Distinctio XVII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

Post praedicta considerari...

 

Circa istam Dist. 17 quaeritur primo

 

QUAESTIO I

Utrum in Christo sint duae voluntates.

 

Videtur quod non.

  1. Quia omnis voluntas est domina sui actus, alias non esset libera ; sed si in Christo essent plures voluntates, altera non esset domina sui actus ; ergo, etc. Probatio minoris : Illud quod sequitur motus alterius potentiae non habet dominium sui actus ; sed si in Christo ponitur alia voluntas a voluntate divina, sequitur motum voluntatis divinae ; ergo non habet dominium sui actus.
  2. Praeterea, voluntas facit volentem ; ergo ubi sunt plures voluntates, ibi sunt plures volentes ; sed Christus est unus volens ; ergo in Christo est una voluntas.
  3. Praeterea, ubi est una personalitas, ibi est una voluntas ; sed in Christo est una personalitas ; ergo, etc.

 

In oppositum arguitur sic : Potentia volitiva inseparabiliter sequitur potentiam intellectivam ; sed in Christo sunt duo intellectus, scilicet creatus et increatus ; ergo in Christo sunt duae voluntates.

 

Respondeo.

In ista quaestione sunt duo articuli. Primus, si in Christo sunt duae voluntates. Secundus, si voluntas creata Christi semper fuit conformis voluntati divinae.

 

Quantum ad primum patet per Damascenum lib. 3 c. 6 quod in Christo sunt duae voluntates, et sicut tenemus in Christo duas naturas et unam hypostasim, ita debemus tenere in Christo esse duas voluntates et unam hypostasim ; quod probatur sic : Ubi sunt plures naturae ibi sunt proprietates consequentes illas naturas ; sed in Christo sunt duae naturae, divina scilicet et humana ; ergo in Christo sunt proprietates harum naturarum, scilicet voluntas divina et humana.

Praeterea, sicut patet in distinctionibus superioribus, in Christo fuit summa gratia et fruitio et scientia ; ergo sicut propter scientiam ponitur in Christo intellectus creatus, similiter propter gratiam ponitur voluntas creata ; sed in Christo etiam ponitur voluntas divina ; ergo in Christo sunt duae voluntates, creata scilicet et increata.

Praeterea, Christus ut homo meruit, et Christus ut Deus creavit ; sed creatio est per divinam voluntatem, meritum vero per voluntatem creatam : ergo in Christo sunt duae voluntates, scilicet creata et increata.

Sed diceres numquid in Christo sunt praecise duae voluntates ? Ei dicit hic quidam Doctor satis probabiliter, quod large sumendo voluntatem pro appetitu, in Christo sunt tres voluntates essentialiter distinctae scilicet voluntas divina, voluntas creata rationalis et voluntas creata sensitiva, quae dicitur rationalis per participationem in eo quod est nata obedire rationi. Item voluntas rationalis dividitur, non quidem in diversas potentias sed in diversos modos ; una dicitur voluntas rationalis naturalis, alia dicitur voluntas rationalis deliberativa sicut dicebatur superius Dist. 15. Quamvis Scotus hoc non approbet, tamen bene potest sustineri et facit eam Doctor Venerabilis Bonaventura lib. 3 dist. 17 in primo dubio super litteram. Item voluntas deliberativa distinguitur in portionem superiorem et inferiorem, portio quidem superior respicit Deum, portio autem inferior respicit proximum et res inferiores Deo ; unde mori amore Dei spectat ad portionem superiorem, mori autem pro proximo spectat ad portionem inferiorem.

 

De secundo articulo scilicet quod voluntas creata Christi fuit semper conformis voluntati divinae, dico quod aut quaeritur de voluntate sensitiva, aut de voluntate rationali quae dicitur naturalis, aut de volutate rationali quae dicitur deliberativa. Si primo modo, conceditur quod semper fuit conformis voluntati divinae in modo volendi, sed in volito non fuit semper conformis, quia illa voluntas nolebat passionem, quia erat disconveniens suae naturae, et tamen hanc passionem voluntas divina volebat. Si secundo modo, dico consimiliter quod voluntas naturalis rationalis licet esset conformis voluntati divinae in modo volendi, non tamen in volito semper fuit conformis, quia illa voluntas nolebat passionem, cum esset disconveniens suae naturae, et tamen voluntas divina volebat. Si autem loquimur tertio modo de voluntate naturali deliberativa, sic dico quod ista semper fuit conformis voluntati divinae.

 

Ad primum principale concessa maiore negetur minor, quia non obstante quod in Christo sint duae voluntates, habet altera dominium sui actus ; et quando dicitur quod sequitur motum alterius voluntatis scilicet divinae, dico quod non valet quia Verbum assumens naturam, nullam habet activitatem propriam super naturam assumptam quam non habet tota Trinitas.

Vel aliter, secundum unam opinionem quae ponit quod voluntas est causa immediate sui actus et totalis causa, et tunc non sequitur motum alterius voluntatis ; sed voluntas divina ponit voluntatem creatam in esse et sinit ipsum moveri actibus suis.

 

Ad secundum dicitur quod non sequitur quod Christus sit duo volentes quia sicut pluries dictum est in praecedentibus distinctionibus, concreta non numerantur nec plurificantur plurificatis abstractis nisi tam forma quam suppositum plurificetur ; et quia hic est unum suppositum ideo est unum volens. Quemadmodum etiam in Christo sunt duae filiationes et tamen Christus non est duo filii sed unus filius, ut patuit supra.

 

Ad tertium negetur maior quando in eadem persona sunt naturae quae habent proprietates essentialiter distinctas sicut est in proposito, quia in ea persona Christi est natura divina et humana ; ergo et voluntas divina et humana.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur

Utrum decuerit Christum orare.

 

Videtur quod non.

  1. Unde Augustinus de correptione et gratia dicit : nemo quaerit ab alio quod a seipso potest habere ; ergo.
  2. Praeterea, orare spectat ad personam inferiorem ; sed persona Christi est aequalis dignitatis cum persona Patris ; ergo.
  3. Praeterea. Christus nihil petebat nisi quod sciebat Patrem velle ; ergo si orabat frustra orabat, quia sive orasset sive non, illa evenisset ex quo Pater illud volebat ; ergo.

 

Contra.

Quidquid Christus fecit decuit eum facere ; sed Christus oravit, ut patet in multis Evangeliis ; ergo decuit eum orare.

 

In ista quaestione sunt duo videnda : primo, principale quaesitum ; secundo, si in omni sua oratione Christus fuerit exauditus.

 

Quantum ad primum dico quod decuit eum orare propter multa. Primo propter meritum, ut nos qui non eramus capaces beneficiorum Dei per eius orationem efficeremur capaces. Secundo propter virtutis exemplum, quia membra debent caput imitari. Tertio propter virtutis documentum, ut scilicet ex Christi oratione cognosceremus eum esse verum hominem, et hoc tangitur Ioan. 11 ubi ait Christus : Gratias tibi ago, Domine, quoniam semper me audis. Nunc autem rogo non propter me sed propter populum, ut credant quia tu me misisti. Quarto propter complendum officium, quia erat summus Pontifex ; sed officium summi Pontificis est orare, unde ad Hebr. : Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat, etc.

 

Quantum ad secundum articulum dico quod oratio est mentis sive voluntatis petitio, voluntas autem creata Christi, ut patet in quaest. praeced. accipitur tripliciter, scilicet pro voluntate sensitiva et pro voluntate rationali quae est naturalis, et pro voluntate rationali quae dicitur deliberativa. Si loquimur de prima et secunda voluntate, dico quod non semper fuit exauditus, quia secundum illas voluntates orabat dicens : Pater transeat a me calix iste, et tamen non transivit, immo hunc calicem passionis bibit. Si autem loquamur de tertia dico quod semper fuit exauditus.

 

Ad primum principale dico quod meno petit ab alio quod potest a seipso habere, si oratio et exauditio competunt eidem personae secundum eandem naturam. Nunc autem oratio et exauditio non competunt personae Christi secundum eandem naturam, quia oratio competit ei secundum naturam humanam, exauditio autem secundum naturam divinam.

 

Ad secundum dico quod Christus in quantum orabat erat minor Patre in forma servi, non in forma Dei in qua est aequalis Patri.

 

Ad tertium dico quod Christus non frustra orabat quia Christus sciebat suum Patrem velle hoc quod eveniret mediante oratione Christi, et nisi orasset non evenisset, quia sic erat definitum a voluntate divina.