Distinctio XVI — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XVI
De productione creaturae compositae ex spirituali et corporali, scilicet de homine in comparatione ad principium effectivum.
A. De hominis creatione, ubi considerandum est quare creatus sit homo, et qualiter sit institutus ? quae duo supra tractata sunt. Et, qualis factus et qualiter lapsus ? postremo, quomodo sit reparatus ? quae discutienda sunt.
B. Quod imago et similitudo hic a diversis accipitur varie : a quibusdam increata, et ab aliis creata et increata, vel essentia Trinitatis, vel Filius et Spiritus sanctus.
C. Opinio eorum qui putaverunt Filium per imaginem et similitudinem hic accipi.
DIVISIO TEXTUS.
His excursis quae supra de hominis, etc.
Hic incipit tertia pars istius tractatus de creaturis : in quo agit Magister de creatura quae composita est ex spirituali et corporali.
Et dividitur in duas partes :
in quarum prima ponit statum eius ante peccatum.
In secunda autem casum eius in peccatum, et statum in peccato, quae incipit infra, Distinct. XXI, ibi, A : Videns igitur diabolus, etc.
Prima harum dividitur in tres :
in quarum prima agitur de formatione viri.
In secunda, de formatione mulieris, Distinct. XVIII, ibi, A : In eodem quoque paradiso, etc.
In tertia, de generatione quae fuisset ex utroque, si non peccassent, Distinct. XX, ibi, A : Post hoc videndum est, etc.
Prima harum habet duas distinctiones, in quarum prima agit de formatione hominis quantum ad conformitatem imaginis, quam accipit opus ab opifice.
In secunda, de origine materiali secundum animam et corpus, ibi, Distinct. XVII, A : Hic de origine animae, etc.
In hac distinctione quatuor continentur :
in quorum primo dicit, quod homo factus est ad imaginem.
In secundo capitulo, quid dicatur et quot modis imago et similitudo ? ibi, B : Imago autem, etc.
In tertio, excludit quasdam expositiones falsas de conformitate imaginis, et ponit veram, ibi, C : circa principium : Unde fuerunt nonnulli, etc.
In quarto et ultimo, dicit differentiam inter imaginem quae est Filius, et imaginem quae est homo, ibi, E : Quocirca homo et imago dicitur, etc.
Et per hoc patet sententia de hac materia quoad imaginem creatam, de qua plurima dicta sunt in I libro Sententiarum, Distinct. III : et de imagine increata in eodem libro, Distinct. XXXI ; et : Utrum angelus sit ad imaginem ? supra, in hoc II libro Sententiarum, Distinct. VI, et hoc nolo replicare.
ARTICULUS I.
Utrum aliqua creatura sit conformis Deo secundum imaginem ?
Quaeruntur autem hic circa hoc primum quatuor, scilicet :
An aliqua creatura sit vel possit esse conformis Deo secundum imaginem ?
Secundo : Utrum omnis creatura sit conformis Deo secundum imaginem ?
Tertio : Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem ?
Quarto : Utrum aequaliter vir et mulier ?
Ad primum sic proceditur : quia
- Dicit Hilarius, Imago est ad quam imitatur species indifferens. Homo autem non est species indifferens eiusdem rei ad quam imitatur. Ergo non est Dei imago, nec potest esse.
- Adhuc, dicit Hilarius, quod imago est rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo. Homo autem nec aliqua creatura aequat Deum. Ergo non potest esse imago.
- Item, nulla creatura est quin distet in infinitum : ergo nulla creatura est quae possit esse similitudo indiscreta.
- Item, Augustinus in sermone de Imagine, facit distinctionem inter aequalitatem, et imaginem, et similitudinem, dicens quod ubi similitudo, non continuo aequalitas : sed e converso ubi aequalitas, continuo similitudo. Item, ubi similitudo et aequalitas, non continuo imago : sed e converso ubi imago, ibi aequalitas et similitudo : ergo imago praeponit sibi aequalitatem. Nulla autem creatura aequatur Deo : ergo nulla creatura potest esse imago Dei.
- Item, Isa. XL, 18 : Quam imaginem ponetis ei, scilicet Deo ? Ergo nullam potest habere imaginem.
- Item, distantium in infinitum non est unum imago alterius. Deus et creatura distant in infinitum : ergo nulla creatura potest esse imago Dei.
Sed contra : Faciamus hominem ad imaginem, etc. Et plurimae aliae auctoritates de hoc inveniuntur.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod est imago aequiparantiae, et imago similitudinis per imitationem. Dicendum ergo, quod creatura non potest esse imago aequiparantiae, sed imago similitudinis per imitationem hoc modo quo supra dictum est, quod hierarchia est in Dei similitudinem ascendens proportionaliter et ad Deum similitudo et unitas. Et per hoc patet solutio fere ad totum.
Ad primum autem dicendum, quod species indifferens dicitur dupliciter, scilicet indifferens in contactu imitantis ad id quod imitatur : et sic homo est species indifferens : quia ducendo in exemplar, attingit illud imitando proportionaliter sibi. Dicitur etiam species indifferens per substantiam et essentiam : et sic solus Filius est species indifferens cum Patre.
Ad aliud dicendum, quod est coaequatio sufficientiae ad ducendum in aliud : et est coaequatio impletionis aequiparantiae. Coaequatio sufficientiae ductionis in aliud est in re, quando habet ea quibus sufficienter ducit in aliud. Sic imago similitudinis coaequatur exemplari : quia est in ea aliquid respondens discretioni personarum, et aliquid ordini naturae, et aliquid aequalitati, et aliquid identitati essentiae, ut habitum est in I libro Sententiarum : sed coaequationem aequiparantiae non habet nisi imago quae est Filius.
Ad aliud dicendum, quod indiscreta similitudo est quae repraesentando proportionaliter ostendit exemplar : et haec est imago creata, vel indiscreta per substantiam : et sic solus Filius. Unde quidam dicunt, quod diffinitiones Hilarii non intelliguntur de imagine creata, sed increata tantum. Et hoc verum est si stricte et proprie accipiantur. Si autem large sumantur vocabula, nihil prohibet etiam de creata intelligi.
Ad aliud dicendum, quod est aequalitas configurationis, et aequalitas naturae. Aequalitas configurationis exterius sufficit rationi imaginis. Ad hoc enim quod statua sit imago Herculis, non oportet, quod eiusdem naturae sit et vivat : sed quod minor existens, et inferioris naturae, similiter illi sit figurata. Et sic homo dicitur habere aequalitatem quae imitatur in configuratione spirituali potentiarum animae. Filius autem habet figuram et naturam substantiae.
Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur de imagine corporali.
Ad aliud dicendum, quod Deus et creatura, ut Creator et creatura distant in infinitum : sed in ratione exemplaris dicit accedens ad nos, et appropinquans nobis.
ARTICULUS II.
Utrum omnis creatura sit conformis Deo secundum imaginem, vel sit ad imaginem Dei ?
Secundo quaeritur : Utrum omnis creatura sit ad imaginem Dei ?
Et videtur, quod sic :
- Ad imaginem enim similitudinis (ut habitum est) non exiguntur nisi quatuor, scilicet discretio trium aliquorum, et unitas eorum secundum substantiam, et ordo, et aequalitas : in omni autem re est invenire unum, verum, et bonum : et haec tria discreta sunt, et idem substantia suppositi : et ordinata, quia secundum rationem intentionis unum est ante verum, et ante bonum : et aequalia sunt, quia convertuntur super se invicem secundum supposita : ergo videtur, cum haec sint in omni re, quod omnis res facta sit ad imaginem Dei.
- Item, hoc videtur dicere Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, in illis verbis :
O qui perpetua mundum ratione gubernas.
Et infra :
Tu cuncta superno
Ducis ab exemplo. Pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens, similique ab imagine formans,
Perfectasque iubens perfectum absolvere partes.
- Item, confusa similitudo non ducit in rem nisi confuse : sed mediantibus creaturis venerunt Philosophi in Deum non confuse : ergo in creaturis etiam omnibus non est confusa similitudo, sed discreta. Si dicatur, quod Philosophi non cognoverunt Trinitatem, sed divinitatem : hoc videtur esse contra Augustinum, qui dicebat eos cognovisse Patrem, et Filium.
Solutio. In I libro Sententiarum ostensum est, quid vocetur vestigium, et in quo differat ab imagine. Unde dico, quod in creatura irrationali non est nisi confusa similitudo personarum, sed expressa notitia divinitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod unum, verum, et bonum, prout sunt de primis (sicut in fine primi libri Sententiarum notatum est) non differunt nisi per relationem ad efficientem, vel formalem, exemplarem, vel finalem, disponentem, efficientem : et ideo unum non addit super aliud nisi rationem respectus, et ideo non sunt vere illa tria : sicut memoria, intelligentia, et voluntas.
Item, unum non addit super ens nisi indivisionem, et non formam aliquam : sed memoria addit supra mentem quamdam proprietatem, qua efficitur determinata potentia : et ideo patet confusionem esse in discretione horum trium.
Praeterea, imago dicitur anima, eo quod est capax Dei per beatitudinem, et uniri potest in actibus gratiae : et haec non inveniuntur in irrationali creatura.
Item, Augustinus dicit, quod imago est in anima in quantum est immortalis : et si non esset immortalis, non esset imago : et hoc iterum non invenitur in illis tribus. Patet igitur, quod confusam dicunt similitudinem.
Item, unum in ordine non procedit ex alio, sed potius addit alii : et unum se habet ad aliud ut subiectum, et unum est in vero et bono, et verum in bono, ut subiectum : et talis ordo non est in personis divinis secundum ordinem naturae qui ibi est. Unde patet etiam confusionem in ordine horum trium esse.
Ad aliud dicendum, quod Boetius extenso nomine sumit imaginem pro ideato traducto ab idea.
Ad aliud dicendum (ut primo probatum est) quod Philosophi numquam cognoverunt personas nisi confuse, et non sub ratione propria.
ARTICULUS III.
Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem Dei ?
Tertio quaeritur : Utrum aequaliter omnis creatura rationalis sit ad imaginem ?
Videtur autem quod non : quia
- Gregorius supra dixit : Quanto in angelo subtilior est natura, eo magis in illo imago Dei simul insinuatur impressa : ergo videtur, quod angelus magis sit ad imaginem Dei, quam homo.
- Item, notitiam Dei et sui apud se tenere est memoriae secundum Augustinum, et se intueri in Deo est intelligentiae, et numquam Deum in se non diligere per naturalem dilectionem est voluntatis : haec autem omnia habet angelus deiformiter, et hoc cum inquisitione et studio : ergo videtur angelus magis esse ad imaginem, quam homo.
Sed contra est quod habetur infra, ubi dicit Magister, quod mulierem ideo de latere viri formavit, ut imago Dei in hoc in homine appareret, quod sicut Deus est principium ex quo omnia, ita homo esset principium ex quo omnia sui generis : hoc autem in nullo angelo invenitur : ergo videtur, quo angelus non ita sit ad imaginem sicut homo.
Solutio. Dicendum, quod haec tota quaestio ex superius dictis in distinctione VI determinatur : quia si attenditur imago similitudinis tantum, tunc angelus secundum dictum Gregorii est imago etiam expressior quam homo : et falsum est quod quidam dicunt, quod angelus est signaculum pro expressiori imagine. Si autem attendatur non in potentiis naturalibus tantum, in quibus spiritualis substantia capax est Dei, sed in conformitate ad rationem principii quod est Deus secundum quod ipse est α et ώ, tunc homo est magis imago quam angelus : quia homo est ex quo omnia sui generis, et per quem omnia secundum aliquem modum : et ita procedunt obiectiones : unde iam solutum est ad totum.
ARTICULUS IV.
Utrum aequaliter vir et mulier sint ad imaginem Dei ?
Quarto quaeritur : Utrum aequaliter vir et mulier sint ad imaginem Dei ?
Et videtur quod non : quia
- I ad Corinth. XI, 7, dicitur, quod vir est imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri est : ergo videtur, quod non distent uno gradu a ratione imaginis.
- Item, mulier non regit virum, sed regitur ab ipso : cum igitur imaginis sit regere, videtur non ita esse ad imaginem mulier ut vir.
- Item, infra non ponitur ipsa principium totius humanae naturae, sed vir : cum igitur conformitas in ratione principii cum Deo sit de ratione imaginis (ut infra habebitur), videtur non aequaliter sicut vir esse ad imaginem.
Sed contra :
- Mulier est capax Dei sicut et vir : cum igitur imago insit secundum mentem quae capax est Dei, videtur mulier esse ad imaginem sicut vir.
- Item, in Genes. I, 27, dicitur, quod creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam : et subiungitur, masculum et foeminam creavit eos. Ergo intelligitur de muliere sicut de viro.
Solutio. Levis est haec quaestio. Dicendum, quod imago attenditur dupliciter : scilicet in interioribus potentiis mentis, vel in convenientia in ratione principii naturae. In interioribus iterum dupliciter, scilicet in distinctione, et ordine, et aequalitate, et consubstantialitate potentiarum : et sic mulier est aeque imago sicut et vir. Vel in vigore et nobilitate potentiarum comparatarum ad actum secundum naturam sexus : et sic vir magis est ad imaginem, quam mulier. Si autem attenditur in ratione principii respectu naturae universalis : hoc contingit quatuor modis, scilicet universaliter et effective et materialiter : et sic solus Adam est ad imaginem. Vel effective et materialiter tantum : et sic omnes viri sunt ad imaginem tantum. Vel materialiter et universaliter respectu omnium propagatorum, et non effective : et sic Eva sola est ad imaginem. Vel materialiter et non universaliter respectu propagatorum : et sic omnis mulier est ad imaginem.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc dicitur per subiectionem sexus, et vigorem naturalium.
Ad aliud dicendum, quod regimen attenditur penes facilitatem deflectendi in vitium ex imbecillitate naturalium.
Ad aliud patet solutio per distinctionem positam.
D. Nec horum sententiam approbat, sed imaginem et similitudinem Dei in homine quaerendam et considerandam docet, ut imago et similitudo creata intelligatur.
ARTICULUS V.
Utrum illa in quibus dicitur esse imago et similitudo, sint bene assignata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Verumtamen haec distinctio, licet reprobabilis, etc.
In illo enim tripliciter exponit imaginem et similitudinem, scilicet quod sit imago secundum tres potentias mentis, et similitudo secundum innocentiam et iustitiam. Secundo modo, quod imago sit in cognitione veritatis, et similitudo in dilectione bonitatis vel virtutis. Tertia est, quod imago sit in omnibus aliis praeterquam in essentia, qua immortalis et indissolubilis vel indivisibilis est anima, et in his est similitudo.
Videtur enim, quod illae expositiones non sunt convenientes : quia secundum Magistrum infra et multos Doctores, homo non est factus in gratia : ergo non habuit iustitiam : ergo similitudinem non habuit in innocentia et gratia.
Contra secundam similiter obicitur :
- Si enim imago est in cognitione veritatis, cum cognitio veritatis sit quaedam qualitas sicut et amor virtutis, videtur utrumque pertinere ad rationem similitudinis : quia similitudo, ut dicit Boetius, est rerum differentium eadem qualitas.
- Praeterea, cum ratio imaginis sit in configuratione aliquorum, videtur quod necesse est plura ponere in quibus sit : cognitio autem veritatis non dicit nisi unum.
- Item, cum imago sit in quantitate aliqua, oportet ponere rationem quantitatis spiritualis in qua sit imago : et cum dicat Bernardus, quod amor sit quantitas animae, potius videtur esse imago in amore virtutis quam in cognitione veritatis.
Praeterea, obicitur de tertia expositione. Imago enim magis propinquior videtur esse essentiae quam similitudo : ergo nihil dicit, quod imago sit in aliis ab essentia, et similitudo in essentialibus.
Praeterea, penes quid accipiuntur illae tres expositiones ?
Solutio. Dicendum ad primum, quod Magister bene exponit : quia aut intelligitur de innocentia et iustitia naturalibus, si homo ponatur non esse factus in gratuitis : et tunc innocentia naturalis nihil aliud est quam status qui ex hoc non nocuit quod per peccatum non meruit, ut Deus per poenam sibi noceat : poena autem, ut dicit Augustinus, non est malum, nisi quia nocet. Iustitia autem naturalis dicitur ordo rectus virium inferiorum ad superiores, et superioris in Deum, et corporis ad animam, et mundi ad corpus : et in hoc ordine creatus est homo : et tunc nihil valet obiectio prima. Si autem iustitia et innocentia accipiuntur pro gratuitis : tunc secundum illam opinionem, quod creatus est in gratia, obiectio nihil inconveniens concludit : tamen infra erit disputatio de hoc. Secundum aliam autem opinionem dicemus, quod similitudo est in innocentia et iustitia in gratuitis : non quas haberet, sed quas habuisset, si stetisset et tunc est similitudo in potentia et ordine potentiae ad habitum.
Ad aliud dicendum, quod cognitio veritatis non expletur potentia una : oportet enim unam esse tenentem notitiam, et haec est memoria : et aliam intuentem, et haec est intelligentia : et has concomitatur amor naturalis noti qui continuat intuitionem ne avertatur : et quoad illam discretionem quam supponit cognitio veritatis, innuitur quantitas spiritualis discreta quae exigitur ad ea quae sunt imaginis. Et sic non consistit in sola qualitate cognitionis. Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia amor non est quantitas quam exigit imago, sed est quantitas valoris quando est gratuitus : et de illa quantitate loquitur Bernardus.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod imago dicit convenientiam in exterioribus : et ideo non competunt ei substantialia intrinseca : sed similitudo est in qualitate, et quantitate : omnis autem forma sive substantialis sive accidentalis praedicat quale : et quoad hoc dicit Boetius quod species est essentialis similitudo individuorum : et ideo in essentia nihil prohibet esse similitudinem et imaginem in proprietatibus consequentibus, ut sunt memoria, intelligentia, et voluntas.
E. Quod homo dicitur imago, et ad imaginem : Filius vero imago, non ad imaginem.
ARTICULUS VI.
Utrum imago dicitur de homine et de Filio Dei univoce, aequivoce, vel analogice ?
Deinde quaeritur de ultimo capitulo, ibi : Quocirca homo et imago dicitur, etc.
Ex hoc enim oritur quaestio : Utrum imago de homine et Filio Dei dicatur univoce, vel aequivoce ?
Videtur, quod aequivoce : quia
- Nihil est univocum creaturae et Creatori : ergo nec imago.
- Item, naturale et artificiale non sunt univoca, ut asinus vas, et asinus animal, et animal homo, et quod pingitur : cum igitur imago Dei, ut dicit Augustinus in libro de Decem chordis, sit in homine, ut imago Caesaris in solido aureo : in Filio autem ut imago Caesaris in Filio suo naturali : videtur in homine et Filio differre, sicut artificiale et naturale : ergo aequivoce inest utique.
- Item, artificialia sunt quorum principium est voluntas, ut dicit Philosophus : imaginis autem creatae principium est voluntas Dei, et Filii non est voluntas, ut habitum est in I libro Sententiarum : ergo in homine est ut in arte, et in Filio sicut in re naturali : ergo aequivoce.
Sed contra :
Aequivoca nec unius rationis sunt, nec attingunt unum in ratione : imago in homine attingit unitatem essentiae in tribus, et rationem principii in Patre : quia sicut Pater est principium totius deitatis, ita homo totius humanitatis principium : et idem imitatus Filius unus in essentia cum Patre : ergo non sunt aequivoce dicti imago homo et Filius Dei.
Solutio. Dicendum, quod per analogiam dictum est, nec proprie aequivoce, nec proprie univoce : tali, inquam, analogia quae nihil unum ponit in utroque, sed potius ponit totum in uno, et in alio ponit ab illo et ad illud esse : et sic homo est imago.
Dicendum ergo ad primum, quod nihil est commune genere vel specie : sed per talem analogiam aliquid est in homine a Deo, quod per prius in Deo invenitur.
Ad aliud dicendum, quod deceptoria est illa argumentatio : quia Augustinus non vult dicere, quod homo sit opus artis, sed quod imitationis ratio sit in eo in diversitate essentiae : in Filio autem non.
Ad aliud dicendum, quod est voluntas transmutans materiam et inducens formam per principia naturalia, et talis non inducit opus artis, sed naturae, ut voluntas divina. Est autem voluntas non transmutans materiam, sed incisionis figuram ablatione vel transpositione partium faciens : et talis est principium artis, ut voluntas hominis. Tamen bene concedo, quod non univoce dicitur, sed non sicut artificiale et naturale.
Et si obicitur, quod omnia naturalia sunt opera artis primae. Dico idem de illa arte quod de illa voluntate : illa enim ars non tollit rationem operis naturae, sed ponit diversitatem substantiae in natura creata et creante.
