Distinctio V — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio V

DISTINCTIO V

Quales facti sunt angeli aversione stantium et conversione cadentium ?

 

 

A. De conversione et confirmatione stantium, et aversione et lapsu cadentium.

 

B. De libero arbitrio breviter tangit docens quid sit.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Post haec consideratio adducit, etc.

Ista pars dividitur in duas :

in quarum prima agitur de aversione et conversione.

In secunda autem de distinctione ordinum : et haec incipit in principio distinctionis IX, ibi, A : Post praedicta superest, etc.

 

Prima harum dividitur in quatuor :

in quarum prima ponitur aversio et conversio.

In secunda, qui fuerunt aversi, in sequenti distinctione, ibi, A : Praeterea sciri oportet, etc.

In tertia, de operibus eorum et potentiis ordinatis ad opera, in distinctione VII, ibi, A : Supra dictum est quod angeli, etc.

In quarta, agit de apparitionibus eorum per assumpta corpora, ibi : Solet etiam in quaestione versari, etc., et ibi incipit distinctio VIII.

 

In hac autem distinctione sunt quatuor :

quorum primum est : Quid aversio ?

Secundum : Quo ut potentia sunt aversi et conversi ? ibi, B : Habebant enim omnes liberum arbitrium, etc.

In tertia, dicit quid additum conversis, et aversis ablatum sit, ibi, C : Si autem quaeritur, etc.

In quarta quaeritur : Utrum meruerunt, vel merentur beatitudinem perceptam ? ibi, G : Hic quaeri solet, etc.

 

 

ARTICULUS I

An possibile fuerit cadere angelum ?

 

Hic autem tria quaeruntur ante Litteram, scilicet :

An possibile fuit cadere angelum ?

Secundum : Quid fuit suum primum peccatum ?

Tertium : Quid appetiit ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dicit Aristoteles, quod intellectus semper est rectus : phantasia autem recta, et non recta : sed in angelo non fuit movens appetitum nisi intellectus : cum igitur impossibile sit quod ex recte movente eliciatur motus inordinatus vel peccatum, videtur quod angelus cadere per peccatum non potuerit.
  2. Item, in angelo deiformis intellectus fuit : deiformis autem intellectus non errat : ergo angelus numquam errat : ergo nec peccavit : quia omnis actus perversus est ex errore aliquo, ut dicit Augustinus.
  3. Item, natura angeli de se ordinata erat in bonum, nec erat quod deprimeret eam : ergo tendebat in illud, quia omnia quae sunt, desiderant bonum : tendendo autem in illud, peccare non potuit : ergo ipse cadere non potuit, ut videtur.
  4. Item, omnis voluntas ex aliqua cognitione procedit : sed tunc Deum esse bonum super omnia cognovit : ergo cum affectus sequitur cognitionem, videtur quod etiam Deum super omnia dilexit : ergo numquam peccavit.

 

Sed contra hoc est :

  1. Pugna quam quotidie experimur ab ipso, et totum quod est in Littera.
  2. Item, ratio : quia voluntas non est obligata cognito, licet non velit nisi quod cognoscit : ergo potest deflecti ab illo, quando voluerit : ergo possibile fuit angelum peccare.
  3. Item, Augustinus dicit, quod primi peccati causa non est nisi voluntas, scilicet bona quidem per naturam, sed deficiens a bono in actu : ergo cum angelus habuerit liberam voluntatem, ipse potuit peccare, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod intellectus dupliciter consideratur, scilicet in comparatione ad obiectum proprium : et hoc est verum simpliciter si est speculativus, vel bonum simpliciter si est practicus : et tunc numquam est non rectus, nec umquam errat : quia sic non procedit nisi ex principiis veri et boni simpliciter, et in illis non est error. Est alia consideratio intellectus in comparatione ad bonum proprium : et sic non movetur a bono secundum quod bonum, sed ad bonum secundum quod est proprium, et hoc est ut nunc et sibi bonum : et in hoc frequens est deceptio : et hoc modo non rectus fuit intellectus angeli.

 

Ad aliud dicendum, quod deiformis est : quia non est indigens collatione et inquisitione ad eligendum, et accipiendum scientiam, sed non est deiformis ad hoc quod semper imitaretur Deum : et primo modo dictus, deflecti et peccare potest.

Ad aliud dicendum, quod omnis natura in quantum natura est, de se ordinata est in bonum : sed tamen per liberum arbitrium potest deflecti ab illo.

Ad aliud dicendum, quod si voluntas procedit ex cognitione, quod non sequitur ex hoc si haberetur cognitio alicuius, quod illud ametur : sed potius incidit fallacia consequentis, quia posita cognitione, voluntas non necessario vult cognitum : nec etiam tantum vult ipsum quantum cognoscit, et e converso quandoque plus habet de affectu circa hoc quod cognoscit, ut patet in charitate in via, quae quandoque plus diligit quam cognoscit.

 

 

ARTICULUS II

Quod est primum peccatum angeli ?

Secundo quaeritur, Quod fuit primum peccatum daemonis ?

 

Videtur autem quod avaritia : quia

  1. Dicit Apostolus, quod radix omnis mali est cupiditas : peccatum autem diaboli fuit radix omnis mali, quia ipsum fuit primum : ergo illud fuit avaritia.
  2. Item, dicit Augustinus quod ex ipsa diabolus est diabolus : ergo ipsa fuit primum peccatum.
  3. Item, super illud Psalmi LXXIX, 17 : Incensa igni, dicit Glossa, quod omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante : et quia etiam timor ex amore sui provenit : cum ergo cupiditas sit nimius amor proprii boni, videtur quod ex avaritia processerit malum angeli.

 

Item videtur, quod ex superbia, quia

  1. Ita dicitur, Eccli. X, 15 : Initium omnis peccati est superbia.
  2. Item, Augustinus dicit, et omnes alii, quod angelus primo peccavit ex superbia : ergo, etc.
  3. Item, Psal. XXXV, 12 : Non veniat mihi pes superbiae, etc. : ergo primi peccatoris pes fuit superbiae : sed ille est angelus : ergo primum peccatum angeli fuit superbia.

 

Sed videtur, quod omissio : quia cum vidit decorem suum, et altitudinem divinam, debuit conferre quod non debuerit se extollere supra Deum, vel ad aequalitatem Dei : et non contulit : ergo omisit : ergo omissio fuit primum peccatum.

 

Item videtur, quod infidelitas : quia nemo sapiens nititur aliquid obtinere quod non credit posse fieri : sed angelus sapientissimus fuit : ergo non nitebatur aliquid obtinere quod non credidit posse fieri : sed nitebatur obtinere Dei aequalitatem, ut dicitur in Littera : ergo credidit hoc posse fieri prius : sed hoc est infidelitas, quod aliquid posset aequari Deo : ergo videtur, quod infidelitas fuerit primum peccatum angeli.

 

Solutio. Dicendum, quod primum peccatum absolute fuit superbia : quia appetitus dignitatis indebitus, proprie vitium superbiae est.

 

Ad primum dicendum, quod avaritia sive cupiditas tribus modis dicitur.

Uno modo dicitur habitualis placentia boni sui, et sic est idem quod libido, et hoc modo dicitur radix omnis mali, sed ipsum nullum est speciale peccatum.

Alio modo dicitur voluntas actualis immoderata boni commutabilis : et sic adhuc non distinguitur in speciem vitii : quia omne vitium immoderato appetitu vult aliquod bonum commutabile : quod patet ex definitione peccati quam dat Augustinus, quod peccatum est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere : et sic comitatur omne peccatum, et sic non est radix.

Tertio modo dicitur avaritia immoderatus appetitus habendi res promittentes sufficientiam in vita, quae sunt divitiae, et pecunia : et sic sumitur proprie, et est unum capitalium vitiorum : et hoc modo patet, quod non fuit primum peccatum angeli : et per hoc patet solutio ad tria prima : quia illa procedunt secundum quod avaritia est radix, et non peccatum.

 

Ad id quod obicitur de superbia, eodem modo dicendum quod superbia dicitur tribus modis.

Uno modo est appetitus habitualis altitudinis : et ille est initium omnis peccati : quia nisi se poneret in alto super voluntatem praecipientis et praecepti, non peccaret : et sic est initium : et est idem in substantia cum avaritia quae radix est, ut dicit Augustinus. Caveamus superbiam et avaritiam, non duo mala, sed unum malum. Sed tamen differunt in ratione eius cuius sunt principia : quia sunt in peccato duo, scilicet aversio, et conversio. Ex parte conversionis ad bonum commutabile est avaritia radix : ex parte aversionis radix superbia. Et quia radicis est dare humorem et succum, et succus dilectionis est ex parte conversionis : ideo avaritia dicitur radix. Quia autem aversio est forma peccati, quia facit ipsum malum, et hoc est peccati et apostasiae initium : ideo superbia dicitur proprie initium, non radix, et initium apostatandi a Deo : et ideo utrumque scriptum est, initium omnis peccati superbia : et initium apostatandi a Deo superbia.

Alio modo dicitur superbia appetitus immoderatus extollendi in quocumque, et sic est commune vitium quod continet sub se inanem gloriam, et hypocrisim, et iactantiam, et huiusmodi quae quaerunt excellere.

Tertio modo dicitur propriissime appetitus excellendi in gradu dignitatis sive praelationis, et sic est unum capitalium vitiorum, et est primum peccatum daemonis, quia ipse desideravit perfectionem potestatis super alios in gradu dignitatis et praelationis.

 

Ad id quod obicitur de omissione, solvitur communiter, quia haec est falsa, quod ipse tenebatur conferre : quia aliter quam conferendo potuit evadere. Praeterea, si contulisset, adhuc non erat necessarium ut non appeteret, etiam post collationem : et ideo obiectio nulla est.

 

Ad ultimum dicendum, quod electio praecessit qua cupiebat illam altitudinem. Praeterea, ipse non appetiit aequalitatem aequiparantiae in omnibus, sed in eo ad quod pervenisset si stetisset : et ideo in eo nulla fuit infidelitas. Tamen dicunt quidam, quod triplex est iudicium, scilicet rationis ut est speculativi, et rationis ut est de operabilibus, et rationis ut est sententians de opere a se faciendo : et in hoc ultimo solo errat, non in duobus primis : et ideo erravit secundum quod omnis malus est ignorans, et non in infidelitate.

 

 

ARTICULUS III

Quid appetiit angelus, quando peccavit ?

Tertio quaeritur, Quid appetiit ?

  1. Videtur autem, quod appetiit Dei aequalitatem per illud Isaiae, XIV, 14 : Similis ero Altissimo.
  2. Item, per multa quae dicuntur in Littera, quod voluit esse sicut Deus.
  3. Item, videtur etiam Anselmus probare, quod voluit esse maior Deo. Quicumque enim appetit non subesse Deo, et hoc contra Deum obtinere : in hoc quod appetit non subesse, appetit aequalitatem : in hoc autem quod contra Deum id vult obtinere, vult maior esse Deo : diabolus appetiit hoc : ergo maior voluit esse quam Deus.

 

Sed contra sunt rationes Anselmi fortes, sic :

  1. Non potest appeti quod non potest cogitari : aequalitas Dei non potest cogitari : ergo non potest appeti. Prima patet ex hoc quod non appetitur nisi quod cogitatio praenuntiat. Secunda patet ex hoc, quia cuius quantitas excedit omnem cogitationem, illi nihil aequale cogitari vel fingi potest.
  2. Item, nos supra in Littera habuimus ab Augustino, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : ad aequalitatem autem Dei numquam pervenisset : ergo aequalitatem numquam appetiit.
  3. Item, dicit Augustinus de Adam, quod non est credendum quod vir spirituali mente praeditus, potuerit seduci in hoc quod crederet se fore sicut Deum : ergo nec angelus cum multo magis spirituali mente praeditus esset.
  4. Item, licet voluntas impossibilium sit, tamen in sapiente non est voluntas impossibilium cum nisu obtinendi : sed in angelo fuit maxima sapientia, sicut dicitur, Ezechiel. XXVIII, 12 : Plenus sapientia, et perfectus decore : et fuit ibi nisus obtinendi quod appetiit : ergo non fuit impossibile sibi : sed aequalitas semper fuit sibi impossibilis : ergo nunquam appetiit aequalitatem divinam, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur : Si peccavit appetendo esse sicut Deus ?

Videtur quod non : quia

  1. Hoc est promissum electis. I Ioan. III, 2 : Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : ergo si promissum est, appeti potest et debet : ergo hoc non est peccatum : ergo multo minus fuit hoc peccatum in angelo qui altior fuit, et ad altius praemium ordinatus si stetisset.
  2. Item, appetere assimilari Deo, hoc est converti ad Deum : converti est laudatum in Scriptura de aliis angelis : ergo videtur, quod etiam laudabile sit in isto.
  3. Item, ratio bonitatis in omni creatura est assimilari primo bono quantum potest : et illud appetit esse quod aliquid appetit, ut dicit Boetius : ergo angelus appetendo hoc, appetiit bonum in quo bonus fieret : ergo per hoc cadere non debuit.
  4. Item, conversio ad bonum commutabile aut est mala, quia est ad bonum commutabile : aut quia conversio. Si primo modo : ergo Deus esset auctor mali, quia ipse est auctor boni commutabilis. Si secundo modo : ergo omnis conversio esset mala, quod falsum est : ergo videtur, quod angelus in hoc non peccavit.
  5. Praeterea, dicit Anselmus, quod voluit habere beatitudinem sine labore : sed in voluntate beatitudinis non peccavit : ergo si peccavit, hoc fecit haec circumstantia, sine labore : ergo peccatum suum potius fuit in fuga laboris quam in appetitu altitudinis : hoc autem est peccatum acediae : ergo acedia, et non superbia, fuit peccatum angeli, quod est contra ea quae, supra probata sunt, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum mihi videtur cum Augustino et Anselmo, quod appetiit id ad quod pervenisset si stetisset. Unde sciendum, quod sicut probant Augustinus et Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, omnia appetunt beatitudinem : et licet beatitudo sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, tamen tria sunt principia in ea, scilicet perfectum posse, perfectum scire, et perfectum velle. Beatitudinem igitur quoad perfectum posse appetiit daemon : sed beatitudinem quoad perfectum scire appetiit homo primus.

Perfectio autem ista consistit in tribus : quorum unum est substantia ipsius posse confirmata et alita, non declinans per infirmitatem. Alterum est illud posse per se habere, et non ab alio. Tertium est non exspectare illud per meritum sub alio, sed sine merito, sicut superior habet, habere. Et quoad primum non est peccatum appetere perfectum posse rationali creaturae : sed quoad duo secunda, scilicet quod a se velit habere quod nec esse potest a seipso : et quod statim velit rapere, quod ex meritis sub alterius gratia est exspectandum. Hoc enim dicit perversitatem ordinis rationalis creatum. Unde secundum Anselmum, in istis duobus consistit peccatum daemonis. Unde quoad primum appetiit id ad quod pervenisset si stetisset : sed non quoad secundum.

Item, quoad primum non appetiit similitudinem aequiparantiae vel aequalitatis : quia non appetiit tantum posse sicut Deus, quia hoc cogitare non potuit. Sed quoad duo, secundum scilicet, et tertium extulit voluntatem suam, et praetulit voluntati divinae. Et quoad hoc voluit rapere contra Deum : et sic secundum quid voluit esse maior Deo vel aequalis.

 

His habitis, facile est respondere obiectis.

Dicendum enim ad ea quae sunt in Littera, quod appetiit aequalitatem in modo habendi, sed non in ipsa substantia appetiti.

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit de quantitate appetibilis, et hoc bene conceditur.

Ad aliud dicendum, quod pervenisset ad perfectum posse, sed non ad modum habendi.

Ad aliud dicendum, quod non appetiit aequalitatem in quantitate aequiparantiae, sed in similitudine habendi.

Ad aliud dicendum, quod nisi ad modum habendi causabatur ex consideratione sui decoris : videbatur enim, quod iustum esset praestari sibi hoc : unde, Ezechiel. XXVIII, 17 : Elevatum est cor tuum in decore tuo. Alii dicunt, quod plus credit se posse caeca ambitio quam possit.

Ad aliud dicendum, quod est similitudo imitationis quae appetenda est cum ordine et modo habendi ab alio qui superior est, et de illa procedunt tres obiectiones quae ponuntur per ordinem : et similitudo aequalitatis in modo habendi, et de illa non tenent, et haec similitudo fuit in appetitu daemonis.

Ad aliud dicendum, quod neutro modo est malum, sed potius in modo conversionis : quia scilicet convertitur ad bonum privatum, ut ad finem sicut quo perfruatur : quia tunc est conversio avertens, et hoc modo fuit conversio angeli ad proprium decorem.

Ad ultimum dicendum, quod habere sine labore meriti non fuit ratio volendi vel appetendi : sed potius ratio fuit elatio ex consideratione sui decoris : ut ex hoc videretur sibi dignum, quod in hoc similis Deo esset, in acedia autem fuga laboris est ratio peccati.

 

 

ARTICULUS IV

An averti est odio habere, vel invidere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A : Averti est odio habere, vel invidere.

 

Hoc enim videtur impossibile : quia

  1. Sic odium esset primum peccatum angeli, quod improbatum est supra.
  2. Praeterea, invidia angelo fuisset primum, quod non potest esse : quia odium non est invidia : nec e converso.
  3. Item, odium (ut dicit Gregorius) est inveterata ira : ergo ira praecessisset peccatum, istud, et ira fuisset primum peccatum, quod videtur in Apocalypsi, ubi dicitur, quod habitantibus in terra, quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam : in corde autem ad terram portavit peccatum quod in coelo conceperat : ergo videtur ita fuisse primum.
  4. Item, videtur falsum quod dicitur in Littera, quod oderat Deum : quia Deus solus per se bonum, et summum bonum est, et totus desiderabilis, ut dicitur in Canticis : ergo nulla ratio odii potest esse in ipso : ergo nec daemon potest ipsum odisse.
  5. Item, nihil quaerit assimilari ei quod odit : daemon autem voluit assimilari Deo : ergo non habuit eum odio, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod odium est primum consequens aversionem, sicut effectus causam : sed non fuit primum peccatum faciens aversionem daemonis, sed potius superbia : statim enim ut aversus est, infernalis ignis succensus est in eo, et ex tunc odio habuit iudicem iuste iudicantem.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod invidia fuit respectu hominis non Dei : quia invidit homini salutem quam ipse perdidit, nec intendit Augustinus dicere, quod invidia fuerit primum peccatum per essentiam, sed per causam : quia ubicumque praecedit domina superbia, sequitur pedissequa invidia, sicut innuitur in Littera.

Ad aliud dicendum, quod odium hic vocatur ira radicata, non quidem per consuetudinem, quia novella fuit : sed potius per confirmationem, quia simul cecidit, et in casu confirmatus fuit sive obstinatus.

Ad aliud dicendum, quod Deum ut Deum, velut bonum odio non habet, sed ut iudicem, quem sentit in impeditione iniquae voluntatis, et inflictione poenae : ideo quia haec continua sunt. Et dicitur quod continua est invidia, sicut dicit Psalmus LXXIII, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : et, Ioan. XV, 24 : Oderunt et me, et Patrem meum.

Ad aliud dicendum, quod quaesivit assimilari Deo non per eumdem modum quo odio habuit, sed per alium, ut supra determinatum est.

 

 

C. Post creationem aliquid datum est stantibus per quod converterentur, nec merito aliquo, sed gratia cooperante.

 

D. Qua gratia indigebat angelus, et qua non ?

 

E. An sit imputandum illis qui aversi sunt ?

 

F. Qua culpa gratia non est data eis qui ceciderunt ?

 

 

ARTICULUS V

Quid in angelis est aversio, et conversio ?

Et : Quid confirmatio, et obstinatio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Si autem quaeritur : Utrum post creationem, etc.

 

Ratione huius potest esse dubium : Quid sit conversio, et quid aversio : sive confirmatio, et obstinatio ?

  1. Constat enim, quod post habuerunt liberum arbitrium sicut et ante : ergo videtur, quod possint deflecti in quod voluerunt sicut et ante : ergo non sunt confirmati.
  2. Item, confirmatio sonat involuntarium : ergo inamissionem laudis in opere : ergo videtur, quod angeli non sunt laudabiles in hoc quod Deo adhaerent.
  3. Item, Potentiam habent rationalem ante sicut post, et e converso : sed omnis potentia rationalis de natura sua est ad opposita : cum igitur non auferatur ab ea natura, videtur quod post maneat indifferentia ad bonum et ad malum sicut ante.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod sicut potentia materialis est ad actum : et quia non potest consequi actum qui in toto satisfaciat appetitui suo : ideo habendo unum actum, est in potentia ad alium : si autem consequeretur unum in toto complentem appetitum suum, sicut in sole et stellis est, non esset amplius in potentia. Ita est de potentia rationali in via, quod non consequitur aliquod appetibilium in toto complens appetitum et rationem, et ideo respectu oppositorum separabilis est ab utroque : sed in patria erit coniuncta appetibili cuius dulcedinem indesinenter penetrantem se sine fastidio et appetitu alterius degustat : et quia hoc infinitum est, ideo numquam avertitur ab illo, nec volet averti, nec potest : sed hoc non est non posse, sed summum posse est : et non coactio, sed spontanea voluntas immobilitata in quiete sui desiderii ex gustu boni quod numquam finiri potest, nec fastidium generare, et quod ad se totum vocat appetitum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium licet sit ad opposita, non tamen est propter opposita, sed potius ut adhaereat uni : et ideo cum invenit illud ultra quod nihil est quaerere, erit status in illo.

Ad aliud dicendum, quod non amittitur laus, quia spontanea manet voluntas : sed immobilis, eo quod infinita dulcedo eam volentem, non coactam, totam in se vocet et convertat. Et haec est ebrietas de qua dicit Psalmista : Inebriabuntur ad ubertate, etc.

Ad aliud dicendum, quod rationalis semper erit et discernens opposita et multa : sed omnibus praeponetur unum quod in toto possidet affectum : et non potest aliud, non ex coactione, sed quia totum occupat affectum, ut nihil quaeratur praeter vel extra illud.

 

 

ARTICULUS VI

An angeli mali semper peccent, et omnis eorum actus sit malus ?

 

Sed tunc quaeritur de obstinatione malorum.

Videtur enim, quod semper peccent, et quod omnis actus eorum sit malus.

  1. Quia, II ad Corinth. VI, 15, super illud, Quae conventio Christi ad Belial ? dicit Glossa : Sicut Christus omnia bene, sic diabolus omnia male agit.
  2. Item, I Ioan. III, 8, super illud, Ab initio diabolus peccat, dicit Glossa : Incipiens peccare, continuo peccat usque in finem.
  3. Item, Augustinus dicit in libro de Civitate Dei : Mens daemonum passionum vitiis oppressa atque subiugata, quidquid naturaliter rationis habet, tanto acrius ad fallendum intendit, quanto maior eos possidet nocendi cupiditas.
  4. Item, super illud Apostoli ad Roman. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa, quod tota vita infidelium est peccatum. Cum igitur daemon amplioris malitiae sit quam infidelis : videtur, quod daemon ita sit coactus ad malum, quod numquam aliquid facit nisi malum.
  5. Item, Psal. LXXIII, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
  6. Item, Habac. I, 17 : Continue interficere non cessat. Et loquitur de figura diaboli de Naboth : ergo videtur, quod ab ipso numquam egreditur actus bonus.
  7. Item, confirmatio bonorum et obstinatio malorum se habent per opposita : sed ex bonis numquam potest egredi actus malus : ergo ex malis numquam potest egredi actus bonus : ergo videtur, quod coacti sunt ad malum.

 

Sed contra hoc videtur esse

  1. Quod dicitur, Iacob. II, 19 : Daemones credunt, et contremiscunt : credere autem bonum est : ergo non omnino sunt obstinati in malo.
  2. Item, exivit de corporibus obsessis imperante Domino : et hoc bonum fuit : ergo non omnino in malo confirmatus.
  3. Item, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum : licet ergo confirmaverit in se bonum angelum, ut malum velle non possit, tamen non debuit ita permittere ut obstinatus efficeretur malus, ut bonum omnino velle non posset.
  4. Si dicas, quod coactus credit, et coactus cum murmure exivit de corporibus obsessis. Contra : Dicit Augustinus, quod caetera facere potest homo nolens : credere autem non nisi volens : si ergo daemon credit, volens credit : non ergo coactus.
  5. Item, cum exivit de corporibus obsessis, ad minus consensit in actum : et hoc volens fecit : ergo aliquid boni vult.
  6. Item, synderesis in nullo tota exstinguitur : ergo nec in ipso : sed eius officium est remur murare, et hoc est bonum : ergo aliquid boni est in ipso. Si dicas, quod non remurmurat in eo. Contra : Quia remurmuratio est poena vermis quae (sicut Isaias dicit) non moritur.

Praeterea, Aliquid mali poenae sic tolleretur ab ipso, quod est inconveniens : ergo murmurat in eo.

  1. Item, natura in toto non est deleta : ergo nec operationes naturales : et illae sunt aliquid boni : ergo non omnino est obstinatus in malo.
  2. Item, Dionysius dicit de daemonibus, quod bonum et optimum concupiscunt, ut esse, vivere, et intelligere : hoc autem est bonum : non ergo omnino in malo obstinati sunt.

 

Ulterius videtur hoc ex comparatione casus angeli ad casum hominis.

Sicut enim angelus appetiit aequalitatem in posse, ita homo aequalitatem in scientia : ergo tantum peccat unus, sicut alius : cum igitur homo cadens non statim fuerit obstinatus, sed habuerit locum poenitentiae, videtur quod angelus similiter.

 

Sed contra :

  1. Suum liberum arbitrium non est coactum : ergo potest velle bonum gratiae : quicumque autem efficaciter quantum in se est vult bonum : ergo ipse praeparat se ad hoc, et sufficit illud : ergo daemon potest redire ad gratiam, ut dixit Origenes.
  2. Si dicas quod homo peccavit suadente alio, angelus autem non : et ideo homo per alium redimi potuit, sed non angelus. Hoc nihil esse videtur : quia per se vel per alium peccare sunt circumstantiae non variantes peccatum secundum genus vel speciem : ergo non aggravant peccatum in infinitum unius super peccatum alterius : ergo angelus admitti debuit ad poenitentiam, licet sustinere debuerit graviorem quam homo.
  3. Si dicas, quod ratio in homine obnubilata fuit carne, et ideo excusabilius fuit suum peccatum : angelus autem peccavit contra deiformem intellectum, et ideo inexcusabile. Contra : Licet minus clara fuerit ratio in homine, tamen non in infinitum distabat ab intellectu angeli : in utroque enim erat scriptum ius naturale : ergo non debuit casus unius aggravari in infinitum super alterum, ut videtur : quod si concedatur, est hoc contra, Apocal. XII, 8, ubi dicitur, quod non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
  4. Item, Damascenus dicit : Quod est in hominibus mors, hoc est in angelis casus : quia sicut homines post mortem, ita angeli post casum sunt insusceptibiles poenitentiae.

 

Sed tunc ulterius quaeritur : Utrum malis actibus in quibus obstinati sunt, demerentur continue ?

  1. Hoc enim expresse dicit Isaias, quod continue peccant, et continue crescunt eorum tormenta.
  2. Hoc etiam videtur ex hoc quod quae faciunt, procedunt ex mala radice, et mala intentione : ergo peccant.
  3. Item, si ex casu haberent amplius non posse peccare, tunc casus videretur eis in aliquo patrocinari : et hoc non est verum : ergo videtur, quod diabolus peccat continue.

 

Sed contra : Si continue crescit poena eius et peccatum, videtur quod poena eius possit fieri infinita : quia incrementum non habebit finem.

  1. Item, cum peccatum adimat bonum naturae, videtur quod totum possit adimi, cum ipsum sit finitum, et non sit ratio quare sequens peccatum minus tollat de bono naturali quam praecedens.
  2. Item, post mortem homo non peccat, nec demeretur amplius : ergo videtur, quod nec diabolus post casum.

 

Solutio. Dicendum, quod actus diaboli dupliciter potest attendi, scilicet secundum suum substantiam, et sic aliquando potest esse de genere bonorum : et secundum circumstantiam facientis, et sic semper est malus, ut mihi videtur, et ex mala procedit voluntate, et obstinatus est in illo. Causam autem obstinationis diversi diversimode assignant.

Quidam enim dicunt (sicut tactum est in obiciendo) quod causa est : quia per se et non per alium, et contra deiformem intellectum peccavit.

Alii autem quod quia simplex est diabolus, ideo totum convertit se ad quod se convertit : et ideo cum convertit se ad malum, totus haeret malo : et cum convertit se ad bonum, totus adhaeret bono : Sed hanc solutionem reputo stultam : quia licet simplex sit in divisione essentiae, non tamen simplex quantitate virtutis quae in multa potest : et hoc patet in virtute ministrativa, ministrata, et assistrice in angelis bonis.

Alii autem quibus magis videtur consentiendum, quod liberum arbitrium datum est ad viam, ut per rationem videat verum et falsum, et verum et verius : non quod sistat in utroque, sed in uno, scilicet quod est prima veritas : et per voluntatem probet bonum et melius, et sistat in optimo : et ideo quando est coniuncta summo bono et primo vero, ita informatur quod non invenit amplius quo deflectatur : et ex opposito quando usque ad terminum viae deflectitur, infligitur ei ex ordine iustitiae non posse recedere a malo cui coniuncta est per electionem : et haec est causa obstinationis. Et hoc accipitur in Ezechiele, XXXII, 26 et seq., ubi dicitur de sepulcris regis Babylonis, et Mosoch et Thubal, etc. Et subiungitur, quod gladii eorum sunt sub capitibus eorum, et iniquitates eorum in ossibus eorum. Et « per gladium » intelligitur affectus actus peccati quo pugnaverunt contra Deum. Per iniquitates autem in ossibus intelligitur immobilis radicatio habitus in viribus animae.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod Glossa dicit, quod diabolus egit omnia male, et non omnia mala : quia faciendo peccat : sed tamen ex facto non est ei semper causa peccati.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur quoad comparationem ad radicem malae voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod intendit vivacitatem ingenii contra nos : sed tamen restringitur quandoque ut eliciat factum quod est de genere bonorum, licet non bene fiat.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur : Tota vita infidelium est peccatum, hoc est, in peccato : quia non remittitur eis umquam neque veniale, neque mortale sine gratia : non tamen omnis actus eorum in substantia malus est, nec etiam omnia male faciunt : quia saepe per totam vitam infideles habent aliquas virtutes politicas : et actus illarum neque mali sunt, neque mali fiunt.

Ad aliud dicendum, quod superbia in affectu semper ascendit, licet in effectu reprimatur. Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod contrariantur confirmationis et obstinationis status quoad affectum, et non quoad opus.

 

Ad hoc quod obicitur in contrarium, dicendum quod credere daemonum est sicut conclusio et non sicut principium : coguntur enim ex ipsa apertione veritatis, sicut protervus ex violentia demonstrationis. Et ideo non loquitur de illo Augustinus : sed potius de illo quod est sicut argumentum rerum non apparentium, de quo tractatur in III libro Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod exitus bonus fuit : sed modus exeundi malus : quia cum indignatione et murmure exivit.

Ad aliud dicendum, quod Deus non condemnat ultra condignum quia condignum esset ut ad nihilum redigeret eum qui se tam superbe opposuit : sed infligit ei non posse vel velle averti ex ordine iustitiae reddente pro meritis.

Ad aliud dicendum, quod in actum exeundi non consentit sponte, sed coactus vi superiorum.

Ad aliud dicendum, quod synderesis remurmurat contra tria, scilicet bonum omissum, malum commissum, et malum poenae. Et in diabolo dicunt exstinctam quoad duo prima, sed non quoad tertium. Et hoc non est laudis, sed vituperii : quia hoc est remurmurare ordini iustitia divinae. Sed hoc mirum videtur : quia synderesis est vermis cuius proprius actus est rodere propter delictum vel peccatum, et testificari esse dignum poena qui talia commisit : et hoc remanet in testem iustitiae divinae, et in cumulum damnationis. Et ideo mihi videtur, quod remurmurat in damnatis etiam malo culpae commissae : sed non sequitur motus propter affectum oppositi : sed ille non est actus suus, sed potius naturae quae non omnino in eo est destructa.

Ad dictum Dionysii dicendum, quod ipse loquitur quoad naturam : et non sequitur aliquis motus deliberationis illam concupiscentiam, sed potius indignatio et aversio : quia etiam suo esse indignatur, et suae naturae intellectae in quantum iacet sub poenis oppressa per iustitiam.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, patet solutio per ante dicta, et quia angelus, et quare sit obstinatus, sed non homo : quia homo cecidit in via, sed non a via : angelus autem in termino viae, et ideo a via in obstinationem.

Si autem quaeratur : Quare unus habuit longiorem viam quam alius ? Dico, quod angelus non ista cognovit ut ex illis disceret Verbum : sed potius ex Verbo revelante ista cognovit, et iuxta Verbum creatus est. Homo autem positus est super creaturas mundi, ut in his videret Verbum, et per omnia transiens veniret ad haerendum Verbo : et ideo conveniens fuit homini longiorem ponere viam quam angelo. Sunt tamen illae rationes bonae quas tangunt Magistri, ut patet obiciendo. Alia etiam tangitur a Sanctis, quod divina praescientia falli et frustrari non poterat de homine. Si autem primus homo locum poenitentiae non habuisset, nullus umquam de suis salvos fuisset, et perisset genus humanum in uno : et frustrata fuisset praescientia quae multos praeviderat salvandos de hominibus. Natura autem angelica separata est, et non potuit perire, quibusdam pereuntibus. Et ideo praescientia salvabatur in aliis.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod daemon non vult bonum, et (meo iudicio) immobiliter vult malum : et ita loquendo de potestate ex habitu procedente, non potest velle nisi malum : sed ex natura potest velle bonum : sed natura illa oppressa est radicatione habitus, ut numquam possit prorumpere in actum. Et ideo nulla est obiectio illa.

Ad aliud dicendum, quod illa non est causa principalis, sed concausa : sed potius illa est causa quae dicta est.

Ad aliud dicendum. quod haec potest bene esse una causa : quia sine proportione distant intellectus deiformis et ratio obnubilata, licet utrumque sit finitum : bene enim contingit duo esse finita, et tamen proportionem non habere, sicut diameter quadrati, et costa sive latus. Alia etiam causa est, quod ea a quibus ceciderunt, non sunt proportionata, sicut immortalitas spiritus et animalis corporis, et paradisus spirituum et corporum : et contemplatio creaturarum in Verbo, et contemplatio Verbi in creaturis : et illa fecerunt ingratitudinem esse improportionatae quantitatis.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum demerentur continue ?

Videtur mihi, quod non : et ad dictum Isaiae dico, quod loquitur de poena et tormento accidentali, scilicet quod est vermis conscientiae, et puniri pro pluribus, sed non puniri acrius et igne acerbiori.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset nisi hoc ipsum quod sic procedit ex mala voluntate, esset ei supplicium, et ideo potius est poena : et si habet culpam, non est demeritoria maioris mali, nisi per accidens, ut mihi videtur. Sunt tamen qui consentiunt ei quod dicit Isaias, et sic probant obiecta.

Ad aliud dicendum, quod non profuit eis casus : sed potius hoc est eis omni poena maior obstinatio in perversitate malae voluntatis, sicut dicit Bernardus : In aeternum non obtinebit quod vult : et quod non vult, in perpetuum sustinebit.

Illi qui sunt de alia opinione respondent ad ea quae sunt in contrarium. Ad primum dicentes, quod crescit poena eorum usque ad diem iudicii : quia usque tunc peccare possunt aliis nocendo.

Ad aliud dicunt, quod peccatum non tantum in quantitate tollit quantum primum : sed tollit tamen in proportione, verbi gratia, quod primum tollit millesimam partem : secundum autem non tantum, sed millesimam residui : et ita tunc ibit divisio in infinitum sicut in continuo.

Ad ultimum dicunt, quod non est simile : quia homo post mortem non nocet alii sicut daemon : quia non datur ad exercitium tentationis : sed hanc solutionem facile est improbare : et ideo relinquitur.

 

 

G. Quod angeli in ipsa confirmatione beati fuerunt :

sed utrum eam meruerint per gratiam tunc sibi datam, ambiguum est : de hoc enim diversi diversa sentiunt.

 

ARTICULUS VII

An angeli meruerint suam beatitudinem,

et si meruerint, utrum ante vel post acceptam gloriam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

Hic quaeri solet : Utrum in ipsa confirmatione, etc.

 

Est enim hic quaestio : Utrum angeli meruerint suam beatitudinem ?

et si meruerunt : Utrum ante vel post ?

 

Videtur autem, quod meruerint :

quia

  1. Beatitudo est in ratione praemii :

ergo non debet in toto dari, sed etiam reddi meritis :

ergo oportuit habere merita ad receptionem beatitudinis.

 

2. Item,

aut datur dignis, aut indignis.

Si dignis : cum non sit dignus, nisi qui meruit,

videtur quod non datur nisi merito.

 

3. Item,

Anselmus dicit,

quod hoc fuit peccatum diaboli :

quia voluit habere sine merito,

quod per meritum accepisset, si stetisset :

ergo alii non cadentes per meritum acceperunt.

 

4. Item,

constat,

quod in conversione motum liberi arbitrii habuerunt, et informatum gratia :

quia habetur in Littera,

quod converti sine gratia non potuerunt :

omnis autem motus liberi arbitrii gratia informatus, est meritorius :

ergo per meritum habuerunt.

 

Sed contra

Conversio et confirmatio simul fuerunt :

sed post confirmationem non habent meritum, nec ante conversionem, si creati sunt in naturalibus,

ut dicit Magister :

nec confirmatio fuit eis meritum, sed gloria :

ergo numquam meruerunt, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur : Si mereri poterant post acceptam gloriam ?

Videtur quod sic : quia

  1. Saepe videmus, quod miles ante stipendia militiae accipit, et postea meretur ea : ergo videtur, quod similiter potuit fieri in angelo.
  2. Item, aliter nihil valerent eis optima et dignissima obsequia quae faciunt circa nos, si non mererentur eis : ergo videtur, quod merentur.
  3. Item, caritas meretur : ergo maior caritas plus valet in meritum : sed maxima est caritas eorum : ergo maxime merentur.

 

Sed contra :

  1. Si inferiores merentur, tunc videtur iniuste agi cum superioribus : quia ipsi non mittuntur ut ex merito cresceret gloria eorum.
  2. Item, si merentur : ergo aliquid gloriae eorum dependet ab obsequio hominum, quod absurdum reputo.
  3. Item, detur quod merentur : et ponamus unum de inferioribus mereri, et non de superioribus : ergo tantum potest inferior mereri, quod ascendit in gradum superiorum : ergo potest mutare ordines suos, quod absurdum est.

 

Solutio. Hic sunt tres opiniones, quarum duae quasi a paucis tenentur : tertia autem est celebrior. Et harum duas tangit Magister in Littera : quarum prima est, quod non meruerunt nec post, nec ante : alia, quod meruerunt post. Et neutra istarum multum tenetur. Tertia est quod convertendo se ad Deum meruerunt : et meritum illud praecessit praemium causa, non tempore : et illa etiam tangitur in Littera. Sed per opera quae faciunt circa nos, merentur praemia accidentalia : sicut gaudere de profectu custodiae, et huiusmodi : et illa est via communis fere omnium. Sed cum quis diceret, quod angeli creati sunt in gratia, illi non esset dubium quin meritum praecessisset et causa, et tempore : et hoc puto verum esse secundum intentionem Augustini et Anselmi.

Sustinendo tamen communem viam, dicere possumus ad quaesita, concedendo prima quatuor de merito quod praecedit causa : et hoc sufficit ad primum.

Ad id autem quod contra obicitur, patet quod non tenet nisi de praecessione secundum tempus : et sic meritum non praecessit : et si sequitur, hoc erit respectu praemii accidentalis.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, possumus dicere, quod non est simile de homine remunerante, qui indiget servitio, et de Deo : et ideo non sequitur in Deo : quod enim ipse dat, non dat spe obsequii, sed gratis.

Ad aliud dicendum, quod non ad nihil valent : sed obsequi Deo in hoc est eis gloria, et lucrum praemii accidentalis.