quia facit, quod non debet ; et tale iuramentum non observatum periurium dicitur, non quod reus sit, quod non observat, sed quia iuravit iniustum, ex quo reus est, sicut ille, qui periurat.

12° quod quacumque arte verborum quis iurat, Deus, qui testis est conscientiae, ita hoc accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit : dupliciter autem reus fit, quia et Verbum Dei in vanum sumit et proximum in dolo capit.

13° quod si quis exigit iuramentum ab eo, quem nescit falsum iuraturum, non peccat, sed humana tentatio, id est fragilitas, est ; si vero eum scit false iuraturum et cogit eum iurare, vincit homicidam, quia homicida corpus occidit, ille autem duas animas, scilicet eius, quem iurare provocat, et suam.

14° quod synodus sancta statuit, quod nisi pro pace servanda omnes fideles ieiuni ad sacramentum, id est ad iuramentum, accedant.

 

[2.] Et super ista distinctione est unicus versus, tangens materiam in communi. Et est iste versus :

 

Q

manet in fine tractans periuria late.

 

[3.] Utrum iurare sit licitum ?

Dicendum, quod sic ex causa rationali et cum cautela, ut vitetur periculum. Unde iuramentum licitum pro urgenti necessitate licite exhibetur, ut ieiunium pro infirmitate frangitur. Iuramentum ergo Dominus sine causa et sponte prohibuit Matth. 5 : Sit sermo vester est est non non etc.

 

Sciendum enim, quod aliud est ad iuramentum sponte accedere, aliud ad asserendum innocentiam suam vel foedera pacis constituenda vel ad persuadendum auditoribus, quando pigri sunt credere, quod eis utile est, iuramentum proferre. Primum prohibetur, secundum conceditur : Non enim iurare peccatum est omnino. Haec XXII quaest. 1 cap. 1.

 

Item notandum, quod iuratur licite dupliciter : aut ratione boni consequendi aut ratione mali fugiendi. Ratione boni quadrupliciter : pro veritate, pace, amicitia et obedientia ; Christus igitur et Apostolus iuraverunt pro veritate spirituali salutifera confirmanda, ut Iohannis 3 : Amen, Amen, dico tibi : nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei. Et in tali causa iuravit Apostolus : unde ad Galatas 1 dixit : Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Et 2 Corinthiorum 1 : Deus pater Domini nostri Iesu Christi infra : ego autem testem Deum invoco in animam meam et Roman. 1 : Testis est mihi Deus, cui servio in spiritu. In causis autem civilibus iurant testes pro veritate civilis iudicii declaranda. Nam Deuteron. 19 dicitur : In ore duorum vel trium testium stat omne verbum.

2° iuratur ratione pacis confirmandae vel reformandae ; et sic iuravit Abraham ipsi Abimelech, quod non noceat eius posteris Genes. 21, et Iacob Laban Genesis 31.

3° iuratur ratione amicitiae contrahendae vel confirmandae : sic iuraverunt Abimelech et Isaac Genes. 26 ; sic etiam iuravit Ioseph patri suo Iacob Genes. 47.

4° iuratur ratione obedientiae et hoc tripliciter : primo ratione fidelitatis, ut faciunt vasalli regi vel principi et reges communitati, ut habetur 2 Regum 5, ubi dicitur : Venerunt tribus Israel ad David in Ebron dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus ; et sequitur : venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Ebron etc. Sic deberent iurare nationes extere cum suis senioribus regi Bohemiae Wencezlao, ut forent sibi fideles et obedientes.

Secundum est iuramentum subiectionis, sicut in ecclesia subditi iurant suis praepositis. Unde Iudicum 11 : Principes Galaad subiecti Ieptae dixerunt : Dominus, qui haec audit, ipse mediator et testis est, quod nostra promissa faciemus.

3° autem iurant personae communitatis pro consuetudine licita observanda. Unde Exodi 19 : Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus.      

 

Iuratur autem ratione mali fugiendi dupliciter : vel ad vitandum malum vel expurgandum.

Primo modo iuratur circa copulam matrimonii, circa ordinem sacerdocii et universaliter circa principia causarum, ne pars actrix calumniose impetat nec altera calumniose defendat.

2° modo iuratur pro expurganda infamia, ut Deut. 21 docetur, quod in crimine occulto, ut occisione hominis, personae susceptae iurabunt, quod manus eius non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt.

 

In talibus itaque casibus tripliciter circumstationatis licitum est iurare. Unde circumstantiae ponuntur Ieremiae 4, cum dicitur : Iurabis : Vivit Dominus in veritate, iudicio et iustitia. Oportet enim primo, quod iuramento substrata sit veritas, immo quod sit in ipsius iurantis conscientia, quod iuratur.

Oportet 2°, quod iuretur in iudicio, scilicet ut non iuretur, nisi propter necessitatem ac utilitatem a summo iudice approbatam ; aliter enim in vanum iuraretur contra praeceptum secundum, nec sufficiunt ista duo, scilicet quia veritas illicite aut inhoneste, non est iuranda, licet in iudicio humano requiratur, et sic necessitate suppositionis necessaria et utili occasione accepta.

Ideo oportet 3°, quod iuretur iniustitia deficiente. Itaque aliqua istarum trium circumstantiarum fit iuramentum illicitum.

 

Et si false iuratur, tunc iuratur contra primum ; si ex consuetudine sine finis utilitate, tunc contra secundum ; vel si inhoneste vel difformiter primae iustitiae, contra tertium. Et sic veritas, utilitas et honestas in iuramento rectificant iurarnentum. Primam conditionem debet iurans discutere, secundam iurans et ille, cui iuratur, et tertiam universalis ecclesia. Et sic iuramentum quoddam est assertorium et quoddam promissorium. Assertorium, quo iuratur de veritate nobis determinanda, cuiusmodi est veritas de praesenti et de praeterito, ut quando iuratur, quod sic est vel quod sic fuit. Iuramentum autem promissorium est, quando iuratur veritas de futuro, ut contingit in voventibus vel promittentibus. Haec Doctor evangelicus Super mandato 2.

 

[4.] Utrum iur amentum incautum obliget ?

Dicendum, quod obligat ad peccatum, quia qui iurat, quod iurare non debet, reus periurii habetur, ut dictum est per Magistrum in littera. Non obligat tamen ad observandum, immo potius quod non servetur. Vocatur autem omne iuramentum incautum, quod iuratum vergit in peiorem exitum, ut si aliquis iuret non servare castitatem, vel non obedire suis superioribus in licitis... et sic de multis aliis, quibus stulti homines involvuntur.

 

[5.] Utrum iuramentum coactum obliget ?

Dicendum, quod si est coactum coactione insufficienti, quae scilicet cadit in constantem virum, non obligat in foro contentioso, obligat tamen in foro conscientiae. Unde si viator iuret latroni metu mortis vel carceris, quod dabit ei centum sexagenas, non obligatur in foro Ecclesiae, sed obligatur in foro conscientiae, quia potius debet damnum sustinere, quam fidem frangere. Postquam autem reddiderit, potest repetere coram iudice, si non iuravit, quod non repeteret. Si vero iuravit, tunc potest alteri denuntiare ; si vero iuravit, quod non denuntiaret, incautum fuit iuramentum, quia contra correctionem fraternam fuit, nec tenetur servare. Multae sunt involutiones, quae nequeunt breviter explicari.

 

[6.] Utrum iurarnentum obliget secundum intentionem iurantis vel intentionem recipientis ?

Dicendum, quod si ille, qui iurat, iurat sine dolo, non obligatur, nisi secundum intentionem suam in foro conscientiae ; si autem iurat cum dolo, ratione doli obligatur secundum intentionem iuramentum recipientis. In foro autem Ecclesiae obligatur, sicut exterius verba sonant.

 

[7.] Utrum omne iuramentum sit peccatum mortale ?

Dicendum, quod non. Si enim aliquis iuret sine deliberatione falsum, non advertens se iurare, non peccat mortaliter. Si autem falsum ex deliberatione, advertens se iurare, mortaliter peccatet praecipue, quando advertit, quod false iurat. Si autem iurat falsum, is putans iurare verum et adhibuit diligendam, quam debuit utrum iuret verum vel falsum, potest dici, quod non peccat mortaliter. Si non adhibuit diligentiam, peccat mortaliter. Propter intricationes tam multas Salvator noster sciens homines in peccatum cadere dicit Matth. 5 : Ego autem dico vobis omnino non iurare.