Distinctio XXXVII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXXVII.
Utrum actio substrata, id est, in qua peccatum committitur, sit a Deo, etc. ?
A. Aliorum ponit sententiam qui dicunt malos actus nullo modo esse a Deo, nec esse bonos sive in eo quod sunt, sive alio modo.
DIVISIO TEXTUS.
Sunt autem et alii plurimi, etc.
Hic tangit aliorum opinionem circa actus peccatorum, dicentium, quod non causantur a Deo, sed a libero arbitrio. Et habet duas partes :
in quarum prima in quatuor capitulis prosequitur istam opinionem.
In secunda autem dicit, quod est omnium concors sententia, omnem poenam esse a Deo, ibi, E : Cum igitur omnes in hoc consentiant, etc.
In prima parte sic procedit.
In primo capitulo explicat opinionem.
In secundo, respondet verbis Augustini pro prima opinione inductis.
In tertio, ostendit rem aliquam esse quae non est a Deo. In quarto, ponit obiectionem contra poenam.
ARTICULUS I.
Utrum peccatum in quantum peccatum, sit a Deo ?
Quoad hanc partem remanent duo quaerenda, scilicet, utrum peccatum in quantum peccatum, sit a Deo ? et, utrum peccatum sit res aliqua, propter ea quae determinat in tertio et quarto capitulo.
Ad primum obicitur sic :
- In causis naturalibus sic est, quod absentia et praesentia facit opposita, ut sol praesentia sua illuminat, et absentia sui obtenebrat : ergo idem potest dici de sole spirituali : sed peccatum est tenebra spiritualis : ergo peccatum in quantum peccatum, potest dici esse a Deo.
- Item, probatur per hoc quod Philosophus dicit, quod gubernator praesentia sui est causa salutis navis, absentia autem est causa periclitationis eiusdem.
- Item, quod est causa causae, est causa causati : sed Deus est causa voluntatis a qua est peccatum in quantum peccatum : ergo ipse est causa peccati.
- Item, hoc habetur ex quibusdam auctoritatibus. Ad Roman. V, 19, super illud : Per inobedientiam unius, etc., dicit Glossa : Opus operis Dei transit per opus Dei : peccatum est opus operis Dei : ergo transit per opus Dei : et nihil est in opere quod non sit in causa operis aliquo modo : ergo peccatum est in Deo ut in causa.
- Item, ad Roman. I, 26, dicitur : Tradidit illos Deus in passionem ignominiae : hae autem sunt peccata : ergo ipse fuit causa peccati.
- Item, III Reg. XXII, 20 et 22 : Quis decipiet, Achab ? Et respondit spiritui mendaci : Decipies, et praevalebis. Ergo fecit spiritum mendacem mentiri : ergo fuit causa mendacii, ut videtur : et eadem ratione fuit causa aliorum peccatorum.
Sed contra :
- Augustinus : Absit ut Deus sit causa mali per se, vel per accidens.
- Item, causam non habet peccatum nisi deficientem, ut patet ex supra habitis : Deus autem non potest deficere a bono aliquo : ergo non potest esse causa deficiens alicuius : et peccatum in quantum peccatum, non habet nisi causam deficientem : ergo Deus non potest esse causa peccati.
- Ad hoc etiam obiciunt Magistri communiter : quia melius est a quo non potest esse malum, quam id a quo potest esse : sed Deus est melius quam cogitari possit : ergo non potest ab ipso esse iniquitas vel malum.
- Item, I ad Corinth. V, 3, super illud : Absens corpore, praesens autem spiritu : dicit Glossa, Omnis voluntas carnalis a diabolo est : non ergo a Deo.
- Item, Ad Roman. I, 27, super illud : Exarserunt in desideriis suis : dicit Glossa: Quae a se, non a Deo sunt.
Solutio. Ad hoc facile est solvere, si ad memoriam revocentur praehabita : quia actus sub deformitate coniunctim non potest referri in Deum ut in causam, nec etiam deformitas secundum se : sed actus in se potest esse ab ipso, ut supra probatum est ratione, et exemplis ostensum.
Ad primum ergo et secundum dicendum, quod non est simile de causis naturalibus : quia illae praesentes sunt et absentes, sed Deus semper potens et paratus est dare gratias : et ideo nihil mali fit sua absentia : et hoc est etiam notatum supra finem primi libri.
Ad aliud dicendum, quod peccatum, quod est opus operis Dei, transit per opus Dei : nec tamen potest referri in Deum, sicut nec claudicatio in virtutem moventem tibiam. Quod autem obicit, quod nihil est in opere quod non sit in causa operis, dicendum quod hoc verum est de his quae simpliciter sunt : sed defectus et deficere bene est in secundo, ita quod non redit in primum, et ita incidit peccatum in quantum est peccatum.
Ad aliud dicendum, quod Deus tradidit non impartiendo malitiam, sed non influendo gratiam ad oppositum : et huius non influentiae gratiae non est causa ipse, sed peccator avertens se ab influxu gratiae, ut saepius supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod illud intelligitur de permissione potestatis, et non de opere vel iussu mendacii : potestas autem et iusta et bona erat.
B. Qualiter determinent verba Augustini praemissa quibus ait, Omne quod est, in quantum est, bonum est.
C. Secundum hos res aliquae sunt quae a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.
D. Ex parte eorum praemissae opponitur sententiae in illo verbo, Deus auctor malorum non est.
ARTICULUS II.
Utrum peccatum sit res, vel natura, vel substantia ?
Secundo quaeritur, utrum peccatum sit res, vel natura, vel substantia ? quia circa hoc versatur tota intentio tertii et quarti capituli.
Videtur autem, quod non : quia
- Sine ipso factum est nihil, dicit Augustinus, id est, peccatum.
- Item, in Littera habetur, quod non est fundamentum.
- Item, I ad Corinth. VIII, 4, dicitur, quod idolum est.
- Item, ibidem in Glossa, quod forma idoli nihil est : idolum autem est apparens dulcedo peccati : ergo peccatum nihil est, ut videtur.
Sed contra : Fulgentius dicit, Illius rei Deus non est auctor, cuius est ultor.
Item, Sapient. XII, 11 : Semen erat maledictum ab initio : dicit Glossa, ex quo fuerunt in praescientia, fuit in illis aliqua qualitas : et haec est res : ergo peccatum est res.
Ad hoc etiam obicit Magister in principio quarti capituli.
Solutio. Totum hoc solvitur per distinctionem rei, naturae, et substantiae. Res enim potest dici quasi ens ratum per formam : et sic quod caret forma, non est res, ut privatio, et peccatum in quantum peccatum. Dicitur etiam res a reor, reris, non quod sit in opinione sola, sed a re ipsa quae tamen est privata, et sic peccatum est res deficiens : et hoc modo accipitur res in auctoritate Fulgentii, et aliis auctoritatibus inductis.
Substantia autem dicitur a natura substantiae : et tunc res est per se existens : et hoc modo nullus actus est substantia : dicitur etiam quasi ab effectu, quia facit subsistere : et hoc modo bonum opus dicitur substantia, sed non malum : quia malum facit deficere, et bonum facit subsistere in ordine naturalis boni, et confert ad illud : et hoc modo dicitur malum non ens, et non habere fundamentum. Quandoque etiam dicitur substantia effective per negationem exponendo, scilicet quod non facit deficere a subsistentia : et sic indifferens dicitur substantia, sed malum non est substantia. Quarto modo dicitur substantia quod habet quocumque modo quidditatem in esse : et hoc modo malum est substantia.
His etiam modis dicitur natura dupliciter, scilicet quod est causa ordinis : et sic malum et peccatum non est natura, et sic sumitur a Philosopho in VIII Physicorum, ubi dicit, quod natura est causa ordinis in omnibus. Alio modo dicitur natura illud quod quocumque modo intelligitur : et sic privatio est natura et peccatum.
Et hoc modo per distinctionem solutio patet ad totum.
E. Quod de peccato non de poena intelligitur cum dicitur, Deus non est auctor mali.
ARTICULUS III.
An omnis poena sit a Deo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo E, ibi : Cum igitur omnes in hoc consentiant, etc.
Hic videtur dicere Magister, quod omnis poena sit a Deo : et hoc non videtur : quia legitur, quod Deus mortem non fecit.
Item, Deus non facit quo opus suum sit deterius : sed corruptione opus deterioratur : ergo nec corruptionem corporis facit, nec animae.
Sed in contrarium est quod dicit Magister in Littera. Et ita legitur in Glossa super illud ad Roman. I, 26 : Tradidit illos, etc. Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates in quod voluerit, sive in bonum, sive in malum.
Solutio. Magistri hic invenerunt unam distinctionem, quod est poena acta, et contracta poena, et poena inflicta. Poena acta sive quam facimus, peccatum est : et haec non est a Deo, ut dicunt. Poena contracta fomes est, quae in quantum contra voluntatem reluctatur, poena est a Deo iuste inflicta : in quantum autem ad malum inclinat, non est a Deo, sed ab homine, ut dicunt. Inflicta autem simpliciter est a Deo, sicut inflictio ignis.
Sed quia Magister dicit absolute omnem poenam esse a Deo, ideo dicendum est aliter, quod peccatum (ut supra patuit) ab alio est peccatum, et ab alio poena. Poena aut est damni, aut infligens. Si damni : tunc est a Deo indirecte, quia non influit speciem gratiae vel boni supplentis damnum : et huius influentiae non est ipse causa, sed avertens se ab eo. Unde licet hac poena non sit opus suum deterius in corpore et in anima, tamen ipse non facit hoc, nisi modo dicto. Et sic etiam intelligitur, quod Deus nihil corrumpit existentium, scilicet agendo, sed potius ex eo quod non influit esse sicut faciebat : et hoc non ideo, quia aliter se habet Deus ad rem quae corrumpitur quam prius, sed potius ideo quia res corrupta aliter se habet ad ipsum. Poenam autem infligentem infligit Deus, per hoc quod influit speciem alicuius afflictivam, quae contrariatur naturae bonae, propter ordinem iustitiae.
Per hoc patet solutio ad primum, qualiter Deus mortem corporis et animae facit, et qualiter non facit.
Ad aliud dicendum, quod illa Glossa ad Romanos bona est et subtilis : et prima pars ipsius tangit id quod operatur Deus, scilicet substantiam actus : et secunda pars tangit opus ordinis, quia malitiam non facit sicut ipsa nihil est, sed malum inclinat in quod voluerit, ordinando ut ex eo eliciat bonum propter quod sinit fieri malitiam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
