Distinctio XXVI — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XXVI
Est autem spes virtus...
Circa hanc Distinctionem 26 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et charitate.
Et videtur primo quod non sit virtus.
- Quia nulla virtus est passio ex 2 Ethic. ; sed spes est passio ; ergo.
- Praeterea, videtur quod non sit virtus theologica, quia medietas duarum malitiarum est virtus cardinalis non theologica : sed spes est virtus duarum malitiarum, quia est medietas inter praesumptionem et desperationem ; ergo spes est virtus cardinalis ct non theologica.
- Praeterea, videtur quod non sit virtus distincta a charitate et fide, quia duo perfectibilia respectu eiusdem obiecti numero sufficienter perficiuntur per duas perfectiones ; sed in anima sunt duo perfectibilia, scilicet intellectus et voluntas, quae respiciunt idem, scilicet Deum ; ergo sufficienter perficiuntur per duas perfectiones. Sed istae perfectiones sunt fides et charitas : ergo non oportet ponere spem distinctam a fide et charitate.
Contra.
Illud quod subservit contemplationi et sursum elevat mentem in Deum est virtus theologica ; sed spes est huiusmodi ; ergo. Praeterea, Apostolus I Cor. 3 : Nunc manent fides, spes, charitas tria haec... ; ergo secundum Apostolum spes est virtus distincta a fide et charitate.
Responsio.
In ista quaestione sunt tria videnda. Primo, si spes est virtus theologica. Secundo, si spes est virtus distincta a fide et charitate. Tertio, si spes est prior charitate.
Quantum ad primum patet per omnes quod spes est virtus theologica, quod probatur sic : Fides est virtus theologica quia habet Deum pro obiecto in ratione motivi ; sed spes similiter habet Deum pro obiecto in ratione motivi ; ergo spes est virtus theologica. Minor probatur, quia sicut fides in credendo tanquam demonstranti vera, sic spes Deo innititur tanquam promittenti magna.
Praeterea, probatur idem sic : quod facit ad reparationem imaginis creatae est virtus theologica ; sed spes facit ad reparationem imaginis creatae ; ergo.
Ad declarationem huius rationis dicitur quod quemadmodum in anima sunt tres dotes secundum tres vires, scilicet visio quae perficit partem rationalem, et dilectio quae perficit partem concupiscibilem, et tentio quae perficit partem irascibilem, sic correspondenter pro statu viae huius ponuntur tres habitus perficientes animam, scilicet fides, spes et charitas. Hoc tamen quibusdam non placet et de eius improbatione nunc transeo.
Quantum ad secundum articulum videtur quibusdam probabiliter dicendum quod spes non est virtus distincta a fide et charitate sed complectitur tam fidem quam charitatem, unde sicut libarum arbitrium includit intellectum, memoriam et voluntatem, et tamen memoria non est potentia diversa ab intellectu, includit tamen memoria duo ut dictum fuit in I lib., sic spes non est virtus distincta a fide et charitate, includit tamen eas, et declaratur sic : Spes secundum rationem suam definitivam est certa expectatio futurae gloriae ; in quantum autem spes dicitur certitudo, sic respicit intellectum et includit fidem quae est in intellectu, quia certitudo spei habetur per intellectum lumine fidei illustratum. In quantum autem spes dicitur expectatio, sic respicit voluntatem et includit charitatem quae est in voluntate, quia desiderium voluntatis habetur cum charitate informante.
Ista conclusio probatur sic : Nulla pluralitas est ponenda sine necessitate ex I Phys. ; sed non est necesse ponere spem distinctam a fide et charitate ; ergo. Probatio : nam finis supernaturalis ad quem ordinatur virtus theologica, sufficienter habetur per cognitionem et amorem ; sed cognitio habetur per fidem, amor vero per charitatem ; ergo sufficiunt fides et charitas, et sic non est necesse ponere spem.
Alia est opinio communis Doctorum, quam teneo, quod spes est virtus distincta a fide et charitate, quia Apostolus I Cor. 13 dicit : Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec.
Praeterea, habitus distinguuntur penes obiecta ex 6 Metaph. et ex 6 Ethic. ; sed obiectum spei distinguitur ab obiecto fidei et charitatis ; ergo. Probatio minoris : obiectum spei est bonum arduum absens, possibile tamen haberi. Per hoc autem quod dicitur obiectum bonum, distinguitur a fide quia obiectum fidei est verum ; per hoc autem quod dicitur absens, distinguitur a charitate, quia charitas est respectu praesentis et absentis, spes autem respectu absentis.
Praeterea, sicut potentiae distinguuntur per actus, ita distinguuntur et habitus ; sed alius est actus spei ab actibus fidei et charitatis ; ergo. Probatio minoris : quod actus spei sit alius ab actu fidei patet, quia actus fidei est credere, actus autem spei est desiderare. Quod autem actus spei sit alius ab actu charitatis patet, quia actus charitatis est nobilissimus quia est ex amore amicitiae, actus autem spei non est nobilissimus quia est ex amore concupiscentiae.
Praeterea, Anselmus de casu diaboli, ponit duplicem affectionem in voluntate, scilicet affectionem iustitiae et affectionem commodi ; sed affectione iustitiae perficimur charitate, affectione autem commodi perficimur spe ; ergo spes et charitas non sunt idem. Et tunc ulterius infertur quod spes distinguatur a fide, quia spes est in voluntate, fides autem in intellectu. Ex praedictis potest patere argumentum praecedentis opinionis, quia minor est falsa ; est enim necessitas ponendi spem distinctam a fide et charitate, tum ratione obiecti, tum ratione actus, tum ratione duplicis affectionis, ut statim dictum est, tum etiam propter dictum Apostoli : Nunc autem manent fides, spes et charitas, tria haec...
Si autem quaeras qualiter distinguatur spes a fide et charitate, quamvis ad hoc possit patere ex dictis, tamen dicitur aliter sic quod spes distinguitur a fide, quia fides est universalior, spes autem particularior ; nam fides est certitudo notitiae quantum ad omnia praesentia, praeterita et futura, spes autem est certitudo solum de futuris. Similiter spes distinguitur a charitate, quia charitas est universalior, spes autem particularior, nam charitas est respectu boni praesentis et absentis, spes autem respectu boni absentis tantum.
Quantum ad tertium articulum scilicet si habitus spei sit prior charitate, dicendum quod dupliciter contingit comparare habitum spei ad habitum charitatis. Uno modo ratione habituum in se ; alio modo ratione habituum comparatorum ad actum. Si primo modo, dico quod spes et charitas non habent ordinem prioris, quia cum sint virtutes gratuitae, constat quod simul infundantur. Si autem loquamur de istis habitibus in comparatione ad actus, cum actus spei praeparet et disponat ad actum charitatis, tunc quodam ordine originis et praeparationis actus spei antecedit actum charitatis et habitus spei habitum charitatis.
Ad primum principale dico quod, ut patet per Aristotelem I Peryhermenias, nomina sunt imposita ad placitum, unde spes potest imponi ad significandum passionem impressam in appetitu sensitivo, et sic non est virtus nec theologica nec moralis. Alio modo potest accipi spes in quantum est habitus inclinans ad sperandum obiectum absens, et sic est virtus theologica, et isto modo loquimur hic in praesenti de spe.
Ad secundum dicitur secundum viam Bonaventurae, quod virtus potest dici medium duarum malitiarum duobus modis. Uno modo sicut constitutiva malitiarum in eo quod retinent aliquid in nomine non in re de utroque extremo, sicut liberalitas, quia liberalis est qui retinet retinenda, et sic convenit cum avaro. Item dat danda, et sic convenit cum prodigo. Alio modo accipitur medium malitiarum in quantum est destructivum, sicut spes destruit, idest removet praesumptionem et desperationem ; maior autem est vera de medio primo modo sumpto et non de medio seu de medietate secundo modo, sicut est in proposito.
Ad ultimum dicitur quod argumentum non valet quia cum sint partes perfectibiles imaginis, scilicet intellectus, memoria et voluntas, oportet correspondenter ponere tres perfectiones, scilicet fidem, spem et charitatem.
Contra. Duae partes imaginis, scilicet intellectus et memoria pertinent ad eandem potentiam intellectivam ; ergo duo habitus theologici, puta fides et spes, erunt in intellectu, quod est falsum quia spes communiter ponitur in voluntate non in intellectu.
Ideo aliter dicitur quod licet in anima sint duae potentiae perfectibiles, tamen altera, istarum scilicet voluntas habet duas affectiones scilicet affectionem iustitiae et affectionem commodi, secundum Anselmum lib. de casu diaboli ; in affectione autem iustitiae perficitur charitate, in affectione autem commodi perficitur spe. Ideo in voluntate ponuntur spes et charitas, in intellectu autem ponitur tantum fides, et sic patet quod sunt tantum tres virtutes theologicae et non plures.
