Distinctio IV — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO IV
De habitibus beatitudinis et miseriae angelorum.
A. An perfectos et beatos creavit Deus angelos, an miseros et imperfectos ?
B. Quod opinando Augustinus hoc dixerit, non asserendo, scilicet, quod angeli qui perstiterunt, praescii fuerunt futur boni.
C. Summam colligit praedictorum, confirmans omnes angelos ante confirmationem, vel lapsum, non fuisse beatos, nisi per beatitudinem accipiat illum statum innocentiae, in quo fuerunt ante casum.
D. Responsio ad id quod quaerebatur : An angeli essent creati perfecti aut imperfecti ? et dicitur quod perfecti fuerunt secundum aliquid, et imperfecti secundum aliquid.
E. Quod tribus modis dicitur perfectum : secundum tempus, secundum naturam, et universaliter perfectum.
F. Praedicta breviter tangit, addens quales fuerunt angeli in conversione et aversione.
DIVISIO TEXTUS
Post haec videndum est, etc.
Haec distinctio habet duas partes.
In prima quaeritur : Utrum beatos creavit ?
In secunda : Utrum perfectos ? ibi, D : Ad hoc autem quod quaerebatur, etc.
In prima harum sunt tria :
in quorum primo ostendit, quod non potuerunt esse beati sui eventus certi : et quod non habebant praescientiam sui casus, vel confirmationis.
In secunda videtur dicere, quod boni habuerunt praescientiam suae confirmationis, ibi, A, § 2 : Quaeritur autem : Cur non fuerit, etc.
In tertia redit, ostendens quod nullus habuit praescientiam sui casus vel confirmationis, ibi, B : Sed hoc magis opinando, etc.
ARTICULUS I
An definitio angeli data a Dionysio sit bona ?
Hic autem circa primam partem incidunt tres quaestiones,
quarum prima est de diffinitione angeli boni quam ponit Dionysius.
Secunda : Utrum angelus creatus sit beatus, vel non ?
Tertia : Utrum suum casum praescire potuit, aut non ?
Ad primum accipiatur diffinitio Dionysii quam dat in libro de Divinis Nominibus, sic dicens : Primo imago Dei est angelus, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, incontaminatum, incoinquinatum, immaculatum, suscipiens totam, si conveniens est dicere, pulchritudinem boniformis deiformitatis, et munde splendere faciens in seipso, quemadmodum possibile est, bonitatem silentii quod est in abditis.
Quaeritur autem hic : Quid vocatur imago ?
- Aut enim est creationis imago, aut similitudinis, aut recreationis : non creationis, vel similitudinis : quia hoc convenit bono et malo : ergo recreationis : ergo hoc erit in gloria, vel gratia aliqua quae facit imitati Deum.
- Si igitur hoc dicatur, videtur quod tantum superioribus conveniat : quia illi soli informantur ex Deo immediate, alii autem ex ipsis : ergo solum superiores sunt imago Dei, et medii sunt imagines superiorum, et inferiores imagines mediorum.
- Quod autem hoc verum sit, accipitur a Dionysio, qui in libro de Divinis nominibus sic dicit : Quod sanctissimae et provectissimae virtutes existentes, et sicut in vestibulis supersubstantialis Trinitatis collocatae, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent : et post illas subiectae et extremae sicut ad angelos.
Ulterius quaeritur : Qualiter convenit ei manifestatio occulti luminis, utrum secundum modum theophaniae, vel non ?
Et videtur quod sic :
quia dicit Commentator super Caelestem hierarchiam : Habent namque et ipsi spiritus signa sua et demonstrationes per quae de invisibilibus Dei erudiuntur immaterialiter. Et infra parum : Quae quidem signa quantum ad ea quae sunt secundum nos, sunt invisibilia : quantum vero ad illam multum invisibilem et inaccessibilem deitatis lucem, quasi foris sunt, et procedunt ad demonstrationem. Quapropter et ipsa signa quae superveniunt mentibus sive animis deintus illuminatis, theophaniae sive divinae apparitiones dicuntur : quia in eis ad manifestationem venientibus, id quod omnino occultum est demonstratur.
Sed tunc videtur, quod illud occultum lumen non sit essentialiter Deus, sed lumen quod est signum vel demonstratio alicuius cognoscibilis de Deo. Hoc etiam videtur per ipsum Dionysium qui dicit in libro de Caelesti hierarchia, quod Theologia visionem quae descripta est in ipsa, vocat theophaniam quasi divinam similitudinem in forma informium, hoc est, signorum quae forma sunt eorum divinorum quae formam proprie non habent. Secundum hoc igitur immediate non esset angelus bonus beatus ex unito sibi Deo, nec videbit Deum sicut est : igitur nec nos post mortem, quod est haeresis condemnata, et contra canonicam Ioannis, qui dicit, quod similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.
Si autem dicas, quod illud lumen conducit in Deum, ut postea immediate iungatur : sicut videtur Dionysius velle, ibidem post pauca, dicens : Theophania dicitur quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione, quam ipsa divina sancte perficiunt. Tunc quaero de illa reductione : constat enim quod secundum ordinem hierarchiae unus reducit alterum, sicut infra in tractatu de Ordinibus disputabitur : ergo videtur, quod unus alii sit manifestatio illa luminis divini.
Ulterius quaeritur de tertio quod dicit, speculum purum.
- Est enim speculum receptivum formae rei, et non essentiae : angelus autem recipit essentiam divinam per se potius quam formam.
- Item, speculum positum in obscuro magis recipit quam positum sub radiis solis : angeli autem stant immediate sub radiis Dei : ergo videtur, quod specula esse non possunt.
- Praeterea, quandocumque vocat eos, maxime secundum aliam translationem, « agalmata », numquid agalma idem est quod speculum ?
Videtur quod sic :
quia Commentator dicit, quod « agalmata » idem est apud Graecos quod apud nos imago, vel speculum, vel similitudo. Cum igitur unus illuminando alium, conducit eum ad hoc quod efficitur agalma illius secundum Dionysium, videtur quod unius alii sit speculum.
Tunc quaero : Utrum quilibet cuilibet, vel non ? Si non : hoc non videtur : quia tunc non quilibet alii posset significare suam intentionem : ergo videtur, quod quilibet alii est speculum et agalma. Sed contra : Illuminatio descendit et non ascendit : ergo inferioris est esse speculum tantum, et superioris illuminationis manifestatorem : ergo videtur, quod in ista assignatione manifestatio divini luminis, et speculum purum non referantur ad eumdem angelum.
Ulterius quaeritur de quarto quod dicit, quod suscipit totam boniformis deitatis pulchritudinem.
Hoc enim impossibile est : quia sic Deus ab aliquo increato intellectu circumscriberetur, quod esse non potest.
Similiter de ultimo quod dicit, quod facit munde in se splendere bonitatem silentii quod est in abditis.
- Angelus enim non facit hoc, sed potius Deus.
- Praeterea, qualiter est in abditis, et silentium, si ipse facit hoc splendere in seipso : splendor enim non patitur esse in abditis : quia omnia quae sunt in lumine splendentia, ipso lumine manifestantur.
Solutio. Notandum, quod Dionysius hic quinque colligit quae conveniunt angelo illuminato et beatificato per contemplationem Verbi : quorum tria accipiuntur in natura angeli beatificata, et illa tria se consequuntur.
Et unum est, quod sit capax substantiae beatificantis : et ad hoc exiguntur quinque dispositiones, scilicet remotio ab impuro impediente. Secundum est puritas, ut sit undique de se aptum natum deitati penetranti : sicut et speculum in quantum speculum est, capax est imaginis : et puritas removet opaci naturam, quae non reciperet : claritas autem ponit politionem ipsius, ne forte obscurum una parte obumbraret aliam. Et sequuntur tres dispositiones per remotionem ab accidentaliter fuscantibus, scilicet contaminatio, coinquinatio, et maculatio. Et contaminatio proprie fit ex laesione tactus relinquentis infectionem : coinquinatio autem a tactu sordium : maculatio autem ab inquinatione infecti spiritus ab oculis procedentis, sicut speculum maculatur ad adspectum menstruatae mulieris. Et ista figurate referuntur ad beatos spiritus : quia capacitas est ibi quoad naturam virtualem : et puritas per remotionem a materia opacitatem inducente, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sed claritas est ex aequalitate per remotionem a poenalitate : quia tribulatio (ut dicit Philosophus) facit inaequalem virtutem. Incontaminatio autem dicit remotionem a contactu male conversantium : quia ex societate adhaeret tactus inficiens. Incoinquinatio autem dicit remotionem a sordibus vitiorum : et immaculatum dicit nobilitatem spiritus depurati in ipsis ab omni defectu menstruositatis et mutabilitatis. Et hoc est primum cum suis conditionibus.
Secundum autem, quod ipsum secundum actum recipiat incidens lumen a Deo : quod totum quidem incidit, sed non recipitur nisi pro capacitate.
Et tertium est, quod reflectat ad puros angulos : quia omnis reflexio incidentis luminis est ad puros angulos, ut probatum est in perspectivis. Non autem erit ista reflexio nisi in eamdem lineam incipientem directe in Deum, ut excitetur calor ardoris perpetuae caritatis. Et haec duo tangit ipse per duo quae subiungit, scilicet suscipientes totam, si conveniens est dicere, etc., et per illud : Et munde splendere. Duo autem prima accipiuntur secundum conformitatem angeli impleti Deo ad Deum : et unum quidem est manifestatio divini luminis in se, sicut ferrum ardens manifestat ignem : et alterum est conformitas manifestantis ad manifestatum, et hoc est imago Dei.
Et per hoc iam fere patet solutio ad totum.
Ad id enim quod obicitur de imagine, dicendum, quod nullo illorum modorum sumitur, sed potius pro conformitate dicta.
Ad aliud dicendum quod omnes in visione quae merces est, immediate stant sub radiis solis et informantur a Deo : sed in aliis revelationibus unus illuminatur ab alio : et de istis infra dicetur.
Ad id quod obicitur de Dionysio, dicendum, quod ipse non intendit, quod non omnes immediate informantur a verbo : sed potius, quod secundum proportionem verbum accipiunt superiores summe, et medii medio modo, et inferiores extremo modo : tamen omnes stant in vestibulis Trinitatis, amicti lumine Dei sicut vestimento.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod manifestat lumen occultum, sicut dictum est : et hoc non est lumen theophaniae quo unus illuminat alium, sed theophaniae qua quilibet illuminatur a Deo.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod tales obiectiones et calumniae sacrorum librorum proveniunt ex hoc quod non intelligitur, quod theophania dicit duo, scilicet lumen gloriae elevans intellectum et phantasiam confortans, et hoc est gloria creata quae unitur intellectui angeli : dicit etiam intelligibile distinguens et perficiens intellectum, et hoc nihil aliud est quam Deus : sicut etiam in sensu visus est lumen perficiens, et color determinans visum : et in intellectu nostro est lumen intellectus agentis elevans et illuminans, et intelligibile distinguens. Natura enim intellectus ibi figi non potest nisi confortetur lumine sibi a Deo influxo. Et tunc cessat obiectio : quia tunc lumen illud est signum, non in quo videtur Deus tamquam in medio, sed sub quo confortante intellectum, intellectus immediate figitur in Deo.
Ad id quod quaeritur de speculo, dicendum quod materiale speculum ex sui imperfectione non recipit nisi in obscuro : sed illud non est ita : quia non recipit radios divini luminis in superficie sui tantum, ut materiale speculum, sed potius in sui profundum et intima.
Ad hoc quod quaeritur de agalmatibus : Utrum unus alii possit esse imago ? Dicendum, quod non proprie, nec etiam speculum hoc modo dictum, quia dicit capacitatem gloriae : sed unus alii potest esse occasio vel causa illuminationis alicuius ad opus pertinentis, pro cuius receptione non dicitur speculum vel imago hoc modo quo hic consideratur, nisi forte secundum quid. Et bene concedo, quod omnes sibi loquuntur : sed non omnes se illuminant, sicut notatum est in I libro Sententiarum.
Ad id quid obicitur de quarta, iam patet solutio, quia totum se Deus exhibet, sed recipitur pro capacitate uniuscuiusque, ita quod totus est intus, sed non inclusus, quin sit etiam totus extra : et hoc intendit dicere.
Ad ultimum dicendum, quod lux divina per se manifestissima est : et non est abdita, nisi quia est inaccessibilis ad comprehendendum : et ideo vocatur silentium, quia nihil participans eam, loquitur eam totam, sicut ipsa se loquitur in Trinitate personarum : et ideo dicitur occultum, quia nemo novit comprehendendo, nisi Trinitas Deus.
ARTICULUS II
Utrum angelus sit creatus in beatitudine ?
Secundo quaeritur : Utrum angelus sit creatus in beatitudine, vel non ?
Et videtur, quod sic : quia
- Ita dicit Augustinus in libro de Correptione et gratia : angeli etsi creati sunt beati, erat tamen quod beatitudini eorum adderetur : ergo beati facti sunt.
Sed quia hoc multoties dicit in pluribus locis super Genesim, obiciatur ad idem per rationem.
- Beatitudo enim consistit in visione Verbi : angeli autem in primo statu viderunt Verbum : ergo in primo statu fuerunt beati. Prima probatur per dictum Augustini, quod formabantur angeli per conversionem ad Verbum, videndo illud. Secunda probatur per hoc quod non potuit angelus videre creaturam fiendam in Verbo, nisi videret Verbum : ergo videtur, quod fuit beatus.
Item, Augustinus in libro II super Genesim dicit sic : Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant angeli, ut visibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicerent, qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur : atque inde ista despicientes secundum id quod intus vident, vel recte facta probant, vel peccata improbant. Ergo si perfruuntur ex quo facti sunt, videtur quod beati facti sunt.
- Item, Augustinus in libro IV super Genesim : Mane est cum cognitione creaturae in laudem Creatoris assurgitur : ergo patet, quod fruebantur, et videbant, et laudabant : isti autem actus videntur esse beatitudinis : ergo videtur, quod facti sunt beati.
Sed contra : In Littera habetur, quod beatus non est, qui sui casus est incertus : sed angeli sui casus erant incerti : cum ergo a principio non fuerunt confirmati, videtur quod ipsi non fuerunt beati.
Solutio. Dicendum, quod Magister satis innuit solutionem huius quaestionis in Littera, quod beatitudo dicitur multis modis : scilicet secundum optimum statum naturalium sine miseria, et sic primus homo et angelus primus, uterque secundum suum statum fuit beatus. Quandoque dicitur beatitudo species beatitudinis, et sic dicitur : Beatus vir qui timet Dominum. Quandoque dicitur status omnium bonorum aggregatione perfectus : sic soli confirmati cum Deo dicuntur esse beati. Quandoque dicitur status omnium bonorum, quae substantialiter sunt ipsum quod dicitur beatum : et sic nihil est beatum nisi solus Deus.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod secundum eos qui dicunt, quod angelus non est creatus in gratia, oportet dicere, quod dupliciter contingit videre Verbum, scilicet ut est ars et ratio fiendorum, et ut est obiectum beatitudinis. Primo modo viderunt angeli : secundo modo viderunt beati.
Si autem quaeritur : Qualiter contingit unum separari ab alio ? Dico quod in comparatione ad actum animae, vel spiritualis substantiae, hoc leve est : quia ea quae non separantur in re, bene separat intellectus : et contingit unum et idem intelligere in ratione una et non in alia : cum etiam speculum illud aeternum voluntarium est, et ostendit se sicut vult, et in qua ratione vult, et quantum et quando vult.
Ad aliud dicunt, quod intelligitur de pietate et contemplatione naturali, non beatitudinis.
Sequitur ad ultimum. Praeterea, potest dici, quod laus est de cognitis per naturam in Verbo, et non per gratiam.
ARTICULUS III
Utrum angeli mali potuerunt praescire suum casum, vel non ?
Tertio quaeritur : utrum praescire potuerunt suum casum ?
Et videtur, quod sic : quia
- Deus summe diligens nostram salutem, omnes occasiones standi debuit dare : praevisio autem casus est cautela iuvans ad standum : ergo videtur, quod expediens fuerit casum praescire.
- Item, Dominus revelavit Petro suum casum, dicens : Antequam gallus, etc. : ergo videtur, quod debuerit idem fecisse angelo.
- Item, ponamus quod revelaverit ei, quod inconveniens sequeretur ? Videtur, quod nullum : quia praemonuit hominem ne caderet, quando dixerat : In quocumque die comederis ex eo, etc. : ergo videtur, quod bonum fuisset etiam daemoni.
- Item, Dominus potuit hoc revelare, cuius potestas in nullo constringitur : ergo ille qui acciperet hanc revelationem, potuit hoc praescire.
Sed contra hoc sunt quatuor rationes Anselmi in libro de Casu diaboli, quarum prima est haec :
- Scientia non est nisi certorum et necessariorum : contingens autem fuit casus angeli antequam fieret : ergo praescire non potuit, nisi forte a Deo cui nihil est contingens.
- Si autem dicas, quod potuit habere aestimationem de casu suo. Contra : Dicit Anselmus : Detur, quod aestimationem casus habuerit : aut voluit casum futurum, aut non : si voluit, ergo ipsa voluntate cadente, iam cecidit : ergo cecidit antequam caderet, quod falsum est. Si autem noluit : ergo doluit de casu futuro : et quanto plus doluit, tanto miserior fuit : ergo quanto plus casum praescivit, tanto miserior fuit : sed quanto plus doluit de casu, tanto fuit iustior : et quanto iustior, tanto debuit esse felicior : ergo a primo quanto plus doluit, tanto debuit esse felicior. Et prius habitum est, quod quanto plus doluit, tanto fuit miserior : ergo unde debuit esse felicior, inde fuit miserior, quod non patitur ordo iustitiae : ergo non potuit praescire casum.
- Item, tertia ratio est : Aut praesciendo casum, volebat tenere rectitudinem in qua creatus fuit, aut non. Si sic, ergo volebat perseverare in ea : quia nemo tenet eam nisi volendo perseverare : sed volendo perseverare, putabat se debere perseverare, et praesciebat casum : ergo praesciendo casum, putabat se debere perseverare, quod absurdum est. Si autem non volebat perseverare : ergo iam cecidit : ergo cecidit antequam caderet, quod non potest esse.
- Item, quarta ratio : Si scivisset, aut cavisset, aut non. Si cavisset : aut amore iustitiae, aut non. Constat, quod non amore iustitiae : quia hoc rei postmodum probavit eventus : et quando casus non cavetur amore iustitiae, iam cor cecidit per affectum cadendi : ergo cecidit antequam caderet per cadendi affectum. Si autem non cavisset, tunc inutilis fuisset eius scientia, quod est impossibile, cum in Littera scribatur, quod scientia est fructus pietatis.
Solutio. Cum sanctis Doctoribus dicendum est, quod non potuit praescire suum casum, et causam satis tangit Anselmus obiciendo.
Ad primum ergo dicendum, quod non fuisset occasio standi, sed potius desperandi : quia possibilitatem cadendi bene scivit, propter hoc quod non erat confirmatus : et iterum bene scivit, quod cadens de stricta iustitia aeternaliter puniri mereretur, sed ipse (ut dicit Anselmus) forte non putabat, quod Deus hoc faceret quod iuste facere posset : et ideo cum quaeritur de praescientia casus, ex quo bene scivit possibilitatem casus, non quaeritur nisi de actu cadendi : et praescientia illius potius induceret desperationem quam cautelam.
Ad aliud dicendum, quod Petrus non accepit hoc tam quam ex praescientia dictum, sed tamquam admonitionem cautelae, quam non oportuit fieri daemoni, quia bene scivit quod cavere debuit ne caderet.
Item, non est simile de Petro : quia Petrus cecidit non a statu poenitendi, sed in statu cum possibilitate resurgendi : sed daemon cadens, simul cum hoc a statu poenitendi cecidit : quia ut dicit Damascenus : Quod est in hominibus mors, hoc est in angelis casus.
Ad aliud patet solutio per rationes Anselmi, qui deducit ad multa inconvenientia. Et praeter ea sunt duo : quaedam poena tristitiae praecederet culpam, et inducerentur angeli cadentes in tristitiam desperationis suffocantem, antequam aliquid mali meruissent.
Ad aliud dicendum, quod Deus potuit id revelare : sed posito quod revelasset, dico quod cum dependeret adhuc a libero arbitrio angeli, ipse accepisset hoc non solum ex praescientia, sed ex cautela revelatum fuisse a Domino.
Ad alia autem quae hic possent quaeri, scilicet utrum boni angeli suam confirmationem praescire potuerunt, vel praescire casum malorum angelorum ? satis sufficiunt ea quae dicit Magister in Littera.
