Distinctio XXXVIII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII.

Qualiter in generali per actum voluntatis peccatum introducitur ?

 

 

A. De voluntate et eius fine, ex quo est et ipsa iudicatur.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Post praedicta de voluntate eiusque fine, etc.

Hic incipit pars in qua Magister agit de quantitate actionis in communi in bona et mala actione. Et hoc facit ut melius videatur quantitas peccati, de qua hic intendit.

Dividitur autem in tres partes :

in quarum prima agit de quantitate actionis interioris, quae est voluntas.

In secunda, de quantitate actionis exterioris, quae est opus. Et haec incipit infra, distinct. XL, ibi, A : Post haec de actibus, etc.

In tertia, gratia cuiusdam quod dictum erat, scilicet quod intentionem fides dirigit, quaerit de actibus infidelium, dist. XLI, ibi, A : Cumque intentio, ut supra, etc. Et post sequitur pars quae est de modis peccatorum, ut patet ex divisione superius assignata.

 

Prima harum dividitur in duas :

in quarum prima Magister quaerit de quantitate voluntatis.

In secunda autem, quare ipsa voluntas est peccatum determinatum : et haec incipit in sequenti distinctione XXXIX, ibi, A : Hic autem oritur quaestio, etc.

 

Praesens distinctio dividitur in duas partes :

in quarum prima tangit ea quae faciunt ad quantitatem voluntatis demonstrandam.

Et in secunda quaerit, quid intersit inter voluntatem, et intentionem quae mensurat voluntatem ? Ibi, F : Solet etiam quaeri, etc.

 

In prima autem harum Magister tria facit.

Primo enim ostendit, quod mensura voluntatis ex fine est.

Secundo quaerit, utrum omnes bonae voluntates unum habeant finem, et omnes malae unum vel diversos ? ibi, C : Sed quaeritur, utrum omnes bonae, etc.

In tertia, determinat quoddam obiectum Augustini contra determinata, ibi, D : Verumtamen huic sententiae, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ?

 

Incidit autem dubitatio circa primum, utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ? et, si ex fine pensetur, ex quo fine pensetur ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Omne agens per intentionem et intellectum, nisi vane agat, praestituit sibi finem ad quem mensurat totum opus : voluntas est sic agens : ergo praestituit sibi finem ad quem mensurat totum opus. Prima probatur ex hoc, quod quidquid de opere non proportionatur fini, illud vanum est. Alia patet ex hoc quod dicit Damascenus, quod omnis voluntas in ratione est. Inde sic : Omne opus accipit quantitatem valoris ex eo ad quod mensuratur : opus autem voluntatis totum commensuratur fini : ergo totum accipit quantitatem valoris a fine.
  2. Item, in agentibus secundum naturam, in quibus est forma finis, attenditur bonitas generationis et actus ex forma quae est finis : ergo similiter etiam erit in agentibus ex deliberatione : ergo iterum sequitur, quod quantitas actualis voluntatis attenditur ex fine.
  3. Item, ratio boni in omnibus est ex fine : ergo multo magis in opere morali, in quo est simpliciter bonum quod est honestum : ergo cum opus voluntatis sit solum morale, quantitas bonitatis vel malitiae accipietur ex fine.

Item, Boetius in Topicis dat istam maximam : Cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est : et cuius finis malus, ipsum quoque malum est. Si ergo bonus finis facit bonum : et quantitas boni facit quantitatem boni a voluntate : ergo quantitas voluntatis attenditur ex quantitate finis.

Item, hoc accipitur ex Littera per multas auctoritates.

 

Sed contra hoc videtur esse instantia per multos actus : ut

  1. Aliquis fornicatur cum aliqua, ut ex illa familiaritate revocet eam ab haeresi, hic est finis bonus, et tamen opus malum.
  2. Item, aliquis furatur ut pascat pauperem : cuius iterum finis bonus, et opus malum.

 

Solutio antiquorum Doctorum ad hoc tendit, quod id quod dicit quaedam Glossa super illud, Lucerna corporis tui est oculus tuus : quod quantum intendis, tantum facis : hoc intelligitur in malis generaliter propter contemptum : quia si intendis levando calamum peccare mortaliter et provocare Deum, tu tantum peccas quoad Deum, licet non tantum pecces quoad proximum.

Similiter dicunt, quod generaliter intelligitur in indifferentibus : quia in illis verum est, quod intentio tua nomen operi tuo et formam imponit : quia indifferentiam non habet ratione meriti vel demeriti, nisi ex intentione. Sed in bonis dicebant, quod particularis est regula illa : quia in bonis non tantum semper facis, quantum intendis. Si enim des obolum et possis dare plus, et intendis tantum mercari per obolum, quantum per centum millia, non tantum propter hoc mereberis. Et ita dixerunt etiam de malis propter bonum factis : licet enim intentio boni diminuat culpam in talibus, non tamen tollit totam, nec facit opus meritorium. Et in hac solutione steterunt Praepositivus Cantuariensis et Gulielmus Altisiodorensis.

Potest tamen sine praeiudicio aliter dici, distinguendo in eo quod refertur ad finem, et in fine ad quem refertur id quod ad finem refertur. Eorum enim quae ad finem referuntur, quaedam sunt cognata fini ex natura ipsorum, hoc est, quod naturaliter sunt ordinata ad ipsum : quaedam autem per naturam sunt obliquata ab ipso : et quaedam nec sic, nec illo modo, quae sunt imposita ad finem, et imposita in obliquatione ab ipso. Similiter finis triplex est, scilicet primo modo qui disponit rem relatam ad ipsum, ut terminus motus disponit et diffinit motum, sicut forma finis est in generatione : et iste finis est pars complens rem, vel in esse, vel in bene esse. Est etiam finis ultimus intentus quo quiescit agens, licet non motus primo pertingat ad ipsum, sicut finis in naturis est conservatio speciei. Et est tertio modo finis in quo quiescit tota intentio motionis : et hic est in natura assimilando in aliquo primo auctori, secundum quod hoc est unicuique motorum secundorum possibile. In moribus ista adaptantur, scilicet quod actio bona est cognata fini bono : mala autem obliquata : et indifferens, potentia ad utrumque. Finis autem qui est complens actu in bene esse, est forma charitatis in merito : et finis quo quiescit agens, est beatitudo : et finis in quo quiescit tota intentio, est Deus.

Dicamus igitur, quod intentio imponit nomen operi per finem proximum sive primum, in his quae sunt cognata ad ipsum, et in his quae non sunt obliquata ad contrarium. Et tunc numquam habet instantiam : quia sicut in naturis forma movens, inducens est suam speciem in fine motus, ita quantitas charitatis inducit quantitatem meriti in opere sibi cognato et indifferenti.

Et hoc modo procedunt rationes prius inductae.

Ad ea autem quae obiciuntur, dicendum quod non valent : quia non est in talibus relatio per naturam operis, sed tantum per cogitationem agentis : et de tali relatione non loquitur hic Magister : quia illa stulta est, si applicat fini quod non est applicabile ei. Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

B. Quod Deus est finis omnis bonae actionis, quia charitas est nec tantum Spiritus sanctus, sed etiam Christus, et Pater : nec hi sunt tres fines, sed unus.

 

 

ARTICULUS II.

Quis est finis ex quo pensatur quantitas voluntatis ?

 

Secundo quaeritur, quis sit finis ille ? Et dicit in Littera, quod est charitas quae est finis praecepti.

Videtur autem, quod non.

  1. Per illud Eccle. XII, 13 : Finem, loquendi pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa : hoc est enim omnis homo. Glossa ibidem, id est, et hoc est omnis homo : ergo omnia referenda sunt ad timorem.
  2. Item, quod charitas non sit finis, videtur ex hoc quod dicitur, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Constat autem, quod omnis operans scit finem operis sui : ergo finis non est charitas.
  3. Item, primo libro Sententiarum, distinctione I, habitum est, quod finis dilectionis et usus omnis operis, est id quo fruendum est : hoc autem est Deus trinitas, sicut ibidem dicitur : Deus autem trinitas non est charitas creata : ergo charitas non est finis operis.

Item, beatitudo dicitur esse finis omnis appetitus ab Augustino, et Philosopho, et Boetio : hoc autem non est charitas : ergo ipsa non est finis.

  1. Item, sicut charitate movemur in Dei bonitatem, ita per fidem in veritatem, ita per spem in aeternitatem : ergo videtur, cum veritas increata et aeternitas sit finis, quod ita fides possit dici finis sicut charitas.
  2. Item, nihil movetur ad finem quem habet iam : habens autem charitatem, adhuc movetur in opere meritorio : ergo non movetur ad charitatem : id autem quod est finis, est id ad quod est motus : ergo charitas non est finis.
  3. Item, praeterea magis videtur esse obedientia finis praecepti, quam charitas : quia obedientia respicit omne praeceptum in quantum est praeceptum, charitas autem non : ergo male videtur dicere in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa super illud Apostoli, I ad Timoth. I, 5 : Finis praecepti est charitas : finis est triplex, scilicet determinationis, ut agri in ultima parte sui, cum toto continuato ad terminum illum finitur : et finis consumptionis, sicut panis finitur in ultima parte, in quantum non est plus de pane : et consummationis, sicut perfectio finis est.

Dicendum igitur quod charitas est finis operum praecepti consummans opera : quia ad ipsam ut sunt merito referuntur. Qualiter autem charitas sit finis et forma et radix et mater, dictum est in III libro Sententiarum : hic autem tantum dicitur, quod ipsa est finis inductus per speciem meriti in opus a seipsa, ut est movens merentem in opere : sicut in naturis secundum rationem idem est movens et finis : sed finis quo quis quiescit agens est beatitudo : in quo autem quiescit tota intentio, est Deus trinitas : et primum quidem est forma actus, secundum autem quies est appetitus, et tertium perventio completa intentionis. Unde primus refertur ad secundum, et secundus ad tertium : et de his omnibus multa sunt dicta in tertio Sententiarum in praedictis locis.

 

Ad primum ergo dicatur, quod timor est finis secundum quid, scilicet per recessum a malo : sed charitas est semper finis proximus actui meritorio in quantum meritorius est : et etiam quia aliae virtutes habent pro fine obiectum charitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet charitatem ut finem esse notam et intentam : et ut informantem animam, esse ignotam. Unde in argumento est fallacia accidentis.

Ad aliud dicendum, quod illud intelligitur de fine quo quiescit appetitus, non qui informat actum, vel in quo ut in ultimo intentio requiescit.

Ad aliud dicendum, quod impletio gaudii in bono est, ad quod se habet verum ut ostendens, et aeternum ut indeficiens : et ideo aliae non sunt ita finis sicut charitas. Et alia ratio est : quia possunt esse informes : et ideo non informant actum meriti : unde cum forma sit finis actus, ad minus non possunt hoc modo esse fines.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est : sed aliquid movet ut inducat speciem suam in alio : ita est hic quod charitas movet in opere meritorio, ut in termino operis, sicut ipsa faciens vim meriti : unde motus est ut aliter habeatur quam habetur.

Ad aliud dicendum, quod obedientia respicit praeceptum in quantum praeceptum, sed non id quod est praeceptum, nec id quod est opus praecepti, et ideo non potest esse finis omnis operis meritorii : sed charitas respicit id quod est praeceptum, et id quod est opus, ut forma actus ? et ideo ipsa accipit rationem finis.

 

C. Quod omnes bonae voluntates unum habent finem : et tamen quaedam bonae diversos fines sortiuntur.

D. Quaedam huic sententiae videntur adversari.

E. Hic ostenditur quomodo, licet videantur, non repugnet praedicta.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum sit unus finis bonarum voluntatum ? et, utrum duos fines possumus nobis ponere ? et, an boni mercenarii merentur ?

 

Deinde quaeritur, de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, C : Sed quaeritur, Utrum omnes voluntates bonae, etc.

Et quaeruntur duo, quorum primum est, utrum unus sit finis bonarum voluntatum ?

Secundo, utrum unus finis sit malarum, ut videtur dicere in Littera ?

 

Ad primum proceditur sic :

Videtur enim, quod non sit unus finis bonarum voluntatum : quia

  1. Si finis est perfectio rei, sicut differunt perfecta, ita differunt perfectiones : opera autem meritoria differunt etiam in eodem homine : ergo et perfectio secundum finem.
  2. Praeterea, habitum est, quod charitas est finis, et beatitudo est finis, et Deus finis : ergo videtur, quod multi sint fines etiam eiusdem hominis et eiusdem operis.

Si dicas, quod istorum finium unus refertur ad alterum, et sic finis ultimus est unus : sed citra ultimum non sunt plures fines. Adhuc videtur hoc esse falsum : quia dicit in Littera in fine praecedentis distinctionis, quod finis sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus : et constat, quod illi aequales sunt : ergo unus non refertur ad alterum : ergo sunt fines.

Si dicas, quod illi sunt unus finis in quantum sunt unum summum bonum. Contra : Fides ponit eos tres quibus est fruendum, ut habetur in prima distinctione libri I Sententiarum : ergo ponit eos tres quibus amore inhaeremus propter se : ergo tres fines, quia nihil diligitur propter se nisi finis.

  1. Item, cum finis intellectus sit veritas : et haec distinguat articulos per fidem, videntur plures esse fines.
  2. Praeterea, cum sit sapientia divina et potentia et bonitas et virtus et multa alia quae sunt Deus, ipse videtur multiplex esse finis secundum rationem multiplicitatis omnium attributorum : ergo non est unus solus finis.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum duos fines nobis possumus ponere ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. In multis Ecclesiis consuetudo est dare denarium venientibus ad Matutinas, ut libentius veniant : et constat, quod nec dantes nec accipientes condemnamus.
  2. Item, Apostolus : Debet in spe qui arat, arare : ergo laborans mercedem potest sperare temporalem : quidquid autem speratur, intenditur : ergo potest intendere in labore finem illum.
  3. Item : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
  4. Item, alibi : Dominus ordinat, ut qui altari servit, de altari vivat.
  5. Item, alibi : Non alligabis os bovi trituranti.
  6. Item, alibi : Si nos vobis temporalia seminavimus, magnum est nos si carnalia vestra metamus ? Quasi diceret : Non.
  7. Item, in Littera etiam habetur : Laeva eius sub capite meo, id est, temporalia in sustentatione.

 

Sed contra est quod

  1. Dicit Augustinus in libro Confessionum : Minus te amat, qui tecum aliquid amat, id est, minus quam teneatur.
  2. Item, super illud Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum es toto corde tuo, etc., dicit Glossa, quod non vult Deus amorem suum dividi : ergo nihil cum Deo est diligendum.
  3. Item, Isa. XXVIII, 20 : Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat : et pallium breve utrumque operire non potest. Exponitur de charitate : ergo nihil operit cum Deo : ergo non possumus facere duos fines.

 

Quaeritur etiam ulterius de bonis mercenariis qui videntur facere duos fines : quia

  1. Quidam serviunt propter regnum coelorum, et non propter Deum : hi enim secundum hoc videntur peccare.
  2. Item, Psal. CXVII, 1 : Confitemini Domino, quoniam bonus. Non dicit, Quoniam mihi vel tibi bonus : ergo debet diligi propter se, et non propter aliquam utilitatem temporalem vel aeternam : ergo videtur, quod servientes pro mercede aeterna peccant.

 

Sed contra : In Luca : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Ergo illi mercenarii non pereunt : ergo potest aliquis sibi constituere fines beatitudinis creatae in servitio Dei.

 

Solutio. Facile est hic respondere obiectis secundum supra determinata.

 

Dicendum igitur ad primam partem obiectionum, quod non est nisi unus ultimus finis, et unum obiectum fruitionis, ut in I libro Sententiarum, distinctione prima, determinatum est : et licet fides distinguat, tamen complementum gaudii nec est in intellectu, nec in veritate, sed in effectu et bonitate : et ideo unus finis.

Ad aliud dicendum, quod nullum attributorum dicit duo simul, scilicet diligibile propter se, et rationem diligibilis propter se, nisi tantum bonitas : et ideo ipsa sola est finis, et in ratione finis : sed alia attributa sunt quidem finis, sed non in ratione finis.

 

Ad secundam partem respondendum per distinctionem, quod finem ultimum non possumus constituere nisi unum : sed citra ultimum possumus habere alios fines, ut dicit in Littera : et hoc dupliciter : id enim quod quaeritur citra Deum, duobus modis quaeritur, scilicet ad Deum tantum : sicut illi qui non quaerunt nisi unde faciant sibi instrumentum merendi, ut qui omnia dant in eleemosynas. Quaeritur etiam ad dilectionem citra Deum tantum : et illi aedificant ligna, foenum, stipulam : sed tamen merito fundamenti et charitatis qua nihil tantum ut Deum dilexerunt, salvabuntur.

Ad hoc autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod cum dicit Augustinus, Minus te amat, intelligitur secundum quod ly te, dicit associationem aequalitatis vel contrarietatis : quia tunc peccatum mortale est talis dilectio, et est libidinosa, quae Deum non praeponit omnibus creaturis.

Ad alia omnia dicendum, quod intelliguntur de fine citra finem, et non peccatur in talibus.

 

Ad tertiam partem obiectionum, est disputatum etiam super tertium Sententiarum, quaestione de numero diligendorum.

Et dicendum, quod bonus mercenarius non tantum non peccat, sed multum meretur : quia idem est merces aeterna quod ipse Deus secundum causam, licet beatitudo creata formaliter non sit Deus : sed ipse refert eam ulterius ad Deum tamquam optimum sibi.

Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod idem bonum simpliciter bonum, est nobis bonum in gloria, licet in statu sensualitatis non semper sit idem : et bonus mercenarius attendit sibi bonum secundum statum gloriae : et ideo confitetur quoniam bonus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum malarum actionum sit unus finis, scilicet avari et luxuriosi ?

 

Secundo quaeritur, utrum malarum actionum sit unus finis ?

Et videtur, quod sic :

  1. Per hoc quod est in Littera in tribus locis, scilicet in isto capitulo semel, ibi, C : Sed quaeritur, etc. : et in illo capitulo, F : Solet autem quaeri, etc. : et bis per verba Augustini super illos versus Psalmorum : Scrutans corda, etc., et : In laqueo isto quem absconderunt, etc.
  2. Item, per rationem : Omnes (ut dicunt Augustinus et Boetius) volunt beate vivere, et propter illud agunt quidquid agunt : ergo non tantum est unus finis malarum actionum, sed etiam omnium actionum bonarum et malarum, scilicet beatitudo.

 

Sed contra :

  1. Videmus, quod non est una dilectio secundum rationem speciei quae movet avarum vel luxuriosum : et hoc patet in operibus : ergo non omnium malarum actionum est unus finis.
  2. Item, prodigus et avarus impossibile est, quod delectetur in uno secundum rationem : ergo non omnium malarum actionum unus est finis in specie delectationis. Et si dicas, quod hoc est libido. Contra : Ista libido diversificatur secundum materiam : materia autem differt specie in malis actibus : ergo et libido : ergo libido non est una numero, nec una specie.
  3. Item, falsum videtur, quod omnes appetant beatitudinem : quia nos videmus, quod multoties quidam quaerunt infelicitatem : id autem appetunt in actione, quod quaeritur per ipsam : ergo non omnium finis est beatitudo.

 

Solutio. Dicendum, ut mihi videtur, quod bonarum actionum omnium finis ultimus est unus numero et ratione et substantia, qui est Deus ipse sive summum bonum : sed fines qui sunt circa illum, non sunt unus, sed multi ad illum ordinati. Actionum autem malarum non videtur mihi esse finis unus, nec numero, nec specie, ut probant obiectiones, sed causa. Quia omnis dilectio mala cuiuscumque speciei, causatur ex inordinato amore sui, ut dicit Augustinus super illud : Incensa igni et suffossa : quia licet duae sint radices mali, scilicet timor male humilians, et amor male inflammans, tamen etiam ut ipse dicit, timor nascitur ex amore. Sed actionum simul bonarum et malarum non est finis unus, nisi secundum analogiam, et non specie, vel numero : et hoc est beate vivere : quae beatitudo consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod vere est sive per substantiam sive per suppositum : et sic non appetitur nisi a directe quaerentibus et invenientibus eam.

Consideratur etiam secundum rationem : et hoc dupliciter, scilicet secundum rationem veram quae est secundum naturam ipsius, et hoc modo iterum non appetitur ab omnibus : et consideratur secundum rationem communem his ex quibus constat, et hoc communitate analogiae non speciei : sicut dicit Anselmus, quod constat ex commodis : et hoc verum est, quod omnes appetant commode et pro voluntate vivere : et hoc quaeritur in omni actione : et hoc modo omnes appetunt beate vivere : sed hoc non est habere beatitudinem pro fine actus, nisi secundum quid, et non simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

F. De differentia voluntatis, intentionis, et finis.

G. An illa intentio sit voluntas ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Solet etiam quaeri, quid distet inter voluntatem, etc.

Et habet duo capitula :

in quorum primo distinguit inter finem, voluntatem, et intentionem.

In secundo, tangit qualiter in uno opere materiales voluntates et materiales fines sunt plures : et tamen est una ultima voluntas, et unus ultimus finis. Et hoc plane patet in Littera illius capituli, ibi, G : Sed quaeritur utrum intentio, etc.

 

 

ARTICULUS V.

Quid sit intentio ?

 

Incidit autem dubium hic unum de intentione, quid sit ?

Videtur enim, quod non sit habitus, vel potentia : quia dormientem dicimus nihil intendere : cum tamen in dormiente dicamus esse potentias et habitus. Eadem ratione videtur, quod non sit passio : ergo videtur, quod nihil eorum quae sunt in anima : quia tria in anima ponit Philosophus, passiones, potentias, et habitus.

 

Et e contra videtur, quod sit habitus : quia in Evangelio comparatur lumini, ubi dicit : Vide ne lumen, quod in te est, tenebrae sint : lumen autem habitus est : ergo videtur, quod intentio sit habitus.

Item quaeritur ulterius, utrum sit in anima ex parte affectus, vel ex parte intellectus ?

 

Videtur autem, quod ex parte affectus : quia

  1. Dicit Augustinus hic in Littera, quod est voluntas cum fine : voluntas autem secundum affectum inest homini.
  2. Item, Philosophus dicit, quod voluntas est finis. Cum igitur intentio sit relatio ad finem, ut dicitur in Littera, videtur intentio inesse secundum voluntatem.
  3. Item, penes intentionem est meritum vel demeritum, et quantitas boni et mali, ut supra habitum est : penes intellectum autem vel affectum rationis nihil horum est : ergo intentio inest penes affectum.

 

Sed contra :

  1. In Evangelio comparatur oculo, cum dicit Dominus : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Et iterum : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, id est, tota congeries operum : oculus autem non est affectus, sed adspectus : ergo intentio inest secundum intellectum, et non secundum affectum.
  2. Item cum dicitur : « Ego intendo hoc, sensus est, Ego praestituo operi meo finem hunc » : praestituere autem sibi finem, est potentiae conferentis : cum igitur voluntas nihil conferat, videtur intentio non inesse secundum voluntatem, sed secundum rationem.
  3. Item, voluntas numquam vult volitum aliquod, nisi nuntietur a ratione, eo quod ipsa oculum videndi volitum non habet.
  4. Item, nec potest videre finem, nisi praestituatur a ratione. Cum igitur intentio praemonstret finem, videtur intentio inesse secundum rationem, et non secundum voluntatem.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit supra in Littera, cap. B, quod intentio est finis : hoc enim falsum videtur per hoc quod intentio est relata ad finem : finis autem ad finem non refertur : ergo intentio non est finis.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio ad primum, quod intentio est actus.

Cum autem obicitur quod dicit Philosophus, quod tria sunt in anima : dicendum, quod intelligitur de his circa quae consistit virtus secundum substantiam : quia secundum subiectum est circa potentiam, et secundum essentiam est habitus, et secundum materiam est circa passiones : tamen alia sunt in anima multa, ut actus, et species, et huiusmodi.

Ad aliud puto esse distinguendum, quod intentio potest intendere in finem operatione, vel iudicando finem tantum, vel utroque modo. Et primo modo sicut viator tendit in finem viae : et sic intentio est voluntas tendens in finem : vel, ut melius dicatur, tentio voluntatis in finem. Secundo modo similis est illi qui digito stans in via monstrat. Et primo modo intentio est in voluntate : et hoc modo loquitur Augustinus, et aliae sunt rationes ad hoc inductae. Secundo modo est in ratione : et hoc modo loquitur Evangelium. Et tertio modo est voluntatis rectae sive regulatae a ratione : et haec est materiae propriae modo sumpta intentio.

Et per hoc patet solutio fere ad totum praeter duo.

 

Ad id autem quod obicitur, quod meritum non sit nisi in voluntate, dicendum quod falsum est, quia etiam in ratione practica : sed ut supra diximus, in ratione omne meritum est sicut in determinante, et in libero arbitrio sicut in eligente, et in voluntate sicut in complente meritum perfecte volendo et operando.

Ad ultimum dicendum, quod intentio non dicitur finis nisi loquendo materialiter, ut intentio ponatur pro intento : et hoc modo intelligitur id quod dicitur in Littera.