Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio I

QUAESTIONES IN TERTIUM SENTENTIARUM LIBRUM

 

DISTINCTIO I

Cum venerit plenitudo....

 

Circa tertium Librum Sententiarum quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utrum Incarnatio sit possibilis.

 

Videtur quod non.

  1. Quia actus purus et infinitus non est componibilis vei unibilis ; sed verbum divinum est actus purus et infinitus ; ergo. Probatio maioris : componibile caret perfectione eius cum quo componitur ; sed infinitum non caret aliqua perfectione ; ergo non est alicui componibiie.
  2. Praeterea, plus distant natura creata et increata quam contraria ; sed contraria non possunt uniri, ut ponit Aristoteles 4 Metaph. ; ergo similiter natura creata et increata non possunt uniri.
  3. Praeterea, incarnare est agere, ergo incarnari est pati ; sed Verbum divinum non potest pati ; ergo similiter non potest incarnari.
  4. Praeterea, inter unibilia debet esse proportio ; sed finiti ad infinitum nulla est proportio ; ergo natura humana quae est finita non potest uniri Verbo divino, quod est infinitum.
  5. Praeterea ultimo sic : Omnis dependentia terminatur ad aliquid independens et absolutum ; sed Verbum divinum non est absolutum ; ergo non potest terminare dependentiam naturae humanae ad suppositum, et per consequens non est possibilis incarnatio.

 

Contra.

Plus potest Deus facere quam homo potest loqui, iuxta illud Lucae 2 : Apud Deum non est impossibile omne verbum ; sed homo potest dicere : Deus est incarnatus ; ergo incarnatio est possibilis.

 

In illa quaestione veritas est certa, quia quod Filius Dei sit incarnatus est articulus fidei.

Praeterea quod est factum est possibile fieri ; sed incarnatio est facta, iuxta illud Ioan. 1 : Verbum caro factum est ; ergo incarnatio est possibilis. Oportet ergo insistere in declarando hanc possibilitatem, ubi sunt plures viae vel opiniones.

 

Una opinio dicit sic : Quando est una forma quae continet virtualiter formam cui competit aliquis actus, potest ei competere similis actus. Exemplum huius : Ignis habet calefacere, et quia sol continet virtualiter formam ignis, ideo sol potest calefacere. Ex hoc arguitur sic : illud quod continet virtualiter suppositam creatum potest gerere vicem suppositi creati vel humani ; sed suppositum divinum continet virtualiter suppositum creatum ; ergo potest gerere vicem suppositi creati vel humani. Sed suppositum humanum sustentat naturam humanam. Ergo hoc potest suppositum divinum. Sed ista suppositatio est incarnatio. Ergo incarnatio est possibilis.

 

Contra illam viam arguitur dupliciter.

Primo sic : Illud quod est ratio continendi multas perfectiones dicit perfectionem simpliciter ; sed suppositum divinum non dicit perfectionem simpliciter ; ergo non est ratio continendi istas perfectiones vel multa supposita distincta. Minor probatur, tum quia opinans concedit eam, tum quia si suppositum Filii diceret perfectionem simpliciter, sequeretur quod aliqua perfectio esset in una persona, quae non esset in alia.

Secundo sic : Ratio personalitatis ita est propor- tionata naturae sicut natura est proportionata personae ; sed non obstante quod essentia divina contineat omnem creaturam eminenter, non tamen potest esse essentia formaliter alicuius personae creatae ; ergo similiter dato quod suppositum divinum contineat suppositum creatum, adhuc non poterit supplere vicem personalitatis creatae.

 

Secunda via declarans possibilitatem incarnationis est ista. Prius potest esse sine suo posteriori ; sed singularitas naturae est prior personalitate vel supposito ; ergo potest separari ab eo, et per consequens ab alio supposito sustentari, et sic fuit in incarnatione, quia natura assumpta fuit absoluta a supposito proprio et suppositata a supposito divino.

Contra hoc obicitur sic : prius potest separari a posteriori ; sed natura specifica est prior natura singulari ; ergo potest esse in effectu aliqua natura specifica et tamen non singularis, et sic redibit error Platonis.

Respondetur quod non est simile, quia singularitas est idem realiter quod ipsa natura, et ideo non potest fieri natura quin sit singularis ; suppositum autem non est idem realiter quod natura suppositata.

 

Sed ista solutio implicat unum dubium neccerario discutiendum, quia ex eius solutione habebunt aliquae conclusiones evidentiam ; oportet enim videre quid addit suppositum vel persona super naturam. Et dicunt aliqui, quod addit praecise negationem dependentiae, quia si adderet aliquid positivum, sequeretur quod natura humana in Christo esset imperfectior quam in aliis hominibus, quia in Christo non ponitur natura humana cum illo positivo. In aliis autem hominibus ponitur cum illo positivo.

Praeterea, secundum Damascenum, quod est inassumptibile est incommunicabile ; sed nihil est in natura humana quod sit incommunicabile ; ergo nihil est inassumptibile. Sed suppositum est inassumptibile ; ergo non dicit aliquid positivum.

Aliis videtur oppositum, quia si suppositum dicit praecise negationem dependentiae, sequeretur quod anima separata sit persona, quia non dependet.

Praeterea, perfectio simpliciter non dicit praecise negationem ; sed persona dicit perfectionem simpliciter ; ergo.

Praeterea : Non est incommunicabilis negatio nisi per affirmationem ; sed suppositum vel persona dicit incommunicabilitatem ; ergo non dicit praecisam negationem. Potest tamen teneri prima opinio, quod persona dicit negationem dependentiae, sed est triplex dependentiae negatio, scilicet negatio dependentiae actualis, et negatio dependentiae aptitudinalis, et negatio dependentiae potentionalis, et istae negationes reperiuntur in personis divinis, quia nec actu dependent, nec apte natae sunt dependere, nec possunt dependere. Duae autem negationes sufficiunt ad personalitatem in creaturis, et propter defectum negationis dependentiae actualis, natura humana in Christo non est persona, et propter defectum secundae dependentiae anima separata non est persona, et per hoc patet solutio primi argumenti primae opinionis.

 

Ad secundum argumentum patuit lib. I. Sufficit enim quod non dicat imperfectionem, dato quod non dicat perfectionem, sicut innascibilitas in Patre non dicit imperfectionem.

Ad tertium concedo quod sicut aliqua natura est communicabilis per identitatem ut in divinis, vel per informationem, ita suppositum est incommunicabile incommunicabilitate opposita huic duplici communicabilitati, quia non est communicabile per identitatem nec per informationem. Et cum dicitur quod nulla negatio est incommunicabilis de se, verum est ut quo, negatur ut quod.

 

Tertia via declarans possibilitatem Incarnationis est ista : licet res unius generis non possit esse alterius, potest tamen habere modum alterius generis sicut accidens, quamvis non possit esse res de genere substantiae, tamen potest habere modum substantiae sicut in Sacramento altaris ubi est accidens sine subiecto ; ergo sicut accidens potest sine subiecto, ita substantia sive natura humana, potest induere hunc modum, ut sit in alieno supposito ; sic ponitur in Incarnatione, scilicet quod natura humana sit in alieno supposito.

 

Contra. Probare unum creditum, per aliud creditum, non haberetur inde maior evidentia quaesiti ; sed sicut est credita Incarnatio, ita creditum est accidens esse sine subiecto ; ergo.

Praeterea. Quando dicitur quod res unius generis potest induere modum alterius generis, hoc est falsum de modo proprio illius generis. Accidens enim in Eucharistia, non induit modum proprium substantiae, quia modus proprie substantiae est non dependere actualiter vel aptitudinaliter. Accidens autem in Eucharistia dependet aptitudinaliter. Nec valet si adducitur illud Philosophis. 5 Metaph. quod differentia substantiae habet modum qualitatis, quia non intendit ibi Philosophus de modo proprio generis qualitatis, sed intendit imponere multiplicitatem huius nominis quale et in voce dicitur per modum qualis.

 

Quarta via est ista.

Quanto res sunt magis distinctae et diversae, tanto magis unibiles. Nam individua unius speciei non possunt sic uniri sicut res diversorum generum ; sed creatum et increatum maxime distant et differunt ; ergo possunt ad invicem uniri. Ratio non valet, quia distantia inter extrema unibilia non est ratio unionis, sed ratio unionis inter distantia, de quibus ponitur exemplum, est possibilitas in uno extremo et actus in altero, quod in proposito non potest poni, quia nec Verbum est actus humanae naturae nec e converso, et sic lapis et homo maxime possent facere unum, et tamen non possunt.

Et ideo declaratur ista possibilitas aliter sic : Independens, in quantum independens, potest terminare dependentiam alterius ad ipsum quod natum est habere talem terminum ; sed suppositum divinum est independens, et dependentia humanae naturae est nata habere personam per terminum et non naturam ; ergo persona divina independens potest terminare dependentiam naturae humanae ad ipsam, et haec est Incarnatio.

Praeterea : Quod non repugnat perfectioni naturae vel personae divinae potest ponit in ea : sed Incarnatio non repugnat perfectioni divinae naturae nec personae ; ergo etc. Minor probatur, quia illa Incarnatio nihil aliud est nisi terminatio dependentiae naturae humanae ad suppositum divinum, et sic non ponit limitationem, vel compositionem vel imperfectionem in divina persona. Ouod declaratur sic : Quidquid est perfectionis in creaturis debet attribui Deo, amota omni imperfectione ; sed substentare in substantia est perfectionis, informari autem ab accidente est imperfectionis ; ergo, sublato hoc secundo, primum potest manere in Deo, et potest sustentare humanam naturam sine informatione vel imperfectione.

 

Ad primum in contrarium cum dicitur : actus purus et infinitus, non est alicui componibilis. Dico quod verum est sicut pars componitur vel unitur cum toto, quia tunc caret aliqua perfectione, sed bene est unibilis, idest potens terminare dependentiam alterius ad ipsum.

 

Ad secundum dico, quod non est simile de unione contrariorum et naturae creatae et increatae, quia natura creata et increata formaliter non repugnant, ideo possunt uniri ; contraria vero formaliter repugnant, ideo non uniuntur. Et cum dicis : plus distant natura creata et increata quam contraria ; hoc non valet, quia plus distant res diversorum generum quam res eiusdem generis, et tamen res diversorum generum possunt uniri, res autem unius generis, sicut album et nigrum non possunt uniri.

 

Ad tertium cum dicis : Incarnari est pati, dico quod Priscianus dicit quod quaedam sunt verba quae in voce passiva signant actionem ut uniri, quaedam quae in voce activa signant passionem ut video ; et illo modo intelligendum est in proposito, cum dicitur natura divina humanae naturae uniri, non quod natura divina aliquid patitur, sed quod natura divina unit sibi naturam humanam.

Aliter potest dici quod incarnare et incarnari habent se sicut amare et amari ; sed amari non est pati ; ergo nec incarnari. Scotus vero dicit quod incarnari non est passivum ei cor respondens, quod est incarnare secundum rem, sed vocaliter tantum ; sed passivum reale sibi correspondens est assumi, unde tres incarnant active, sed una sola terminat incarnationem et illa dicitur incarnari non tamen passive.

 

Ad quartum dico quod maior est vera si intelligatur de proportione quae attenditur in convenientia ordinis ; si autem intelligatur de proportione quae est commensuratio quantitatis, non est verum. Nunc autem inter creaturam et Deum est convenientia ordinis pro eo quod natura rationalis, eo ipso quod est imago Dei, nata est ordinari ad ipsum immediate, ideo conceditur proportio quae sufficit ad hanc unionem.

 

Ad ultimum dico quod dependentia potest terminari ad aliquid indipendens, dato quod illud non sit absolutum. Et sic est in proposito quia suppositum Verbi est independens.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur

Utrum una persona possit incarnari sine alia.

 

Videtur quod non.

  1. Quia secundum sanctos opera Trinitatis ad extra sunt indivisa ; sed incarnatio est opus Trinitatis ; ergo.
  2. Praeterea, maior est unio hypostatica quam beatifica ; sed in unione beatifica anima non potest uniri uni personae quin uniatur aliis ; ergo similiter natura humana non potest uniri uni personae quin uniatur alteri.

 

Contra.

Ioan. I : Verbum caro factum est ; sed Verbum est persona Filii ; ergo solus Filius est incarnatus.

 

In ista quaestione, primo ponam conclusionem, secundo conclusionis declarationem.

 

Quantum ad primum dico quod incarnatio comparatur ad Deum ut ad causam efficientem vel ut ad causam terminantem. Si primo modo, quia opera Trinitatis sunt indivisa, dico quod una persona non efficit incarnationem sine altera. Si autem loquamur de incarnatione secundo modo, dico quod una persona potuit incarnari, et quia de facto est incarnata sine altera.

Hanc conclusionem declaro dupliciter. Primo sic : Licet tres personae sint in una essentia, tamen tres personae sunt tres substantiae personales ; sed incarnatio terminatur ad substantiam ; ergo una persona potest incarnari sine alia. Praeterea effectus ponitur nullibi nisi per applicationem virtutis suae causae ; sed incarnatio est effectus Trinitatis, et Trinitas applicat ad unam substantiam vel personam ; ergo una persona potest incarnari sine alia.

Sed occurrit hic dubium quod illud est ratio terminandi incarnationem per quod continetur suppositum creatum, et per quod natura assumpta est in potentia obedientiali ; sed illud est essentia non persona ; ergo essentia est ratio terminandi incarnationem ; sed eadem est essentia in tribus personis ; ergo una persona non potest incarnari sine alia.

 

Solutio huius dubii patet ex praecea. quaest. Supponit enim in isto dubio quod quia terminans incarnationem continet suppositum creatum, ideo potest gerere eius vicem, quod est superius improbatum, quia ratio possibilitatis incarnationis, ut visum fuit, est quia suppositum divinum est independens, et independens in quantum independens potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, et sic ratio incarnationis non est continentia, ut dubium assumit, sed est independentia.

 

Ad primum principale, opera Trinitatis sunt indivisa in ratione causae efficientis, tamen in ratio ne causae terminativae una potest terminare incarnationem et non altera.

 

Ad secundum non est simile de unione beatifica et hypostatica, quia in unione beatifica terminus formalis unionis est essentia divina quae est una in tribus ; in unione autem hypostatica, formalis terminus est proprietas relativa, ideo non concludit argumentum, etc.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur

Utrum tres personae possint assumere eandem naturam numero.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia natura antequam assumatur ab aliqua persona est a qualibet per se divisim assumptibilis ; ponatur ergo quod omnes se habeant ad assumptionem huius naturae, vel ergo omnes assumerent et habeo propositum ; vel nulla assumeret, quod est inconveniens ; vel una assumeret et altera non, et hoc non potest poni quia non videtur ratio quare potius vel prius assumatur ab una persona quam ab alia.
  2. Praeterea. Natura humana in Christo antequam assumeretur a Filio erat assumptibilis a Patre ; ergo et modo est assumptibilis a Patre.

Probatio consequentia : Ideo erat assumptibilis a Patre, quia erat in potentia obedientiali ; sed ita est nunc ista natura in potentia obedientiali, sicut tunc ; ergo ita est assumptibilis modo sicut tunc.

 

Contra.

Anselmus in libro Cur Deus homo dicit quod plures personae eundem hominem assumere nequiverunt.

Praeterea si plures personae possunt assumere eandem naturam, argueretur per syllogismum expositorium sic : Iste homo est hic pater, iste homo est hic filius ; ergo hic pater est hic filius ; sed illud est impossibile ; ergo et illud ex quo sequitur.

 

In ista quaestione sunt tres articuli secundum quod circa eam sunt tres opiniones ; duae sunt extremae, et tertia mediat.

Prima est Bonaventurae Lib. 3. q. 2, quod plures personae non possunt assumere eandem naturam numero, quia omnis assumptio terminatur ad aliquam unitatem ; sed si plures personae assumerent eandem naturam, ista assumptio non terminaretur ad aliquam unitatem ; ergo. Probatio minoris. Si ista assumptio terminaretur ad aliquam unitatem, vel hoc esset in natura assumpta, vel in natura assumente : sed non potest in natura assumpta poni, quia assumere est ad se sumere, et sic natura assumpta debet trahi ad modum naturae assumentis et non e converso. Non enim potest poni unitas ex parte naturae assumentis in illa assumptione, quia vel hoc esset ex parte essentiae vel ex parte personae ; ex parte essentiae non potest poni, quia natura humana non transfertur in divinam ; nec potest poni ex parte personae, si ponis quod assumatur a pluribus personis.

Praeterea illud quod convenit essentiae divinae propter sui infinitatem non potest competere alicui naturae creatae ; sed quod essentia sit in pluribus personis, convenit sibi per suam infinitatem et immensitatem ; ergo non potest competere alicui naturae creatae, et per consequens nulla natura creata potest assumi a pluribus suppositis.

Praeterea. Sustentificatio activa ex parte persome est infinita, sustentificatio passiva ex parte naturae est finita ; sed quando infinitum sustentificat finitum evacuat omnem potentiam finiti ; ergo non est potentia in ista natura ut sustentificetur ad alio supposito.

Praeterea. Perfectiori modo sustentificatur natura humana in supposito divino quam in supposito humano ; sed natura humana sustentificata vel suppositata in supposito humano, non potest ab alio supposito sustentificari : ergo etc.

 

Alia est opinio Thomae part. 3. q.3. art. 6, quod licet plures personae non possint assumere eandem hypostasim, bene tamen possunt assumere hanc naturam. Hanc opinionem confirmant Guilhelmus et Varro lib. 3. q.3 tripliciter :

Primo sic : Natura est prior supposito, quia illud est prius quod potest esse sine altero ; sed natura potest esse sine supposito quia Christus assumpsit naturam et non suppositum. Tunc arguitur sic : ad multiplicationem posterioris non necessario ponitur multiplicatio prioris ; sed suppositum est posterius natura ; ergo propter multiplicationem suppositi non oportet multiplicare naturam suppositi, et sic non impossibile est eandem naturam in pluribus esse.

Secundo sic : Distinctio relativa non est causa distinctionis in absolutis ; sed distinctio in natura est absolutorum, distinctio autem in suppositis est relativorum ; ergo, propter distinctionem et multiplicationem suppositorum, non oportet ponere distinctionem et multiplicationem naturae.

Tertio sic : Eadem anima potest esse in pluribus partibus corporis naturaliter et idem corpus in pluribus locis supernaturaliter ; ergo multo magis eadem natura in pluribus suppositis.

 

Tertia opinio est Scoti qui dicit quia aut ponitur formalis terminus Incarnationis essentia aut proprietas relativa. Si ponitur quod essentia sit formalis terminus Incarnationis dicit quod plures personae, mediante essentia, possunt assumere eandem naturam numero. Si autem ponatur quod formalis terminus Incarnationis sit proprietas relativa sive persona, tunc est impossibile quod plures personae mediante essentia possunt assumere eandem naturam numero. Quod probatur sic : in omni dependentia essentiali unum dependens praecise dependet ad unum quod totaliter terminat eius dependentiam : sed in illa assumptione est dependentia essentialis unius naturae et una persona totaliter terminat eam ; ergo idem non potest hoc modo dependere ad plures personas et assumi a pluribus personis. Maior probatur. Quia impossibile est idem causatum habere plures causas essentiales uno genere causandi a quibus dependeat ; tunc enim aliquid potest esse ab aliquo ut a causa, quo posito et remoto nihilominus esset. Minor probatur etiam quia personalitas causata totaliter terminat dependentiam naturae, ut ista stante non possit habere aliam ; sed non minus terminat eam personalitas personae divinae quam personalitas personae creatae. Si teneatur ista opinio quae verissima est, non oportet respondere ad argumenta primae opinionis scilicet Bonaventurae, quia non sunt contra eam.

 

Ad primum secundae opinionis dico quod non oportet quodcunque prius manere indistinctum posita distinctione in posteriori, maxime quando est posterius quod totaliter terminat dependentiam prioris. Nunc autem sic est suppositum respectu naturae humanae, scilicet suppositum Filii.

 

Eodem modo potest dici ad secundum. Vel dicitur quod relatio quae sequitur absolutum non facit distinctionem in eo, nunc autem supposita divina si assumerent eandem naturam ista distinctio procederet.

 

Ad tertium dico quod non est simile, in istis enim exemplis non est formalis repugnatia, hic autem scilicet quod natura creata sit in pluribus suppositis est repugnantia formalis, tum quia esset infinita ut deducebat una ratio primae opinionis et infinitas repugnat creaturae ; tum quia essentialis dependentia terminatur ad unum totale independens.

 

Ad primum principale dico quod tres personae possunt agere ad assumptionem unius naturae effective non autem terminative, quia ad impossibile nulla est potentia ; hoc autem est impossibile, ut dictum est, quod eadem natura suppositetur a pluribus suppositis.

 

Ad secundum nego consequentiam ; ad probationem cum dicitur quod ideo est assumptibilis natura quia est in potentia obedientiali, concedo antequam assumeretur, sed postquam assumpta est ab uno supposito, iam reducta est ad actum, et ideo stante illo actu non potest reduci ad alium actum, quemadmodum superficies est in potentia ad albedinem et nigredinem, stante ipsa subalbedine non potest reduci ad actum nigredinis.

 

Ad primum in contrarium dico quod Anselmus dicit quod plures personae eundem hominem assumere nequeunt si persona divina est primus et formalis terminus Incarnationis.

 

Ad secundum de syllogismo expositorio dico quod syllogismus expositorius non concludit nisi quando illud quod assumitur verificatur solum de uno ; si autem potest verificari de alio tunc non valet. Exemplum huius ut dicatur sic : hic motus est actio, hic motus est passio, ergo actio est passio, non valet quia motus in maiori et minori verificatur pro eodem ; et sic est in proposito, ideo non concludit.

Section 1 sur 33
Section suivante