Distinctio XXX — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXX
Quid sit originale peccatum, quod a peccato primorum parentum fuit causatum.
A. Quod per Adam peccatum et poena transiit in posteros.
B. Utrum illud peccatum fuerit originale, vel actuale ?
C. Quomodo intrasse in mundum dicunt ?
D. Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.
E. Quid sit originale peccatum hic inquiritur.
DIVISIO TEXTUS.
In superioribus insinuatum est, etc.
Hic incipit pars illa in qua Magister determinat in quid incidit Adam, et eius posteritas, secundum statum culpae. Est autem duplex culpa in quam cecidit, scilicet originalis de qua agit primo, et actualis de qua agit secundo, ubi incipit distinctio XXXIV, ibi, A, Post praedicta de peccato actuali, etc.
Prima harum dividitur in quatuor distinctiones, quae hic ponuntur de peccato originali :
in quarum prima quaerit, quid sit originale ?
In secunda, qualiter transferatur in posteros ? quae incipit in sequenti distinctione, ibi, A : Nunc superest investigare, etc.
In tertia tangitur, qualiter remittitur in baptismo ? quae incipit distinctione XXXII, ibi, A : Quoniam supra dictum est, etc.
In quarta quaerit, utrum omnium patrum praecedentium peccata transfundantur in filios, vel non ? quae incipit distinctione XXXIII, ibi, A : Praedictis adiciendum, etc.
Haec distinctio dividitur in quatuor partes :
in quarum prima Magister investigat, quid sit peccatum originale genere : Utrum actus, vel reatus, vel culpa ?
In secunda autem investigat, quid sit re et specie propria ? ibi, G : Nunc superest videre, etc.
In tertia, solvit quaedam obiecta quae videntur persuadere quod originale peccatum sit actuale, ibi, K : Quod ergo ait, Per inobedientiam, etc.
In quarta tangit, qualiter omnes homines fuerunt in Adam peccante ? ibi, M : Ad hoc autem quod diximus, etc.
Subdivisio harum partium patet per se.
ARTICULUS I.
Utrum peccatum originale sit in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis ?
Circa primum incidit hic quaestio difficillima, utrum peccatum originale sit ?
Ad quam fuerunt rationes Magistrorum quatuor viis.
Quidam enim probaverunt non esse ex consideratione divinae iustitiae et humanae : et haec est via prima.
Quidam autem ex consideratione corporis hominis : et haec est secunda.
Quidam ex consideratione animae hominis : et haec est tertia.
Quidam ex consideratione Dei creantis animam et informantis hominem : et haec est quarta via.
Secundum primam viam proceditur sic :
- Ezechiel. XVIII, 20 : Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, etc. Ergo videtur, quod pro peccato primi hominis iniustum sit condemnari parvulos.
- Item, Dominus praecepit ut patres non occiderentur pro filiis : ergo multo minus ipse debet punire parvulos pro peccatis parentum.
- Item, in legibus humanis filii non puniuntur pro patribus, nisi in hoc quod accipiunt a patribus, scilicet in haereditate : ergo et parvuli non nisi in hoc quod a patre terrestri accipiunt, puniri debent : hoc autem est corpus, et non anima : ergo in anima quo ad culpam originalem puniri non debent. Quod autem a patribus non accipiatur anima, probatur ex hoc quod anima non ex traduce est sicut corpus. Unde, ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus.
- Si dicas, quod filius punitur pro patre temporaliter, non aeternaliter : et ita punit Dominus parvulos pro peccato Adae. Contra : Originalis culpa obligat in aeternum ad carentiam visionis Dei, nisi per gratiam Mediatoris curetur : ergo Deus punit filios in aeternum pro patre, et non temporaliter tantum : et hoc videtur iniustum.
Secunda via proceditur sic :
- Dicit Augustinus, quod in omnibus praestantius est agens patienti : et Philosophus, quod semper honorabilius est agens patienti, et efficiens materia : sed corpus non est praestantius quam anima : cum igitur aliunde non causetur peccatum originale in anima nisi ex corpore, videtur quod in ipsa non possit causari.
- Item, agens imprimit speciem suam patienti : si ergo corpus agit in animam, imprimit speciem secundum quam agit in animam : haec autem non est culpa, quia corpus nec virtutis, nec vitii susceptibile est : ergo non imprimit in animam nisi poenam, et non culpam : ergo nulla culpa innascitur in anima ex corpore.
- Item, nihil dat quod non habet : corpus autem non habet culpam : ergo non dat culpam animae.
Item, dicit Anselmus, quod peccatum originale non est plus in semine, quam in sputo : ergo etiam non est in formato de semine : sed parvulus formatur de semine : ergo peccatum originale non est in parvulo.
Secundum tertiam viam sic obicitur :
- Anima quae accipit culpam alterius, necesse est quod habeat colligantiam cum illa : non autem potest habere anima parvuli colligantiam cum anima Adae, nisi fuerit in illa : ergo videtur, quod anima parvulorum traducta sit ex anima Adae, quod est haeresis : ergo non habet peccatum originale, ut videtur.
- Si autem dicatur habere ex corpore. Contra : Anima rationalis non est forma educta de materia sicut aliae formae, sed datur ab extrinseco : ergo ipsa non participabit aliquid de proprietatibus materiae, nec corruptionem peccati.
- Item, anima rationalis secundum suas potentias quae sunt intellectus, ratio, et voluntas, et huiusmodi, non alligatur organis corporalibus : ergo nullam recipit infectionem ab illis.
- Item, omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Si igitur anima corrumpitur in corpore, aut volens, aut nolens incorporatur. Si volens, iam peccat actualiter eligens suam corruptionem. Si nolens, tunc cogitur incorporari : et ita iam corruptio non debet ei imputari. Si autem dicas, quod homo totus habet peccatum, quia fuit in Adam peccante : tunc videtur, quod etiam satisfecit : quia fuit in Adam satisfaciente.
Secundum quartam viam sic obicitur :
- Deus creavit animam, et non habet malitiam ex materia ex qua causatur, quia non est ex materia : ergo si maculam habet, illa erit ex causa efficiente : non autem potest habere ex causa efficiente : ergo non habet maculam culpae, ut videtur.
- Item, aut in eodem momento in quo creatur, est mala, aut post. Si in eodem : tunc oportet, quod simul mala sit, et sit : ergo ab eodem habet esse, et malitiam, cum secundum malitiam ad aliam causam ante se existentem reduci non possit.
- Praeterea, hoc videtur esse impossibile : quia dicit Augustinus, quod non est malum nisi quia nocet, id est, quia adimit bonum naturae : ergo videtur, quod illud bonum naturae prius fuerit : et non potest fuisse, nisi ipsa anima prius fuerit : ergo anima ipsa prius fuit bona. Si autem hoc datur, tunc anima prius est quam in corpore : quia mox in corpore est mala, ut dicunt Sancti.
- Praeterea, obicit Iulianus Pelagianus : Cum sexus bonus sit, quia a Deo creatus : et actus matrimonii bonus, quia a Deo benedictus, cum dixit : Crescite et multiplicamini, etc., parentes frequenter Sancti et boni : matrimonium bonum, quia a Deo institutum : inter tot innocentiae praesidia, per quas rimas ingredietur culpa originalis ?
- Item, cum parentes inficiuntur lepra corporali, consulitur eis ut abstineant a procreandis liberis propter corporis defectum, si alias possunt abstinere : ergo cum maior sit animae defectus, videtur quod matrimonium debet prohiberi, ne pueri nascantur in malo originali.
- Item, bonum prolis est quod ad cultum Dei suscipitur, et religiose nutritur : ergo non est prolis bonum quod infectum nascitur peccato : sed omnes ita nascuntur : ergo videtur, quod matrimonium non habet amplius bonum prolis : et propter hoc principaliter est institutum : ergo videtur, quod debet cessare.
Solutio. Dicendum, quod originale peccatum est in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis : et qualiter sit hoc, intelligendum, quod duplex est corruptio in corpore ex peccato : una est quae principium agens et causam habet in corpore, sed actum habet ex culpa primi parentis : et haec est fames, sitis, infirmitas, mors, et huiusmodi : et haec dicuntur naturales defectus : quia licet actus eorum sit ex culpa, tamen potentia est ex natura, et vocatur a Magistris corruptio passibilitatis. Alia est corruptio quae secundum actum et potentiam est causata ex culpa primorum parentum : et non est in corpore in quantum est ex contrariis, nec in quantum est corpus hominis, sed in quantum defluxit a gratia innocentiae per culpam. Hic autem defectus est habitualis concupiscentia respersa in organis, prout sunt mobilia ab anima rationali secundum legem naturae sibi insertam : huic enim legi contrariatur ista lex membrorum faciens difficile mobilia in bonum, et facile mobilia in malum ex libidine boni, ut nunc habitualiter sparsa in corpore. Hinc autem corruptio dicitur ab Augustino filia peccati in libro de Nuptiis et concupiscentia, propter similitudinem sui cum peccato, quia immediate ex peccato causata est : quod sic patere potest : Peccatum primum avertit a Deo, ad commutabile bonum convertendo, et pervertit ordinem quo ratio sub Deo, et corpus erat sub ratione : et haec omnia inveniuntur in ista corruptione : quia habitualis libido diffusa per corpus coniunctum animae, inclinat in bonum commutabile, avertendo in quantum potest ab incommutabili, et non subiacet ordini rationis : propter quod dicit Apostolus : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, etc. Haec igitur poena ideo tantum est in corpore, quia corpus non est substantia rationis, et ideo non susceptibile culpae : et ideo cum inficitur illa subiectum quod est susceptibile culpae hominis, simul est tunc cum illa : et sic inficitur anima infectione culpae et poenae. Hanc corruptionem inordinati fervoris habitualis in corpore doctiores nostri temporis corruptionem vitii vocaverunt : quia imago est vitii primi, et est instrumentum ad vitium. Quod trahitur a verbis Apostoli, ubi dicitur, quod portavimus imaginem Adae terreni. Et quia iste modus innititur verbis Augustini, et Anselmi, et aliorum Sanctorum, secundum illum respondemus omnibus obiectis : et in fine duas alias aliorum solutiones ponemus, in idem per alia verba revertentes.
Dicendum igitur ad primum, quod dictum Ezechielis intelligitur de peccato cuius causa a patre non accipitur, sicut est actuale, ut iam ante ostensum est, quod causa originalis in anima accipitur a patre in corruptione vitii, sive in poena, quae filia vitii vocatur : et concupiscentia vocatur ab Anselmo.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod licet animam non accipiat puer a patre, tamen causam infectionis animae accipit ab ipso in praehabita corruptione, quae cum semine transfunditur, et lex concupiscentiae vocatur : et ideo ista nascitur lege naturae corruptae super eum. Sed in legibus hominum filius in causa peccati cum patre non participat : et ideo pater in filio iure temporali punitur per exsilium vel per exhaeredationem filii.
Ad aliud dicendum, quod poena respondet originali, quia nascitur praedicta de causa : et hoc ideo, quia tota natura in Adam corrupta fuit, ut infra patebit : et ex corrupto non procedit nisi corruptum : et corrupto non potest aliquid uniri, quod non contrahat aliquid corruptionis.
Ad hoc autem quod obicitur secunda via, dicendum quod verbum Augustini et Philosophi verum est de universaliter agente, quia id nullo modo patitur ab eo in quod agit : unde Philosophus dicit de intellectu universaliter agente, et Augustinus de Deo. Sed in agentibus per contactum corporalem, vel spiritualem, passum etiam aliquid agit in agens : unde dicit Philosophus, quod agens physice, patitur : et Commentator super libros de Anima, dicit, quod corpus agit in animam, et infert ei quasdam passiones, sicut et e converso : ut patet in somno, et vigilia, et aliis quibusdam : et hoc modo possum dicere, quod licet anima sit nobilior, patitur tamen a corpore cui unitur.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod agens imprimat suam speciem in patiente, nisi de agente univoce : non autem agunt univoce, nisi quando agentis et patientis est materia una, quod non est in corpore et anima : et ideo illa obiectio non procedit : et est simile, quod sol calefacit et exsiccat, nec est siccus nec calidus. Si autem vellemus, possemus aliter dicere, quod species illius poenae in anima impressa est : quia quod non est culpa in corpore, non impedit aliquid nisi natura subiecti, quia subiectum culpae esse non potest : cum igitur proprium subiectum habet, accipit culpae rationem.
Ad aliud dicendum, quod si intelligitur sic, nihil dat quod non habet contentive per substantiam, ei cuius substantiam in se continet, falsa est propositio in omnibus causis quae virtute habent causatum, et non per substantiam, tamen dant ipsum : et ita caro habet culpam. Si autem ita intelligatur, quod nihil dat id quod nullo modo habet, tunc vera est propositio : et non valet ad propositum, quia caro aliquo modo habet culpam.
Ad id quod obicitur secundum tertiam viam, dicendum quod anima non accipit peccatum ab anima, nisi sicut a causa prima inficiente carnem : sed accipit a carne, sicut ab agente proximo : non quia sit ex traduce : sed quia causatur in carne, et unitur ad carnem.
Ad aliud dicendum, quod anima spiritualiter unitur corpori primo : quia ipsa per substantiam est perfectio corporis et quaedam potentiae per consequens sunt perfectiones partium, et quaedam, non tamen omnes, fluunt ab anima substantialiter unita carni : et ideo infectionem substantiae omnes contrahunt.
Ad aliud dicendum, quod in Littera habetur, quod istud peccatum est voluntarium in prima causa sui : hoc est, Adam, quae vocatur voluntas separata a Magistris : sed non est voluntarium voluntate coniuncta. Et non est dicendum, quod anima velit incorporari voluntate naturae : quia falsum est, quia animam prius oportet esse antequam velit, et ipsa numquam est nisi incorporata. Si autem dicatur voluntas, naturalis appetitus materiae, qui, ut dicitur a quibusdam, inest omnibus formis : illud nihil est : quia illud secundum Philosophum non est verum : licet enim materia desideret formam, ut foemina masculum, et turpe bonum, tamen non conceditur a Philosophis, quod forma desideret materiam, cum ipsa sit divinum et optimum non desiderans, sed desideratum, et in materia subiacet variationi et corruptioni, quae nihil appetere potest. Praeterea, dato tali appetitu, tunc non aliter vult anima, hominis incorporari, quam forma lapidis esse in terra commixta minerali : et hoc absurdum est, quod disputetur in hac materia de tali voluntate, cum quaeritur de peccati voluntate.
Ad aliud dicendum, quod Adam ut principium materiale hominum peccavit : sed sic satisfacere non potuit, ut probatum est super tertium : et ideo non satisfecimus eo satisfaciente.
Ad id quod obicitur secundum quartam viam, dicendum quod Deus creat animam mundam, id est, quod ex creatione non habet immunditiam : sed potius in infusione accipit, non ex creatione, sed ex unione ad id cui infunditur : sicut vinum in contactu vasis immundi, quod in manibus dantis est mundum, ut Magister dicit in sequenti distinctione : et ideo non sequeretur, si creando fecit eam mundam, quod ipsa sit munda : quia ex alio in eodem momento immundatur.
Ad aliud dicendum, quod malitia reducitur in foeditatem carnis in qua creatur, sicut ad causam antecedentem.
Ad aliud dicendum, quod malum adimit bonum quod praecedit natura vel tempore, vel utroque modo : tempore et natura in peccato actuali, sed natura tantum in peccato originali.
Ad obiectum Iuliani iam patet solutio : quia rima per quam descendit, concupiscentia est habitualiter tracta in semine. Unde Augustinus arguens eum dicit, quod ipse impudicus concupiscentiae praedicator, de concupiscentia mentionem non facit, quae si a generatione posset removeri, originale nullum esset : et hoc intelligendum est de concupiscentia quae substantia materialis originalis est peccati, ut patebit in alia quaestione quando quaeretur, Quid sit originale peccatum secundum materiam et formam ?
Ad aliud dicendum, quod si peccatum esset irremediabile, tunc teneret obiectio : sed remediabile est per gratiam Mediatoris. Vel dicatur, quod propter defectum in quem incidit ex parte hominis, institutum matrimonium et cursus naturae in conceptu non debuit impediri. Tamen prima solutio verior est.
Ad ultimum dicendum, quod bonum prolis non impeditur, eo quod peccatum habet remedium : et praeterea de natura, intentio Dei est multiplicatio naturae, et impedimentum quandoque est ab actu hominis : et ille non potest impedire divinum.
F. Quod originale peccatum sit culpa, auctoritatibus probat.
ARTICULUS II.
An originale peccatum sit culpa ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Sed quod originale peccatum culpa sit, etc.
Videtur enim originale peccatum non esse in genere culpae : quia
- Involuntarium etiam in actu non habet culpam, sed ignoscentiam et misericordiam, ut dicit Philosophus : ergo multo minus involuntarium, in quo nihil agit ille qui subiacet ei : tale autem est originale : ergo videtur, quod ipsum non sit in culpa.
- Item, Augustinus dicit, quod nemo peccat in hoc quod vitari nullo modo potest : sed parvuli nullo modo vitare possunt originale vitium : ergo non peccant.
Solutio. Dicendum, quod peccatum originale est peccatum naturae, ut habitum est : et quia illa iustitia obligat, ut dicit Anselmus : quia si stetisset, originalem iustitiam profudisset in filios, sicut profudit postea iniustitiam.
Quod qualiter fiat, intelligendae sunt aliae duae viae praeter illam quae habita est in praecedenti quaestione : quarum una est magistralis, scilicet quod natura corrupta generat, et non intendit generare corpus tantum, sed compositum : et ideo licet anima non educatur de materia, tamen opus naturae attingit animam per intentionem, in quantum etiam in semine operatur anima : Quod autem ab opere corrupto attingitur, illud maculatur : et ideo anima in quantum est forma, quae est finis actus generationis naturae corruptae, in quo quiescit actus generantis, necessario corrumpitur : et ideo in omnibus aliis habent isti eumdem ordinem responsionis ad obiecta, qui prius est habitus.
Alia via solvendi est cuiusdam Domini Ebdoms Episcopi Cameracensis, qui ponit, quod natura communis participat in persona in agendo in corpore : sequitur enim si hic homo peccat, quod homo peccat : et si hic homo peccato corrumpitur, quod homo peccato corrumpitur : eo quod natura communis secundum esse non est nisi in isto, praecipue in Adam antequam derivaretur in alios. Ergo in ipso natura tota et omnis corrupta fuit. Sed universali respondet particulare : ergo naturae corruptae in communi oportet respondere quodlibet particulare corruptum per actum generationis ex illo in quo ipsa corrupta est. Et hoc redit in idem cum via praehabita, licet sint alia verba : et postea est iterum idem modus solvendi.
Ad id ergo quod primo hic obicitur, dicendum quod involuntaria est culpa illa, et tenet dictum Philosophi in actu personae, et non in culpa naturae.
Ad aliud dicendum, quod vitare potuit natura in Adam, licet non in isto : et alia ratio est, quia de naturali Augustinus non intelligit, sed de illo cuius nos causa sumus.
G. Quid sit quod dicitur peccatum originale, scilicet fomes peccati, id est, concupiscentia ?
H. Quod nomine concupiscentiae intelligitur fomes peccati, et quae dicitur fomes ?
I. Quid sit peccatum in quo omne peccaverunt, scilicet originale, quod ex inobedientia processit ?
K. Ex quo sensu dictum est, Per inobedientiam unius multi sunt constituti peccatores ?
L. Quod peccatum originale in Adam fuit, et in nobis est.
ARTICULUS III.
Utrum originale peccatum sit concupiscentia, vel fomes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Nunc superest videre, etc.
Ibi enim videtur innui ex Verbis Augustini, quod originale peccatum sit concupiscentia : et quia longum et dispendiosum esset hic inducere multitudinem auctoritatum quae sunt in Glossa supra cap. V, VI et VII Epistolae ad Romanos, sciendum quod tripliciter loquimur : quidam enim dicunt, quod fomes est originale : quidam autem, quod fomes intensus : quidam autem, quod concupiscentia.
Et videtur totum hoc falsum esse : quia
- Fomes manet post baptismum : originale autem non manet post baptismum : ergo originale non est fomes.
- Item, intensum et remissum non variant speciem : fomes autem intensus est ante baptismum, et remissus post baptismum : ergo sunt eiusdem speciei : sed post baptismum remissus non est peccatum nec culpa : ergo nec intensus ante baptismum.
- Item, concupiscentia, quae est concupiscibilitas in parvulo, et in adulto concupiscentia, etiam manet in Sanctis : originale autem non manet in Sanctis : ergo originale non est concupiscentia : ergo totum videtur falsum quod hic dicitur.
- Praeterea, cum nos inciderimus ex peccato in ignorantiam, sicut in concupiscentiam, et infirmitatem : videtur quod ignorantia et infirmitas ita debent esse originale peccatum sicut concupiscentia.
- Item, Hugo de sancto Victore : Originale peccatum est, quod nascendo contrahimus per ignorantiam in mente, per concupiscentiam in carne. Ergo videtur, quod ignorantia ita sit originale peccatum sicut concupiscentia.
Solutio. Dicendum, quod hic multi multipliciter sunt locuti, ita quod nullus concordet cum alio : sed via facilior per quam possumus exire, est ista, quod dicamus quaedam esse in originali peccato ut materialia, et quaedam ut formalia. Materiale in originali est foeditas concupiscentiae sive corruptio vitii, de qua supra dictum est. Formale autem in eo est carentia debitae iustitiae : natura enim iustitiam in qua creata fuit et quae ab ea habebat propria, amiserat in omnibus eis in quibus exigitur, ut dicit Anselmus : et ideo secundum quod potest colligi ex verbis Anselmi in libro de Conceptu virginali, diffiniri potest sic : Originale peccatum est pronitas ad omne malum cum carentia debitae iustitiae. Et haec diffinitio est quorumdam antiquorum Doctorum, sed ex verbis Anselmi extrahitur. Et quod dicitur pronitas ad omne malum, est inclinatio ad conversionem in bonum commutabile, et non conversio, eo quod originale non habet conversionem nisi in potentia. Dico autem in potentia completa per habitum corruptionis vitii, de qua supra dictum est. Aversionem autem habet in actu : et haec tangitur per hoc quod dicitur, carentia debitae iustitiae. Si enim diceretur iustitiae tantum carentia, non diceretur nisi ratio poenae damni : sed quando apponitur debitum, tunc ponitur ratio culpae : cuius causa est iustitia deserta a natura. Secundum hoc ergo possumus dicere, quod auctoritates loquuntur de originali ex parte eius quod est materiale in ipso : vel de materiali loquuntur, secundum quod substat formali : quia sic est originalis culpa vel peccatum.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod fomes in hac ratione formali non manet post baptismum, sed in materia remota sine forma : et hoc modo non loquuntur Sancti, quando dicunt, quod fomes est originale.
Ad aliud dicendum, quod est intensio in eodem actu secundum rationem, et haec est in eadem qualitate secundum habitum, et non variat speciem, ut in albedine ad actum disgregandi : et hoc modo non loquuntur Sancti. Alio modo est intensio respectu alicuius actus variati secundum speciem : sicut dicimus Angelum melius intelligere quam nos, eo quod ipse intelligit deiformiter, nos autem inquisitive et cum studio : et illud causatur a natura secundum speciem aliam, et nobiliori quam nostra : et illa variat speciem : quia non est proprie intensio, sed per analogiam participatio eiusdem. Ita est in fomite ante baptismum, et post : quia ante baptismum habet formam aversionis per quam potest nocere damnabiliter et concupiscentialiter : post baptismum autem non convenit nisi per naturalem habitum, per quem inclinat concupiscentialiter : non autem nocet ad damnationem, ut dicit Augustinus : et hoc intelligit Glossa illius quae hoc dicit.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia est suffocans et promovens. Suffocans autem non est nisi secundum quod exstinguit ignem boni, et praecludit spiritum vitalem gratiae : et hoc non est nisi ex eo quod formale est in concupiscentia, scilicet ex carentia debitae iustitiae. Promovens autem est, quae est exercitii causa in pugnando in tentatione : et haec manet post baptismum : et haec est materialiter sequela originalis, et non originale peccatum.
Ad aliud quod obicitur de ignorantia et infirmitate, dicendum quod non sunt materia substans originali, sed potius poenae sequentes : et hoc patet ex hoc quod se habent ad malum in ratione diminuentium et excusantium : concupiscentia autem se habet ad ipsum ut inclinans in illud.
Ad dictum Hugonis dicendum, quod ipse non manifestat nec diffinit originale per substantialia sibi, sed per signa peccatorum sequentium ipsum et manentium in subiecto, etiam post quam ipsum transivit et remissum est.
ARTICULUS IV.
Penes quid diversificantur nomina, quae attribuuntur originali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : Quae veniunt ex languore naturae.
Hic ponuntur multa nomina originalis, scilicet originale peccatum, fomes, concupiscentia, languor naturae, lex membrorum, et tyrannus. Et quaeritur, penes quid diversificentur ?
Ad hoc dicendum, quod peccatum originale nominatur in comparatione ad bonum quod amittit, et in comparatione ad actum illicitum, et in comparatione ad eum in quo est. Primo modo dicitur peccatum originale. Secundo modo dicitur dupliciter, scilicet secundum quod est nutrimentum libidinis peccati, vel secundum comparationem ad obiectum delectans ut nunc : et primo modo dicitur fomes, quia est fomentum libidinis. Secundo modo concupiscentia. Tertio modo nominatur dupliciter, scilicet secundum vim quam infert naturae integrae quae condelectatur legi Dei, et sic dicitur tyrannus : et secundum quod ligat et captivat sensualitatem ad illicitum, et sic dicitur lex membrorum.
M. Obiectio quorumdam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.
N. Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.
O. Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quae ab Adam est.
EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M : Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse, etc.
Sed de hoc in III libro Sententiarum, distinctione III, disputatum est : et in alia Summa, quaestione de veritate humanae naturae : et ideo illa inspiciantur et sufficiant, quia repetere non oportet.
