Distinctio XVII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XVII
De productione hominis quantum ad principia constitutiva, scilicet corpus et animam : et primum de viro.
A. De creatione animae, Utrum de aliquo facta sit, vel non ? et, Quando facta, et quam gratiam habuerit in creatione ?
B. Opinio quorumdam haereticorum, qui putaverunt animam esse de substantia Dei.
DIVISIO TEXTUS.
Hic de origine animae, etc.
Hic agitur de formatione hominis secundum relationem ad principium materiale : et hoc dupliciter, scilicet secundum animam, et secundum corpus : et ideo sunt hic duae partes, in quarum prima tangit secundum animam.
In secunda, secundum corpus, ibi, D : Solet etiam quaeri, Utrum Deus, etc.
Circa primam tangit Magister duas quaestiones, quarum una est : Utrum anima de substantia Dei creata sit ? Secunda : Utrum in corpore vel extra corpus ? ibi, C : Sed utrum in corpore, etc.
In hac parte transeo breviter obiciendo : quoniam ista quaestio : Utrum anima sit facta de substantia Dei, aut de materia aliqua praecedente ipsam : aut ante corpora sint creatae animae in comparibus stellis, vel simpliciter, sicut dicebat Pythagoras et quidam alii, alibi diligenter investigata sunt.
ARTICULUS I.
Utrum Deus inspiravit homini spiraculum vitae, ita quod anima sit pars Dei aut divinae substantiae ?
Circa primam tamen partem possumus ponere rationes haereticorum sic :
- Deus non est spirans alia substantia quam sua : ergo si homini inspiravit spiraculum vitae : etiam spirat hoc ei de substantia sua propria : ergo anima est pars Dei.
- Item, inspiratio vel in alium spiratio, est motus spiritus ab interiori : igitur cum Deus inspirat, fuit motus substantiae Dei spiritus : interiora autem sunt substantia : ergo anima accepta est de sua substantia.
- Item, Ioan. XX, 22 : Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum. Et Augustinus dicit, quod sufflatio ostendit Spiritum sanctum de sua substantia procedere. Ergo similiter hic insufflando, ostendit quod spiraculum vitae hominis de sua substantia procederet.
- Item, eadem forma est exemplaris et imaginis : ergo necesse est, quod illius formae secundum naturam sit idem susceptibile, et secundum formae diversitatem diversificatur materia et subiectum : cum igitur homo sit imago Dei, oportet quod in ipso sit substantia in qua illa forma imprimatur : et haec non erit susceptibilis illius formae nisi sit divina : ergo anima est de substantia divina, ut videtur.
Sunt autem aliae rationes Philosophorum quae fortiores videntur, sed alibi sunt collectae et solute.
In contrarium sic potest obici :
- Omne quod fit ex aliquo, perfectius est illo : anima fit de substantia divina : ergo perfectior est illa, quod est absurdum.
- Item, quidquid est potentia materialis ad multa quae fiunt ex ipso, imperfectum est respectu cuiuslibet eorum : substantia divina est materialis secundum haereticum ad omnem animam : ergo imperfectior.
- Item, substantia divina est impartibilis : quod autem impartibile est, non potest esse materia diversorum nisi per hoc quod est per diversas sui partes in illis : ergo substantia divina non potest esse ex qua fiunt omnes animae.
- Item, substantia divina non est vertibilis per electionem voluntatis : anima autem est vertibilis : ergo anima non est ex substantia divina.
Et alia multa possunt ad hoc obici.
Solutio. Dicendum, quod Pythagoras fuit primus auctor huius haeresis, ut dicit Chrysostomus super Iob. Deinde auxerunt quidam alii dicentes Deum, hyle, et animam esse idem : et adhibuerunt aliquas rationes phantasticas quae alibi solvuntur. Iosephus videtur in idem consensisse : quia dicit animam esse particulam divinitatis positam in corpore.
Ad rationes autem quae hic inducuntur, dicendum quod quando dicitur, inspiravit, effective, id est, spiritum fecit : et quod ita necesse sit sumi, probatur per rationes in contrarium inductas.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, si verum dicit effectum causae efficientis : tunc enim operatur super materiam alienam, et inducit formam spiritus creatam, non ab interiori substantiae suae sive essentiali : quia idem est terminus Dei quod consubstantiale.
Ad aliud dicendum, quod exemplaris et imaginis non est forma una nisi secundum rationem ducendi in aliud : imago enim ducit in exemplar, et non est aequalis : sed mutans, ut prius habitum est : et ideo non valet ratio illa.
C. Quando facta sit anima, an ante corpus, aut in corpore ?
ARTICULUS II.
An anima sit creata in corpore, vel extra corpus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Sed utrum in corpore, vel extra corpus, etc.
Videtur enim anima creata extra corpus : quia Plato, Macrobius, et Gregorius Nicaenus etiam hoc probare videtur : quia dicit, quod aliter mortalis esset : et horum verba et rationes quaerantur alibi.
Per rationem autem videtur idem sic :
- Spiritualis enim substantia non dependens a corpore secundum esse, debet fieri ante corpus secundum ordinem dignitatis : anima rationalis est talis substantia : ergo debet fieri ante.
- Item, omne quod est hoc aliquid, et ens perfectum, prius est in se antequam sit in alio : anima est hoc aliquid, et ens perfectum secundum se : ergo prius est in se quam in corpore. Quod autem anima sit hoc aliquid, patet per hoc quia est substantia composita, et substantia composita, est hoc aliquid, ut dicit Philosophus.
- Item, constat quod secundum esse non dependet a corpore : ergo per accidens unitur ei : ergo in se habet esse substantialiter : sed substantiale prius est accidentali : ergo prius est in se, quam in corpore.
- Item, sicut aevum se habet ad tempus, ita aeviternum ad temporale : sed aevum est ante tempus : ergo etiam aeviternum : cum igitur anima sit habens principium et non finem, et sit aeviterna, corpus autem generabile et corruptibile, videtur quod ipsa creata sit ante corpus.
Sed contra :
- Anima est substantia physici corporis secundum rationem, ut dicit Philosophus in II de Anima, dans substantiam et rationem physico corpori : nulla talium praecedit id cuius est substantia : ergo nec anima.
- Item, ubi fuisset ante incorporationem ? In compare enim stella non potest poni : quia hoc improbatum est et haereticum : ergo oportet, quod fuerit inter angelos : ergo aut coacta est incarnari, aut ex voluntate elegit. Si coacta est, cum coactio omnis habeat poenam, punitur anima ante culpam. Item, Si coacta esset : tunc peteret dissolutionem corporis ut liberaretur : et hoc manifeste falsum esse experimur omnes. Si autem elegit : hoc stultum fuit, cum ab intellectu deiformi venit in id quod obumbrat et obscurat et inficit eam.
Si dicas, quod non fuit sic in corpore Adae : quia hoc non fuit infectum. Contra : Corpus Adae non habuit visionem Dei intellectu deiformi : ergo corpus Adae etiam obscuravit intellectum, licet minus quam corpus nostrum.
Item, nulla forma secundum naturam praecedit suum subiectum, sed est finis generationis compositi : anima rationalis est forma ultima secundum naturam : ergo non praecedit suum subiectum, sed est finis generationis hominis.
Solutio. Dicendum, quod animae hominum infundendo creantur, et creando infunduntur. De anima autem Adae dubitaverunt Augustinus et Gregorius Nicaenus, propter opus creationis a quo die septimo requievit Deus : et dubitationi eorum respondendum est, quod est creatio ad naturae instaurationem, et ab hac requievit Deus septimo die : et est creatio ad naturae propagationem, et ab hac numquam requievit, in tantum, ut etiam quidam dicant eum per creationem omnem dare formam substantialem, sicut supra ostensum est. Unde ego puto, quod etiam anima Adae in corpore creata est : et quod dicit Genesis in fine primi capituli, quod creavit Deus hominem ad imaginem suam, et similitudinem : et postea in secundo capitulo subiungit de formatione ipsius secundum corpus, dico quod est dictum per anticipationem, sicut saepe fit in Scriptura.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum ad primum quod haec est falsa, quod substantia spiritualis, secundum esse non dependens a corpore, debeat fieri ante corpus, si generaliter proponatur. Est enim quaedam spiritualis substantia, secundum esse non dependens a corpore, quae est forma et perfectio corporis : et illa non debet fieri secundum ordinem naturae nisi corpore organizato.
Ad aliud dicendum, quod anima sit hoc aliquid, hoc est dictum a Magistris, non a Philosophis, nec a Sanctis : et puto, quod sit dictum falsum : quoniam in principio libri II de Anima habetur, quod materia non est hoc aliquid, nec etiam forma, et quod anima non est hoc aliquid : sed hoc bene concedo, quod anima est substantia composita : sed ipsa non est composita ut hoc aliquid : quia secundum naturam dependentiam habet ad corpus, licet posset esse sine illo. Sed bene concedo, quod perfectio sua non est omnino completa sine illo.
Ad aliud dicendum, quod secundum esse non dependere a corpore dicitur duobus modis, scilicet quod sit forma et virtus corporea : sicut est calidum, et frigidum, vel harmonia compositionis, vel lapideitas. Sic verum est quod secundum esse non dependet a corpore : quia potest esse sine illo, licet non sit in ultima perfectione sine ipso. Vel, potest esse sensus, quod dependentia ad corpus non sit de esse et diffinitione ipsius. Sic est falsum : quia substantialiter determinatur ad corpus.
Ad aliud dicendum, quod aevum non praecedit tempus nisi ordine dignitatis, nec anima secundum quod est forma corporis, nec est omnino extra tempus, sed potius in horizonte temporis et aeternitatis, ut dicunt Philosophi : quia secundum substantiam est extra, et secundum animationis actum et opera est sub tempore.
D. In qua aetate Deus hominem fecerit ?
ARTICULUS III.
Utrum animae debeatur corpus tale, quod sit compositum ex contrariis, vel debuerit habere corpus caeleste ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Solet etiam quaeri : Utrum Deus hominem, etc.
Quaerunt enim hic quidam : Utrum animae debeatur corpus tale quod sit compositum ex contrariis ?
Videtur, quod debuit habere corpus caeleste : quia
- Sicut se habet forma corporis ad formam, ita se debet habere corpus ad corpus : sed anima rationalis proxima est intelligentiae, quae secundum aliquos Philosophos est forma caeli : ergo suum corpus debet esse proximum naturae caelorum : ergo debet esse factum de aliqua stella, ut videtur.
- Item, nobilissimae formae in genere formarum debetur nobilissima materia in genere corporum : anima autem est rationalis et nobilissima forma, ut dicit Philosophus in I de Anima. Dicit enim, quod anima habet esse rationale et nobilissimum secundum naturam : ergo debetur ei nobilissima materia in genere corporum : ergo videtur, quod debeatur ei corpus caeleste.
Item, motor et mobile, ut innuit Philosophus in libro de Caelo et Mundo, proportionalia sunt : sed anima est motor perpetuus : ergo debetur ei mobile perpetuum : hoc autem non est nisi caeleste corpus : ergo, etc.
- Item, videtur, quod debeat habere corpus simplex : simplici enim motori debetur mobile simplex : anima autem est motor simplex : ergo debetur ei mobile simplex.
- Item, habentium symbolum facilior est unio : spiritualis autem ad simplex maius est symbolum, quam ad compositum : ergo facilius et melius unietur anima corpori simplici, quam composito, ut videtur.
Sed contra :
- Motori habenti diversitatem in potentiis, debetur mobile diversificatum in partibus : talis motor est anima : ergo debetur ei mobile diversum in partibus : hoc autem non est simplex : ergo debetur ei compositum.
- Item, omnis motor qui est forma corporis secundum se et secundum partes, debet habere corpus diversimode potens recipere et conservare virtutes ipsius : anima est talis motor : ergo tale corpus debetur ei : sed homogenium corpus non est natum recipere virtutes diversas : ergo non debetur ei homogenium.
- Item, rarum corpus spirituale ut aer, non retinet quod recipit : ergo non debetur ei, sed spissum, commixtum, et complexionatum ad diversas vires recipiendas et retinendas.
- Item, sicut est distinctio formarum et motorum, ita est distinctio mobilium et materiarum : sed corpus homogenium rarum spirituale non retinet figuram distinguentem : ergo tale corpus debetur animae quod habeat membrum a membro distinctum, et per figuram distinguatur a corpore alterius animalis.
Solutio. Dicendum, quod ultimae rationes propriae sunt et procedunt ex principiis physicis propriis, et primae sunt vanae.
Dicendum ergo ad primum, quod illa comparatio nulla est : quia nullus umquam dixit, quod intelligentia esset forma corporis alicuius vel caelestis vel alterius. Sed inveniuntur quidam Philosophi posuisse animas caelorum, quod caelum sit compositum ex motore et mobili, et anima et corpore : sed illi dicunt, quod anima illa sit alterius rationis, quam anima animalium inferiorum et hominum. Unde nulla est comparatio, si sit secundum proportionem ad movere : quia intelligentia per formas quas habet, movet : sicut desideratum movet desiderium, et anima movet sicut motor coniunctus substantiali mobili. Si autem fit comparatio per naturam intellectivae operationis quae est in anima et intelligentia, tunc nihil valet ratio : quia neutra determinatur corpore mobili quoad illam operationem. Hoc autem dico, non asserens quod intelligentiae sint in tali ordine, sicut dicunt Philosophi, sed potius ad ostendendum, quod argumentum vanum esset etiam secundum positionem Philosophorum, quod nulli animae deputatur corpus in quantum est spiritualis substantia vel intellectualis vel incorruptibilis, sed potius in quantum sunt in ea potentiae moventes : et cum illae sint in anima rationali, nutritiva, et generativa, et sensitiva, et huiusmodi, oportet quod corpus motum habeat diversitatem secundum illas.
Ad aliud dicendum, quod anima rationalis est nobilissima forma per hoc quod complet omnes operationes animae, scilicet naturalem, intellectualem, et divinam, ut dicit Philosophus. Et ideo non sequitur, quod simpliciter ei debeatur nobilissimum corpus, sed quod nobilissimum in quo posset explere huiusmodi operationes : et hoc verum est, quia hoc est complexionatum et compositum compositione et complexiones hominis.
Ad aliud dicendum, quod optime proportionata sunt : quia quot habet anima vires moventes, tot habet corpus organa diversa illas vires suscipientia : nec valet, quod ideo debeatur ei corpus perpetuum, quia ipsa est perpetua, nisi esset perpetuus motor : et hoc non est verum : quia perpetua est in substantia, et non in ratione movendi.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod anima sit motor simplex. Bene enim concedo quod est substantia simplex, sed ipse motor compositus est universitate suarum potentiarum moventium et perficientium corpus : quia (sicut dicit Philosophus) idem oportet accipere in partibus quod in tota anima : ut sicut ipsa secundum se est perfectio totius, ita partes sunt perfectiones et actus partium.
Ad aliud dicendum, quod symbolum potest attendi ad substantiam animae secundum quod est spiritualis substantia, et sic non debetur ei corpus : quia sic omni substantiae spirituali debeatur, quod apte falsum est. Vel, potest attendi symbolum secundum convenientiam mobilium ad moventia, et sic vera est prima : sed non sequitur quod inducitur ulterius : quia cum anima sit motor multiformis in potentiis, non proportionatur ei simplex nec uniforme, sed multiforme complexionatum et compositum.
Et sic patet, quod tales rationes vanae sunt, et faciunt errare in scientia naturali.
E. Quod homo extra paradisum creatus, in paradiso sit positus : et quare ita factum sit ?
ARTICULUS IV.
Utrum paradisus pertingat ad lunarem globum ? et : In quo loco situs sit, an sub aequinoctiali ? et : Quare sit occultatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Tres enim generales de paradiso, etc.
Quaeritur : Si hoc verum sit quod dicit, quod paradisus usque ad lunarem globum attingit ?
Videtur falsum : quia
- Dicit Avicenna et probatur necessario, quod ignis undique attingit orbem lunae : quoniam luna est inferius corpus inter caelestia, et suus orbis inferior orbis : aut ergo ignis locatur in eo, aut aliud corpus, aut aliquid est vacuum inter ultimum caeleste corpus, et primum corpus elementi. Constat, quod non est vacuum, nec aliquid a quinque corporibus, scilicet caelesti corpore, et quatuor elementis : ergo relinquitur, quod ignis sit ibi : ergo non possunt ibi esse arbores, et amoenitas aquae de fonte magno, etc.
- Item, Damascenus dicit, quod fons ille est Oceanus : ergo videtur, quod paradisus fuerit mundus, et non locus specialis.
- Praeterea, si locus specialis esset, quare non est ibi habitatio hominum ? Frustra enim locus est, ubi nullus habitat. Si dicas, quod demeruit hoc propter peccatum primus homo : tunc quaeritur : Quare non iuxta habitant homines ?
Praeterea, flumina quae inde fluunt, nota sunt : ergo videtur esse in nostra habitabili. Haec autem non variantur nisi per septem climatum latitudinem, et non per plus : ergo cum civitates plurimae notae sunt in illis, deberet esse locus notus, praecipue Philosophis qui de mirabilibus multa scripserunt.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod attingere ad lunarem globum dicitur duobus modis. Uno modo quoad dimensionem loci : et sic non est verum quod dicit Beda in Littera. Alio modo quoad proprietatem, et sic verum est : quia in lunari circulo status et natura incipit incorruptionis : et paradisus locus fuit immortalitatis et incorruptionis hominum in primo statu.
Ad aliud dicendum, scilicet Damasceni dictum, quod ille fons est Oceanus secundum originem, et non secundum substantiam : quia ab Oceano infunditur, et nobilius, et indeficientius caeteris aquis.
Ad aliud dicendum, quod ille locus ab habitabili nostra secretus est : non quod non sit in habitabili nostra, sed quod Dominus clausit eum a nobis. Et sine praeiudicio loquendo videtur mihi, quod sit in linea aequinoctiali versus Orientem in comparatione ad nostram habitationem : tamen de linea aequinoctiali sunt opiniones. Avicenna enim et Nicolaus in commento Almagesti, et quidam alii videntur velle, quod locus ille optimus et paratissimus sit. Sed alii quidam dicunt, quod sit locus intemperatus. Et demonstratione probatur esse temperatus sic :
Declinatio solis ab aequinoctiali est ad utramque latitudinem fere ad viginti quatuor gradus : constat autem, quod quidquid est extra latitudinem, respicitur a sole obliquo radio tantum : obliquus autem radius numquam est perfectus in temperamento caliditatis, sed declinat ad frigus.
Item, radius perpendicularis duplex est secundum divisionem sphaerae, scilicet morans et vicinus unus iuxta alium, et cito transiens et remotus unus ab alio : perpendicularis reflectitur in seipsum : ergo est calidissimus. Si igitur fuerit morans et vicinus unus alteri, erit excessus in caliditate : igitur ab opposito si fuerit perpendicularis non morans nec vicinus unus alteri, erit temperatus.
Hoc habito, probatur inevitabiliter, quod locus sub linea aequinoctiali temperatissimus sit. Aequinoctialis circulus unus est de magnis circulis sphaerae : ergo dividit sphaeram in duas medietates : ergo aequidistantes in quibus volvitur sol inter lineam aequinoctialem et tropicum aestivalem, erunt omnes minores eo : et tanto minores, quanto accedunt ad tropicum Cancri : ergo iuxta aequinoctialem maior erit latitudo inter circulum et circulum, quanto amplior est sphaera : et iuxta Cancrum, maior vicinitas, quanto strictior est sphaera : ergo sol vadens ab aequinoctiali transit per circulos magis distantes, quam iuxta Cancrum : ergo citius transit per loci latitudinem.
Quod autem non ita diu moretur super terram, probatur : quia sole veniente ab aequinoctiali, quanto maior est latitudo, tanto longior dies : ergo tanto longior mora radii solis in terra. Et haec est causa quod terra Aethiopiae quae est sub Cancro, calidissima est, et intemperata : et temperata illa quae est sub aequinoctiali : et illa quae est sub tropico hiemali, hoc est, sub Capricorno habet istas causas caliditatis : et praeterea unam aliam praeter istas, id est, brevitatem diametri solis : et ideo illa est inhabitabilis.
Et istis rationibus videtur mihi acquiescendum, quod locus ille sit paradisi.
Sunt tamen rationes aliorum in contrarium non habentes firmitatem demonstrationis, scilicet quod locus tripliciter respectus a sole debet esse magis calidus, quam ille qui respicitur duobus modis tantum : linea aequinoctialis tripliciter respicitur a sole, et locus sub tropico duobus modis : ergo debet esse calidior. Probatio mediae est, quod bis in anno radio perpendiculari movetur super capita habitantium sub aequinoctiali, scilicet in capite Arietis, et Librae : et respicit eum etiam radio obliquo ab utroque tropico, et locis intermediis : sed tropicum non attingit nisi sol radio perpendiculari, et elongatur per radium obliquum ab eo latitudine quadraginta septem graduum et amplius : ergo si ille est calidus, ita quod nigri fiant ibi homines, locus a quo non tantum elongatur, sed immediate et bis radio perpendiculari tangit, videbitur esse intemperatus.
Item, nos videmus, quod etiam civitates quae sunt maioris latitudinis, quam tropicus Cancri, excellentis sunt caloris : quanto magis locus nullius latitudinis.
Sed meo iudicio istae rationes vim non habent ut primae, et sophisticae sunt. Quia non est causa intemperati caloris quod tangitur his radio perpendiculari, vel minus elongetur : sed potius mora radii super terram inaequalis, et constrictio circulorum aeque distantium in quibus volvitur sol, qui facit radium cadere quasi in eumdem locum saepius, causa est intemperati caloris.
Quod autem ibi sit paradisus, aestimare possumus alia ratione : quoniam Nilus secundum dicta Sanctorum exit de paradiso : constat autem, quod venit de Aethiopia in Aegyptum : Aethiopia autem est versus aequinoctialem, cum sit sub Cancro : ergo venit de aequinoctiali vel prope.
Item, huius signum est, quod dicitur bis inundare in anno, et referunt illi qui venerunt de terra illa, quod sole existente in Cancro et Capricorno inundat : sole autem existente in tropicis illis, hiems est habitantibus sub aequinoctiali, et est hiems eorum secundum elongationem solis per tria signa tantum : ergo sol elevat vapores, et non consumit eos in linea illa : ergo cadunt tunc ibi pluviae. Cum ergo tunc semper inundet Nilus, accipit augmentum aquae a pluviis cadentibus sub linea aequinoctiali : et non posset hoc esse nisi transiret per lineam illam : ergo venit de sub aequinoctiali, et de paradiso, ut dicit Scriptura : ergo videtur, quod ibi sit paradisus.
Hoc igitur opinando, non asserendo, dictum sit de paradisi loco.
Quod autem obicitur : Quare sit occultatus ? Dicendum, quod ideo ne homo nimis tristaretur de privatione tantae amoenitatis, regeneratus est in testimonium innocentiae prima.
F. De lignis paradisi, inter quae erat lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali.
ARTICULUS V.
Quare unum lignum in paradiso dictum est lignum vitae, et aliud lignum scientiae boni et mali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : In hoc autem paradiso erant ligna, etc.
Aut enim ab effectu ista ligna sunt vocata, aut non. Si sic : tunc lignum scientiae boni et mali efficit scientiam boni et mali, sicut lignum vitae, quod falsum est, quia contrarium huius dicitur in Littera. Si non : ergo cum una sit ratio impositionis nominum, nec lignum vitae efficit immortalitatem : cuius contrarium habetur infra.
Solutio. Magister hoc satis convenienter determinat : quia lignum vitae sic dicitur ab effectu : et hoc intelligendum ab effectu dispositionis materiae ad immortalitatem : sed non effecit immortalitatis habitum, ut infra probatur : sed alterum vocatur lignum scientiae boni et mali ab eventu quem praescivit Deus.
Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod haec est falsa, quod una est ratio impositionis nominum.
