Distinctio XX — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

De hominis duratione et conservatione quantum ad filiorum procreationem.

 

 

A. De modo procreationis filiorum si non peccassent primi parentes, et quales nascerentur filii ?

B. Quare in paradiso non coierunt duobus modis solvit.

C. De termino illius inferioris vitae, Utrum natis filiis per successiones, an simul omnes trans ferendi essent ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Post haec videndum est, qualiter primi parentes, etc.

Hic agit de generatione primorum parentum quae fuisset si non peccassent. Et dividitur in duas partes :

in quarum prima determinat modum generationis ex parte actus :

in secunda, ex parte natorum, ibi, D : Si vero quaeritur, quales, etc.

In prima parte sunt duo, scilicet qualiter per commixtionem convenissent, et quamdiu in tali statu permansissent, ibi, C : De termino vero temporis, etc.

Et per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

An primi parentes etiam per commixtionem genuissent in statu innocentiae ?

 

Circa primum sunt quinque dubia, scilicet, utrum per commixtionem genuissent ?

Secundo, utrum in commixtione aliqua concupiscentia verecunda fuisset ?

Tertio, utrum genuissent manente vel corrupta virginitate ?

Quarto, utrum alia de causa quam spe prolis convenissent ?

Quinto, utrum aliqua resolutio superfluitatum fedarum in eis fuisset ?

Et de omnibus his parvum est dubium.

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, quod nuptiae bonum mortalium sunt : ergo videtur, quod manente prima immortalitate, non commixti fuissent carnaliter.
  2. Item, Damascenus dicit : Si non peccassent, Deus alio modo genus humanum multiplicasset quam per coitum : ergo non convenissent.
  3. Item, generatio respective opponitur corruptioni in eadem natura : ergo si non fuisset corruptio, non fuisset talis generatio.
  4. Item, generatio est ad salvandum idem in specie quod non potest manere in individuo : sed dato quod non peccassent, mansissent in individuo semper : ergo non fuisset eis generatio per commixtionem.
  5. Item, generatio est ex superfluo nutrimenti : si autem non peccassent, nihil fuisset in eis superfluum : ergo non genuissent.
  6. Item, non fit decisio nisi a corpore : quod autem aliquid amittere potest, est corruptibile : ergo non potest fieri generatio nisi a corpore mortali : ergo si non essent mortales, non genuissent per decisionem a corpore generantis factam : ergo nec per commixtionem carnalem naturalem.

 

Sed contra hoc

  1. Est quod dicitur in Littera.
  2. Item, Deus formavit in eis sexum : sexus autem diffinitur, quod masculus est generans in alio sui generis ex semine suo, femina autem generans in se ex alio sui generis : ergo aut sexus esset superfluus, aut genuissent in paradiso.

 

Solutio. Absque dubio verum est dicere, quod non genuissent nisi commixti fuissent : tamen quidam dicunt quod si non peccassent, fuisset multiplicatio generis humani, sicut formata fuit Heva de costa : et quod Deus praesciens casum formavit in eis sexum : et ideo non formavit in eis tantum quod competebat primo statui, sed etiam quod competebat secundo. Sed haec fabula est, cum dicat Scriptura : Faciamus adiutorium simile sibi : et non posset dici adiutorium viri mulier nisi ad generationem.

Dicendum ergo ad primum, quod primus homo fuit mortalis per naturam principiorum ex quibus compositus erat, sed immortalis per gratiam innocentiae, sicut habitum est : et ideo cum coitus sit actus naturae, ipse per coitum genuisset.

Ad aliud dicendum, quod alius modus potest referri ad concupiscentiam coniunctam actui et infirmitatis foeditatem : et sic verum est dictum Damasceni. Potest etiam referri ad actum commixtionis : et sic falsum est.

Ad aliud dicendum, quod quidem non opponuntur relative generatum et corruptum, vel generabile et corruptibile : sed concomitantur se, scilicet hoc modo quod si inest unum, inest et alterum : quia generabile per naturam est corruptibile per naturam : et hoc bene conceditur de primo homine, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc referendum est ad naturam, et non ad statum gratiae.

Ad aliud dicendum, quod decisio fuisset et superfluum : sed talis decisio et superfluum non induxissent corruptionem, prohibente gratia et esu ligni vitae : et hoc physice loquendo esset per accidens : unde illae argumentationes nihil cogunt.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum in statu innocentiae in commixtione aliqua verecunda fuisset concupiscentia, sive titillatio ?

 

Secundo quaeritur, utrum in commixtione aliqua fuisset titillatio ?

Videtur quod sic :

  1. Esse enim divinum est maxime desideratum a natura : esse autem divinum est permanentia : ergo permanentia est maxime desiderata : sed coitu agit natura ad esse divinum : ergo maxime desiderabit coitum : ergo in actu coitus maxime delectabitur : quia tunc coniungitur desiderato secundum actum : ergo fuisset in paradiso maxima delectatio in coitu.
  2. Item, Adam sensibilis fuit : sensus autem est in nervis praecipue secundum naturam : ergo leviter et convenienter tangens nervos, maxime induxisset delectationem : hoc autem est semen in coitu : ergo in descensu seminis maximam habuisset delectationem.
  3. Item, calor subservit generationi faciens currere semen, et extendens membra genitalia : tali autem dispositione existente in corpore surgit delectatio : ergo videtur, quod necesse fuisset habere delectationem.
  4. Si dicas, quod non fuisset delectatio ligans rationem. Contra : Connaturale est homini, quod una potentia fortificata in actu abstrahitur alia : ergo fortificata delectatione tactus in quantum potest, abstrahetur ratio : ergo cum hoc sit in coitu, ratio etiam fuisset in primo statu absorpta.

 

Sed contra hoc est in Littera : quia

  1. Talis thorus non esset lethalis concupiscentiae quae ligat rationem, sed immaculatus.
  2. Item, in Littera dicitur, quod illis membris usi fuissent ad rationis imperium tantum : ergo ultra imperium rationis non excrevissent in concupiscentiam.

 

Solutio. Dicendum, quod habuissent in primo statu delectationem in coitu, sed subditam rationi, sicut in comedendo, et bibendo, et non commoventem corpus nec ligantem rationem : nec excitata fuissent membra, nisi quantum, et quamdiu, et quando voluisset ratio.

 

Ad primum ergo dicendum, quod illud desiderium et desideratum metas praefixas sibi a ratione non excessisset.

Ad aliud dicendum, quod tactus nervorum in genitalibus locis non potuisset fieri nisi imperio rationis, et effectus non nisi sub ratione.

Ad aliud dicendum, quod calor ille fuisset tunc famulus rationis, et ideo super rationem se non extendisset, quae fuisset causa primi motus, et ordinans omnes actus humani corporis ad decentiam status iustitiae primae.

Ad aliud dicendum, quod ligans concupiscentia non est sine peccato praecedente vel concomitante : unde quod ratio hanc violentiam patitur quod abstrahitur, effectus peccati est : et Philosophi qui hoc dixerunt, non cognoverunt nisi statum naturae corruptae, et non innocentiae primae.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum primi parentes convenissent manente vel corrupta virginitate ?

 

Tertio quaeritur, utrum convenissent manente vel corrupta virginitate ?

Videtur, quod corrupta : quia

  1. Non fit generatio, nisi sit commixtio seminum : talis autem actus in viro, et talis receptio in muliere non fiunt nisi viae viri aperiantur ad seminandum, et mulieris ad recipiendum, et etiam ad seminandum : haec autem apertio est corruptio virginitatis : ergo virginitatis corruptio in primo statu fuisset.
  2. Item, si manente virginitate convenissent in primo statu : ergo non fuisset parere in virginitate miraculosum in Beata Virgine, quod absit : perdita ergo fuisset virginitas.
  3. Item, naturalia non sunt ablata per peccatum, sed vulnerata : si ergo tunc hoc eis fuisset naturale, etiam modo haberent, licet cum maiori difficultate.

 

Sed contra :

Non corrumpitur virtus, vel status virtutis nisi per vitium, vel id quod est ex vitio : sed tunc non fuisset vitium, vel actus libidinosus ex vitio : ergo non fuisset corruptio virtutis vel status virtutis : virginitas est virtus, vel status virtutis : ergo tunc non fuisset corrupta.

 

Solutio. Tales quaestiones magis sunt stultae, quam quod diu laboretur in eis : tamen inducuntur hic a quibusdam.

Dicendum ergo, quod corruptio virginitatis potest dicere violentiam vel interruptionem meditationis perpetuae integritatis : et sic non fuisset in primo statu : quia nec violentia ibi esse potuit, nec delectatio suffocans interrumpere potuit meditationem habitualem perpetuae virginitatis : sed si corruptio dicit simplicem portarum propagationis apertionem, tunc in primo statu corrupta fuisset virginitas : et ideo in primo statu maioris gloriae fuit matrimonium, quam virginitas : quia nullam coitus attulit ignominiam, et attulit prolis utilitatem : et ideo etiam quia in praecepto habuerunt commisceri, quando dictum est eis : Crescite et multiplicamini.

 

Et si quaeritur, quando istud praeceptum fuit relaxatum ? Dicendum quod ipsum ex causa datum est : et ideo illa exstante tenuit, et adhuc teneret, et tenuit ante peccatum : haec autem causa fuit paucitas hominum : sed multitudine facta, et multis festinantibus ad matrimonium, absolvuntur ad frugem melioris vitae convolantes propter melius bonum quod est contra foeditatem quae adiuncta est ad coitum ex peccato.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

An in primo statu convenissent alia de causa quam spe prolis ?

 

Quarto quaeritur, utrum alia de causa quam spe prolis convenissent ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Coitus in se erat delectabilis : ergo appetitum in se provocavit, etiam non alia existente causa.
  2. Item, matrimonium non est tantum spe prolis, sed etiam propter bonum fidei, et propter bonum sacramenti : ergo istis bonis invitatus poterat vir moveri ad coitum praeter spem prolis.

 

Sed contra hoc est, quod in primo statu (ut dicunt Sancti) matrimonium non fuit nisi in officium naturae : secundum autem quod est in officium naturae, non est nisi spe prolis : ergo non commixti fuissent, nisi spe prolis.

 

Ulterius quaeritur, utrum quilibet habuisset suam, vel unus indifferenter cognovisset quamlibet vel plures ?

Videtur, quod plures : quia plures ab uno possunt fecundari : ergo cum nulla prohibet libido, ipse potuit habere multas.

 

Sed contra :

  1. Bigamia in primo bigamo vituperatur : ergo multo vituperabilior esset in primo statu.
  2. Item, Adam dixit : Erunt duo in carne una : et non dixit, tres vel quatuor, vel unus in carne duarum vel trium.

 

Solutio. Dicendum quod numquam sine spe et certitudine prolis cognovissent : quia quilibet coitus mulierem fecundasset.

 

Ad aliud dicendum, quod illa bona non causat matrimonium per actum : sed bonum fidei causat per consensum, et per coniunctionem cum Deo et per individuam vitam : et ideo illa tunc non invitassent ad coitum, sicut modo faciunt.

 

Ad aliud dicendum, quod unus unam tantum habuisset.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non oportuit hoc tunc, cum nihil esset incitans et retrahens a cultu Dei : sed universum semen sicut accepisset propaginem carnis, ita accepisset originalem iustitiam : et tunc poterat paulatim exspectari impletio numeri electorum, praecipue cum nec etiam esset incolatus miseriae faciens taedium in vita : post peccatum autem cum proni erant sensus in malum, et diabolus undique instigans ad idololatriam, licuit quibusdam habere plures, ut in eis retineretur multiplicatio numeri electorum usque ad tempus, quando plenitudo gentium intraret per spiritualem fecunditatem in Christo : quando iterum spiritualis generatio haberet locum per verbum praedicationis.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicuti pollutiones, menstrua, egestiones, et urinae ?

 

Quinto quaeritur, utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicut pollutiones, menstrua, et egestiones, et urinae, et sudores, et huiusmodi ?

Et videtur quod non : quia haec foeditatem quamdam important, quae foeditas poenam dicit : poena autem ante peccatum esse non potuit.

 

Sed contra :

  1. Constat, quod Deus fecit in eis membra receptibilia superfluitatis humidae, ut vesicam : et receptibilia superfluitatis siccae, ut stomachum, et intestina.
  2. Item, fecit in eis poros apertos per quos emitterentur sudores. Haec autem otiosa fuissent, si nulla fuisset superfluitas.
  3. Si dicas, quod nutrimentum parum conveniens emittitur : tunc autem fuisset omnino conveniens, et sic nihil emitteretur : hoc est impossibile : quia tunc non fuisset necessaria digestio, sed fuisset absumptum antequam comederetur.

Praeterea, fabulosum est talia dicere.

 

Solutio. Dicendum, quod quaedam resolutiones attestantur superfluitati corrumpenti vel debilitanti retentivae virtutis : et illae non fuissent in primis parentibus, sicut pollutio, menstruum, et sudores, et huiusmodi. Quaedam autem sunt naturales, ut stercus, et urina, et sputum, et huiusmodi : et illae fuissent, ut puto, tamen sine pudore et fetore foeditatis.

Et per hoc patet solutio, quia sic habere resolutiones non est poena.

 

 

ARTICULUS VI.

Utrum actus matrimonialis sit et debeat dici peccatum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Infirmitas enim prona in ruinam, etc.

Ex hoc enim videtur, quod actus matrimonialis sit peccatum : quia nihil ordinatur nisi quod est inordinatum : nihil autem inordinatum nisi quod est cum culpa.

 

Solutio. Actus matrimonialis quandoque procedit ex ratione primo movente, ut quando est spe prolis, et intuitu iustitiae reddendi debiti : et tunc non est peccatum, nec veniale, neque mortale, sed meritum. Vel, ut ordinatur concupiscentia annexa non ne cadat, sed quia caderet, si matrimonium non esset : et tunc quidam dicunt, quod est veniale peccatum, sed parvum : ei de hoc locus est in tractatu de matrimonio inquirere.

 

 

D. Quales procrearent filios, utrum perfectionem staturae et usum membrorum habentes, qualis homo primus fuit conditus ?

E. Ambigua Augustini verba ponit, ubi tamen videtur innuere, quod filii et parvuli possent membrorum uti officiis.

F. Quibusdam non absurde placuit, quod filii parvi nascerentur, et per accessum temporis in statura et in aliis sicut nunc proficerent, quod non esset vitio imputandum.

G. Oppositio quorumdam volentium probare eos posse vivere sine alimonia.

H. Utrum sicut statura corporis, ita etiam sensu mentis imperfecti parvuli

I. Contra illorum sententiam opponunt quidam.

 

 

ARTICULUS VII.

Utrum primi parentes genuissent proles fortes, debita quantitate perfectas, et scientes ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Si vero quaeritur, quales, etc.

Videtur enim opinio Magistri esse falsa : quia

  1. Dignior est natura hominis, quam bruti : ergo irrationabile est, quod hoc fuisset concessum bruto, quod ambularet et comederet, et non homini.
  2. Item, in ultima parte, H, idem dicit Magister etiam ex parte animae : ergo fuissent pueri ignorantes : ignorantia autem poena peccati est : ergo sensissent poenam ante culpam.

 

Solutio. De omnibus his alibi plura inquisita sunt. Unde hic breviter de hoc dicendum est, quod mollities membrorum contrariatur ambulationi, et mollities membrorum attestatur nobilissimae complexioni secundum qualitates tactus, quae constituunt subiectum et corpus, et ideo potius sunt nobilitatis, quam ignobilitatis : et ideo non fuit defectus. Alia autem animalia terrestrem habent complexionem, et ideo membra dura et rigida, et pellem pilosam : et totum hoc est ignobilitatis : et hoc movit Magister.

 

Ad id quod obicitur de perfectione secundum animam, dicendum quod non est naturale, quod molli existente et fluida complexione cerebri, sit fortis impressio specierum et fortis conversio super illas : talis autem fluxus est in pueris : et ideo dicit Philosophus in VII Physicorum, quod sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens : et refert quietem et sessionem ad motum fluentis complexionis in diversa. Unde puto, quod sicut Magister dicit, quod pueri in aetate infantili non habuissent scientiam secundum actum propter humiditatem organi, sed tamen habuissent habitum omnium scibilium per naturam innatam sibi in anima : sicut modo dicimus de baptizatis parvulis, quod habent virtutes in munere, et non in usu : et hoc non fuisset poena, sed natura.

 

 

K. De hominis translatione in meliorem statum : et de duobus bonis, altero hic dato, altero promisso.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quae et quot praecepta dedit Deus primis parentibus ? et, quare expressit duo naturae, et unum disciplinae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, in fine : Praeceptum addidit obedientiae, etc.

Hic enim Magister innuit, quod indidit aliquod praeceptum per naturalem rationem, et aliquod exterius impressit. Et quaeritur, quot et quae sunt illa ?

Item, quaeritur, quare expressit duo naturae, scilicet comedite, et crescite, etc., et tantum unum disciplinae dedit, scilicet de ligno scientiae boni et mali ne comedas ?

Quare autem tale praeceptum disciplinae dedit, Magister supra absolvit.

 

Solutio. Dicendum, quod duo sunt in homine : ratio, et corpus : sive anima, et corpus : secundum animam autem impressit legem naturae quae est universaliter in his : Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris : et quod tibi fieri vis, alii facias : et haec praecepta respiciunt vitae conversationem in societate humana. Ex parte autem corporis animalis fuit, et multiplicabilis per decisionem seminis : et ideo ad custodiam individui accepit unum, scilicet, Ex omni ligno paradisi comede : aliud autem ad multiplicationem in specie, sicut, Crescite et multiplicamini. Non erant autem in vita hominis nisi haec tria : duo in se, et unum in alterum : et ideo plura praecepta naturae non accepit. Unum autem accepit disciplinae ut facilior esset obedientia, et transgressor magis accusabilis : naturae autem praecepta dicuntur, quia ad illa natura secundum primum statum animalitatis inclinabat.