Distinctio XII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

De corporalis creaturae conditione quantum ad principium materiale : et haec productio dicitur creatio.

 

A. Post considerationem de angelis habitam, agitur de aliarum rerum creatione, et praecipue do operum sex dierum distinctione.

B. Quod sancti Tractatores videntur super hoc quasi adversa tradidisse, aliis dicentibus omnia simul facta in materia et forma, aliis per intervalla temporum.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Haec de angelicae naturae conditione, etc.

Hic incipit pars illa quae est de corporali creatura, et dividitur in duas partes.

In prima agit Magister de opere creationis.

In secunda autem de opere dispositionis et ornatus : et haec incipit in sequenti distinctione XIII, ibi, A : Prima autem distinctionis, etc.

 

Haec autem distinctio dividitur in quatuor parte :

in quarum prima Magister circa modum creationis recitat diversas scientias Patrum.

In secunda autem explicat opus creationis, ibi, C : Secundum hanc itaque traditionem, etc.

In tertia, duas quaestiones movet circa opus creationis, scilicet utrum materia informis omnino creata sit, vel sub aliqua forma, et ubi creata sit materia mundi sensibilis ? ibi, E : De qua re priusquam tractemus, etc.

In quarta et ultima, dicit quaedam praelibanda de modo distinctionis operationis divinae, ibi, G : Nunc superest ut dispositionem, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum omnia simul facta sint, sicut dicit Augustinus, aut per senarium dierum numerum digesta ?

 

Incidit prima quaestio circa primam partem de opinione Augustini qui dicit, omnia facta esse simul in materia et forma. Et opinioni aliorum qui aliter sentiunt, opponit sic Augustinus :

  1. Eccli. XVIII, 1 : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Et qui dicit omnia, nihil excipit : ergo omnia simul creata sunt, et non per senarium numerum.
  2. Item, Glossa Gregorii, ibidem : Cum simul factum caelum terraque describitur, simul spiritualia atque corporalia, simul quidquid de caelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Constat autem, quod stellae de caelo, et plantae, et animalia de terra. Ergo caelum et terra, et stellae et plantae et animalia simul facta sunt, et non successive per sex dies.
  3. Item, obicit Augustinus per id quod habetur, Genes. II, 4 et 5 : Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus caelum et terram : et omne virgultum, agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Ergo in die in quo fecit Dominus caelum et terram, fecit virgultum agri et herbam regionis. Ergo tertia dies fuit cum prima die : et eadem ratio est de aliis : ergo opera sex dierum facta sunt simul.
  4. Item, hoc videtur expressius per aliam translationem, quam inducit Augustinus : et dicit sic : Hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus caelum et terram et herbam pabuli. Ergo cum factus est dies, fecit Deus caelum et terram et herbam : dies autem facta non potest intelligi illa quae est ex allatione solis : ergo alia dies est quam fecit Deus quando fecit omnia alia : non autem potest esse dies illa ante lucem corporalem nisi natura angelica : ergo cum natura angelica fecit Deus omnia : ergo omnia simul.
  5. Item, per illud Iob, XL, 10 : Ecce Behemoth quem feci tecum. Sed Behemoth angelus est, qui primo cum factus est, dies est factus : homo autem sexto die factus commemoratur : ergo opus sextae diei fit cum opere primae diei : ergo et caetera multo magis facta sunt.
  6. Item, Augustinus ducit ad inconveniens dicentem oppositum. Si enim omnia facta sunt in materia confusa tantum, tunc nihil erat distinctum : ergo nec circulus in quo lux rotaretur : cum igitur dies non fiat nisi circulari rotatione lucis, etiam dies tunc non erat, nec prima, nec secunda, nec tertia : sed in quarta primo incepit.
  7. Item, dies fit ad solatium habitantium in terra : tunc autem nullus terram inhabitabat : ergo dies frustra fuisset, nisi omnia simul facta sint : frustra autem et vanum et inutile non est in operibus Dei : ergo videtur, quod omnia simul facta sint.
  8. Item, si aliquis diceret, quod dies fiebat tunc emissione et contractione lucis. Obicit Augustinus in contrarium : quoniam corpus luminosum non illuminat contrahendo et emittendo radios, sicut oculus, cum non habeat operiens aliquid, et agat per necessitatem naturae.
  9. Praeterea, illa emissio et contractio nec ratione probatur, nec Sacrae Scripturae auctoritate : ergo eadem facilitate contemnitur, qua dicitur.
  10. Item, constat, quod opus primae diei produxit Deus in momento : quaeritur igitur : Quare vacabat per viginti quatuor horas, cum artifex qui in opere non lassatur, non scit cessare ab opere, donec aliquid restat de opere perficiendo ? huius autem causam non est facile invenire. Et has omnes rationes innuit Augustinus in diversis locis librorum super Genesim ad litteram.

 

Praeterea, pro eadem opinione potest obici sic :

  1. Perfectissimi agentis est perfectissimum opus : opus autem perfectissimum est completum in forma et materia : ergo videtur, quod omnia creata sunt a supremo artifice perfecta in forma et materia.
  2. Item, Aristoteles saepe utitur hoc argumento : Si aliquid melius fit uno quam pluribus, et subito et simul quam successive, quod natura sic operatur quae expedit se brevioribus, quibus potest : ergo multo magis summe potens Deus : melius autem est facere simul quam successive, et uno quam pluribus : ergo videtur, quod Deus simul omnia fecerit.
  3. Item, omnis operationis terminus est compositum et non materia sola : et veritas illius patet inducendo in arte et natura : ergo et operationis divinae terminus est compositum : compositum autem est ex materia et forma perfectum : ergo creaturae simul materia et forma perfectae factae sunt.
  4. Item, si facta est materia prima : aut igitur facta est nuda sine omni forma, aut sub forma mixtionis. Si nuda, hoc non potest esse : quia etiam Magister in tertia parte istius lectionis infra dicet, quod sine omni forma subsistere non possit : quia sic est in potentia et intellectu tantum. Si autem sub forma mixtionis facta est. Contra : Miscibilia tempore et substantia distincta sunt ante mixtum, ut probat Philosophus : ergo ante illud mixtum oportuit esse distinctas res in formis suis.
  5. Item, miscibilia non miscerentur nisi aliquo movente ad mixtionem : nihil autem movens fuit ad illam mixtionem : ergo videtur, quod in forma mixtionis et confusionis non sint facta omnia simul. His et huiusmodi rationibus consentit Augustinus : et etiam quidam Philosophi ponentes mundum incepisse per creationem, tenent viam Augustini, et Rabbi Moyses, et alii quidam.

 

Sed e contra obicitur per opinionem aliorum Sanctorum :

  1. Dicit enim Chrysostomus super Ioannem : Oportebat generari creaturas, sed non simul : et hominem cum muliere, sed neque haec simul : ergo non omnia simul facta sunt.
  2. Item, Gregorius in libro XXXII Moralium : Rerum substantia simul creata est, sed simul secundum species formata non est : et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae.
  3. Sed quia copiosae ad hoc abundant auctoritates Gregorii, Hieronymi, Basilii, Bedae, Ambrosii, Dionysii, Damasceni, Alcuini, Strabi, et aliorum quam plurimorum Patrum praeter Augustinum.
  4. Inducatur etiam auctoritas Augustini. Dicit enim in libro Confessionum : Nonne tu docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares, non erat aliquid, non color, non corpus, non figura, non spiritus, non tamen omnino nihil : erat enim quaedam informitas sine ulla specie. Ergo videtur, quod informem materiam creavit Deus primo, et postea formavit. Si quis autem velit accipere, multas inveniet auctoritates similes isti in libris XII et XIII Confessionum.
  5. Item, Augustinus super Genesim dicit : Maior est huius scripturae, scilicet Genesis auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. Cum igitur Scriptura pronuntiet sex dies, videtur quod temeritas ingenii et praesumptio est dicere omnia simul esse facta.
  6. Item, videtur etiam haec opinio Philosophis consentanea, quod primum factae sunt res in confusione mixtionis. Unde Ovidius :

Ante mare, et terras, et quod tegit omnia caelum,

Unus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere Chaos, rudis indiges atque moles.

  1. Item, Boetius in libro de Consolatione Philosophiae :

Quem non externae populerunt fingere causae

Materiae fluitantis opus.

  1. Item, Aristoteles in primo Physicorum : Quidam ex uno mixto inhaerentes contrarietates segregant, quemadmodum Anaximander dixit : et quicumque alii unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras.
  2. Item, Plato in ultima parte Timaei dicit sic : Mixta namque mundi sensibilis ex necessitatis intelligentiaeque coetu consistit generatio, dominante intellectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis trahente ad optimos actus. Ergo videtur, quod haec opinio sit verior.
  3. Item, per rationem potest sic obici : Natura in omni opere suo regulata est ab aliquo exemplari operis divini : constat autem, quod in opere naturae potentia praecedit actum tempore : ergo hoc praeostensum est in opere divino : opus autem praecedens naturam non est nisi opus creationis, et dispositionis, et ornatus : ergo videtur, quod in illo etiam potentia praecesserit actum : ergo materia ante facta est, et postea per formas distincta.
  4. Item, subitum et successivum non possunt esse simul : sed opus creationis est subitum, quia inter ens et nihil non est medium : opus autem distinctionis est in motu ad formam et ad locum, quorum uterque est in tempore successive : ergo distinctionis opus et creationis non est simul. Cum ergo omnia opera sex dierum praeter partem operis diei primae, sint de opere distinctionis et ornatus, non potuerunt simul fieri cum opere ornatus.
  5. Item, quatuor sunt termini mutationum diversarum, scilicet ens, nihil, potentia, et actus : constat autem, quod isti termini ordinati sunt, ita quod nihil est ante potentiam, et ens absolute ante ens actu per formam : ergo eodem ordine se habent ad invicem mutationes quae sunt inter terminos illos : ergo mutatio creationis quae est inter ens et nihil, erit ante mutationem distinctionis et ornatus quae est inter potentiam et actum : non ergo omnia simul facta sunt.

 

Solutio. Sine praeiudicio loquendo, nihil videtur mihi verius quam id quod Augustinus dicit : tamen solvam rationes pro utraque opinione, et obtineat qui obtinere possit.

 

Solvendo igitur primo pro Augustino, accipiendum est verbum suum super quod fundatur sua solutio. Dicit ergo sic in libro super Genesim ad litteram : Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant : non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque quasi secunda consideratione formavit : formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit.

Secundum igitur hoc dicemus ad primum quod obicitur, quod oportebat non simul fieri ordine naturae, sed ordine temporis : et iste modus solvendi est ad omnes auctoritates omnium Sanctorum.

Ad hoc quod obicitur ex verbis suis in libro Confessionum, dicendum quod ipse capit ibi ante et post fieri secundum ordinem naturae, quo fundamentum naturae est ante omnia fundata in ipso. Fundamentum autem, ut dicit Philosophus, neque quale, neque quantum est, neque habens aliquam formam : et ideo est in potentia sola, et secundum rationem : et hanc rationem prosequitur Augustinus ibi.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non derogat Scripturae : quia non contradicit ei, sed exponit eam : sed derogat auctoritati Scripturae, qui dicit falsum esse quod in ea continetur.

Ad hoc quod obicitur per Philosophos, dicendum quod illi plane errabant : quia ponentes mixtum, ut Empedocles, non ponebant in mixto esse nisi vocata elementa : et dicebant hoc multoties fieri in quolibet generato, et amicitiam et litem movere ad exitum rerum in esse per generationem, sicut supra est notatum. Et de illa opinione videtur fuisse Ovidius. Alii sequentes Anaxagoram et Anaximandrum, dicebant illud mixtum esse ex infinitis similibus partibus, ibi sub formis propriis remanentibus, ut carnem, et os, et nervum, et sanguinem, et huiusmodi : et illi ponebant infinita esse elementa, et omnia esse in omnibus, et latentiam formarum : quae omnia erronea sunt, et supra exposita. Et ideo sancti Patres non ponebant huiusmodi mixtionem, sed potius confusam materiam quatuor elementorum, solo Deo faciente distinctionem in ea. Et ita intelligitur auctoritas Boetii. Et secundum Augustinum, praecedit illud mixtum natura tantum, et non tempore : sicut etiam mixtio humorum in homine causa est complexionis, et tempore non praecedit : et sol lucens radium emissum, et tamen tempore non praecedit.

Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod natura regulatur ab opere divino, quod tamen in toto non potest imitari, sicut patet, quia non potest aliquid facere de nihilo : sed imitatur quantum potest habendo potentiam loco nihil, et loco eius quod Deus subito facit et simul, ipsa operatur in tempore et successive.

Ad aliud dicendum, quod distinctio non fit successive nisi a natura, et non a Deo : et ideo simul potuit esse cum opere creationis.

Ad aliud dicendum, quod illi propter perfectionem agentis simul tempore non habuerunt suas mutationes : sed in natura quae est imperfectum agens, aliter est.

 

Sed quia sunt Doctores qui opinantur etiam pro alia parte : ideo solvendum est etiam pro ipsis.

Quod ergo primo et secundo obicitur, solvendum per ipsum Gregorium, quia illa Glossa sumitur ex libro XXXII Moralium, cap. 10 : et ibi post Glossam infra sequitur originali : Sol quippe, luna et sidera quarto die facta in caelo perhibentur : sed quod quarto die processit in specie, primo die in caeli substantia exstitit per conditionem. Primo die terra creata dicitur, et tertia die arbusta condita, et cuncta virentia describuntur : sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terrae substantia fuit.

Ad id quod tertio et quarto obicitur per textum Genesis, respondit Gregorius ibidem sic : Qui diversis diebus creatum caelum et terram, virgultumque herbamque nominaverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit.

Ad aliud dicendum, quod homo factus est cum angelo quoad corpus in prima materia elementorum, et quoad animam in similitudine : quia angelus ad imaginem Dei in tribus potentiis creatus est, sicut homo.

Ad alia quae obicit Augustinus, dicendum quod ad rotationem illius lucis non oportuit esse circulum specialem : quia id materiae quod cessit in corpus quantum, tunc magis movebatur, et de natura sua circulariter ferebatur sicut et modo facit.

Ad aliud dicendum, quod non est causa diei, quod habitantes in terra viderent lucem : sed potius tunc motus ipse localis et immutatio deiformis per rotationem lucis movebat liquidam materiam ad faciliorem distinctionem : quia motus distrahendo, et calorem inducendo, faciebat ad hoc ut ignis fieret iuxta circumferentiam, et similiter lux per immutationem : grossa autem eo ipso magis fugerunt distando a circumferentia : et ideo ille motus ordinabatur ad faciliorem distinctionem partium materiae, non quod Deus indigeret hoc instrumento, sed quia hoc exegit natura rei.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus dicit, quod emissione et contractione fiebat nox et dies in triduo primo : et si volumus sustinere, tunc dicemus, quod est emissio per ortum et occasum : et sic verum est quod dicit. Et est emissio per intractionem et opertionem : et sic non potest esse verum quod dicit, nisi ponamus ipsum esse animatum, et habere claudentia et aperientia, sicut habent oculi.

Ad aliud dicendum, quod res creata non est perfecta statim. Est enim duplex perfectio rei : una in esse, et illam accepit ab opere divino in primo statu : et alia est in agere et ordine ad res alias, et illam non habet res nisi circulatione completa super eam : quia sic in omni adspectu directo et obliquo proportionatur et movetur a superioribus : et ideo non accipit omnium impressiones et motus : et ideo congrue exspectabatur semper in novo opere alia dies.

Ad id quod obicitur rationibus communibus, dicendum quod actio agentis non est tantum secundum posse agentis, sed etiam secundum posse patientis, et secundum quod magis competit patienti et ei quod fit : et ideo cum Deus intenderit instaurare naturam in operibus primis sex dierum, ipse fecit ea secundum quod magis competebat illis operibus, et hoc fuit ut sicut unum fuit causa alterius secundum naturam, ita etiam tempore praecederet ipsum.

Ad aliud dicendum, quod non erat melius, ut iam ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc etiam supra, in prima distinctione solutum est : et verum est tantum de agente quod non agit totam substantiam rei, sed partem substantiae : tale autem agens non est Deus.

Ad aliud dicendum, quod est mixtum ad actum mixti removentem quodlibet miscibilium ab actu proprio : et de hoc procedit obiectio. Est etiam mixtum quod in miscibilibus habet actum, sed non est determinatum ad locum, qui locus facit ad generationem et conservationem speciei : et de hoc non est verum. Imo indeterminatum in loco est determinatum secundum primam mundi generationem : et ideo patet, quod ordo sapientiae non contradicit ordini naturae.

Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod ad mixtum indeterminatum in loco aliquid moveat praeter voluntatem opificis determinantis ex sua voluntate, sed ad mixtum quod ex miscibilibus mixti novam facit complexionem, oportet ponere movens secundum locum, et secundum qualitates activas et passivas.

 

 

C. Quomodo per intervalla temporis res corporales conditae sint ?

D. Quo sensu tenebrae dicantur non esse aliquid, et quomodo dicantur esse aliquid ?

E. Duo hic consideranda sunt : quare illa materia confusa sit dicta informis, et ubi ad esse prodiit, quantumque in altitudine ascenderit ?

F. Hic ad id quod secundo quaerebatur, respondet.

G. Ostenso qualis fuit mundi facies in ipso primordio, incipit prosequi operum sex dierum distinctionem.

H. De quatuor modis divinae operationis.

 

 

ARTICULUS II.

Quare materia prima potius vocatur his nominibus, terra, aqua, abyssus, quam aliis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Eamdem etiam vocat abyssum, etc.

Hic quaeritur,

  1. Quare materia prima potius vocatur his tribus nominibus, terra, aqua, abyssus, quam aliis ?
  2. Item, cum Aristoteles reprehendat Hesiodum, quod eamdem dixit esse receptibilitatem loci et materiae, quare Scriptura hoc dicit, quod materia sit inanis et vacua, quae sunt passiones loci ?
  3. Item, quare dicit hic quandoque confusam materiam, et quandoque mixtam, cum secundum Philosophum differentia sit inter confusum et mixtum.

 

Ad primum autem dicendum, quod tres sunt proprietates ratione quarum tribus vocatur nominibus, quarum prima est suscipere formam. Vis autem receptiva praecipue perficitur humido aqueo : et ideo nomine aquae vocatur : quia aqua suscipit omnem figuram ad quam fluit, sicut materia omnem formam. Item, In materia est proprietas tenendi formam susceptam : et ratione huius dicitur terra : quia vis retentiva perficitur frigido sicco quae sunt terrae proprietates. Item, Materia non habet esse nisi per formam, et ideo esse materiae est per formam, et ideo sine ea est turpis et indiffinita : et quoad hoc dicitur abyssus, sine basi esse, et sine candore pulchritudinis, et indiffinita.

 

Alia solvenda sunt per distinctionem : quia materia quaedam habet in quibus convenit cum loco, scilicet quia adventus formae est in ipsam ante existentem, et recessus ab ipsa manente una et eadem numero : sicut ad locum movetur res, et ab ipso immoto manente : et quoad hoc attribuuntur ei passiones loci in comparatione ad formam. Unde etiam Philosophus in IV Physicorum quandoque vacuum dicit in quo non est hoc aliquid, nec substantia corporea : ut dicunt quidam vacuum esse corporis materiam.

Ad aliud dicendum, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio, ut dicit Philosophus : et hoc convenit materiae, quatuor elementorum : confusa autem sunt coniuncta, non remota a suis formis, nec unita in actu medio : et hoc convenit illi chaos ratione materiae caeli, quae non est eadem cum materia quatuor elementorum, secundum quod materia accipitur quae iudicatur per potentiam ad motum, quia non est una potentia ad ubi et ad formam : et quia utraque tunc coniuncta fuit in illo primo chaos, ideo posuit mixtum et confusum.

Alia in hac lectione patent.