Distinctio XL — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XL
Qualiter ex pravitate voluntatis fiat depravatio in actu exteriori ? ostendens ex opposito quomodo ex rectitudine intentionis habeat fieri opus bonum.
A. An ex fine omnes actus pensari debeant, ut simpliciter boni vel mali dicantur ?
DIVISIO TEXTUS.
Post haec de actibus adiiciendum videtur, etc.
In ista distinctione agit Magister de quantitate actuum exteriorum quaerendo, utrum et ipsi secundum intentionem debeant pensari ?
Et dividitur in tres partes :
in quarum prima proponit quaestionem cum auctoritate Ambrosii, qui videtur dicere, quod in omnibus affectus nomen operi imponit.
In secunda, inducit duas opiniones varie illam quaestionem solventes, quarum prima incipit ibi, B. Sed quaeritur, utrum omnia opera, etc. Secunda incipit ibi, B, § 2 : Aliis autem, etc. Et pro illa opinione inducit longum capitulum ex verbis Augustini.
In ultima autem distinctionis parte determinat, qualiter illi qui sunt de prima opinione, respondent verbis Augustini, et haec incipit ibi, D : Quae tamen quidam contendunt numquam habere, etc.
Et haec est sententia totius lectionis.
ARTICULUS I.
Utrum bonum et malum sunt differentiae constitutivae actionis voluntariae in moribus ?
Incidit autem hic dubium circa primam partem distinctionis, an bonum et malum differentiae constitutivae sunt actionis voluntariae in moribus : ita quod bona actio differat a mala, vel non ?
Videtur quod sic,
- Quaecumque formae intransmutabiles sunt circa subiectum, videntur illi subiecto esse substantiales : sed bonum et malum in actione sunt formae intransmutabiles circa actionem voluntariam : ergo sunt formae substantiales. Prima probatur per diffinitionem accidentis, quod contingit eidem inesse et non inesse. Secunda probatur per hoc, quia quaecumque actio est bona, illam numquam contingit fieri malam, ita quod maneat eadem numero : et sic habetur propositum.
- Item, actio in moribus non specificatur nisi per rationem boni et mali : ergo videtur, quod bonum et malum sint formae substantiales actioni.
- Item, actio super debitam materiam dicit bonum in genere, cui sicut species respondet bonum ex circumstantia : circumstantiae autem faciunt actum bonum, vel malum : ergo videtur, quod bonitas et malitia sint formae specificantes actum sive operationem voluntariam.
Sed contra :
- Malum privatio est : nulla autem privatio specificat aliquid : ergo malum non ponit actionem in specie.
- Item, quaecumque circa individua eiusdem speciei differenter insunt, illae non possunt esse formae substantiales : bonum et malum circa individuas actiones eiusdem speciei differenter insunt et contrarie : ergo non possunt esse formae substantiales specificantes actionem. Probatio primae est, quod quidquid est post speciem, est de accidentibus, ut dicit Boetius. Secunda autem probatur per exemplum : quia coitus omnis est una actio specie : et tamen unus est bonus, et alter malus. Similiter datio eleemosynae a quocumque fiat, una actio est specie : et tamen una est bona, et alia mala : et sic invenitur in multis aliis.
- Item, omnes differentiae et formae specificae causantur ex eisdem principiis, ex quibus causatur substantia quam informant et specificant : bonum autem et malum non causantur ex eisdem principiis, ex quibus causatur actio : ergo non sunt differentiae vel formae specificae ipsius. Probatur autem prima per hoc quod differentia potestate est in genere, et forma in materia : et operatio agentis educit ipsam cum operatur super materiam illam. Secunda autem probatur ex hoc, quod supra multis modis probatum est, malum non esse a Deo, et tamen actionem omnem esse a Deo.
Solutio. Dicendum, quod bonitas et malitia accidunt actioni. Sed est accidens duplex. Unum est quod fluit de principiis constituentibus esse, sed est post ipsum, et hoc est speciei accidens, sicut par et impar accidunt numero, et rectum et curvum lineae, et risibile homini : cum enim non sit de esse, ut dicit Boetius, necessario est de numero accidentium : sed tamen est accidens per se non transmutabile circa subiectum.
Unde patet, quod prima ratio quae videtur probare bonum et malum esse formas specificas actuum, ex hoc quod non transmutantur circa subiectum unius actionis, non procedit : quia instantiam habet in tali actione. Haec tamen solutio nihil solvit nisi quoad hominem : quia bonum et malum non sunt proprie passiones actionis.
Est enim accidens individui quod causatur a causa per accidens : ut album et nigrum accidunt homini : et hoc dupliciter potest comparari ad subiectum, scilicet ad subiectum tantum, aut ad subiectum et causam. Primo modo comparatur adhuc dupliciter, scilicet quod duplex est subiectum, scilicet permanens, et id quod est successivum, ut motus. Si primo modo : tunc absque dubio transmutabile est accidens circa subiectum idem numero manens, ut album et nigrum circa hominem. Secundo autem modo comparatum non est transmutabile : et hoc non est de virtute accidentis, sed ex hoc quod transit subiectum, et non potest etiam idem numero resumi : sed si posset resumi, posset etiam esse sub alio accidente, sicut dicimus velox et tardum accidere motui : cum tamen idem numero motus numquam possit esse velox primo, et postea tardus, vel e converso : et hoc etiam modo bonum et malum accidunt actioni. Unde quod non transmutantur, hoc ipsum est per accidens, et non de natura illarum formarum. Si autem comparatur accidens ad subiectum sicut ad subiectum et causam : et hoc contingit dupliciter, scilicet quod nomen subiecti nominat per se causam accidentis : sicut Aethiops causam nigredinis in subiecto, et nix albedinis : et tunc accidens non est transmutabile circa subiectum proximum, sed circa commune, ut circa hominem vel aquam congelatam. Aut ita comparatur ad subiectum, quod fluat ad aliqua causarum subiecti, sicut est esse Gallicum vel Teutonicum, quod causatur a loco, qui locus generationis est principium quoad aliquid : et sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod actio in moralibus specificatur in termino suo, sicut omnis motus : quia propter illum terminum est, et ipse est finis eius : sed bonum et malum, ut infra patebit, non sic causantur ex fine, sed etiam ex aliis.
Ad aliud dicendum, quod bonum in genere, ut supra determinatum est, non dicitur in genere a generali forma includente sub ambitu praedicationis suae species multas, sed potius a prima potentia in moribus : et bonum ex circumstantia non respondet ei ut species de qua substantialiter sine conversione praedicetur in eo quod quid est, sed respondet ei ut determinans potentiam subiecti, quae potuit et bene et male fieri : et bonum in actione non semper causatur ex circumstantiis, sed potius ex radice charitatis : et malum quod ex mala radice voluntatis procedit : et frequenter malum est, quod non habet circumstantias, ut interior actus : circumstantiae enim proprie sunt circa actus exteriores.
B. Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala ?
ARTICULUS II.
Utrum omnes actus possint dici indifferentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in prima opinione, ibi, B, circa initium : Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, etc.
Videtur enim, quod hoc sit impossibile :
- Numquam enim potest esse indifferens, quod non potest fieri nisi male : odire Deum, persequi innocentem, blasphemare Creatorem non potest fieri nisi male : ergo numquam potest fieri actus indifferens.
- Item, Augustinus ita dicit in Littera, quod quaedam numquam possunt bene fieri quantumcumque bonam habeant causam : ergo numquam possunt fieri nisi male : ergo numquam indifferenter : quia indifferens est, quod nec bonum est, nec malum : ergo videtur ista opinio falsum dicere.
Sed contra :
Communis actio est a Deo : nullum malum est a Deo : ergo nullus actus per se est malus, nec per se bonus : ergo omnis actus per se est indifferens, ut dicit ista opinio.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum bonum in genere dicat actum indifferentem ?
Videtur autem, quod sic : quia bonum in genere, est quod potest bene et male fieri : indifferens autem est idem : ergo bonum in genere dicit actum indifferentem.
Sed contra :
Bonum in genere, dicit actum super debitam materiam : constat autem, quod nuda substantia materiae non est debita : ergo per aliquam dispositionem efficitur debita : illa autem facit bonum in genere, vel malum in genere : ergo ipsa est in ratione boni vel mali : non ergo in ratione indifferentis sunt actus boni in genere, sive bonum in genere non dicit actionem indifferentem.
Solutio. Dicendum, quod indifferens actio dicitur multis modis. Uno modo dicitur actio indifferens, quae potest bene et male fieri et bene informari, cum sit actio deliberativae voluntatis, et de se sive de sua specie non ordinatur magis ad unum quam ad alterum : et hoc modo sumitur indifferens, ut infra patebit, quando quaeretur de indifferenti : et hoc modo proprie sumitur indifferens. Secundo modo autem dicitur indifferens, quod per substantiam subiecti non determinat bonum vel malum quo informatur vel deformatur.
Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, Haec actio huius agentis, iam demonstratur actio sub accidentibus circumstantiarum formantium vel deformantium ipsam : et similiter cum dicitur : Hic agens sub circumstantiis personae : et verum est, quod sic accepta non potest bene fieri : quando autem ista opinio dicit, quod actio de se est indifferens, intelligit de se pro eo quod est de sua substantia simplici sine circumstantiis intellecta, ut supra saepe expositum est.
Sunt tamen qui dicunt hanc esse duplicem, haec actio non potest bene fieri, et huius hominis actio non potest bene fieri : ex eo quod potest demonstratio fieri ad oculum, et tunc demonstratur substantia agentis et actionis sub formis formantibus vel deformantibus eam : et sic dicunt esse veram. Potest etiam esse demonstratio ad intellectum de substantia nuda actionis et agentis, et sic dicunt esse falsam.
Ita haec distinctio sine arte esse videtur per dicta, et patet solutio ad secundum : quia Augustinus de actione loquitur cum circumstantiis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod bonum in genere vel malum, non dicit indifferens, sicut dicit et probat obiectio.
Ad id quod videtur hoc probare, dicendum quod cum dicitur, quod bonum in genere potest bene et male fieri, ly potest copulat potentiam dispositam ad alterum : sicut cum dicitur, Indifferens potest bene et male fieri, potentiam remotam tantum : et illa non est propria ratio indifferentis : sed potius in hoc indifferens est, quod nec bonum nec malum est.
C. Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, praeter quaedam quae per se peccata sunt.
D. Quidam dicunt praedicta non posse fieri bono fine.
ARTICULUS III.
Quid est indifferens ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Sed Augustinus evidentissime docet, etc.
Et quaeruntur duo.
Primo, quid sit indifferens ?
Secundo, an aliquid secundum Theologum sit indifferens in operibus voluntatis deliberative ?
Ad primum sic :
Indifferens quod ponitur inter bonum et malum, est quod nec bonum est nec malum : talia autem multa sunt in operibus hominum, sive sint boni, sive mali, sicut comedere, bibere, movere manum, et huiusmodi : ergo indifferens videtur esse opus humanum a voluntate procedens, quod nec est bonum, nec malum.
Sed contra hoc videtur esse, quod
- Bonum et malum inter ea medium habent quae sunt in eodem genere aliquo : igitur necesse est, quod habeant eamdem causam : sed boni causa proxima, et similiter mali, est voluntas deliberativa : non ergo erit indifferens nisi quod procedit a deliberatione, et nec est bonum neque malum.
- Praeterea, est bonum naturae, et bonum moris : medium autem inter aliqua extrema debet esse eiusdem ordinis secundum naturam cum ipsis : ergo id quod est bonum naturae, non debet esse indifferens quod ponitur esse medium inter bonum et malum in moribus. Et hoc dictum sit contra quosdam qui ponunt indifferens in bono naturae, vel in bono in genere.
- Praeterea, si quodlibet quod non est bonum nec est malum in moribus, esset indifferens, iam manus et pedes et huiusmodi essent indifferentes, quod falsum est : ergo oportet, quod indifferens reducatur in idem genus causae cum bono et malo : illa autem habent causam deliberativam : ergo indifferens actus procederet a voluntate deliberativa, qui non est bonus nec malus.
Sed contra : Cum omne bonum a fine sit bonum, et malum sit malum a privatione finis, id quod neque est bonum neque malum, est id quod caret ratione iustae necessitatis et piae utilitatis : ergo est otiosum, quia Gregorius dicit, quod otiosum est id quod caret ratione iustae necessitatis et piae utilitatis : otiosum autem in Scriptura reputatur peccatum : ergo indifferens est peccatum : et peccatum est malum : ergo indifferens est malum, quod falsum est.
Item, videtur indifferens idem esse quod vanum vel frustra : quia, ut dicit Philosophus : Vanum vel frustra est, quod est ad aliquem finem, et non includit ipsum : indifferens autem eo ipso quod potest bene fieri, est ad aliquem finem, et non includit illum cum non fiat bene : ergo est idem quod vanum, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod indifferens accipitur dupliciter, scilicet large, et proprie : et hoc loquendo in moribus tantum. Large dicitur indifferens omnis actus qui de se nec bonum virtutis nec malum vitii determinat : et hoc dupliciter : de se enim non determinat quantum ad substantiam actus in se consideratam : et sic omnis actus est indifferens, ut dicit prima opinio : et hoc modo non loquitur hic de indifferenti. Secundo modo adhuc large dicitur indifferens actus voluntatis de sua forma nec bonum nec malum determinans, sed ordinabilis in utrumque per intentionem : et ille actus procedit aliquando a voluntate iustitiae : sicut est comedere, ire, moveri, et huiusmodi : et hoc modo iterum non loquitur de indifferenti. Proprie autem dicitur indifferens id quod procedit a voluntate deliberativa, et nec est bonum nec est malum, sed ordinabile in utrumque : et hoc modo quaeritur de indifferenti, quia hoc habet eamdem causam, et ordinatur in eodem genere cum bono et malo in moribus : et hoc nihil prohibet ponere secundum ethicum Philosophum : sed an etiam secundum Theologum poni possit, erit quaestio in sequenti problemate.
Ad id quod primo obicitur, dicendum quod illud est indifferens large acceptum : ea autem quae contra obiciuntur, procedunt de indifferenti propriissime sumpto,
Ad id autem quod ulterius obicitur, indifferens idem esse quod otiosum, sine praeiudicio videtur mihi proprie sumptum indifferens idem esse quod otiosum : sed tamen non reputo semper otiosum actum voluntatis deliberativae, quando non immediate refertur in Deum : quia otiosum est, quod caret ratione iustae necessitatis aut piae utilitatis. Iusta autem necessitas naturae, ut quae requirit comedere, et bibere : et pia utilitas est quaecumque utilitas circa se vel circa proximum, sicut sunt quaedam circa se ex dilectione ad taedium amovendum vel tristitiam, ut ludi liciti, et symphoniae, exercitationes, et locutiones, et cantus, et huiusmodi : propter quod et dicit Philosophus in II Ethicorum, quod circa delectabile quod in ludo est, medians quidem est Eutrapeles, id est, bene moderatus, et dispositio Eutrapelia. Superfluitas autem Bomolochia : et qui habet eam, vocatur Bomolochus. Qui autem deficit, vocatur άγριος vel agrestis : et dispositio agricolia. Quaecumque autem fiunt talibus finibus sive in se, sive in proximo, non reputo indifferentia neque otiosa. Quaecumque autem a voluntate deliberante aliter procedunt, reputo otiosa et peccata, secundum quod vanum a Theologo peccatum reputatur.
Ad id quod obicitur de vano, dicendum quod differt vanum proprie sumptum ab otioso indifferenti : quia vanum est relatum ad finem, sed non consequitur eum : sed otiosum et indifferens carent illa relatione.
Nota autem, quod sunt quidam circa hoc opinantes diversimode : quidam enim dicunt, quod indifferens est proprie actus voluntatis sive deliberantis, sive non, non relatus ad finem boni vel mali, nec de se determinans alterum eorum, sicut ire, exercitari, comedere, et huiusmodi. Sunt enim quidam actus de se habentes bonum finem, sicut credere, diligere, sperare et huiusmodi. Et isti dicunt indifferens aliquid esse et secundum Ethicum et secundum Theologum. Alii dicunt, quod indifferens non est actus procedens a voluntate quocumque modo se habente, sed a voluntate deliberativa, per se neutrum habens, id est, nec bonum nec malum, nec relatus in aliquid istorum : et hoc dicunt in verbo esse peccatum, eo quod verbum ad alterum est : sed non in opere, eo quod hoc non est ordinatum ad alterum. Et isti salva pace eorum nesciunt quid dicunt : quia quando verbum dicitur ad alterum, non dicitur ad alterum ut ad finem boni, sed dicitur ad alterum ut manifestans alteri intentionem loquentis : et tunc secundum eumdem modum determinatur factum et verbum voluntatis deliberativae. Unde et bene dicit Gregorius : Quod verbum condemnavit, non est credendum quod verbum permiserit, cum maius sit factum quam verbum. Tertii tenent opinionem supra determinatam, quod sit indifferens idem otioso, secundum quod stricte sumitur indifferens : et ideo non est magna diversitas inter primam opinionem et tertiam.
De hoc tamen in sequenti problemate, et de multis aliis plura inveniuntur in alio tractatu nostro de Virtutibus, quaestione de bono in genere.
ARTICULUS IV.
Utrum secundum Theologum sit aliquid indifferens in operibus voluntatis deliberativae ?
Secundo quaeritur, an secundum Theologum aliquid sit indifferens in operibus voluntatis deliberativae ?
Et videtur, quod nihil omnino : quia
- Dicit Apostolus ad Coloss. III, 17 : Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Aut ergo impletur praeceptum Apostoli, et tunc fit bene : aut non impletur, et tunc fit male, quia omittitur : ergo videtur, quod nihil fiat indifferens.
- Idem concluditur per hoc quod dicit, I ad Corinth. X, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, etc., omnia in gloriam Dei facite. Infra, eiusdem, XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis.
- Item, Bernardus dicit, quod stare in via Dei, retrocedere est : si autem aliquis indifferenter agit, ille stat : ergo retrocedit : ergo indifferenter agere, est retrocedere : et hoc est malum : ergo indifferens est malum.
- Item, dicit Dominus : Dico vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Et Gregorius dicit, multo magis de facto. Cum igitur hoc sit idem quod indifferens proprie sumptum, ut prius patuit, videtur nihil esse indifferens apud Theologum : sed multa mala vel bona.
- Item, hoc videtur per illud : Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum : aut facile arborem malam, et fructum eius malum. Ergo videtur, quod malus homo omnes actus proferat malos, et bonus bonos proferat actus. Cum igitur sine medio omnis homo sit bonus vel malus, videtur omnis actus bonus vel malus esse.
- Item, nemo potest duobus dominis servire : ergo necesse est in quolibet opere servire alteri sine medio : si ergo opus non est de servitute Dei, id est, bonum, sine medio videtur esse de servitute diaboli.
- Item, nihil est medium inter retributiones et poenas : ergo nihil debet esse medium inter merita poenarum et retributionum : sed bona opera sunt causae retributionum, mala autem poenarum : ergo nihil est medium inter bonum et malum opus : ergo nihil est indifferens, ut videtur.
- Item, si Adam perstitisset in primo statu, omnia in Deum opera sua retulisset : ergo quod non refert, hoc est ex peccato : sed quod ex peccato est, malum est : ergo non referre est malum : et ita non relatum est malum : ergo indifferens est malum.
- Item, Augustinus dicit, quod uti est id quod in facultatem venerit, ad aliud referre quo fruendum est, alias abuti et non uti est : ergo quod non refert abutitur : sed indifferens cum procedit a voluntate deliberativa, ut habitum est, assumitur in facultatem voluntatis : ergo aut referendum est ad aliud, aut suus usus est abusus : et si refertur ad aliud, inducit rationem boni : si autem est abusus, efficitur malum : ergo numquam manet indifferens.
- Item, Augustinus : Id quod peccatum dicimus, non est concupiscentia rerum malarum, sed desertio melioris : sed indifferens deserit melius : ergo indifferens est peccatum, ut videtur.
- Item, ratio est rex in regno animae : ergo debet omnia referre in Deum, vel omittit in regendo : relata autem in Deum sunt bona, omissa autem mala : ergo omnia quae sunt sub suo regimine, sunt bona vel mala.
Item, Deus est Alpha et Omega, principium et finis omnium : ergo quidquid est ab eo ut principio, si non intendit in ipsum ut est finis, illud remanet imperfectum : sed indifferens actus est ab ipso, ut a principio : ergo si non refertur in ipsum, ut in finem, remanet imperfectum in moribus : quod autem privatur fine perficiente, est malum : ergo indifferens est malum.
Sed si hoc concedatur,
- Videtur quod Sancti multum peccant : nemo enim est qui omnes motus suos voluntarios in Deum referat : ergo tota die peccant Sancti, ut videtur.
Si dicas, quod verbum Apostoli non est praeceptum, sed consilium. Contra hoc est, quod loquitur non hominibus quibusdam, sed omnibus : nec de operibus quibusdam, sed de omnibus, ut comedere, et bibere, sine quibus nullus homo vivit. Praeterea, ex modo loquendi videtur, quod et opera naturae in Deum referre debeamus : quia comedere et bibere sunt opera naturae, cum tamen concessum sit, quod in illis aliquid potest esse indifferens.
- Item, si esset consilium, ad minus oporteret quod aliqui implerent sicut perfecti : et videmus, quod nullus implet.
- Si dicas secundum quosdam, quod est quoddam praeceptum quod obligat habitu, sed non actu, id est, quod habitualiter referatur, non in actu, id est, quod nihil contra gloriam Dei fiat : sed talia sunt opera referibilia ad gloriam Dei. Contra : Secundum hoc enim dormiens impleret praeceptum illud, quia nihil facit contra praeceptum Dei : sed omnia sua referibilia sunt ad gloriam Dei : quidquid autem implet praeceptum Dei, meretur : ergo dormiens actu meretur, quod falsum est.
- Item, praeceptum de se respicit opus quod est in potestate nostra, et non habitum : ergo nihil est dictu, quod habitualiter, et non actualiter obliget.
Ex ista autem disputatione videtur ulterius sequi, quod
- Religiosi et quicumque alii omnia singularia opera teneantur referre in Deum, vel non erunt meritoria, sed demeritoria : quod valde difficile est sustinere, quia nemo talis invenitur.
- Praeterea, si tenemur omnia referre in Deum : ergo et venialia peccata.
Solutio. Sine praeiudicio loquendo non video qualiter secundum dicta Sanctorum possit sustineri aliquid esse indifferens in operibus voluntatis deliberativae : quia aut erit otiosum, et tunc reputatur malum in Evangelio : aut erit relatum, et tunc erit meritorium : et ideo concedo prima quatuor argumenta.
Ad quintum autem dicendum, quod non valet : bene enim potest esse, quod homo malus faciat opus non malum : sicut si dat eleemosynam propter Deum, quia non idem est bonum quod meritorium : sed potest esse bonum de genere bonorum, ut dicunt Magistri. Quod autem dicitur : Aut facite, etc. Dicendum, quod « arbor » non dicitur hic homo agens vel voluntas quae est instrumentum, sed dicitur ibi arbor fructus voluntatis : et hoc verum est : quia a tali actu interiori per se non procedit nisi de similitudine fructus, sed ab homine ipso potest procedere ut malum et bonum.
Ad aliud dicendum, quod illa obiectio nihil valet : quia intelligitur, quod uno opere non potest aliquis in contraria intendere : unde dicit Glossa, quod intelligitur de dominis contraria praecipientibus : sed tamen uno opere posset tendere in unum secundum quod est de genere bonorum, et per aliud tendere in aliud quod per se est malum.
Ad aliud dicendum, quod nihil est medium meo iudicio quoad actus voluntatis deliberativae : quia illud quod videbatur esse medium, accipit condemnationem mali, sed non quoad omnes actus voluntatis, ut patet ex prius habitis.
Ad aliud dicendum, quod non tenemur ad ea omnia quae habuissemus in statu primi hominis, si stetisset. Et licet aliqua causata sint ex peccato, ut necessitas moriendi, et huiusmodi poenalitates, tamen per occupationem non omnia tenemur referre in Deum, nisi fiant voluntate deliberante : sed subita vel non cogitante non tenemur, et illa non est causa indifferentis proprie loquendo, sed voluntas deliberativa, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod uti est actus voluntatis deliberativae : non tamen dico, quod abutatur si non refert : sed si refert in oppositum, tunc abutitur : et huius ratio patebit in sequentibus huius eiusdem problematis.
Ad aliud dicendum, quod desertio meliorum rerum non est nisi per aversionem actualem : et haec aversio non est nisi per conversionem ad oppositum.
Ad aliud dicendum, quod indifferens actus est a Deo, sicut omnis actus : non tamen oportet, quod actu referatur in Deum : quia habet perfectionem secundum naturam : et relatio illa non daret illi perfectionem secundum naturam, sed secundum bene esse tantum : et illud dicitur esse perfectum quod est completum secundum esse : tamen verum est, quod vanus remanet non relatus, ut infra patebit.
Ad id quod obicitur in contrarium, sine praeiudicio dico, quod est praeceptum verbi Apostoli : sed cum sit affirmativum, non obligat ad semper, licet obliget semper. Dico autem, quod obligat pro loco et tempore : et locus et tempus sunt, quando cogitat actu, quod talis actus referibilis est, et meritorius esse potest si referatur. Sed adhuc praeceptum tunc violatur duobus modis, scilicet per voluntatem tendentem in oppositam relationem : et haec est voluntas contemnens Dei honorem relatione illa, et tunc transgreditur mortaliter et violat praeceptum. Omittitur etiam per voluntatem simpliciter : et tunc puto, quod vanum manet opus illud, et fit veniale, et non fit contra praeceptum, Sed praeter gloriam Dei facimus. Et sic patet, quod a multis impletur mandatum : et a quibus non impletur, ii non semper mortaliter peccant.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod opera talia quamvis sint naturae, tamen ordinabilia sunt a voluntate deliberante : et in tali casu loquitur Apostolus.
Ad aliud dicendum, quod ordinans non habet actualem voluntatem : sed istud peccatum habet voluntatem actu deliberantem, ut dictum est : et ideo contra voluntatem Dei : ut facere est in dormiente privatio pura : in vigilante autem si refertur, tunc ponit meritum actuale. Si autem non refert, tunc ponit aliquid fieri contra mandatum vel praeter mandatum, ut dictum est : et ideo in uno casu potest esse peccatum grave, in alio autem otiosum, quod et malum reputatur a Sanctis.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sufficit universalis relatio : sicut verbi gratia, si totum se devovit, omnia opera sunt relata in illa relatione, nisi actualiter in aliquo opere malo fiat revocatio relationis illius : sicut si dicamus, devovit Deo centum marcas, et per singulos dies dat singulos denarios, non oportet quod omni die referat : quia relatio sufficit nisi revocetur : et est simile in his quae feruntur motu violento, in quibus prima vis motiva non semper coniungitur, sed multiplicatur in medio, et manet.
Ad aliud dicendum, quod non valet : quia peccatum veniale est dispositio ad malum : et ideo non est referibile : dictum autem Apostoli intelligitur de his quae per naturam ad gloriam Dei sunt ordinata.
ARTICULUS V.
Utrum unus et idem numero actus potest esse bonus et malus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : In quibus aliqui ponunt actum Iudaeorum, qui crucifigendo, etc.
Videtur enim sequi ex hoc quod unus numero actus possit esse bonus et malus.
- Unus enim numero actus fuit crucifixio Iudaeorum : et ideo placuit passio Christi Iudaeis, et actus Iudaeorum displicuit Deo : ergo idem placuit et displicuit : nihil autem placet Deo nisi bonum, nihil displicet nisi malum.
- Item, hoc etiam videtur in multis exemplis, sicut in omnibus tentationibus Sanctorum quae ex parte tentantium displicent, et ex parte patientium placent, cum tamen una et eadem numero sit actio.
- Item, praecipit dominus bonus servo malo ut det eleemosynam, et ille dat eam mala voluntate : illa datio est una numero, et meritoria domino, et demeritoria servo : ergo eadem actio est bona et mala.
- Item, haec obiectio est de suffragiis quae fiunt pro mortuis bonis a vivis malis, in quibus una numero actio videtur esse meritoria diminutionis poenae, et non meritoria. Si dicas, quod hoc non est inconveniens respectu diversorum. Hoc nihil est : quia bonum et malum sunt formae absolute inhaerentes, et non in comparatione ad alterum : ergo videtur, quod actio quae alicui est bona, in se sit bona : et quae alicui sit mala, in se est mala : ergo eadem numero actio est in se mala, et in se bona, quod impossibile est.
- Praeterea, videtur hoc verificari de aliquo actu continuo, quem aliquis primo facit propter Deum, et postea antequam finiat, convertit intentionem ad inanem gloriam : tunc enim actus est unus, quia agens unus, et tempus unum, et terminus motus unus : et tamen est primo bonus, et postea malus : ergo una numero actio potest esse bona et mala, quod videtur esse impossibile, cum bonum et malum sunt opposita, vel ut contraria, vel ut privatio et habitus, ut supra determinatum est.
Solutio. Dicendum, quod meo iudicio unus et idem actus sic positus ut idem sumatur in essentia, non potest esse simul bonus et malus.
Ad primum ergo et secundum dicendum, quod non est idem actio et passio : quia actio est in agente sicut accidens in subiecto, licet sit ab ipso sicut a causa : et ideo licet passio placeat, non oportet quod actio placeat : quia non sunt idem essentialiter, licet simul sint, et unum efficiatur ab altero.
Ad aliud dicendum, quod ibi sunt duae actiones realiter, scilicet voluntas dandi in domino, et voluntas non dandi in servo : et ideo domini actio est simpliciter bona : sed actio servi habet duo, scilicet essentiam actionis secundum quod est in agente et ab ipso, et haec est absolute mala : et actum ipsum, et hoc per auctoritatem domini, licet ministerium sit servi : et hoc est bonum secundum quod auctoritas est, et rectum est illud ministerium, licet absolute sit malum.
Ad aliud dicendum, quod opus suffragii factum per malum, habet primum motivum illum qui est in purgatorio, et illius gratia informat actum ipsum : sed actio ipsa substantialiter est mala et demeritoria facienti, vel ad minus non bona.
Ad aliud dicendum, quod in tali actione sunt duae actiones morales, licet una sit naturaliter : et quoad diversas sui partes ab intentione diversimode informatur : est enim in moribus intentio principaliter movens : et cum ibi sint duae intentiones, sunt duo moventia, et ad duo moventia sequuntur duae actiones, et non una.
