Distinctio X — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO X
De ministerio et missione angelorum quantum ad angelos ministrantes.
A. An omnes spiritus caelestes mittantur ? Et ponit duas opiniones, et auctoritates quibus innituntur.
B. Obiectio contra illos.
DIVISIO TEXTUS
Hoc etiam investigandum est : Utrum omnes illi, etc.
Hic incipit Magister agere de missionibus angelorum.
Et habet duas partes :
in quarum prima quaeritur : Utrum omnes mittantur, vel quidam ?
In sequenti autem distinctione, quaerit de custodia quam habent circa nos, ibi, Dist. XI, A : Illud quoque sciendum est, etc.
Ista distinctio dividitur in tres partes, secundum tres opiniones hic inductas : quarum prima est, quod non omnes mittuntur.
Secunda, quod omnes, ibi, C : Hic oritur quaestio, etc.
Tertia, quod non omnes mittantur ad nos : sed quidam ad medios ut superiores, et medii ad inferiores, et inferiores ad nos : et haec incipit, ibi, F : Alii vero dicunt, etc.
Et haec sola opinio est, ut mihi videtur, quae parum habet rationis, et contra se habet plurimas auctoritates : quia Virtutes et Principes et Potestates expresse missi leguntur, et habent officia circa nos, ut miracula facere, daemones arcere, et principatus ordinare et distinguere et gubernare : et tamen ista opinio plures habet sequentes.
ARTICULUS I.
An angeli mittantur ? et : Propter quid mittantur ?
Circa primam partem sunt duo quaerenda, scilicet an mittantur angeli ? Et, An mitti minuit eis gloriam ?
Videtur autem, quod non mittuntur : quia
- Impartibile simul non potest moveri diversis motibus, sed totum se convertit ad quodcumque se vertat : angelus est impartibilis : ergo non potest simul moveri diversis motibus : si ergo assistit, non potest simul cum hoc ministrare.
- Item, superfluus est nuntius ei qui potest sine nuntio aequa facilitate indicare distanti a se : hoc autem potuit facere Deus : ergo superfluit nuntius : ergo cum superfluum non possit esse in ordinatione Dei, angelus non mittitur, ut videtur.
- Item, Filius mittitur, et Spiritus sanctus, scilicet ad rationalem naturam reordinandam, quae aversa fuerat, ut habitum est in primo libro Sententiarum. Cum igitur sufficientissimus sit uterque eorum, videtur quod superflue mittatur angelus.
In contrarium sunt ea quae dicuntur, in Littera.
Solutio. Dicendum, quod angelus mittitur : et contingit hoc propter nos, et non propter indigentiam Dei.
Ad primum autem dicendum, quod licet angelus impartibilis est substantia, tamen divisibilis est, hoc est, quantitate virtutis : et potest assistere, et ministrare simul.
Ad aliud dicendum, quod missio est propter nos : quia Deus inspirat, et ut a parte nostra medius fiat, etiam angelum mittit suggerentem idem quod inspiratum est.
Ad aliud dicendum, quod sufficientissima est utraque missio et Filii et Spiritus sancti : sed tamen quia nos fragiles sumus, ideo pluribus intus et extra nos in bonis tenentibus indigemus.
ARTICULUS II.
Utrum minuitur angelorum gloria quando ministrant et mittuntur ?
Secundo quaeritur : Utrum minuitur gloria eorum, quando ministrant ?
Videtur quod non : quia
- Dicit Beda, quod intra Deum currunt, quocumque mittantur : ergo non deflectuntur a contemplatione.
- Item, Gregorius : angeli cum ad nos veniunt, contemplatione ab intimis numquam recedunt.
Sed contra :
- Dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, quod una potentia existente in actu, retrahitur alia : cum igitur contemplatio Verbi tantum in se trahit appetitum et voluntatem angeli, videtur quod simul cum hoc non potest ministrare diligenter circa nos.
- Item, impossibile est idem simul moveri diversis motibus secundum idem : sed diversi motus sunt contemplari, et ministrare : ergo idem angelus non potest simul illis moveri, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod simul ministrat et contemplatur.
Ad primum ergo dicendum, quod verum est, quod unum opus non est ratio alterius et causa : sed ministerium causatur ex contemplatione : quia enim hoc in Verbo legunt esse voluntatem Dei, ideo feruntur ad ministerium. Et ministerii actus numquam incipit a parte nostra : a nobis enim non discunt in quibus ministrare debeant, sed potius a Verbo semper : et ideo a neutro retrahuntur.
Per hoc patet solutio ad sequens.
C. Quaestio : Si omnes mittuntur, cur unus tantum ordo nomine angelorum censetur ?
D. Putant quidam Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse : et sunt nomina spirituum, et non ordinum.
E. Quomodo determinent praedictas auctoritates quae videntur adversari, qui dicunt omnes angelos mitti.
F. Quos alii dicant mitti, et quos dicant non mitti, cum determinatione auctoritatum quae videntur sibi adversari ?
ARTICULUS III.
Utrum omnes angeli mittantur, vel non ?
Circa secundam partem quaerendum est : Utrum omnes mittantur, vel non ?
Videtur, quod sic :
- Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? et alia quae inducuntur in Littera : ergo omnes mittuntur.
- Item, Damascenus : Illi qui praeeminent aliis, dant suas illuminationes, ea quae secundum nos dispensantes et auxiliantes : ergo omnes mittuntur.
Sed contra :
- Daniel. VII, 10 : Millia millium, etc. Ibidem, Glossa : Plures sunt qui ministrant, quam qui assistunt.
- Item, corpus nostrum est ita dispositum, quod unum membrum iuvat alterum : ergo cum ipsi sint potentiores in corpore mystico, debent iuvare nos ministrando.
Solutio. Notandum quod nos de hoc alibi diffuse disputavimus valde, et hoc potest interserere qui voluerit : sed ad petens dicendum, quod tres sunt opiniones de hoc quae plane ponuntur in Littera a Magistro, sed tamen secundum Dionysii opinionem non omnes mittuntur. Et si credimus quod Dionysius scripsit visionem Pauli, tunc videtur ipse magis sequendus quam alii.
Et ideo dicendum ad auctoritates inductas, quod omnes sunt administratorii et missi in ministerium salutis : sed hoc est ministrando illuminationes, non ministrando circa nos.
Ad aliud dicendum, quod hoc plane dicit Damascenus, quod iam dictum est in solvendo primum, et ita intelligit.
Sed de omnibus aliis alibi prolixus tractatus habetur.
ARTICULUS IV.
Utrum unus angelus illuminet alium ? et : Utrum unus purget alium, et a quo purgat, cum non habeat peccatum ?
Deinde quaeritur circa tertiam opinionem : Utrum unus alium illuminet ?
Et videtur quod non : quia
- Dicit Augustinus, quod in caelo cathedram habet qui solus docet cor hominis : ergo etiam cor angeli solus docet.
- Item, Augustinus in sermone quodam de Imagine dicit, quod inter mentem nostram et Deum nihil est medium : ergo non est medius angelus illuminans : ergo nec se invicem illuminant.
Quod si concedatur, erit contra Dionysium in libro de Caelesti hierarchia, qui dicit, quod alii sunt illuminatores, et purgatores, et perfectores : et alii illuminati, purgati, et perfecti in omni hierarchia et in omni ordine.
Iuxta hoc ulterius etiam quaeritur, si unus purgat alium, a quo purgat, cum non habeat peccatum ?
Solutio. Hoc quod alibi disputatum est, hoc hic nolo corrumpere : quia tanta prolixitas hic non posset poni. Sed dicendum breviter, quod se invicem illuminant et nos.
Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod Deus solus docet sicut prima causa efficiens, sed non sola, ita quod excludat cooperationem angeli et hominis : et angeli illuminant sicut cooperatores.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad beatificantia tantum, et non in aliis : ipse enim solus beatificat hominem, et angelum : sed in aliis illuminationibus unus accipit ab alio, et superior ab inferiore.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod purgatio est a confusione similitudinis, ut dicit Dionysius. Sed confusio dicitur hic non opprobrium peccati, sed potius non adunatus in lumine intellectus : et ab illo per immissionem luminis purgatur, non aliud abiciendo : quia lumen praesentia et absentia sua facit mutationem, sicut et forma substantialis.
Et si quaeritur de differentia horum actuum, dico quod lumen effectum est in sancto, et quoad hoc est purgatio : et ipsum lumen in substantia aliquid est, et hoc dicit illuminatio : et ordinat ad videndum aliquid in Deo quod prius non videbatur, et in illo est perfectio : et ideo unum sunt in substantia, et tria in ratione.
Et de hoc alibi invenies explanata sigillatim cum prolixa disputatione, ita quod omnia verba Dionysii sunt.
