Distinctio XXXV — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

De peccato actuali secundum eius quidditatem et diffinitionem.

 

 

A. Quid sit peccatum ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Post haec videndum est, quid sit peccatum, etc.

Hic incipit agere de peccato. Et dividitur in tres partes :

in quarum prima tangit quid sit peccatum diffinitive et realiter.

In secunda autem determinat, utrum peccatum habeat rationem poenae vel non ? in distinctione XXXVI, ibi, A : Sciendum est, etc.

In tertia quaerit, utrum actus peccatorum sunt a Deo, vel non ? in distinctione XXXVII, ibi, A : Sunt et alii plures, etc.

 

Praesens autem lectio continet quatuor partes :

in quarum prima Magister dat tres diffinitiones de peccato.

In secunda, ponit rationes diversarum opinionum ad quid sit peccatum secundum rem et substantiam, ibi, B : Quocirca diversitatis huius, etc.

In tertia, tangit rationes eorum qui dicunt omne peccatum in quantum est, a Deo esse, et obicit contra eos, et solvit, ibi, D : Quidam autem diligenter, etc.

In quarta quaerit, cum peccatum sit corruptio boni, utrum corrumpat bonum in quantum est, vel in quantum actus est, vel in quantum peccatum est ? ibi, K : Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum, etc.

Et per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum peccatum sit diffinibile ? et, utrum mortale et actuale potest una diffinitione diffiniri ?

 

Incidit autem dubitatio triplex secundum Litteram, scilicet, an peccatum diffinibile sit ?

Et, an rationes quas tangit Magister, omni peccato conveniant ?

Et tertio, de ipsis diffinitionibus quas ponit.

 

Ad primum sic proceditur :

Videtur enim, quod peccatum non sit diffinibile.

  1. Quidquid enim secundum commune nomen sibi positum, non est reducibile in aliquod unum genus causae proximum, ipsum non potest diffiniri per aliquam causam : peccatum est huiusmodi : ergo non potest diffiniri per aliquod genus causae. Prima patet ex hoc, quod omnis diffinitio datur per causam aliquam. Secunda probatur per hoc, quod peccatorum nulla est forma, sed potius formae privatio, sicut et speciei.
  2. Similiter, cum non habeat materiam nisi circa quam, et illa non sit unius rationis in peccatis, non possunt diffiniri per illam : nec per efficientem, quia non est causa efficiens peccati, sed deficiens : nec per finem, quia omne peccatum ideo peccatum est, quia privat fine : ergo nullo modo videtur peccatum diffinibile.
  3. Item, quidquid diffinibile est, hac diffinitione posita, ipsum aliquid constituit et perfectum in ordine universi : peccatum autem nihil talium est : ergo peccatum non est diffinibile ad minus diffinitione positiva. Probatur autem prima per hoc, quod omnes partes diffinitionis positivae aliquid constituunt in diffinito. Secunda autem per hoc, quod quamvis peccatum ordinetur, tamen ille ordo est in alio, et non in peccato, et est ordo extrinsecus quo aliquis bene utitur malo ad aliud : quia peccatum privat ordine substantiali rei et intrinseco, ut dictum est ante finem primi libri Sententiarum, in quaestione de ordine mali.
  4. Si dicas, quod peccatum sicut et malum, privatio est, et potest diffiniri ut privatio. Contra hoc est, quod ad minus non est diffinibile diffinitione positiva et affirmationis, sicut Magister hic diffinit.

 

In contrarium autem est id quod habetur in Littera.

Praeterea, omne peccatum, ut Magister infra dicet, habet actum circa obiectum determinatum : talis autem actus diffinibilis est per obiectum : ergo peccatum est diffinibile.

 

Solutio. Dicendum, quod peccatum mortale et actuale, ut dicit Magister, potest diffiniri una diffinitione communi. Utrum autem omne peccatum possit una diffinitione diffiniri, in sequenti problemate patebit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod per causam efficientem et materiam peccatum actuale et mortale positive potest diffiniri : licet enim causam habeat deficientem secundum comparationem ad formam circumstantiarum et finem boni, in quantum peccatum est, tamen habet causam ex intentione operantem, in quantum comparatur actus ad obiectum : et hoc qualiter sit, supra expositum est in praecedenti distinctione.

Ad id autem quod obicitur de materia, quod non est unius rationis, dicendum quod materia consideratur dupliciter, scilicet in se prout est res quaedam, et sic verum est, quod non est unius rationis. Consideratur etiam ut est flexa ad voluntatem, et sic accipit rationem finis voluntatis et voliti vel desiderati. Per istas tamen duas causas licet actus peccati diffiniatur, tamen non sufficienter diffinitur peccatum, nisi ponatur aliquid in diffinitione, quod innuat privationem finis et circumstantiarum corruptionem, ut patet in diffinitionibus in Littera positis.

Ad aliud dicendum, quod in peccato necesse est aliquid poni innuens defectum, sicut est inobedientia mandatorum, vel esse contra legem Dei, vel quod iustitia vetat, vel huiusmodi : et gratia huius cadit in ratione perfecti et boni ordinis illius qui substantialis est rei : sed gratia actus potest diffiniri, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod licet ista verba, contra legem, vel quod iustitia vetat, dicantur positive, tamen signant privationes, ut habitum est : et ideo diffinitiones in Littera datae, privationes habent in se, in quibus completur ratio peccati, licet non ratio actus.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum rationes quas tangit Magister omni peccato conveniant, sic quod illis rationibus omne peccatum diffiniatur ?

 

Secundo quaeritur, utrum omne peccatum diffiniatur illis rationibus quas ponit in Littera ?

Videtur autem, quod sic :

  1. Quaecumque dividunt aliquod commune, diffiniuntur una ratione data secundum nomen illud commune quod dividunt : originale, veniale, et actuale, dividunt peccatum in communi acceptum : ergo convenit eis data in communi diffinitio de peccato.
  2. Item, speciebus applicabilis est diffinitio generis : species autem peccati sunt originale, veniale, et mortale : ergo convenit eis diffinitio data de genere.
  3. Praeterea, omne peccatum adimit bonum, ut dicit in Littera : et similiter omne peccatum est voluntarium, etiam originale, ut dicit Augustinus, et supra habitum est in Littera : ergo omne peccatum convenit in causa efficiente et deficiente : cum igitur per illas duas causas praecipue diffiniatur, videtur quod omne peccatum diffinibile sit in diffinitione una in communi.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Id quod est privatio boni, tollit in bono bonum gratiae, et diminuit bonum naturae : sed veniale non tollit bonum gratiae, nec interrumpit etiam bonum naturae, quia sicut supra habitum est, bonum naturae non diminuitur nisi secundum ordinem in bonum : ergo corruptio boni non convenit veniali.
  2. Item, originale est necessarium peccatum, ut supra habitum est : quod autem est voluntarium, non est necessarium : ergo originale non convenit cum veniali et mortali in causa efficiente : ergo non potest simul cum illis diffiniri per illam.

 

Solutio. Dicendum, quod non est una diffinitio, qua in communi possint diffiniri illa genera peccatorum, scilicet originale, veniale, et mortale, sicut probant duae ultimae rationes.

 

Dicendum igitur ad primum, quod hoc est verum de dividentibus genus commune : sed originale, veniale, et mortale, non dividunt peccatum, ut species genus dividit, sed sicut per prius et posterius participantia ipsum : sicut potentia et actus dividunt ens, potentia enim nullam differentiam positivam addit enti, sed addit ei modum quo dividitur contra actum, contra quem non dividitur ens : sed actus dividit per differentiam constitutivam, et ideo participat secundum perfectionem. Et ita etiam cum dividitur peccatum per veniale, et mortale, et originale, veniale non aliquid addit super peccatum, quod sit de esse peccati, quia minimum in quo salvatur ratio peccati, veniale est : sed originale aliquid addit : sed id quod addit, non est de esse peccati, sed potius facit ad diminutionem peccati, addit enim tractum ex natura et ex necessitate, et diminuit peccatum. Mortale autem addit id quod perficit esse peccati, eo modo quo peccatum dici potest perfici : et ideo patet, quod licet ista tria dividant peccatum, non tamen suam essentiam participant secundum idem.

Ad aliud dicendum, quod non sunt species peccati : quia veniale non potest esse peccatum vel malum, nisi quia disponit ad peccatum per hoc quod adimit non bonum gratiae vel naturae, sed potius bonum fervoris in actu devotionis vel operis boni, vel bonum radicationis in subiecto : et ita patet, quod non procedit ratio illa.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum diffinitiones peccati quas Magister ponit in Littera, sint bene assignatae ?

 

Tertio, quaeritur de diffinitionibus positis in Littera, et primo de ista, quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum, contra legem Dei.

  1. Originale autem non est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei : ergo non est peccatum, quod falsum est.
  2. Item, omissionis peccatum non est factum : ergo non est peccatum. Et hae duae obiectiones iacent in Littera.
  3. Item, veniale peccatum non est contra legem Dei : quia quidquid est contra legem Dei, est mortale peccatum : ergo veniale peccatum non est peccatum, quod falsum est.
  4. Item, si non esset lex Dei, adhuc esset peccatum : ergo male diffinitur per esse contra legem Dei.
  5. Item, quaedam sunt mala, quia prohibita, ut comestio de ligno scientiae boni et mali : quaedam autem prohibita, quia mala, et illa sunt vere mala : ergo non est ratio peccati, quod sit contra legem Dei, et potius ideo prohibet lex, quia est peccatum : ergo male diffinitur peccatum per esse contra legem Dei.

 

Obicitur autem contra secundam peccati diffinitionem : quia

  1. Quaedam peccata sunt, in quibus nihil vult consequi vel retinere, sed potius destruere, ut odium, ira, et invidia : ergo male diffinitur peccatum per illa.
  2. Item, Singularia peccata contrariantur particularibus virtutibus : non igitur omne peccatum vetatur a iustitia, sed etiam ab aliis virtutibus.

 

Obicitur autem de tertia quae est Ambrosii, haec scilicet : Peccatum est praevaricatio legis divinae, et coelestium inobedientia mandatorum.

  1. Peccatum enim non est praevaricatio nisi lege posita, ut videtur velle Apostolus : sed ante legem positam peccatum est : ergo accidit ei, quod sit praevaricatio : et sic male diffinitur per praevaricationem.
  2. Item, non omnis virtus est obedientia : ergo non omne vitium vel peccatum est inobedientia : ergo male dicitur esse inobedientia coelestium mandatorum.

 

Sunt praeterea aliae diffinitiones peccati, sicut illa Augustini : Peccatum est actus incidens ex defectu boni.

Et contra hanc etiam obicitur :

Omne enim peccatum est ex proposito determinato : propositum autem determinatum est causa determinata : et quod est a causa determinata, non incidit : ergo peccatum non incidit : ergo peccatum non est incidens actus.

Item, si dicatur incidens ex defectu boni, quaeratur : Ex cuius boni defectu incidat ? Si dicas quod ex defectu boni increati : tunc videtur, quod omnis actus naturae sit peccatum. Idem sequitur, si incidit ex defectu boni gratiae. Si autem dicatur incidere ex defectu finis boni, videtur esse indifferens omne peccatum, cum illud non habeat finem, et tamen factum est.

 

Sunt et aliae diffinitiones peccati, sicut illa quam ponit Augustinus, quod peccatum est spreto incommutabili bono, rebus mutabilibus adhaerere.

Item, Augustinus : Peccatum est appetere quae Christus contempsit, vel fugere quae Christus sustinuit.

Item, Augustinus : Peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis.

Item, peccatum est meritum poenae.

Quaeritur ergo, penes quid sumatur differentia istarum diffinitionum ?

Item, cum sit malum, culpa, peccatum, macula, vitium, et reatus, penes quid ista differunt ?

 

Solutio. Dicendum, quod sicut Magister dicit in Littera, in his diffinitionibus non diffinitur nisi mortale peccatum, quod etiam solum simpliciter est peccatum.

Tres autem illae diffinitiones quae sunt in Littera, sumuntur penes triplicem considerationem peccati, ita quod prima sumitur penes substantiam peccati per comparationem ad difformitatem, quae, inquam, substantia subiicitur difformitati : illa enim est dictum vel factum, etc. Et difformitas importatur per hoc quod dicitur, contra legem Dei.

Secunda autem sumitur per causam efficientem peccati per comparationem ad rationem difformitatis : voluntas enim retinendi vel consequendi, etc., causa est omnis peccati. Vetatio autem iustitiae ratio est deformitatis.

Tertia sumitur penes contrarietatem ad legem regulantem nos in bona vita : hoc enim est lex divina, et coelestia mandata.

Quarta autem diffinitio Augustini datur de peccato, secundum quod habet rationem mali, quia sic non est intentio, sed incidit, ut supra habitum est ex defectu boni.

Quinta vero sumitur per aversionem summi boni, et conversionem indebitam ad bonum commutabile. Haec scilicet, Spreto incommutabili bono, etc., ita quod spernere dicatur generaliter pro eo quod est nolle adhaerere, et adhaerere dicat adhaesionem fruitionis.

Sexta vero sumitur per defectum exemplaris regulantis nos in vita : Christus enim exemplum nobis dedit, ut quemadmodum ipse fecit, ita et nos faciamus. Septima sumitur penes effectum peccati in bono naturae.

Octava sumitur per comparationem peccati ad reatum.

 

Ad id ergo quod obicitur contra primam, dicendum quod hic non diffinitur originale secundum Magistrum. Vel aliter dicendum, quod est originale originans, et hoc est actuale peccatum Adae, et de illo tenent dictae diffinitiones : et est originale originatum, et hoc consideratur dupliciter, scilicet in se, et sic non tenent istae dictae diffinitiones : et in sua causa prima, et sic est dictum vel factum, non quod proprium, sed quod alienum, quia primi parentis. Sic etiam supra habitum est, quod est voluntarium voluntate remota, et non propinqua.

Ad aliud dicendum, quod secundum probabiliorem opinionem Doctorum, nullum est peccatum omissionis quod non habet aliquem actum, sicut etiam dicitur in Littera. Omittere enim id de quo numquam est cogitatio, nec voluntas, est privatio pura, et non dicit aliquid quod sit a nobis. Unde omissio fit duobus modis, scilicet cum in tempore omissionis voluntas est de contrario, sicut in tempore necessitatis non subveniens miseris, non vult subvenire, et velle non subvenire dicit actum voluntatis, et gratia huius efficitur peccatum concupitum contra legem Dei. Licet autem haec opinio sit celebrior, tamen alii sunt qui dicunt, quod dictum et factum, etc., accipitur communiter ad dictum et non dictum secundum legem, et ad factum et non factum secundum legem. Secundus modus est cum ante tempus impletionis mandati vult aliquid, quod non potest stare cum impletione mandati : ut ille qui tenetur surgere ad Matutinas, ante tempus surgendi vult se inebriare vel nimis inordinate vigilare, cum qua voluntate non potest esse impletio debiti, scilicet quod surgat ad Matutinas.

Si autem quaeritur de hoc, quare vocetur omissio, cum omne peccatum secundum hoc omissio aliqua sit ? Dicendum, quod ideo vocatur omissio, quia omittit actum qui est in praecepto, licet alio actu committat.

Ad aliud dicendum, quod veniale non est peccatum simpliciter : quia peccatum per prius et posterius praedicatur de veniali et mortali, ut prius habitum est : sed veniale proprie est praeter legem, et dispositio ad id quod est contrarium legi, et sic indirecte contra legem Dei est.

Ad aliud dicendum, quod lex Dei communiter sumitur ad legem interiorem, et exteriorem : et sicut rectum est ante curvum, quia est iudex sui et obliqui, eo quod recto ipsum cognoscimus, ut dicit Philosophus, et obliquum : ita lex Dei sic communiter sumpta, est secundum rationem ante iudicium omnis actus curvi, et sic secundum rationem ante peccatum : et omne peccatum est peccatum per hoc quod discordat ab ea, et hoc modo intelligitur quod ponitur in tribus diffinitionibus : et sic planum est, quod omne malum eo malum est, quia est contra legem Dei sic sumptam, cum malitiae ratio sit discordantia ad rectitudinem legis.

Et hoc modo cessant illae obiectiones quae fiunt de hoc, quod quaedam sunt prohibita, quia mala : et quaedam mala, quia prohibita.

 

Ad id quod obicitur de secunda diffinitione, dicendum quod omnia huiusmodi posita, ut in sequenti diffinitione patebit, procedunt a voluntate aliquid consequendi : et ita destruunt alienum, ut consequantur vel reticent proprium : et sic de illis etiam tenet diffinitio.

Ad aliud dicendum, quod iustitia dicitur hic generaliter totus ordo rectitudinis quae continetur in lege naturali et scripta, et non ponitur pro speciali virtute, nec etiam ponitur pro generali virtute quae iustitia generalis vocatur, sed potius pro regula vitae contenta in lege naturali et scripta.

 

Ad hoc quod obicitur de tertia, dicendum quod lex sumitur communiter, ut habitum est, et sic praevaricationem esse non est peccatum, sed est potius peccati ratio : et ideo bene diffinitur per praevaricationem.

Ad aliud dicendum, quod obedientia accipitur dupliciter, scilicet pro speciali virtute, et haec est voluntas implendi mandatum, quia mandatum est, et de illa obedientia et inobedientia tenet obiectio. Aliter dicitur obedientia generaliter impletio eius quod est mandatum, non quia mandatum, et sic omnis virtus implet mandatum et cadit sub obedientia in generali dicta, et huic opponitur inobedientia generaliter sumpta quae est omne peccatum : et hoc nihil aliud est quam non impletio mandati quae fit in omni peccato, et sic accipitur in diffinitione Ambrosii.

 

Ad id quod obicitur de quarta, dicendum quod illa diffinitio datur de peccato secundum rationem mali, et de illo probatum est supra, quod non est a voluntate vel proposito, nec habet causam, sed potius incidit ex defectu boni primi, a quo deflectitur in actu peccati, secundum quod habet peccatum causam deficientem, ut supra est ostensum.

Et hoc quod obicitur, nihil valet : quia natura non deflectitur deflectibiliter a bono primo, licet per actum voluntatis non semper convertatur : deflecti enim est exire ab ordine qui est principium primi moventis continue ad finem, qui idem est cum primo, ut superius est dictum.

Per hoc patet solutio de incidenti.

 

Reliquae autem diffinitiones explanatae sunt in principio lectionis huius problematis.

Ad ultimum dicendum, quod peccatum magis respicit actum, malum autem deformitatem, et culpa contrarietatem ad gratiam, macula autem infectionem imaginis, vitium autem depravationem naturalium, et reatus dicit obligationem ad poenam.

 

 

B. Diversorum sententias de peccato ponit.

C. Vera scientia de peccato proponitur.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum mala voluntas tantum sit peccatum et non exteriores actus, aut voluntas et exteriores actus simul ?

et, an sit dicendum, quod omnes actus sunt boni et a Deo auctore ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Quocirca diversitatis huius, etc.

Quaeritur enim, quae sit ratio diversitatis harum opinionum ?

Et ad hoc dicendum, quod prima opinio determinat de peccato secundum causam peccati : et quia haec est prima voluntas actualis interior, ideo dicebat voluntatem tantum esse peccatum.

Secunda autem consideravit peccatum vel malum secundum rationem subiecti, et ex parte actus : et quia malitia fundatur tam in actu interiori quam exteriori, ideo dixerunt tam interiores actus quam exteriores peccatum esse.

Tertia autem opinio consideravit malum secundum rationem mali vel peccati : et quia illa tota consistit in privatione, ideo dicunt peccatum omnino nihil esse.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum malum in toto potest absumere bonum naturale ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa principium : Malum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Ioannem, etc.

 

Gratia autem huius duo remanserunt quaerenda de malo, scilicet,

Utrum ipsum in toto possit absumere bonum naturale ?

Et, utrum malum sit diminuibile in eo quod est malum ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Omne quod consumitur secundum partem proportionatam toti, si multiplicetur consumens ipsum, in toto consumetur : bonum naturale a malo consumitur : si ergo multiplicetur malum, bonum naturale in toto consumetur.
  2. Item, in Ieremia, II, 16, legitur : Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem : vertex autem summum est : ergo deduxerunt usque ad summum mali : summum autem mali nihil habet de bono : ergo in toto potest consumi bonum naturale.

Ad hoc quidam antiquorum dicere voluerunt, quod bonum naturale diminuitur, sicut dividitur continuum : si enim dividatur continuum secundum partes proportionatas toti, stat divisio et finitur continuum, ut dicit Philosophus. Si autem dividatur secundum partes habentes rationem totius, cum continuum semper sit divisibile, numquam stabit divisio, eo quod nulla divisionum dividit formam continui a materia continui. Ita dicunt, quod primum peccatum tollit aliquotam partem boni naturalis, et secundum non tantam per aequalitatem, sed dividit a residuo aliquotam, ut primum, et dividit residuum in ratione totius. Unde si primum diminuit centesimam, secundum diminuit centesimam residui, et sic deinceps.

 

Sed contra hoc obicitur : quia

  1. Cum in secundo peccato minus forte sit ad resistendum naturale bonum, quam in primo, et secundum peccatum sit aequale primo, tunc agens aequaliter in minus forti agit minus, et in magis forti agit plus, quod est contra intellectum.
  2. Item, ponamus, quod secundum, et tertium et deinceps peccata sint maiora, quam primum : aut ergo tollunt plus in quantitate de bono naturali, aut minus. Si plus : tunc necessario finiretur bonum naturale, quod negat fieri posse Augustinus. Si minus : ergo fortius agens in resistente debiliori, facit minus quam debilius agens in resistente fortiori, quod iterum est contra intellectum.

 

Solutio. Secundum supra dicta dicendum, quod numquam finitur bonum naturale : et tamen bene concedo, quod maius peccatum plus tollit, et minus tollit minus : et huius causa supra tacta est, quia ex parte illa qua est subiectum, non contrariatur. Ex parte autem altera qua se habet ad actum et ad bonum, corrumpitur a malo, et est contrarium ei : sed ex parte illa potentia est in infinitum, licet finitum sit secundum esse, ut supra dictum est : et bene concedo, quod nulla est solutio posita in opponendo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VI.

An malitia sit diminuibilis, et intensibilis ?

 

Secundo quaeritur, utrum malitia sit diminuibilis ?

Videtur autem, quod sic : quia unus dicitur minus bonus, quam alius : ergo a simili unus dicitur minus malus, quam alius : ergo malitia est diminuibilis.

 

Sed contra :

  1. Oppositum malitiae, est gratia : et haec non est diminuibilis : ergo nec malitia.
  2. Item, malitia non habet contrarium nisi gratiam : et haec non diminuit eam, sed in toto tollit : ergo non est diminuibilis.
  3. Item, malitia privatio est : et privationes non augentur, nec diminuuntur : ergo nec malitia.

 

Solutio. Malitia accipitur dupliciter, scilicet secundum subiectum in quo substantificatur : et haec est actus, vel habitus, vel dispositio relicta ex habitu : et ex parte illa potest intendi, et non diminui : et hoc est ideo, quia in nobis est facere peccatum, et inducere malum habitum, sed non est in nobis movere eum ab anima, vel diminuere cum inductus est, sed per gratiam amovetur et non diminuitur : reliquiae tamen possunt crescere et decrescere. Potest etiam considerari ex parte deformitatis quae privatio est, et sic non diminuitur, nec augetur : et quoad primum procedit obiectio prima, et duae obiectiones secundo factae. Ultima autem procedit penes secundam considerationem malitiae.

Et ideo patet per hoc solutio ad totum.

 

 

D. Traditio quorumdam qui dicunt voluntatem malam et actum, in quantum sunt esse naturas et ideo bona : in quantum vero mala sunt, esse peccata.

E. Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona, in quantum sunt.

F. Quid ex praedictis colligitur ?

G. Alia probatio, quod omnis actus in quantum est, bonus est.

H. Obiectio contra illos qui dicunt omnes actus in quantum sunt, esse bonos.

I. Alia illorum oppositio contra eosdem.

 

 

ARTICULUS VII.

An omnis actus sit a Deo tam bonus quam malus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Quidam autem diligenter attendentes, etc.

Et haec est famosa quaestio, utrum omnis actus sit a Deo ? Et licet altera pars pertineat ad distinctionem XXXVII, tamen ut melius elucescat, disputabitur hic utraque pars.

 

Et opponitur pro ista opinione sic :

  1. Dare eleemosynam potest fieri bene vel male in se : ergo est indifferens, vel bonum in genere. Omne autem quod est bonum, sive in genere, sive aliter, est a Deo. Adiciatur ergo haec circumstantia quae est dare eleemosynam propter vanam gloriam : tunc est peccatum : ergo si tunc actus non est a Deo, idem actus numero potest esse a Deo, et potest non esse a Deo, quod est impossibile.
  2. Item, materia est una numero sub privatione et forma : illud igitur quod est causa eius secundum substantiam qua substat formae, est et causa eius secundum eamdem substantiam qua substat privationi : actus autem ad formam boni et privationem, se habet sicut substantia materiae ad formam et privationem : ergo id quod est causa actus quando substat formae boni, est etiam causa actus quando substat privationi et malitiae : ergo omnis actus est a causa una quae est Deus.
  3. Item, idem actus bene et male potest fieri : si ergo cum male fit, substantialiter agitur ab alio principio quam est Deus : et cum bene fit, substantialiter agitur a Deo : ergo idem per substantiam agitur substantialiter a Deo, et non agitur a Deo, quod est impossibile.
  4. Item, bona et mala actio conveniunt in genere actionis : ergo necesse est, quod conveniant in aliquo uno quod causat actionem illam : hoc autem non est nisi Deus : ergo omnis actio bona et mala est a Deo.
  5. Item, Dionysius vult, quod malum non est nisi in bono : si est ergo malum in actione, actio erit necessario bona : sed omne bonum est a Deo : ergo actio quae substat malitiae in peccato, est a Deo.
  6. Item, quidquid est causa causae, est causa causati : sed Deus est causa liberi arbitrii sive voluntatis : voluntas autem est causa actionis malae : ergo Deus est causa actionis quae est mala.
  7. Item, omnis effectus unus qui communiter invenitur in diversis, reducitur necessario ad unum genus causae diversorum illorum, quia unum non causatur nisi ab uno : sed entitas est effectus inventus in bona et mala actione et multis aliis, et est unus effectus : ergo oportet, quod reducatur in unam causam respectu omnium illorum in quibus invenitur. Constat autem, quod in aliis reducitur in ens primum, sicut in causam : ergo et in istis reducitur in causam eamdem.
  8. Item, constat, quod voluntas est causa malae actionis : consideretur ergo ipsa actio secundum substantiam, scilicet conversio voluntatis ad commutabile bonum : ista actio sic considerata, aut egreditur a voluntate secundum quod est causa deficiens, aut secundum quod est causa efficiens. Constat autem, quod non secundum quod est causa deficiens, quia sic nihil nisi deficiens egreditur. Aut igitur ipsa voluntas est causa prima huius actus qui habet esse per substantiam actus terminati ad materiam boni commutabilis : aut ipsa est causa substantialis peccati, prima movente eam. Si primo modo : ergo voluntas esset causa prima alicuius entis : quia primum est, ante quod non est aliud, et hoc est haereticum. Si autem secundo modo : cum ante voluntatem in ordine causae non sit nisi prima causa, actus ille secundum substantiam egreditur a causa prima, et sic iterum redit, quod omnis actio est a Deo.
  9. Item, detur, quod voluntas illa sit causa actus. Cum igitur non faciat eum de materia, oportet quod educat eum de nihilo : ergo voluntas est potens aliquid creare, quod absurdum est.
  10. Item, exemplis superius de malo inductis probatur idem : licet enim peccatum in parte incidat quandoque ex iniquitate materiae, tamen quidquid formae inducitur in monstro, totum effluit a virtute informativa : ergo a simili licet defectus malitiae incidat in actu voluntatis, tamen quidquid entitatis habet, totum est a causa prima omnia movente. Idem probatur per motum solis, qui movet vires naturales, circa quarum opera multiplices accidunt defectus : et tamen quidquid est ibi informationis, totum est a virtute solis non errante.
  11. Item, de claudicatione : quidquid enim est ibi gressus, totum est a virtute movente tibiam sine errore : deviatio autem a recto, causatur a tibiae curvitate, quae nihil est, sicut nec aliquid est curvitas tibiae : ergo a simili sic etiam est in Deo movente liberum arbitrium in actu mali.
  12. Item, hoc accipitur ex verbis Anselmi. Dicit enim, quod audacia est dicere aliquid esse ens quod non sit ab ente primo. Ergo videtur, quod alia opinio sit praesumptio, vel haeresis.
  13. Item, Anselmus in libro de Praescientia et libero arbitrio : Omnis qualitas et omnis actio et quidquid habet essentiam, a Deo est, a quo est omnis iustitia, et nulla iniustitia. Facit igitur omnia quae iusta vel iniusta voluntate fiunt, id est, bona opera et mala. In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt : in malis vero facit quod sunt, sed non quod mala sunt. Ex hoc patet, quod mala actio in eo quod habet de esse, a Deo est.
  14. Item, Anselmus, ibidem : Ipsum quoque velle quod aliquando iustum est, aliquando iniustum, non est aliud quam uti potestate volendi et voluntate, quas Deus dat, in quantum est, bonum est, et a Deo est : quod tunc quidem, quando recte est bonum et iustum est : quando vero non recte est, hoc solo quia non recte est, malum est et iniustum. Ex hoc accipitur, quod malum non est nisi privatio : et substantia actus in eo quod est, bona et a Deo est. Accipitur etiam ex actu Caiphae qui in veritate mala intentione exercitus est, et tamen a Spiritu sancto dicitur prophetasse : et hoc non potuit esse, nisi actio esset a Deo.

 

Sed contra obicitur pro altera parte : quia

  1. Super illud Apostoli ad Roman. III, 5 : Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, dicit Fulgentius, illius rei Deus est ultor, cuius non est actor. Haec autem res non est nisi actio mala : ergo actio mala non est a Deo.
  2. Item, super illud Pauli, I ad Corinth. VIII, 4 : Nihil est idolum in mundo, dicit Glossa quod materiam Deus creavit, sed stultitia hominum formam dedit. Si ergo forma idoli potest esse ab homine sine Deo, etiam actus malus potest esse ab homine sine Deo.
  3. Item, quidquid facit Deus, vult fieri : sed Deus facit actum fornicationis : ergo vult fieri actum fornicationis : quod est absurdum, quia non punit aliquem pro eo quod facit quod vult, sed potius praemiat ipsum.
  4. Item, quidquid facit Deus, est bonum : sed facit actum fornicationis : ergo est bonus : quod est absurdum et haereticum, ut videtur : cum dicat Augustinus, quod actus fornicationis non potest bene fieri.
  5. Item, facit bonum quod movet potentiam ad bonum : si ergo movet etiam potentiam in actu malo, aequaliter operatur bonum et malum : non ergo unum praemiabitur, et alterum condemnabitur.
  6. Item, coadiuvans ad furtum et ministrans vires, et ille qui furatur, sunt vituperabiles : sed cooperans et continens potentias et movens eas, est coadiuvans in malo cum malum sit. Cum igitur Deus sic operetur, videbitur alicui aequaliter fieri vituperabilis sicut male faciens, quod est absurdum.
  7. Item, actus non causatur nisi secundum quod est in actu, et non secundum quod est in genere vel in intellectu : actu autem non est nisi substratus malitiae : ergo non causatur ab aliquo nisi substratus malitiae. Si ergo causatur a Deo, causabitur secundum quod est malitiae substratus : hoc autem falsum est : ergo actus malus non est a Deo.

 

Solutio. Antiqui circa hanc quaestionem, ut patet in Littera, duobus modis opinabantur. Quidam enim dicebant voluntatem per se sufficere ad actum malum, sed non ad actum bonum vel indifferentem. Et dixerunt, quod ex hoc non sequitur duo principia esse : quia voluntas per se agit actum malum, tamen ipsa non est a se. In eo autem quod est primum principium, exigitur quod sit a se, et agat a se. Ratio autem potior ipsorum fuit, quod actus malus non agitur nisi secundum quod est : sed in genere vel sine malitia existens, non est nisi in potentia et secundum intellectum : ergo non agitur hoc modo. Est autem actus malus actualiter coniunctus malitiae : ergo agitur secundum quod est malitiae coniunctus : hoc autem modo non agitur a Deo : ergo actus malus non est a Deo. Et haec opinio obtinuerat plures antiquorum.

Quia vero moderni viderunt, quod perfectius est agere, quam esse : viderunt, quod id quod non est a se, nec potest a se manere in esse, multo minus potest agere a seipso : et cum actus malus secundum conversionem ad materiam, sit simpliciter actus egrediens a potentia activa perfecta secundum naturam, ideo concluserunt, quod non egreditur ab ea nisi secundum quod movetur a causa prima : alioquin sequeretur duo principia esse : et haec est causa quare et alia opinio fere cessit ab aula, et a multis modernorum reputatur haeretica. Sustinendo igitur istam opinionem, solvendum est ad obiecta per ordinem.

 

Ad primum dicendum, quod actus malus dupliciter refertur ad principium efficiens, scilicet concretus malitiae, et sic non refertur nisi ad voluntatem quae est principium efficiens et deficiens, sed ulterius non refertur in Deum : et sic non est res, et hoc modo loquitur Fulgentius. Alio modo refertur ad principium efficiens secundum id quod habet de esse, et hoc modo refertur in Deum ut principium efficiens.

Ad aliud dicendum, quod est forma artis in idolo, et est forma opinionis, quae non est nisi in stultitia hominum, sicut forma numinis crediti in Aesculapio, et haec non est in re, sicut chimaera vel tragelaphus : et haec non est res, et de hac loquitur Glossa : et ideo non sequitur, quod res aliqua sit quae non sit a Deo.

Ad aliud dicendum, quod est voluntas signi quod est operatio : et hoc modo vult Deus actum fieri, sed non malum actum, ut patet ex praedictis. Est etiam voluntas beneplaciti : et hoc modo non vult Deus fieri malum actum, nec etiam vult non fieri, sicut patet ex disputatis super finem primi.

Ad aliud dicendum, quod quidquid est actu bonum, est per naturam actus, sed non est bonum bonitate moris, quae est ex relatione ad finem.

Si autem obicitur, quod voluntatis est referre actum ad finem malum, et referre est aliquid agere : et cum illa relatio non sit a Deo : ergo aliquis actus non est a Deo. Dicendum, quod haec relatio non est nisi in relativis habitudo, et ex parte actus est ens et a Deo : ex parte autem finis est privatio, sicut et finis malus : et ideo quia non habet finem bonum, ex parte illa privatio est, et secundum hoc mala est.

Ad aliud dicendum, quod sicut patet ex verbis Anselmi superius inductis, aliter Deus operatur in bono, et aliter in malo : quia in bonis est perfectio substantiae actus et formae moralis, et ideo ibi facit utrumque : sed in malis tantum alterum, eo quod moralis forma deficit in eis.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in his quae sibi cooperantur per modum consilii et consensum voluntatis : sic autem Deus cooperatur voluntati : sed potius voluntatis natura dependet ad ipsum, sicut secundum dependet ad primum causans et continens, et movens : et in tali ordine defectus incidit ex secundo, et non reducitur ad primum, sicut patet ex tribus exemplis superius in obiciendo inductis, quae repetere non oportet nisi universaliter, quod unum est de sole et calore complexionali, et alterum de virtute informativa in semine, et tertium de virtute movente tibiam curvam in gressu.

Ad aliud dicendum, quod materia consideratur dupliciter, scilicet prout est, et sic est materia in actu. Alio modo consideratur materia sine omni forma, et sic non est nisi in potentia. Ita etiam actus substans privationi, actu est, et causatur secundum esse suum quo substat, a Deo : sed consideratus sub privatione, non est nisi in potentia, et hoc modo non causatur.

 

 

K. Utrum malus actus in quantum peccatum est, sit privatio vel corruptio boni.

L. Quomodo in quantum peccatum est, possit corrumpere bonum, cum nihil sit ?

M. Quod peccatum proprie corruptio est animae, et quomodo ?

N. Qualiter homo se elongat a Deo, scilicet per dissimilitudinem quam facit, hoc est, peccatum ?

O. An poena sit privatio boni ?

 

 

ARTICULUS VIII.

De variis diffinitionibus mali.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum sit, etc.

Hic enim incidit quaestio, quid sit malum ?

Et dicit hic Magister, quod est privatio modi, speciei, et ordinis : et solvendo obiectionem dicit, quod est privatio active : ex hoc autem accipitur, quod malum agit.

 

Contra hoc autem est, quod malum est privatio : privatio autem nihil agit : ergo malum non agit.

Sed quia dicit Dionysius, quod malum agit virtute boni, et pugnat bono virtute boni, et de hoc supra habitum est distinctione praecedenti, ideo ponemus alias mali diffinitiones, et assignabimus penes quid accipiantur. Ad obiectum de ista diffinitione supra est responsum.

Dicit igitur Augustinus in libro de Libero arbitrio, quod malum est aversio ab incommutabili bono.

Idem, in libro de Civitate Dei, malum est male uti bono.

Idem, in libro LXXXIII Quaestionum, malum est privatio boni.

Idem, in libro de Natura boni, malum est corruptio speciei, modi, et ordinis.

Idem, in libro de Trinitate, malum est uti fruendis, ut frui utendis.

Idem, in libro de Vera religione, malum est carentia bonis incommutabilibus, quibus fruendum est.

Damascenus etiam dicit, quod malum est ex eo quod secundum naturam est, in id quod est praeter naturam, voluntaria conversio.

Idem, malum est tenebra intelligibilis.

Basilius autem dicit, quod malum est dispositio animae contrarie se habens ad virtutem.

 

Quaeritur, penes quid sumantur istae mali rationes ?

Et dicendum, quod prima dicit defectum primi motoris ad bonum, et hic est Deus.

Secunda autem dicit defectum formae quae est gratia, in actu conversionis ad bonum commutabile.

Tertia vero dicit defectum finis informantis actum.

Quarta autem dicit privationem consequentem in bono naturae.

Quinta vero dicit perversitatem operis comparati ad finem, et ad id quod est ad finem.

Sexta autem dicit defectum finis qui deberet esse intentus in omni opere.

Septima autem quae est Damasceni, dicit defectum motoris coniuncti, qui movet ad bonum per naturam.

Octava autem dicit defectum luminis regentis intellectum.

Nona quae est Basilii, loquitur de malo prout relinquitur ex actu malo in disponendo animam per habitum vitii.

Adhuc autem unam dat Anselmus, quae est, malum est absentia boni, ubi debet esse : et haec tangit habitudinem subiecti in quo potest esse malum, in eo quod privationes quaerunt circa subiecta in quibus sunt.

Et haec de lectione sufficiant.