Distinctio XXXII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXXII.
Qualiter peccatum originale deleatur seu curetur ?
A. Quomodo originale peccatum dimittatur in baptismo, cum et post sit illa concupiscentia quae dicitur originale peccatum ?
B. Quod originale peccatum duobus modis dimittitur, scilicet extenuatione sui et solutione reatus.
DIVISIO TEXTUS.
Quoniam supra dictum est peccatum originale esse vitium, etc.
In ista distinctione agitur de peccati originalis remissione.
Et dividitur distinctio in duas partes :
in quarum prima agit de peccati originalis remissione.
In secunda autem ponit quasdam quaestiones consequentes, quae incipit ibi, D : Praeterea quaeri solet, utrum concupiscentia quae post, etc.
Et sunt quinque, sicut patet in Littera ibidem per ordinem capitulorum.
Prima adhuc habet duas : quia primo quaerit de remissione in anima : secundo, de remissione in corpore, ibi, C : Solet autem hic quaeri, utrum et ipsa, etc.
ARTICULUS I.
Utrum peccatum originale totaliter vel in parte deleatur ? et, quo sensu dicatur transire reatu et manere actu ? et, an redeat in baptizato ?
Incidunt autem circa primum quaerenda quatuor :
quorum primum est, utrum per baptismum peccatum originale deleatur totaliter, vel in parte ?
Secundum, utrum possit augeri vel minui concupiscentia originalis remanens post baptismum ?
Tertium, qualiter poena remanens dicatur promovens, et non suffocans ?
Quartum est, utrum aequaliter remanet in omnibus, sicut aequaliter contrahitur ab omnibus ?
Ad primum obicitur sic :
- Non minoris efficaciae fuit meritum obedientiae Christi, quam demeritum inobedientiae in Adam : sed per inobedientiam Adae totum peccatum originale intravit quoad culpam et poenam, etc.
- Item, culpae peccati debet respondere satisfactio : sed totum per actum alienum contractum est originale peccatum : ergo per actum alienum totum debet solvi, ut videtur.
- Praeterea, cuius nobis non potuit valere meritum, illius non debuit nocere transgressio, vel ad minus per Christum debuimus in toto liberari.
- Praeterea, videtur quod non sit hoc baptismo substantiale : quia ante baptismum curabantur diversis sacrificiis, et circumcisione, et quandoque sola fide.
Ulterius quaeritur de hoc, quid sit hoc dictum quod Magister dicit in Littera, quod per baptismum transit reatu, et remanet actu ?
- Peccatum enim originale non habet actum : quia si haberet actum, originale non esset, sed actuale : ergo actu remanere non potest, ut videtur.
- Praeterea, reatus non est nisi culpa aliqua sit : cum igitur illa transeat priusquam transeat reatus, videtur quod deberet dicere, quod transit culpa, et remanet concupiscentia.
- Praeterea, videtur quod falsum sit quod dicit. Supra enim dixit peccatum originale esse concupiscentiam quae parvulum reddit concupiscibilem, adultum concupiscentem : hoc autem nullo modo transit per baptismum : ergo originale non transit in baptismo.
- Item, cum concupiscentia post baptismum remaneat, adhuc causa originalis est in corpore : ergo iterato debet inficere animam : et ita originale redit super eum qui est baptizatus.
Si dicas, quod impedit gratia quae recipitur in baptismo. Contra : Ponatur, quod ille cadat a gratia : ergo tunc cum maneat concupiscentia, redit peccatum originale.
Si dicas, quod impedit character : ergo cum circumcisio et sacrificia non impresserint characterem, tunc rediit peccatum originale, quod falsum est.
Solutio. Dicendum, quod ut supra dictum est, quoddam est materiale in peccato originali, et quoddam formale : materiale remanet in baptizato, formale autem non, scilicet carentia debitae iustitiae : quia non exigitur a baptizato iustitia quam perdidit in Adam, quia recuperavit eam per iustitiam Christi, sive per baptismum, ex quo fuit institutus, sive per sacrificia et fidem et circumcisionem, antequam esset baptismus institutus, ut expeditum est in principio quarti Sententiarum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet originale secundum utramque partem causetur ex iniustitia prima, non tamen secundum utramque partem ordinatur contra gratiam redemptionis, sed tantum secundum partem formalem : et ideo in illa parte totum dimittitur : in alia autem parte in qua gratiae cooperatur ad humilitatem et exercitium, ibi damnum fuisset deleri per baptismum. Unde non est hoc imperfectionis satisfactionis Christi, sed potius utilitatis nostrae, ut cauti simus et circumspecti, ne iterum cadamus.
Ad aliud dicendum, quod culpa tota deleta est, sed non poena. Oportet enim, quod poena Christi misceatur poenis nostris : quia sicut maleficium Adae primi continuatur nobis per materiam, ita necesse est beneficium Christi continuari nobis per fidem et compassionem : et ideo satisfactio non potest esse omnino aliena, quia a spiritu debetur, et ideo voluntariam oportet esse : sed illam quae dependebat, non oportuit esse voluntariam. Et de hoc multa dicta sunt alibi.
Ad aliud dicendum, quod falsum est de merito vel iustitia ante peccatum : quia iustitiam originalem (ut dicit Anselmus) in nos transfudisset Adam, sicut transfudit originalem iniustitiam. Sed de iustitia post peccatum verum est : et tunc non est ad propositum : quia illam non oportuit habere nisi per fidem Mediatoris : et ita retorquetur ad secundum Adam, non ad primum : et ideo ipse non habuit illam ut originem et fomitem, sed ut infusam et originatam ab ipso de cuius plenitudine nos omnes accepimus.
Ad aliud dicendum, quod fides Mediatoris est substantiale secundum omne tempus, sed baptismus secundum statum in quo est institutus.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod actu manere exponitur duobus modis, scilicet potentialiter quoad partem materialem : sicut dicimus, quod iste actualiter est caecus : vel actu, id est, inclinatione ad actum, scilicet pronitate concupiscentiae : et utrumque potest intelligi, et intelligitur a diversis.
Ad aliud dicendum, quod culpa respicit proprie actum voluntatis propriae : et ideo licet originale sit in genere culpae, ut supra habitum est, tamen rationem reatus magis habet completam, quam rationem culpae : et ideo dicit, quod transit reatus : reatus enim proprie magis est ex alio, quam culpa : tamen id quod concludit obiectio, secundum rei veritatem est verum.
Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia concupiscentia potest considerari stans sub deformitate : et sic superius dixit eam originale esse peccatum. Potest etiam considerari ut materialis reliquia originalis, et sic remanet post baptismum : et sic loquitur hic.
Ad aliud dicendum, quod post baptismum non manet ut noceat secundum quod dicit Augustinus, scilicet ut inficiat propriam animam : quia, sicut supra dictum est, numquam inficit nisi quando est in actu naturae, quia sic est ad naturam communem respiciens, quae in Adam est corrupta : actus autem iste non est propagatio, et ideo non inficit nisi in illo. Unde nulla est quaestio de corpore baptizati : quia non est nisi materialis dispositio corporis personae, et non respicit naturam communem.
ARTICULUS II.
Utrum concupiscentia originalis remanens post baptisma potest augeri, vel minui ?
Secundo quaeritur, utrum potest augeri vel minui ?
- Videtur autem ex multis quae dicuntur in Littera, quod potest augeri et minui secundum id quod manet post baptismum.
- Ad haec sunt rationes : omnis enim habitus ad actum aliquem, intenditur ex frequentia illorum actum ad quos est : sed concupiscentia quae remanet, est habitualis pronitas ad actum illicitum : ergo et intenditur ex frequentia actus illiciti, ut videtur.
- Item, ex eadem generatur habitus et augetur, sicut etiam fit in naturali augmento et generatione : sed ex actibus illicitis generatur habitualis concupiscentia : ergo si inest concupiscentia per naturam corruptam, ipsa augetur ex eisdem.
Sed contra :
- Sit, quod augeatur : cum ergo possit augeri plus, et status suus fuerit finitus ante baptismum, fiet tandem concupiscentia post baptismum ita intensa sicut fuit ante baptismum : ergo tunc idem operabitur : ergo tunc redit culpa originalis : et hoc falsum est : ergo non potest intendi per sequens peccatum.
- Item, habitus relictus ex operationibus illicitis, immediate respicit potentiam a qua egreditur actus : supra autem habitum est, quod materia originalis immediate est in substantia animae : ergo videtur, quod ex operibus relictus, illi innato habitui non uniatur : ergo non intendit eum.
- Item, innatum et relictum ex operationibus non sunt eiusdem rationis : sed concupiscentia originalis est innata, habitus autem ex operationibus relictus, est actualis : ergo non sunt rationis unius : ergo unus non intendit alium, ut videtur.
Ulterius quaeritur, utrum possit diminui ?
Videtur quod sic : quia
- Hoc multoties dicitur in Littera.
- Item, satisfacere, ut dicit Ambrosius, est radices peccatorum excidere : sed radices peccatorum sunt in fomite : ergo fomes potest excidi : sed exciditur per diminutionem : ergo videtur, quod possit diminui.
- Item, omnis habitus qui est ad actum aliquem, per contrarium actum diminuitur et debilitatur : sed fomes est ad actum illicitum : ergo per contrarias operationes diminuitur et debilitatur : omnis autem diminutio est secundum aliquantae partis alleviationem : ergo multiplicatis diminuentibus, cum sit finitus, posset in toto tolli, quod negatur posse fieri in Littera. Nec est instantia de beata Virgine : quia hoc fuit ex miraculo, sicut infra disputatum est.
Solutio. Ad hoc solvendum est per distinctionem concupiscentiae originalis, vel fomitis, vel pronitatis originalis, seu quocumque alio modo nominetur. Potest enim sumi concupiscentia originalis in quantum originalis, scilicet secundum quod contracta est lege concupiscentiae in ortu, et sic numquam augetur : sed potest diminui per operationem sacramenti, licet non per operationem personae : quia quidquid relinquitur ex operatione hominis, non est originale, et ideo non attingit originale ut originale, ut probant inductae rationes : et hoc modo non loquuntur Sancti de concupiscentia originalis. Vel, potest accipi secundum quod est concupiscentia originalis materialiter, et non sub ratione formae originalis : et sic potest accipi duobus modis : quia aut accidit universaliter, et sic proprie sumitur secundum quod est pronitas ad omne malum : et quia praeter omne nihil est, ideo non potest intendi quantum ab obiecta. Quantum autem ad fervorem illicitum, etiam non intenditur sic considerata : quia habitus ex operibus relicti particulariter sunt ad hoc malum vel illud, et non ad omne. Sed hoc modo remitti potest per operationem sacramenti, et minor fit intensio motus, et non quoad numerum eorum in quae movet : quia post baptismum movet in omne illicitum, licet non ita intense ut ante, ut infra patebit. Potest etiam considerari particulatim diffusa concupiscentia in potentiis animae, secundum quod est determinate movens ad hoc illicitum vel illud : et sic nihil prohibet concupiscentiam intendi meo iudicio : et ita loquuntur Sancti in Littera : et per omnem eumdem modum puto dicendum esse de diminutione : et hoc ultimo modo procedunt tres primae rationes.
Ad id quod contra obicitur, patet statim, quod omnes illae rationes procedunt, primo modo accepta formaliter concupiscentia originali ut originalis est : et ideo iam patet solutio.
Ad hoc quod obicitur, utrum possit intendi tantum quod facit redire originale, dicendum quod numquam : cuius causa est, quia duplex est causa intensionis actus, quarum una fundatur per universa principia formalia ad actum illum ordinata : ut dicimus Angelum melius intelligere quam hominem : et illud melius et minus intelligere fundatur super diversas formas specie. Alio modo dicitur intendi actus ex eiusdem formae appropinquatione ad terminum maiorem et minorem, ut album nigro impermixtum, et albius impermixtius. Dico ergo, quod ante baptismum vim inficiendi habuit concupiscentia ex forma illa quae est carentia iustitiae debitae in actu propagationis : quia autem post baptismum illa forma non redit, ideo numquam habebit concupiscentia actum illum inficiendi in eo qui est baptizatus : et hoc est quod dicit Augustinus in Littera, quod non deletur concupiscentia ut non sit, sed ut non noceat mortuo per baptismum, quod inerat nato. Intensio autem qua intenditur tertio modo dicta, est super eamdem formam magis et minus recedentem a bono.
Per idem patet solutio ad id quod obicitur in contrarium.
Ad quaestiunculam dicendum, quod diminuitur, ut videntur dicere Sancti : sed consideratur duobus modis, scilicet in comparatione ad subiectum in quo est sive inducitur, et est naturalis de natura corrupta : et hoc modo non potest tolli, quia semper repullulat : sed in comparatione ad actum est infinita, quia est infinite se habens ad actum mali : et ideo quantumcumque diminuatur, non tollitur a toto.
ARTICULUS III.
Qualiter poena remanens dicatur promovens ?
Tertio quaeritur, qualiter poena remanens dicatur promovens, cum potius suffocans esse videatur ?
Obicitur enim sic :
- Quaecumque poena per se ordinatur ad illicitum, magis est causa mali quam boni : concupiscentia autem per se inclinat ad illicitum : ergo magis est causa mali quam boni. Prima patet per se. Secunda autem probatur per hoc quod signatur per Gentes quas non delevit Dominus a facie filiorum Israel, quae sine dubio adorabant diabolum.
- Item, quicumque motus prohibetur a Domino, poena est magis suffocans quam promovens : sed motus concupiscentiae prohibetur a Domino, cum dicitur, Non concupisces : ergo concupiscentia est poena suffocans rationem : hoc autem facit actus concupiscentiae, praecipue in concubitu : ergo est poena suffocans : ergo videtur, quod tolli debuit in toto in baptismo, et non dimitti in parte.
Sed contra hoc est, quod licet Gentes illae quas exterminari noluit Dominus, malae essent, tamen voluit eas manere, ut in ipsis erudiret filios Israel : ergo nec concupiscentia debet in toto exterminari, sed in parte, ut in pugna contra eam instruatur spiritus.
Solutio. Dicendum, quod non erat utile bonum manenti in statu istius vitae et mortalitatis, non habere concupiscentiam, cum qua pugnet : et huius quidem causae multae sunt, sed tres ad praesens sufficiant : scilicet memoria transgressionis antiquae quae facit ad fidem et cognitionem peccati. Secunda, exercitium pugnae, quae facit ad augmentum meriti. Tertia, recognitio fragilitatis et humilitatis propriae, quae facit desiderare vitam aeternam et gratiam liberantem.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod non est suffocans quae manet post baptismum, quia non praefocat halitum vitae spiritus, et eo quod licet ordinetur ad illicitum, tamen subter nos est appetitus eius, et nos possumus ei dominari.
Ad aliud dicendum, quod motus concupiscentiae mortalis directe prohibetur a Domino : venialis autem indirecte cadit sub peccato prohibitionis, et ille facit ad exercitium pugnae.
Ad aliud dicendum, quod dupliciter ligatur ratio, scilicet ita quod abstrahitur ab actu contemplationis : et haec ligatio non suffocat, quia hoc facit delectatio etiam in matrimonio Sanctorum : et iterum ligatur quod abstrahitur ab habitu, et illa est suffocans et mortalis, et in tali potestate concupiscentia non manet post baptismum.
ARTICULUS IV.
Utrum originale aequaliter maneat in omnibus ?
Quarto quaeritur, utrum originale aequaliter remaneat in omnibus ? Videtur, quod non : quia
- Videmus unum plus incitari ad illicitum, quam alium : cum igitur pulsus sit ad illicitum ex fomite, videtur quod non sit originale aequaliter remanens in omnibus post baptismum quantum ad concupiscentiam.
- Item, virtutes naturales non aequaliter sunt in omnibus, de quibus dicit Iob, XXI, 18, quod ab infantia secum crevit miseratio, etc. : ergo ab oppositis nec fomes aequaliter manet in omnibus.
- Item, in Littera habetur, quod in eodem potest intendi et remitti : ergo in eodem se habet inaequaliter : ergo multo magis in diversis.
Sed contra :
- Si decedant post baptismum, aqualem habent beatitudinem, ut dicit Magister in sequenti distinctione : et ante baptismum decedentes, aequaliter patiuntur tenebras : sed aequalis beatitudo et aequalis poena supponunt originale aequale : ergo videtur, quod originale est aequale in omnibus, et etiam concupiscentia remanens post baptismum.
- Item, in quolibet remanet quantum ad pronitatem ad omne malum : sed omni nihil est addibile : ergo videtur, quod ex parte illa non potest esse inaequalitas. Ex parte autem carentiae debitae iustitiae, privatio est, quae etiam non recipit magis et minus : ergo nec ex parte illa potest esse inaequalitas : ergo aequale est in omnibus.
- Item, uno modo omnes sunt in Adam materialiter, et per legem concupiscentiae : cum igitur hoc sit causa originalis ante baptismum, et concupiscentiae manentis post baptismum, uno modo est originale in omnibus, et uno modo manebit concupiscentia in omnibus, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod habita est prima distinctio in primo problemate huius lectionis : et ad hoc respondere non est difficile. Dicendum enim, quod si consideretur originale ut originale, aequaliter est in omnibus.
Item, si consideretur concupiscentia ut est ad omne malum discretive, aequaliter est in omnibus.
Si autem consideretur ut est determinata ad hoc vel illud, intensive non aequaliter in omnibus, nec semper aequaliter et uno modo est in eodem, sed remissior et intensior : et hoc ultimo modo considerando concupiscentiam procedunt tres primae rationes : sed primo modo considerato originali et concupiscentia, procedunt rationes in oppositum : et ideo patet per hanc distinctionem solutio ad totum.
C. De foeditate quam caro ex libidine coitus contrahit, utrum in baptismo diluatur ?
D. Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet, vel alio ?
E. Qua iustitia animae mundae ex creatione illud peccatum imputetur, cum non possit vitare ?
F. Utrum illud peccatum sit voluntarium, vel necessarium ?
G. Quare Deus animam corpori iungit, sciens eam inde maculari, et ideo damnari ?
H. An anima sit talis ante baptismum, qualis a Deo creatur ?
ARTICULUS V.
Utrum sacramentum baptismi aliquid operetur in carne contra foetorem corporalem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Solet autem quaeri, utrum et ipsa caro, etc.
Videtur autem, quod sacramentum in carne non operetur.
- Sacramentum enim non operatur nisi per gratiam : gratia autem non est in carne, ut in subiecto, sed in anima : ergo nihil foeditatis delet in carne.
- Praeterea, nos videmus, quod caro baptizati seminans transfundit originale : ergo videtur, quod cum non posset transfundere, nisi per foeditatem illam, quod ipsa a foeditate non sit purgata.
Sed contra :
- Parvuli in sacramento baptismi salvantur : constat autem, quod non nisi contra foetorem in fomite. Cum igitur omnis rei cuius est signum in sacramento, ipsum sacramentum sit causa, oportet quod foetor ex parte corporis tollatur.
- Ad idem vulgariter obicitur : quia videmus non baptizatos corporaliter foetere : quia foetor spiritualis immunditiae demonstrativus est : ergo videtur, quod foetor carnis in baptismo deleatur.
Solutio. Dicendum, ut puto, quod foetor carnis quidem deletur, secundum quod est in carne in comparatione ad spiritum, et immunditiae spiritus est demonstrativus.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod licet gratia sit in anima, per actus tamen quos anima exercet in carne, contrahit caro quamdam sanctitatem et munditiam, de qua dicit Apostolus, quod corpora nostra templum sunt Spiritus sancti : et ita participatione sanctitatis deletur foetor ille carnalis.
Ad aliud dicendum, quod fert Augustinus per multa similia in Littera : quia cum granum sit expurgatum a palea, tamen cum seminatur, in palea nascitur : et cum circumcisus liberatus sit a praeputio, tamen seminat praeputiatum : et hoc ideo, quia caro expurgatur actu prout est in isto : sed prout semen decisum est in actu naturae, retorquet ad corruptionem naturae communis : et ideo tunc potentia corruptionis primae reducitur ad actum, ut saepe supra probatum est.
I. An animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus ?
ARTICULUS VI.
An omnes animae ex creatione aequales sint ? et, an aliae aliis excellentiores ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Illud quoque non incongrue, etc.
Videtur enim, quod huius aequalitatis animarum nulla possit esse causa : quia Deus uno modo se habet in creando.
Iterum, diversitas corruptionis non est causa diversitatis animarum, sed potius e converso.
Item, ex hoc non sunt diversae, quia sunt ex nihilo ergo videtur, cum huius diversitatis nulla inveniatur causa, quod animae sint aequales ex creatione.
Solutio. Sicut supra dictum est de Angelis, et in alia Summa de ista quaestione, causa diversitatis est sapientia ordinans creata : et haec licet uno modo se habeat ad sapientem Deum, non tamen in una ratione explicat ea de quibus est : et ideo fit diversitas. Quare autem unitur corpori, et utrum voluntarie vel non, supra expeditum est.
