Distinctio XV — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XV
Quod triduo praecedenti facta est dispositio et distinctio quatuor elementorum, et triduo sequenti ornatus est mundus.
A. De opere quartae diei, quando facta sunt luminaria.
B. Ante alia de ornatu caeli agitur, sicut prius factum est.
DIVISIO TEXTUS.
Sequitur : Dixit Deus : Fiant luminaria magna, etc.
In hac distinctione duo dicuntur, scilicet ortus trium dierum : et in fine explicantur opiniones Sanctorum, utrum omnia simul facta sint, vel non ? ibi, G, § 2 : In hac enim rerum, etc.
In prima sunt tres partes secundum triplicem ornatum trium dierum : et patet in Littera divisio.
ARTICULUS I.
Utrum stellae pertinent ad ornatum ?
Incidit autem dubium circa ornatum quartae diei de hoc quod dicit in quarto die, Fiant luminaria.
Et quaeruntur quinque circa stellas :
quorum primum est : Utrum pertineant ad ornatum ?
Secundum : Quare sol et luna dicuntur magna luminaria ?
Tertium : Quid dicatur hic firmamentum ?
Quartum : Qualiter sint in tempora et signa ?
Quintum : Utrum habeant aliquam causalitatem super liberum arbitrium ?
Ad primum obicitur sic :
Cuiuscumque corporis totum non pertinet ad ornatum, nec pars eius ornatui deputatur : circuli autem sphaerarum secundum se non pertinent ad ornatum : ergo nec partes. Prima patet ex praehabitis in quibus totum et partes una dispositione cuiuslibet corporis disponuntur. Secunda patet per hoc quod stella dicitur ab omnibus Philosophis pars orbis.
Si dicas, quod quaedam pertinent ad ornatum, secundum quod ornatus dicit pulchritudinem : quaedam autem ad speciei determinationem : et quia stellae sunt luminosae et luminaria mundi, ideo pertinent ad ornatum, ut videtur dicere Magister : quia in lumine earum alia videntur. Illud est valde dubium quod supponitur : quia plurimi Philosophorum dicunt, quod nulla stellarum habet lumen nisi a sole : et ut aliquos nominemus, hoc dicit Aristoteles in principio libri II de Proprietatibus planetarum et elementorum. Et Avicenna dicit, quod omnes habent colorem, sed non lucem nisi a sole. Et Messehalach in libro de Motu orbis, et ponit ad hoc plures figura : Ergo nihil est hoc dictum.
Si dicas, quod illi mentiuntur, quia Scriptura dicit, luminaria. Contra : Etiam lunam dicit luminare, et tamen bene videmus in eclipsi solis, quod ipsa de se nigra est, et non luminosa : ergo dubium est quod supponitur pro certo, et a Philosophis melioribus dicitur contrarium.
Solutio. Dicendum quantum pertinet ad hunc passum, quia stellae ideo pertinent ad ornatum, ut supra diximus, quia formatio earum est ut moveant ad species determinatas. Qualiter autem moveantur in suis orbibus, alterius est negotii : quoniam hoc absque demonstratione non potest probari. Unde bene concedo, quod causa nulla est quae ponitur pro causa : sed hoc verum est, quod sive sub luce propria, sive sub aliena, faciunt ad apparentiam venustatis inferiorum.
ARTICULUS II.
Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria ? et : An Luna facta sit plena, vel prima, scilicet in incensione.
Secundo quaeritur : Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria ?
Quod enim Sol dicatur magnus, hoc non habet quaestionem : quia Sol magnus est quantitate, et lumine : sed Luna parva est quantitate, licet sit prope, et ideo videatur maior quibusdam aliis stellis, et parva est lumine : ergo videtur, quod male dicatur magna.
Iterum : Quaeritur de Luna : Utrum facta sit plena vel prima, scilicet in incensione.
Si autem prima : tunc est imperfecta : ergo fecit Deus aliquod imperfectum. Si plena : tunc videtur fallere alia translatio, quae dicit quod fecit lunam in inchoatione noctis : non enim in inchoatione noctis primo apparet, cum sit nova.
Solutio. De quantitatibus luminarium diversa scribuntur a Philosophis : sed in hoc concordant, quod sol multo maior est terra : quod probatur per umbram terrae quae tendit in acutum vel conum, quod non esset si aequalis vel maior sole esset terra. Quod autem tendit in conum umbra terrae, patet ex hoc : quia aliter eclipsaret omni nocte multas stellarum fixarum : quia si aequalis esset soli vel maior, numquam finiretur umbra, sed in infinitum, vel usque ad stellas fixas umbra proiiceretur. Luna autem magna dicitur in effectu, licet non sit magna quantitate, et ideo a Philosopho dicitur secundus sol : habet autem praecipue movere terrena, et praecipue humana, eo quod est vicinior.
Ad aliud dicendum, quod utraque quidam dixerunt. Si autem dicitur nova facta : tunc non sequitur id quod obicitur : quia perfectio sua naturalis est, ut accipiat incrementa luminis secundum distantiam a sole : unde imperfecta non dicitur, quando habet id quod per substantiam debet habere.
ARTICULUS III.
Quid hic dicitur firmamentum ?
Tertio quaeritur : Quid dicatur hic firmamentum ?
Si enim firmamentum dicitur caelum stellarum fixarum, hoc non competit : quia sol, et luna, et aliae quaedam stellae, quinque scilicet planetae, non sunt positae in caelo stellarum fixarum.
Ad hoc dicendum, quod si Ptolemaeum et Nicolaum in commento super Almagesti, et Messehalach vellemus sequi, nos praeter caelum empyreum quod Philosophi non cognoverunt, poneremus decem caelos : quorum primum est quod revolvitur super polos aequinoctiales, et omnem stellam revolvit motu diurno. Secundum autem est caelum non stellatum quod revolvitur super polos orbis declivis, id est, obliqui, et omnem stellam revolvit ab Occidente in Orientem secundum quantitatem sui circuli : quia aequali velocitate movetur secundum dictos Philosophos, et etiam secundum Thebith, Luna, Saturnus, et stella fixa : sed quod Luna viginti et octo diebus peragit circulum, Saturnus in triginta fere annis, et stella fixa in triginta sex millibus annorum, hoc contingit, quia in tali proportione quantitatis quantitas circuli unius superat circulum alterius, cum tamen spatia sint aequalia quae perambulant omni die naturali aequali. Tertius orbis est stellarum fixarum in una superficie existentium : non fixarum ideo, quia non moveantur : sed ideo fixarum, quia imagines et distantias situs ad invicem non mutant, ut probatur in Almagesti. Quartus est orbis Saturni. Quintus est orbis Iovis. Sextus Martis. Septimus Solis secundum dictos Philosophos. Octavus Veneris. Nonus Mercurii. Decimus Lunae. Geber autem in commento quodam Almagesti singularem tenet viam in Mercurio et Venere : quia ponit eos super Solem : et tunc quoad illos duos secundum illum mutatur ordo, sed non numerus : et ideo dicendum, quod secundum sacram Scripturam tota natura quinti corporis firmamentum dicitur : apud Philosophos autem dicitur firmamentum octava sphaera sursum ascendendo.
Utrum autem totum sit continuum corpus et unum, vel diversa, et de longiori longitudine et propriori, longum exigit sermonem et multas demonstrationes : et hoc pertinet alii negotio.
ARTICULUS IV.
Qualiter Sol et Luna sint in signa et tempora ?
Quarto quaeritur : Qualiter sint in signa et tempora ?
- Aut enim in signum quod est causa, aut non. Si sic : ergo cum motus sit necessarius, videtur signum illud esse necessario causa rerum, quod non dicitur ab aliquo Catholicorum. Si autem est signum, non causa : ergo id quod signatur reducetur ad aliud quod est causa illius signati : non autem potest hoc esse nisi immortale et perpetuum et primum corpus : ergo aliquod tale corpus est ante caelum, quod falsum est : ergo videtur, quod sit signum, et causa.
- Item, etiam Augustinus videtur dicere, quod sint causae. Dicit enim sic in libro V de Civitate Dei : Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos, conchas, et mirabiles aestus Oceani.
- Item, inter causas inquietae generationis et corruptionis in II de Generatione et corruptione ponitur allatio continua solis in obliquo circulo : ergo videtur, quod sint signa, et causae.
- Item, corporis uno modo se habentis in motu et esse, est regere corpus diversimode se habens in motu et esse : caelum autem et stellae uno modo se habent in motu et esse, et non sunt elementa elementata : ergo videtur, quod reguntur ista inferiora ab illis.
- Item, Philosophus in libro de Animalibus dicit, quod omnium impraegnatio et partus fiunt secundum allationes stellarum : ergo videtur, quod regant et signent ut causae.
- Item, in Littera hic habemus, quod sunt signa imbrium, et serenitatum : et idem dicit Damascenus : sed elevatione vaporum fiunt imbres : ergo etiam sunt causae elevationis vaporis : sed elevatio inferioris est causa commixtionis elementorum : ergo etiam causae sunt commixtionum : ergo et generationis eorum per consequens.
Solutio. Puto, quod hoc concedendum sit, quod sunt signa et causae moventes inferiorum corruptibilium.
Ad hoc autem quod obicitur, quod sunt causae necessariae, dicendum quod nihil valet : quia licet stellae moveantur uno modo, non tamen respiciunt inferiora uno modo : sed etiam inferiora non moventur uno modo : et ideo effectus stellarum per dispositiones contrarias potest impediri. Et hoc est quod dicit Ptolemaeus in Centum verbis, quod sapiens homo dominatur astris, scilicet disponendo corpora contrariis dispositionibus ad quas movent stellae.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS V.
Utrum stellae habeant dominium super liberum arbitrium ?
Quinto quaeritur : Utrum stellae habeant virtutem super liberum arbitrium hominis ?
Videtur quod non : quia
- Dicit Damascenus, quod nostrorum actuum nullo modo sunt causae.
- Item, Augustinus in libro V de Civitate Dei, multipliciter in contrarium huius laborat, dicens quod animi voluntates positionibus siderum non subduntur.
Sed contra :
- Voluntas multum dependet a complexionibus corporum : ergo si habent potestates super complexiones corporum, etiam videntur habere potestatem super intelligentiam animae et liberum arbitrium.
- Item, videmus Astronomos respondere de his quae subsunt libero arbitrio, ut de pace, et de bello, de depopulatione terrarum et constructione, et huiusmodi, et hoc secundum considerationes stellarum. Cum igitur frequenter verum pronuntient, videtur quod illorum sunt causae.
- Item, Aristoteles in lib. de Causis proprietatum elementorum dicit, quod regna vacua sunt et terrae depopulatae apud coniunctionem duarum stellarum, scilicet Iovis et Saturni : ergo videtur, quod causalitatem habeant super liberum arbitrium.
Solutio. Dicendum, quod nullam habent causalitatem supra liberum arbitrium secundum dicta Sanctorum : et etiam Philosophi non dicunt, quod habeant causalitatem super liberum arbitrium nisi sicut probatum est primo, scilicet per consequens, in quantum liberum arbitrium trahitur a complexione ad inclinationem quorumdam actuum. Ad omnia alia dicit Augustinus, quod tales revelationes potius fiunt per daemones, quam per motum superiorum. Possumus tamen dicere, quod nihil prohibet debilitatem processus totius vitae secundum fortitudinem et signari et iuvari et impediri astris, sed non liberum arbitrium : ita tamen quod in corporalibus actibus tantum intelligatur, et quod causalitas a corpore incipiat, et in anima non sit nisi per inclinationem.
C. De opere quintae diei, quando creavit Deus ex aquis volatilia et natatilia.
ARTICULUS VI.
Quare aeris et aquae ornatus fit uno die ? et : Quare dicitur reptile ? et : Quare ignis non pertinet ad ornatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile, etc.
Et quaeruntur hic duo, scilicet quare aeris et aquae ornatus fit uno die ?
et : Quare dicitur reptile ?
Ad primum sic proceditur :
- Duo elementa divisa habere debent distinctos dies in ornatu : aer et aqua sunt elementa divisa : ergo duobus diebus debent ornari.
- Item, aves et pisces quiescunt in terra : ergo videtur, quod pertineant ad ornatum terrae.
Item, quare ignis non habet ornatum specialem ?
Solutio. Dicendum, quod aqua et aer conveniunt in qualitate passiva quae est humor, et similiter in proprietate perspicui : et aves et pisces etiam vicina sunt in materia : sunt enim aves, ut dicunt, ex humido vaporabili, quod appropinquat naturae aeris : pisces autem ex aquis pinguescentibus subtus, et constantibus per coagulationem : et ideo unius diei habent ornatum.
Ad aliud dicendum, quod locus immobilitatis numquam assignatur pro ornatu, sed potius locus motus : loca autem motus piscium et avium sunt aer et aqua.
Ad id quod secundo quaeritur de reptilibus, dicitur quod reptile dicitur multis modis, ut colligitur ex libro de Animalibus, scilicet quia vi pinnarum se rapit, ut pisces : vel quia vi oris, ut quidam vermes : vel quia vi costarum, ut quidam serpentes : vel quia vi annulorum quos contrahit et extendit, ut habentia corpora annulosa : sed primo modo sumitur hic reptile.
Ad aliud dicendum, quod ignis habet consumptivam qualitatem : et ideo nihil animatum vivit in illo : falsum est enim quod dicunt quidam de salamandra.
D. De opere sextae diei, quando creata sunt animalia et reptilia terrae.
E. Utrum post peccatum venenosa animalia noxia facta fuerint, an propter peccatum nocere coeperint, prius facta innoxia ?
F. Utrum minuta animalia tunc creata fuerint ?
G. Quare post omnia factus est homo ?
H. Quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo ?
I. Qualiter accipiendum sit quod dicitur Deus complesse opus suum septimo die, cum tunc requievit ab omni opere suo ?
K. Quae sit benedictio et sanctificatio septimae diei ?
ARTICULUS VII.
Quae differentia sit inter bestias et iumenta et animalia ? et : Quare de animalibus amphibiis, id est, dubiae vitae, scilicet partim agrestibus, et partim natatilibus, et quare de mineralibus etiam non facit mentionem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Sequitur, Dixit Deus : Producat terra, etc.
Circa ornatum terrae quaeruntur hic tria : et primum est : Quae differentia sit inter iumenta, et bestias, et animalia ?
Secundum, cum multa sint genera animalium, quia dicit Aristoteles, quod natura non procedit de marino ad agreste nisi per medium, quare ipse non facit mentionem de mediis animalibus inter natatilia et agrestia ?
Tertium : Quare nulla mentio est de mineralibus inter ornatum elementorum ?
Ad primum ergo dicendum, quod iumenta dicuntur in historiis quasi iuvamenta, quae creata sunt in adiumentum laboris : animalium enim genus est. Bestia autem dicitur quasi vastia, quae dentibus vel unguibus nocet. Pecora autem dicuntur, ut dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, eo quod talibus antiqui pecuniam acquirebant.
Ad secundum dicendum, quod Moyses non intendit hic dicere nisi generales differentias animalium, quae sunt natatile, volatile, gressibile.
Ad tertium dicendum, quod mineralia non habent nisi formam consequentem commixtionem elementorum : et ideo ad ornatum non pertinent, sed ad dispositionem : nec tamen etiam ibi fit mentio, quia occulta sunt in terra, et rudi populo manifesta tantum exponebantur.
De animalibus autem nocivis, et quae generatione aequivoca virtute stellarum vel putrefactione nasci possunt, convenienter satis determinat in Littera.
De hoc autem quod sequitur de opinione Augustini supra disputatum est.
De quiete etiam sabbati quantum pertinet ad locum istum satis est quod dicitur in Littera, et residuum habetur super tertium praeceptum in tertio Sententiarum.
De his autem omnibus exstant aliae quaestiones a nobis compilatae prolixius, in quibus quaedam sunt quae hic non continentur.
