Distinctio XVIII — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

De formatione mulieris de viro.

 

 

A. De formatione mulieris.

B. Quare virum prius, et postea de viro mulierem creavit, non simul utrumque ?

C. Quare de latere viri, non de alia corporis parte formata sit ?

D. Quare dormienti et non vigilanti costa subtracta est ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

In eodem quoque paradiso mulierem formavit, etc.

Hic agitur de formatione mulieris. Et sunt hic duo, scilicet de formatione ipsius, et de quaestionibus consequentibus formationem et locationem et vitam primi status in utroque : et de hoc est sequens distinctio, XIX, ibi, A : Solent quaeri plura, etc.

 

Quatuor autem hic determinantur circa mulieris formationem, scilicet in comparatione ad Adam de quo formata est, et in comparatione ad causam efficientem formationis, ibi, E : Solet etiam quaeri, etc.

In tertia, de formatione in comparatione ad rationem causalem operum sex dierum, ibi, F : Sed quaeritur : An ratio, etc.

In quarta, agit de formatione ipsius secundum animam, ibi, H : Quemadmodum mulieris corpus, etc.

Per hanc divisionem patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum costa de qua formata est mulier, fuerit de veritate humanae naturae in ipso Adam, aut non ?

 

Circa primam partem quaeritur : Utrum costa de qua formata fuit mulier, fuerit de veritate humanae naturae, vel non ?

Si non : ergo Deus aliquid superfluum creavit in Adam : quod inconveniens est dicere : quia si natura non deficit in necessariis, et non abundat in superfluis, multo minus habent haec opera Dei. Si autem fuerit de veritate humanae naturae in Adam : ergo resurget in Adam : cum igitur tota mulier fuerit facta de illa costa, nihil resurget de muliere prima.

Si dicas, quod adhuc remanet anima quae non est facta de costa. Contra : Hoc enim nihil est : quia anima non resurgit. Dicit enim Damascenus quod resurrectio est secunda eius quod cecidit surrectio : anima autem numquam per mortem cecidit : ergo numquam resurget.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut superfluum humidi nutrimentalis de quo fit decisio in generatione, dicitur superfluum ad indigentiam individui, est tamen necessarium ad conservationem speciei, et natura praeparat utrumque quae intendit salvare utrumque : ita Deus auctor naturae non fecit in Adam tantum necessarium huic homini, sed necessarium principio universe naturae : fuit enim Adam et quidem homo, et principium hominum : et costa illa fuit de superfluo huic homini, et de necessario principio naturae : quia necessaria fuit ad hoc ut adiutorium simile sibi ex illa costa formaretur : et ex hoc patet, quod resurget in Heva in qua fuit de necessario huius hominis, et non speciei tantum : sicut etiam semen in filio vel prole resurgit, et non in parente a quo descinditur : et per hoc patet solutio obiectorum.

 

 

E. Quod de illa costa sine extrinseco additamento facta fuit per Dei potentiam, sicut quinque panes in se multiplicati sunt.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum angeli debuerunt formare corpus hominis, vel Deus ?

et : Utrum Dei vel angelorum vel hominum bonorum vel etiam malorum sit facere miracula ?

 

Deinde quaeritur de secunda parte, ibi, Solet etiam quaeri, etc.

Videtur enim, quod angeli formare debuerunt corpus hominis : quia

  1. Duae sunt partes hominis, corpus, et anima. Similiter duae sunt naturae spirituales superiores homine, Deus, et angelus. Si igitur dignior pars est creata a Deo, relinquitur quod indignior pars formetur ab angelo.
  2. Item, inter miracula deputat Augustinus, ut habetur in Littera, quod mulier formata est de costa : angelorum autem qui Virtutes dicuntur, est facere miracula : ergo debuit hoc fieri per angelos.

 

Gratia huius quaeritur : Utrum Dei, vel angelorum, vel hominum bonorum vel malorum sit facere miracula ?

Videtur enim, quod solius Dei :

  1. Miraculis enim non subicitur in elementis mundi nisi potentia obedientialis materiae : hoc non est nisi respectu divinae potentiae : ergo videtur, quod miracula non sint nisi respectu divinae potentiae, et non angelorum, vel quorumcumque hominum.
  2. Item, in cursu naturali non potest esse opus naturae perfectum, nisi Deus sit in natura operans, ut dicunt Sancti : ergo multo minus in cursu qui super naturam est : ergo videtur, quod miracula non fiant nisi potentia divina operante.

 

Sed contra hoc videtur esse, quod

  1. Angelis attribuitur a Sanctis.
  2. Item, ab hoc specialis ordo denominatur.
  3. Item, hominibus attribuitur illud. Unde, I ad Corinth. XII, 10 : Alii operatio virtutum, id est, miraculorum operatio.
  4. Item, videtur, quod non tantum boni miracula faciunt, sed etiam mali : quia dicitur, Matth. VII, 22 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus ?
  5. Item, discipuli dixerunt ad Dominum : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Ergo videtur, quod tam boni quam mali faciunt miracula.

 

Ratione huius quaeritur cuius virtutis ratione fiunt miracula ?

Videtur autem, quod ratione spei : quia

  1. Illa est ardui : et miraculum, ut dicit Augustinus, est arduum et insolitum.
  2. Item, spes est exspectatio futurae beatitudinis : propter beatitudinem fiunt miracula : ergo videtur, quod fiant merito spei.

 

Sed contra videtur, quod merito charitatis : quia

  1. Charitas est perfectissima virtus : ergo opera perfectissima debentur ei : sed talis est haec operatio miraculorum : ergo charitati debetur operatio miraculorum.
  2. Item, angeli qui faciunt miracula, non habent fidem, nec spem, sed charitatem : cum igitur unius operationis sit unus habitus, videtur quod in hominibus etiam operatio miraculorum non debeatur spei, vel fidei, sed charitati.

 

Sed contra videtur, quod attribuenda sit fidei : quia

  1. Ita dicit Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis. Ergo debetur fidei.
  2. Item, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
  3. Item, I ad Corinth. XIII, 2 : Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, etc. : ergo ut supra.

 

Si autem hoc concedatur, quaeritur ulterius : Ratione cuius articuli ?

Et videtur, quod ratione Incarnationis. Quia dicit Augustinus quod omne miraculum est ad ostendendum illud : ergo videtur, quod omne miraculum sit virtute illius : et de hoc est articulus Incarnationis : ergo virtute istius articuli. Istud etiam videtur trahi ex Littera, ubi dicit : Omnium igitur quae ad gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, absconditae causae in Deo fuerunt. Et constat, quod notat gratiam Incarnationis : ergo virtute articuli Incarnationis omnia miracula fiunt : et adhuc plura possunt adduci de tertio et quarto de Trinitate Augustini.

 

Sed contra videtur, quod ratione sapientiae fiant : quia miracula rationem divinae sapientiae ostendunt. Praetendit enim sapientiam artifex faciendo, quod omnes curantur : talia autem sunt opera miraculorum : ergo videtur, quod ostendant sapientiam.

 

Sed videtur iterum, quod fiant ratione omnipotentiae : quia

  1. Dicitur, Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
  2. Item, angeli ad Saram, Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Ergo videtur, quod ratione omnipotentiae.
  3. Item, omnipotentiae est legibus potentiae naturalis obviare : hoc autem fit in miraculo : ergo fiunt ratione omnipotentiae.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod miraculum facit Deus, angelus, et homo diversis modis. Deus enim facit auctoritate et prima potentia operante : angelus autem per ministerium et praeparando materiam : et homo per invocationem. Unde bene conceditur, quod in costa Adae fecerunt angeli aliquid, scilicet separando eam ab Adam, et praeparando eam per dispositiones : sed formare non poterant, quia formare costam est animare mulierem, et hoc non potuit esse nisi creando sibi animam rationalem : et hoc innuitur in textu, ubi dicitur, quod solus Deus potuit formare costam, angeli autem ut agricolae operantur ad segetes : et per hoc patet solutio ad prima duo argumenta, et ad sequentem quaestionem.

 

Ad aliud dicendum, quod mali homines operantur miracula in sanctitate Ecclesiae, licet non in sanctitate personae : quia Deus ad invocationem horum facit ea propter fidem Ecclesiae confortandam, et quandoque propter fidem Ecclesiae probandam, sicut fiet in temporibus Antichristi.

Si autem obicitur, quod erit eius operatio secundum actum Satanae in prodigiis et signis mendacibus, ut dicit Apostolus. Dicendum, quod mendacia possunt esse quoad intentionem, quia per ea intendit subvertere : licet vera sint quoad operationem : et forte quaedam erunt praestigiosa, de quibus supra est habitum.

Ad aliud dicendum, quod illae duae rationes quae inducuntur ad hoc quod solius Dei est facere miracula, non probant nisi quod suum sit facere auctoritate et potentia perfecta ad opus ex seipsa : et hoc bene conceditur : sed angelus operatur sub ipso disponendo per ministerium, et homo per invocationem.

 

Ad hoc quod ulterius quaeritur, cuius virtutis sit facere miracula ?

Dicendum, quod fidei proprie, licet aliarum sit per modum meriti in communi : et huius ratio est : quia fides est primo de his quae sunt supra rationem, et ideo confirmat in aliis per ea quae per rationem sunt.

Item, sicut fides facit abnegare proprium posse rationis, ita congruum est ut operetur in ea posse divinum : et ideo etiam Philosophi dixerunt, quod Propheta surgens fidem verborum suorum non habet probare nisi per miracula : et ideo etiam Prophetae signa dederunt, sicut, Isa. VII, 11 : Pete tibi signum.

Ad hoc ergo quod obicitur de spe, dicendum quod arduum spei non est arduum operationis, sed potius quod debeat comprehendi in beatitudine : miracula autem magis fiunt ad ostendendam viam beatitudinis.

Ad aliud dicendum, quod propter beatitudinem omnia fiunt, sicut propter finem ultimum : sed proximus finis est fidei confirmatio, sicut habetur, ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis, et portentis : et, Marci, XVI, 17 : Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : In nomine meo, etc.

Ad id quod obicitur de charitate, dicendum quod secundum perfectionem informationis meriti charitas est perfectio virtutum : sed non secundum congruitatem operationis miraculorum.

Ad aliud dicendum, quod angeli operantur in ministerio : nos autem quaerimus de merito congrui ex parte invocantis : et ideo nihil probat illa obiectio.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Ratione cuius articuli ?

Dico, quod ratione omnipotentiae praecipue : quia miraculum praecipue dicit elevationem supra omnem potentiam praeter divinam.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod miracula ostendunt opus Incarnationis, vel gratiam fidei Incarnationis ut finem, sed non ut potentiam operantem, sed potius omnipotentiam Dei quae facit haec et fides : credens enim potentiam, meretur fieri miracula ad invocationem credentis : per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod obicitur de sapientia, dicendum quod non fiunt sapientia, nec ostendunt sapientiam principaliter, nec homines mirantur sapientiam, sed potius potentiam. Admiratio enim sapientiae excitat ad inquirendum opus et modum operis : sicut dicit Philosophus in primo Metaphysicorum : Ex admirari et tunc et nunc philosophari inceperunt. Sed admiratio potentiae desistit ab inquisitione, et stupet in seipsa : et illa est admiratio miraculorum divinorum, sicut dicebatur de Domino : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

 

 

F. Utrum secundum superiores, an secundum inferiores causas ita facta sit mulier, id est, an ratio seminalis id haberet ut ita fieret, an tantum ut ita fieri posset, sed ut sic fieret in Deo tantum esset causa ?

G. Distinctio causarum rerum perutilis, scilicet quod quaedam in Deo et in creaturis, quaedam in Deo tantum sunt.

 

 

ARTICULUS III.

Quid est miraculum per definitionem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Sed quaeritur : An ratio quam Deus, etc.

Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit miraculum ? quia sine scientia illius non possunt bene determinari quae hic traduntur.

Secundo : Quae dicuntur miracula ?

Tertio : Quae est differentia inter miraculum, et mirabile : signum, prodigium, et portentum, et monstrum ?

Quarto : Utrum omne miraculum sit contra naturam, vel supra naturam, vel praeter naturam ?

 

Ad primum proceditur per duas diffinitiones, quarum prima est Augustini in libro de Utilitate credendi, hac scilicet : Miraculum est aliquod arduum et insolitum praeter spem et facultatem admirantis apparens. Alia est Magistrorum, haec scilicet, Miraculum est opus divinae potentiae ostensivum.

Contra primam diffinitionem, scilicet Augustini, sic obicitur :

  1. Ea quae miracula dicuntur, non sunt semper ardua, sed aliquando de rebus parvis, ut quod capisterium integrum nutrici suae beatus Benedictus reddidit, quod Eliseo proiicienti lignum super aquam, ferrum natavit, et huiusmodi : ergo male diffinitur miraculum per arduum.
  2. Item, non semper insolitum : quia crebro apparitiones angelorum fiebant Patribus : et tamen mirabiles erant.
  3. Item, ponamus, quod frequenter fiant, tunc non erunt insolita : et tamen erunt nihilominus miracula, quam si raro fierent : ergo miraculum non est insolitum, vel insolitum esse non erit substantiale miraculum.
  4. Item, non videtur esse praeter spem : quia summum omnium miraculorum, scilicet quod Virgo conciperet et pareret, et Deus homo fieret, omnes antiqui sperabant : et tamen miraculum fuit.
  5. Item, omnes nos speramus resurrectionem : et tamen erit miraculosa : ergo non est praeter spem.
  6. Item, contra hoc quod dicit : Et facultatem : aut intelligitur de facultate cognitionis, aut operationis. Si cognitionis : tunc omnia opera naturae erunt quoad hoc miraculosa : quia Salomon dicit, quod eorum quae fiunt sub sole, non potest homo invenire rationem. Si autem de facultate operationis : tunc multo magis sunt miracula : quia licet ars imitetur naturam, tamen non potest sequi operando : et ideo dicit Philosophus, quod ars non inducit per se formam specificam sicut natura : ergo videtur, quod miraculum male diffiniatur ab Augustino.

Contra secundam sic obicitur : Omne opus divinae potentiae est declarativum : ergo omne opus est miraculosum, quod nihil est dicere.

 

Solutio. Dicendum, quod Augustini diffinitio bona est, et Magistrorum non est adeo bona, sed tamen potest sustineri.

 

Ad primum ergo dicendum, quod primae duae differentiae in diffinitione miraculi positae, diffiniunt ipsum in comparatione ad alia quae non fiunt miraculose, ut quae fiunt per naturam, et a voluntate humana. Sed prima quae est arduum, dicitur in comparatione ad causam efficientem, quae elevata est super causas naturalium et voluntariorum : et ideo iam patet solutio ad primum : quia licet res in qua fit miraculum, parva sit, tamen potentia illud faciens, est elevata et ardua.

Ad aliud dicendum similiter, quod etiamsi tota die fieret miraculum, adhuc esset insolitum : quia non fit solito cursu apud causas inferiores, sed potius secundum rationem in Deo a saeculis absconditam, ut dicitur in Littera. Sunt tamen qui haec et sequentia aliter solvunt : sed non est multum curandum : quia quaestio non est multum laboriosa.

Ad aliud dicendum, quod secundum intentionem Augustini, dicitur ibi spes naturae : sicut habetur, ad Roman. IV, 18, super illud : Qui contra spem in spem credidit, Glossa dicit : Contra spem naturae in spem gratiae : et hoc verum est : quia licet spes gratiae esset de huiusmodi, numquam tamen spes naturae : et haec solutio est secundum intentionem Augustini. Alii autem obiectionem concedunt, et talia dicunt esse mirabilia et non miracula : et puto, quod non bene dicunt.

Ad aliud dicendum, quod facultas dicitur ibi potestas cognoscendi et operandi : quia nec cognoscendo nec operando possumus in miraculum.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod operum naturae habemus potestatem cognoscendi per causas, licet non sufficientes : sed in miraculis nec attingimus modum causae. Similiter naturalia imitamur, et quaedam operamur in opere : sed mirabilia admirari possumus, sed imitari non possumus.

Per hoc patet quod ultimae duae differentiae ponuntur in diffinitione miraculi in comparatione ad admirantem.

 

Ad id quod obicitur de diffinitione Magistrorum, dicendum quod debet intelligi cum praecisione, sic quod miraculum est opus potentiae divinae ostensivum tantum : sicut magi dixerunt Pharaoni : Digitus Dei est hic, id est, demonstratio divinae virtutis et potentiae. Alia autem opera ostendunt alias potentias proximas, licet ostendant divinam potentiam ut primam.

 

 

ARTICULUS IV.

Quae dicuntur miraculosa : Utrum opus creationis, distinctionis, ornatus, iustificationis, incarnationis, resurrectionis, et etiam opus naturae ?

 

Secundo quaeritur : Quae sunt miracula ?

Et quaeritur de opere creationis : Utrum ipsum sit miraculosum ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Anselmus et Chrysostomus distinguunt triplicem cursum rerum, scilicet qui fit voluntate divina tantum, et eum qui voluntate divina et natura, et eum qui fit voluntate rationalis creaturae : et primum dicunt mirabilem, secundum naturalem, tertium voluntarium : opus autem creationis fit voluntate divina tantum : ergo est miraculosum.
  2. Item, non potest esse opus hominis, vel angeli. Item, nec naturae : quia tunc natura non fuit. Ergo relinquitur, quod sit miraculosum, aut naturale, aut voluntarium.

 

Si quaeritur de opere recreationis per iustificationem.

Videtur, quod sit opus miraculi : quia

  1. Dicit Augustinus : Magis est de impio facere pium, quam creare caelum et terram : ergo est opus maximae potentiae ostensivum : hoc autem est miraculum : ergo est miraculum.
  2. Item, Gregorius in libro Dialogorum dicit, quod magis est suscitare hominem in mente, quam in corpore : et hoc probat per Paulum suscitatum in mente, et Lazarum suscitatum in corpore : de quorum altero post in mente suscitationem mira leguntur, de alio autem post suscitationem in corpore nihil legitur magni.

Item, ibidem innuit aliam rationem ad hoc : quia magis est vivificare animas in aeternum victuras, quam corpora iterum moritura : ergo est opus miraculi.

Quod si concedatur, contra videtur esse, quia

  1. Miraculosum opus est sola divina potentia operante, et homine non cooperante, sed forte angelo cooperante, ut prius habitum est : sed dicit Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te : ergo videtur, quod homo hic cooperetur Deo : ergo non est miraculosum.
  2. Item, non est praeter spem, nec insolitum : ergo non est miraculum.

 

Ulterius quaeritur de operibus naturae : Utrum sint mirabilia ?

Videtur, quod sic : quia dicit Augustinus, quod magis est ex paucis granis multiplicare segetem totius mundi, quam multiplicare quinque panes in satietatem quinque millium hominum : ergo videtur, quod dum illud sit miraculum, quod istud multo magis est miraculum. Et multae Glossae super Ioan. VI, 1 et seq., possunt adduci ad hoc, et super Ioan. II, 1 et seq., ubi legitur de mutatione aquae in vinum.

Sed contra :

Augustinus super Genesim, et ponitur haec pars in Littera, distinguit inter ea quae fuerunt in ratione causarum operum primorum, ut unde fierent : et ea quae fuerunt in eis, ut tamen inde fieri possent : et inter illa enumerat opera naturae, ut quod humor in vitem trahatur, et ibi digestus vertatur in vinum. Inter ista autem enumerat mutationem aquae in vinum : quod natura non potest facere. Cum igitur ista sunt miraculosa, illa non sunt miracula.

Ulterius obiciunt quidam de Incarnatione et Resurrectione, volentes probare, quod non sunt miracula, quia non eveniunt praeter spem : sed haec obiectio apud me nihil valet.

 

Solutio. Dicendum, quod omne opus et solum dicitur miraculosum, quod non fit secundum legem naturae, nec secundum legem propositi creati sive voluntatis creatae : et ideo opus creationis, et dispositionis, et ornatus inter miracula reputo : licet quidam dicant, quod est mirabile, et non miraculum : cuius distinctionis ratio infra patebit. Opus autem iustificationis licet sit supra nos, tamen non fit nisi secundum legem voluntatis : quia non nisi consentientibus nobis : et ideo non dico esse miraculosum vel mirabile : opus autem naturae nullo modo est miraculosum vel mirabile, cum totum naturae legibus subiciatur. Opus autem incarnationis et resurrectionis totum puto esse reponendum sub numero miraculorum.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod opus iustificationis secundum quid maioris potentiae est ostensivum, et non simpliciter : quia in creatione caeli et terrae nulla fuit contraria dispositio ad oppositum inclinans : in iustificatione autem hominis contraria dispositio peccati est.

Item, creando caelum et terram, non nisi dixit, et facta sunt : in iustificatione fecit multa, dixit infinita, pertulit plurima. Quoad quid ergo ostendit maiorem potentiam, simpliciter autem ostendit maiorem bonitatem. Nec tamen sequitur, hoc opus ostendit maiorem potentiam : ergo est miraculum maius, quam illud : quia miraculum non enuntiatur ex solo illo, sed ex illo et etiam aliis differentiis diffinientibus ipsum.

Ad rationem Gregorii in libro Dialogorum, dicendum, quod ipse non intendit probare quod sit miraculum, sed quod sit maius utibile et melius : et ideo mirabilius in bonitate, et non miraculosus.

Ad aliud dicendum, quod opus naturae non est miraculosum : et bene concedo, quod ostendit maius posse portans naturam, quam multiplicans panes : et solutio eorum quae inducuntur patet ex praedictis.

Ad aliud dicendum, quod meo iudicio miracula sunt illa : quod tamen in diffinitione dicitur praeter spem, intelligitur de spe naturae, et non spe gratiae quae est virtus.

 

 

ARTICULUS V.

Quomodo differant miraculum, mirabile, signum, portentum, prodigium, et monstrum, et virtus ?

 

Tertio quaeritur : Quae est differentia inter miraculum, mirabile, signum, portentum, prodigium, et monstrum ?

Videtur Glossa dicere super I ad Corinth. XII, 10, quod signa sunt minora, et maiora prodigia.

Item, mirabile et miraculum non videntur differre nisi sicut potentia et actus : sunt ergo eiusdem.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum Magistros mirabile et miraculum differunt sicut genus et species : quia omne miraculum est mirabile, sed non convertitur : unde dicunt esse mirabilia opera creationis, et iustificationis, et glorificationis, quae non sunt supra spem, et ideo quoad aliquam differentiam cadunt a ratione miraculi : sed miracula dicunt sicut illuminationem caecorum, directionem claudorum, et suscitationem mortuorum, et huiusmodi, de quibus nulla sit spes. Secundum nomen autem non differunt nisi sicut potentia et actus : et per hoc patet solutio obiecti.

Quidam etiam distinguunt inter mirum et mirabile : quia mirum est habens ignoratam causam, et mirabile, et miraculum, sunt dependentia a divina potentia tantum, ut dictum est. Sed istas diffinitiones non inveni, nec memini invenisse probatas. Si autem secundum Philosophos vellemus dicere, tunc mirabile vocatur habens causam altam quam pulchrum est investigare, sed difficile invenire, sicut lunae defectus vel solis, et sicut cognitio passionum animae et naturae et substantiarum spiritualium : sed in hoc usu non est apud Sanctos.

Signum autem, et prodigium, et virtus, differunt. Signum enim secundum quod divinae potentiae est indicium dicitur, prodigium autem secundum quod provocat in se adspectum hominum cum procul sit ab indicio cognitionis humanae : et ideo dicitur prodigium quasi procul a digito, id est, potentia indicandi causam : et ideo dicit Glossa, quod signum est in minoribus, et prodigium in maioribus. Quidam etiam ideo quod futurum procul est, dicunt quod prodigium est signum promissum in futurum, quod longe ante indicatur digito praenuntiationis : sed non credo, quod hoc exemplo vel auctoritate probari possit. Virtus autem dicitur in comparatione potentiae operantis : quia illa ultima supra naturam et facultatem naturae : dicitur autem virtus ultimum potentiae de re.

Monstrum autem est id quod excedit modum naturae : et hoc contingit multipliciter, scilicet ex defectu, ut manus ad humerum : vel ex abundantia : et hoc tripliciter, scilicet virtutis ad formam unius membri, sicut plura ora, vel nasi, vel aures in uno : vel ex abundantia materiae in membro uno, ut digiti sex vel plures : vel respectu quantitatis tantum, sicut monstra dicuntur filii Enacim, quia alii ad eos comparati quasi locustae videbantur : quandoque etiam contingit ex motu matricis dividentis semen in parte et in parte relinquentis continuum, sicut quando diffunditur per longitudinem matricis, et divaricatur in parte una, tunc enim duo corpora pro parte divisa generantur continua sibi ex parte indivisa : quandoque autem hoc contingit ex ruptura secundinarum cum humor adhuc liquens est, ut videtur dicere Aristoteles. Sed de his alterius negotii est inquirere.

 

 

ARTICULUS VI.

Utrum miracula sive mirabilia sunt contra naturam ? et : Quae est differentia inter fieri posse, et fieri ex necessitate ?

 

Quarto quaeritur : Utrum ista quae miracula et mirabilia dicuntur, sint contra naturam, vel non ?

Videtur autem quod non : quia

  1. Dicit Augustinus : Quis nescit aquam concreatam terrae, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius : atque in eo sumere qualitatem qua in uvam procedat paulatim erumpentem, atque in ea grandescente, vinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quadam vetustate firmatum, ad usum bibendi utilius iucundiusque perveniat ? Num ideo Deus lignum quaesivit aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conviva laudaret ? Numquid adiutorio temporis eguit temporis conditor ? Nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis, omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur ? Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de manu Moysi et Aaron ? Nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit. Ergo videtur, quod nihil horum sit contra naturam.
  2. Si dicas, quod est natura naturans quae est Deus, et contra hanc nihil sit : et natura naturata quae est creata natura in contexione causalium rationum naturae, et contra hanc fiunt miracula : et per hanc distinctionem vis solvere dictum Augustini. Contra : Augustinus, in eodem : Quaeri autem merito potest, causales illae rationes quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutor ? Et infra : Restat ut ad utrumque modum habiles creatae, sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit. Ergo miracula sunt quoad rationes causales insitas naturae creatae : ergo non fiunt contra eam.

Hoc etiam aperte dicitur in Littera.

 

Sed contra :

  1. I ad Corinth. XII, 10, super illud, operatio virtutum, Glossa dicit sic : Signa et prodigia sunt in his quae contra naturam fiunt.
  2. Item, Ad Roman. XI, 24 : Contra naturam insertus es in bonam olivam.

 

Ulterius quaeritur hic : Quae differentia notetur in his modis loquendi qui habentur hic et trahuntur ex libro IX super Genesim, quod Deus quaedam primis operibus inseruit ut fieri possent et quaedam ut fieri necesse esset ?

  1. Nullum enim generabilium inferiorum generatur de necessitate, ut probant Philosophi : ergo videtur, quod non sit necesse fieri.
  2. Item, quidquid potest fieri, si ponatur fieri, nihil est mirabile.
  3. Item, quidquid necesse est fieri, potest fieri : ergo videtur quod ista se habeant sicut superius et inferius : ergo male contra se dividuntur : si enim ista quae usitate fiunt, indidit illi primae rerum conditioni, ut sic fieri necesse esset, oporteret quod etiam indiderit ut ita fieri possent.

 

Solutio. Dicendum secundum Augustinum, quod si nos consideremus primordiales causas primae conditionis et rationes causales tantum, nihil fieri videtur contra naturam primo insitam rebus quia etiam miraculorum causales rationes et primordiales indidit eis Deus : et dicit Augustinus, quod sicut non potest facere contra seipsum : ita non potest facere contra rationes illas, et contra opus suum sapienter dispositum.

 

Unde super illud Apostoli ad Roman. XI, 24, quod adductum est, dicit Glossa Augustini : Deus creator et conditor omnium naturarum nihil facit contra naturam : sed humano more dicitur esse contra naturam, quod est contra naturae usum mortalibus notum.

Item, Augustinus, de Civitate Dei : Quae portenta sunt, contra naturam dicimus esse, sed non sunt : quomodo enim contra naturam est, quod fit Dei voluntate ?

Ad aliam Glossam quae dicit, quod fiunt contra naturam, dicendum quod hoc verum est quoad alia duo genera causarum, scilicet naturalium et seminalium quia non fuerunt secundum causas naturales vel seminales.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod ut dicit Commentator super XI Metaphysicae, nihil est in potentia in aliquo nisi quod uno motore educitur de illo secundum naturam : et hoc innuit etiam Philosophus dicens, quod album fit ex non albo : et non ex quolibet non albo, quia non ex non albo quod est linea : sed ex non albo quod est nigrum, vel medium, hoc est, quod est principium in propria materia albi : et ideo cum dicit Augustinus quaedam indita esse primae conditioni ut fieri necesse sit, non intelligit de necessitate existendi, sed de necessitate quae est in sufficientia principiorum naturalium, scilicet quod habeant in causis naturalibus movens et motum et dispositiones, et omnia quae exiguntur ad suum fieri : et ideo non valet id quod contra obicitur : quia hoc est verum de necessitate existendi in esse : cum autem dicit, quod quaedam indidit ut fieri possint, intelligit quod ly possint dicit potentiam obedientiae ex parte naturae tantum, quae nullum habet motorem in omnibus naturae principiis, sed extra, quia sola Dei voluntate operante fiunt.

Ad obiectum contra, dicendum quod est aequivocatio potentiae : quia ibi intelligitur de potentia habente motorem in natura : hoc autem de potentia obedientiae tantum : sicut dicimus, quod in trunco est potentia, quod inde a Deo possit fieri vitulus : non tamen est in eo ut inde fiat : quia ad fieri in actu exigitur etiam agens principium : et hoc non est in trunco.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VII.

Quae dicuntur, et quomodo differant causae primordiales, rationes causales, causae naturales, et causae seminales ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Hae sunt primordiales causae, etc.

Hic enim nominat quatuor genera causarum, scilicet causas primordiales, rationes causales, et causas naturales, et causas seminales : et inveniuntur ista nomina hic in duobus capitulis sequentibus, et trahuntur ex libro IX Augustini super Genesim.

Videtur autem, quod causae primordiales sint naturales : quia

  1. Dicit infra, quod etiam seminales sunt primordiales respectu eorum quae ex eis fiunt.
  2. Item, videntur rationes causales idem esse cum naturalibus : quia nihil naturalium fit, quod rationem finis non habeat : cum igitur ratio principaliter dicat finem, videtur naturalis causa et rationalis esse idem.
  3. Item, causae seminales et naturales videntur esse idem : quia semen est appropriata natura speciei : ergo habet causam naturalem, et causa naturalis est ex qua fit species et conservatur.

 

Solutio. Dicendum, quod Augustinus omnia ista nomina ponit absque distinctione, et multi hic multiplicem fecerunt distinctionem, nec distinctio unius concordat cum alia : et ideo non ponam sententias eorum, sed secundum rationes nominum ponam unam. Causa igitur primordialis dicitur duobus modis, scilicet simpliciter prima, et secundum quid prima. Simpliciter prima est idea in mente divina, quae se habet ad omnia ideata sive sint mirabilia, sive naturalia : et haec vocatur in Deo abscondita ab aeterno. Secundum quid autem primordialis dicitur duobus modis, scilicet universaliter, et particulariter. Universaliter, sicut causae esse sive naturales, quae inditae sunt primae rerum conditioni respectu omnium quae sunt in ipsa, sive ut fieri necesse sit, sive ut fieri possint. Et sic causae primordiales habent sub se causales rationes, et causas naturales, et causas seminales. Particulariter autem dicuntur primordiales quaelibet causae quae ortum eius quod fit ex ipsis praecedunt : et hunc sensum tangit Magister in Littera : et sic idem sunt quandoque causae primordiales naturales et seminales, et differunt secundum nominis rationes.

Causae autem quae dicuntur causales rationes, sunt proprie respectu eorum quae ita indita sunt, quod non habet prima rerum conditio nisi potentiam obedientiae ad illa, scilicet qua fieri possunt ex ea : non autem necessitatem principiorum habent in natura : et hoc hac ratione dico, quia ratio respicit finem : et talia semper fiunt ad indicandum id quod simpliciter est finis, scilicet statum gratiae et gloriae.

Item, ratio dicit aliquid simplicius quam res, quia trahitur a re : causa etiam non semper dicit principium intrinsecum : et ideo rationes causales secundum nomen dicunt potentiam insitam primae conditioni respectu operum quae educuntur ab ipsa mirabiliter et non naturaliter.

Cum autem dicit causas naturales, dicit principium intrinsecum, sed non necessario proprium : quia dicit Philosophus, quod natura est causa ordinis universi : et ideo causae naturales sunt proprie contexio universalis causarum in creatis dispositis et ordinatis, ut supra dictum est. Sunt tamen qui dicunt propter hoc quod natura principaliter est forma, quod causa formalis dicitur hic causa naturalis : sed hoc non est verum secundum usum Augustini, ut facile patet inspicienti intentionem Litterae.

Causae autem seminales addunt super naturales proprietatem ad hanc speciem vel illam.

Ex hoc igitur patet ratio eius quod dictum est in praecedenti quaestione, quod miracula fiunt contra causas naturales et seminales, sed non contra rationes causales, et causas primordiales.

 

Ulterius notandum est hic, quod miraculorum quaedam videntur esse contra causas naturales, quaedam supra, quaedam praeter has : cuius ratio est haec : quia quaedam miracula habent aliquid in quod potest etiam natura, sed non per modum illum : ut caecum videre, postquam habuit oculos : et mortuum vivere post reditum animae, et huiusmodi : vivere enim, videre, ambulare, actus naturales sunt : sed praeter naturam fit reditus ad huiusmodi per miraculum. Contra naturales autem causas esse videtur, quando actus quidem inest manente contraria dispositione per naturam : ut si aliquis manens caecus videret : et sic est singulare miraculum gloriosae Virginis in partu : quia manente virginitate quae est contraria proprietas partui, peperit. Supra naturam autem fit quando terminatur ad actum in quem non potest natura : sicut est gloria corporum, et miraculum incarnationis in unitate deitatis et humanitatis.

Et haec de miraculo dicta sufficiant.

 

 

H. De anima mulieris, quod non est ex anima viri, ut quidam putaverunt, dicentes animas esse ex traduce.

 

 

ARTICULUS VIII.

Utrum anima sit ex traduce, scilicet vegetabilis, sensitiva, rationalis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Quemadmodum mulieris corpus, etc.

Hic enim incidit quaestio : Utrum anima sit ex traduce ? et, quia alibi prolixe tractata est, ideo hic breviter transeo obiciendo theologice sic :

  1. Genes. XLVI, 26, dicitur : Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius : ergo anima seminatur cum semine : ergo est ex traduce sicut corpus.
  2. Item, anima contrahit originale : in corpore autem non est originale, ut infra patebit, quia corpus non est susceptibile peccati et culpae : ergo non contrahit a corpore : ergo necesse est quod ab anima parentis : ergo ex traduce est ab anima parentis.
  3. Item, Philosophus dicit, quod anima est in semine sicut artifex in artificiato : ergo videtur, quod ibi sit seminata : ergo ex traduce.
  4. Item, dicit, quod embrya vivunt vita plantae : non autem vivunt nisi per animam : ergo habent animam : et non nisi seminatam : ergo anima est ex traduce.

 

Sed contra :

Anima est actus physici corporis in potentia vitam habentis : et hoc non convenit tantum animae rationali : sed et vegetabili, ut dicit Philosophus, et sensibili : ergo non est in semine, nec potest esse.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum Catholicam fidem, et secundum Philosophos, nulla anima est ex traduce, nec plantae, nec bruti, neque hominis : et per errorem scientiae naturalis inductae sunt opiniones contrariae : dicunt enim quidam, quod materia spiritualis descinditur cum semine, ex qua fiunt anima bruti, et vegetabilis : et hoc numquam aliquis Philosophus sensit, sicut pater in libris eorum, Aristotelis in libris XV et XVI de Animalibus, et Avicennae qui exponit Aristotelis verba omnino per alium modum. Et similiter Averroes in libro quodam de Virtute formativa.

 

Dicendum ergo ad primum, quod totum ponitur pro parte : quia corpus existit de femore.

Ad aliud dicendum, quod anima contrahit originale a carne : et ideo non valet, non est in carne : ergo non contrahitur a carne : sicut si dicatur, liquefactio et calefactio non sunt in sole : ergo non contrahuntur ex ipso : haec enim ratio non tenet nisi in agentibus univoce, et non in agentibus aequivoce. Posset tamen dici, quod est in carne sicut in causa, et non sicut in subiecto.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles seipsum explanat in libro XVII de Animalibus, et Avicenna et Averroes exponunt, quod virtus animae dicitur ibi anima : et haec est virtus formativa, quae datur semini a virtute genitalium complete, dispositive etiam a corde, et hepate, et cerebro, et materialiter a toto corpore : et haec vocatur anima propter actum animae.

Si dicis, quod virtus non est sine subiecto : et ideo si est ibi virtus, ibi est subiectum : dico, quod argumentum provenit ex malo intellectu naturalium : quia virtus animae est duplex, scilicet effectiva sive effluxa ab anima in corpus : et huius subiectum in semine spiritus corporalis seminis est, quae innititur calori, ut dicit Aristoteles, scilicet primus, elementi qui dirigens est, et secundus, caeli qui est motivus ad substantiam et speciem, et tertius, animae qui est complexionativus et formativus organorum. Et haec virtus bene est sine subiecto. Est tamen alia virtus animae pars, et haec non potest esse sine subiecto.

Ad aliud dicendum, quod semen dicit vivere, sicut ovum venti dicit vivere Philosophus in eodem libro : et hoc est ab actu nutrimenti et potentia : quia semen assimilatur filio egredienti de domo patris, qui partem substantiae secum portat, et illam negotiando multiplicat : ita semen partem substantiae ex qua fiunt radicalia secum adducit, et partem aliunde attrahit ex semine matris vel sanguine menstruo : et illud nutrimentum est ad formationem organorum : et ideo aequivocum est ad nutrimentum animae vegetabilis.

Qualiter autem nulla anima sit ex traduce et nulla in semine, alibi diligenter est ostensum : per haec tamen satis patet solutio obiectorum.