Distinctio XXXIII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

Utrum originale peccatum per peccata proximorum parentum multiplicetur et intendatur ?

 

 

A. An peccata omnium praecedentium patrum parvuli originaliter trahant ut peccatum Adae ?

B. Quid super hoc Augustinus in Enchiridio dicere videtur ?

C. Eorum ponit documenta, qui dicunt transire in parvulos parentum delicta.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Praedictis adiciendum videtur, etc.

In hac ultima parte istius tractatus quinque determinantur.

Primo enim obicit sophistice probando, quod omnium praecedentium peccata transfunduntur in parvulos.

Secundo, ostendit id opinando esse dictum, et quod non nisi solius Adae peccatum contrahunt parvuli, ibi, D : Quod vero in actuali peccato, etc.

In tertio quaerit, utrum illud peccatum gravissimum sit, quod nocuit omnibus ? ibi, F : Hic quaeri solet, etc.

In quarto quaerit, utrum remissum fuerit primis parentibus, vel non ? ibi, H : Si vero quaeritur, etc.

In quinto et ultimo solvit auctoritates primo inductas, quibus probari videbatur omnium praecedentium peccata contrahi in origine, ibi, I : Et licet peccatis, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An omnium praecedentium peccata trajiciuntur in posteros, vel vetustatis tantum

 

Incidit autem dubium circa primum : quia videtur, quod omnium praecedentium peccata trajiciantur in parvulos :

  1. Omnis enim materia disposita per dispositionem aliquam, magis disponitur a proximo agente, quam a remoto quod non tangit nisi per medium : corpus autem decisum a generante, disponitur dispositione corruptionis : ergo magis disponitur a tangente proximo, quam ab eo quod non tangit nisi per medium : primus autem parens non tangit nisi per medium, et proximus per seipsum : ergo magis est in corpore deciso corruptio parentis proximi, quam primi.
  2. Item, generati non est relatio ad corpus Adae, nisi per corpus proximi parentis : ergo magis proprie contrahit a proximo, quam a primo.
  3. Item, si primum peccatum corrumpit naturam : ergo et secundum, et tertium : ergo cum natura corrumpitur peccatis, aut quodlibet corrumpit totum, aut non. Si sic : ergo quanto aliquis posterius nascitur, tanto contrahit maiorem corruptionem : et sic habetur propositum, quod corruptio contrahitur a proximis parentibus. Si non corrumpit totum : ergo oportet dicere quantam partem corrumpit, et quae sit illa ad quam se non extendit : et hoc difficile est etiam fingere volentibus.
  4. Item, Abraham dante decimas, qui fuerunt in lumbis eius fuerunt decimati : decimati autem sunt antequam in lumbis eius fuerunt per legem concupiscentiae, ut dicit Augustinus : ergo in lumbis eius acceperunt originale : ergo eadem ratione filii aliorum : ergo originale contrahitur a proximo.
  5. Item, concupiscentia (ut dicit Augustinus) est causa originalis peccati : concupiscentia autem coniuncta semini est concupiscentia proximi patris : ergo videtur quod peccata contrahantur a proximis parentibus.

 

Sed contra :

Si peccata proximorum parentum corrumpunt naturam, hoc est aut corruptione vitii, aut corruptione passibilitatis. Si vitii : ergo corpus posterius nati magis debet fervere in libidine, quam corpus antiquitus nati : et frequenter videmus oppositum.

Item, corpus filii sanctorum minus debet resistere spiritui, quam corpus filii scortantium : et huius etiam frequenter videmus oppositum.

Si autem contrahit maiorem passibilitatem, hoc iterum falsum videmus : non enim sumus mortaliores quam primi qui necessitati mortis sunt addicti. Si dicatur, quod modo vivimus tempore breviori quam illo : hoc nihil est : quia tempore Moysi fuerunt dies hominis centum et viginti anni : et quosdam tantum adhuc vivere videmus : et secundum istud homines non viverent per decem annos, et sic filius deberet semper vivere minus quam pater : et hoc non videmus : ergo videtur, quod a peccato parentum proximorum nullam nostra natura contrahat corruptionem.

 

Solutio. Dicendum, quod non contrahitur originale nisi a primo parente, et per proximos parentes tantum : et hoc est ideo, quia omnis homo qui generat, non generat nisi in vetustate Adae, ut dicitur in Littera praecedentis distinctionis, et non in peccato proprio, quia hoc naturam humanae miseriae non corrumpit, licet corrumpat bonum naturale in peccante : sed peccatum Adae corrupit naturam humanam corruptione passibilitatis et vitii, et nullum aliorum peccatorum sic corrumpit naturam, sed bonum naturale in persona peccante : et illud bonum naturale nihil facit ad generationem : et ideo non transfunditur nisi peccatum vetustatis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio tenet in his ubi proximum movens et disponens, movet dispositione propria, et non dispositione qua motum est ipsum ab alio anteriori. Sed quando ita est, quod proximum movet dispositione qua est motum ab alio tantum, tunc non valet : quia tunc magis movet primum, quam proximum : sicut dicit Philosophus de motore primo in VIII Physicorum, quod non movente motore primo nullum secundorum movet, et non e converso. Quod autem sit ita, per hoc patet quod dicit Augustinus, quod omnes generant in vetustate prima.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod relatio istius non est ad corpus Adae, nisi per parentes proximos : sed tamen non contrahitur per eos sicut per primum fontem, sed per ipsos, sicut carnales corruptionis primae.

Ad aliud dicendum, quod secundum et tertium non corrumpunt omnem naturam istam quam corrumpit primum : quia corrumpit materiam corporis et bonum naturae : sequentia autem peccata corrumpunt bonum naturale tantum : et huius causa est, quia aequalitatem humoris et compositionis continebat gratia innocentiae naturalis, quae ablata est per primum peccatum : et cum recuperari non possit, sicut virginitas amissa, ideo nullum peccatum sequens facit aliquid, meo iudicio, in corruptione illa, sed tantum corrumpit bonum naturae cui contrariatur : et haec est vera causa, et dant exemplum de panno madido, qui intus non madidatur amplius, eo quod non est susceptibilis amplioris infusionis : et de speculo infecto per nubem sanguineam menstruatae, quod non inficitur amplius. Sed causa propter quam hoc est, illa dicta est : quia scilicet peccatum invenit gratiam innocentiae in subiecto, quae faciebat impassibilitatem et incorruptionem, quam quia aliud peccatum non invenit, non agit aliquid contra illam, sed tantum contra bonum gratiae et naturae, et quod invenit in subiecto.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod in lumbis Abrahae filii per concubitum descendentes originale contraxerunt : sed tamen non ex lumbis Abrahae, ut proprio et primo fonte illius corruptionis.

Per hoc patet solutio ad totum.

Quod enim obicitur, supra solutum est, qualiter scilicet originale sit unum et multa.

 

 

D. Quod in illo uno primo peccato plura reperiuntur.

E. Ostendit Augustinum sibi fore contrarium, si id sentiret.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum in actuali peccato Adae valeant notari plura peccata ? et, gratia cuius originale est transfusum ?

et, utrum si consensu tantum peccasset, vitiatum esset corpus eius ?

 

Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, D : Quod vero in actuali peccato Adae, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Adam non peccavit nisi peccato uno : ergo in peccato suo non notantur plura peccata.

2 Praeterea, secundum hoc quod hic dicit Augustinus, quilibet qui peccat uno modo, peccat multis : quia peccatum est mors animae, et interficit se.

  1. Praeterea, peccatum est praevaricatio legis divinae et coelestium inobedientia mandatorum : ergo est inobediens : et sic de aliis multis quae ex simili haberi possunt.

 

Praeterea, cum hic multa enumerentur, quaeritur, gratia cuius transfusum sit originale ?

Videtur enim, quod gratia gulae : quia inficit corpus : et in peccato Adae non fuit corporalis actus nisi gulae tantum.

Sed contra hoc est quod Apostolus ad Roman. V, 12, dicit, per inobedientiam peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem.

Praeterea, in hoc mandato videtur speciale peccatum esse inobedientia : quia quod prohibebatur, non fuit nisi malum inobedientiae : ergo speciale peccatum Adae fuit inobedientia, ut videtur.

Si autem hoc concedatur, est contra supra determinata, in quibus probatum est superbiam fuisse primum hominis peccatum, ex quo omnia mala hominis orta sunt.

 

Praeterea quaeritur, si Adam solo consensu peccasset, utrum corruptum fuisset corpus eius, et in nos transfudisset originale ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. In actu peccati corpus animae non communicasset : ergo iniuste actum fuisset cum corpore, si punitum fuisset corpus.
  2. Praeterea, poenitentia in integrum restituit ablata mentis, sed non corporis : ergo videtur, quod si mentaliter in consensu peccasset, quod per poenitentiam resurrexisset in toto : hoc autem non potest esse nisi corpus maneat non corruptum : ergo per consensum mentalem corpus non fuisset corruptum.

 

Sed contra :

Omne peccatum est spreto incommutabili bono (ut dicit Augustinus) rebus mutabilibus adhaerere : ergo est perversio de summo faciens imum, et de via finem : ergo pro poena respondebit ei perversio hoc est autem, quod non subdatur animae quod subditum ei erat, sicut ipsa ratio non subditur Deo. Cum igitur corpus subdi debeat animae, corpus non erit subditum : haec autem inobedientia non causatur nisi a corruptione fomitis : ergo corpus corruptum fuisset per omne peccatum sive spirituale, sive corporale.

 

Solutio. Dicendum videtur, ut supra, quod in peccato Adae non sunt plura peccata nisi materialiter loquendo et per adaptationem metaphoricam : et hoc qualiter sit, supra est expeditum. Simpliciter autem fuit appetitus excellentiae in perfectione scientiae boni et mali : et omnia alia facta sunt ad illud consequendum : et ideo illud erat finis appetitus et substantia : peccata autem alia propter illud facta et intenta et coniuncta ei in perfectione peccati, et ideo materialiter sunt.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

 

Ad aliud quod quaeritur, gratia cuius fit transfusio originalis ?

Dicendum, quod formaliter propter superbiam transfunditur, sed materialiter propter gulam : secundum quosdam vero formaliter propter inobedientiam, licet inobedientia non esset intenta in peccato : quia inobedientia formam peccati dedit comestioni, quae alias peccatum non fuisset, licet non dederit formam superbiae, quae sola ibi impleta ratio peccati fuit et causa omnium aliorum.

Et per hoc iterum patet solutio ad tria sequentia, quae procedunt supra membra istius distinctionis.

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum transfudisset originale si solo consensu mortaliter peccasset ? puto quod sic, sicut probat ultima obiectio.

 

Ad id autem quod obicitur, dicendum quod immortalitas et incorruptio corporis sive corruptione passibilitatis sive corruptione vitii contrahatur, a gratia innocentiae cadit, ut supra diximus, cum de mortalitate Adae disputaretur : huic autem gratiae in quantum erat innocentia originalis, contrariebatur peccatum primum quodcumque mortale fuisset, per hoc quod interrumpit adhaesionem animae cum fonte perpetuae incorruptionis, et per consequens causatur corruptio in corpore. Sed obiectio procederet, si causa incorruptionis corporis fuisset in corpore tantum, vel in corpore et in anima divisim : nunc autem fuit in anima, et ipsa anima potuit corpus continere, et amissa ipsa non potuit hoc : et ideo quodlibet peccatum potuit corrumpere statum primum.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia restituit damna mentis quae tantum sunt mentis : sed gratia innocentiae licet esset in mente, tamen fuit in ea ut ratio regens, et comparabatur ad corpus : et ideo damnum ex eius amissione incurrit corpus, quod non erat reparabile per poenitentiam. Sunt tamen qui concedunt, ut probant obiectiones, ut dicant, quod per poenitentiam fuisset deletum, vel quod non nisi corruptionem passibilitatis et non vitii in nos transmitteret : licet dictum eorum improbabile sit valde.

 

 

F. An actuale peccatum Adae sit gravius caeteris ?

G. Responsio contra illos, ubi alia peccata ostenduntur illo maiora.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum peccatum Adae sit maximum, et maxime punitum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Hic quaeri solet, utrum peccatum Adae, etc.

Videtur enim peccatum maximum fuisse : quia maxime est punitum.

Item, quia sine tentatione commissum.

Sed si concedatur, in contrarium obicitur per hoc quod dicitur in Littera, quia magnitudo peccati praecipue consideratur in deformitate actus : multi autem actus deformiores fuerunt quam peccatum actuale Adae.

 

Solutio. Multiplex est comparatio peccati, scilicet in substantia peccati, vel circumstantiis. Sed penes substantiam est comparatio simpliciter, ut dicimus peccatum maius esse homicidium, quam furtum, et huiusmodi. Comparatio autem in circumstantiis, est comparatio secundum quid.

Unde Doctores notaverunt hic undecim modos, quibus unum peccatum secundum quid levius et gravius potest esse alio : quorum primus est causalitate : quia est causa multorum vel omnium peccatorum : et sic Angeli et primi hominis peccata vincunt alia.

Secundus generalitate : quia in se habet plura per adaptationem materialem : et sic iterum peccatum Adae vincit, quia Augustinus in illo plura notavit.

Tertius est poenarum multitudine : et sic mulieris peccatum vincit super peccatum viri.

Quartus est maior ingratitudo : et sic sanctus cadens in eodem genere peccati plus peccat quam alius.

Quintus est periculum : et sic ignorantiae peccatum gravius est caeteris, ut supra habitum est.

Sextus est inseparabilitas : et tunc avaritiae peccatum dicitur gravius : quia crescentibus rebus et aetate crescit, et inseparabilis fit cupiditas.

Septimus est pronitas : et sic incontinentiae peccatum est gravius, quia est in delectatione contemporanea vitae.

Octavus est persecutio vel tyrannis vitii : et sic superbia dicitur gravior : quia de opposito suo resurgit, et post omnes virtutes saevit : sicut dicit Augustinus, quod superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.

Nonus est maioris gratiae impugnatio : sicut peccatum in Spiritum sanctum dicitur magnum.

Decimus dicitur ratione offensae : et sic peccatum idololatriae est maximum.

Undecimus trahitur de Littera, et est facultas resistendi : et sic minus impugnatus in eodem genere peccati, magis dicitur peccasse, quam magis impugnatus.

Et sic per hoc patet solutio ad totum.

 

 

H. An illud peccatum sit primis dimissum parentibus ?

I. Quod peccata parentum visitantur in filios, et quod non sunt adversa quae Deus dicit in Exodo et in Ezechiele.

K. Determinatio praemissarum auctoritatum convenientiam ostendens.

L. Quare dixerit, In tertiam et quartam generationem ? Et, Quare patres tantum commemoravit ?

M. Quomodo illud Exodi intelligi debeat secundum mysterium ?

N. Per quid probatur, quod primus motus non puniatur aeternaliter ?

 

 

ARTICULUS IV.

An peccatum originale in primis parentibus sit dimissum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Si vero quaeritur, an illud peccatum, etc.

Et quaeritur hic de poena originalis in corpore et in anima. Si enim dimissum est, tunc videtur, quod omnis poena debeat dimitti : quia dicit Hieronymus, et supra disputatum est, quod omnia quae patimur, peccata nostra meruerunt : hoc autem non fuit factum : ergo numquam fuit dimissum.

Item, in limbo visione Dei carebant : ergo nec in anima dimissum fuit.

 

Solutio. Non est hic disputandum de poenis originalis : quia supra tactae sunt, et quae sit eius poena propria, et quae non. Sed et hoc quod hic obicitur, in praecedenti distinctione solutum est, ubi ostensum est, quod poena promovens in corpore manet : poena autem carentiae quoad satisfactionem personae dimissa fuit : sed reatus naturae non poterat solvi, nisi per mediatorem Dei et hominum Dominum nostrum Iesum Christum, ut in III Sententiarum probatum est, et ideo oblationem pretii in limbo exspectare oportebat : quia omne meritum efficaciam habet, et semper habuit a merito Christi : et illud in fide tantum habitum curat personam, in fide autem et actu curat naturam et personam, et aperit ianuam