Distinctiones XIX-XX — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIONES XIX et XX
Nunc autem quaeramus...
Circa Dist. 19 et 20 quaeruntur duo.
Primo.
QUAESTIO I
Utram Christus meruit nobis gratiam et gloriam.
Videtur quod non.
- Quia meritum non excedit praemium ; sed meritum Christi excedit gloriam omnium hominum ; ergo.
- Praeterea, meritum ordinatur ad praemium tanquam ad finem ; sed meritum Christi ordinatur ad praemium nostrum tanquam ad finem.
- Praeterea, meritum Christi est finitum ; sed culpa nostra fuit infinita : ergo non meruit nobis deletionem. Maior patet quia natura in qua Christus patiebatur erat finita. Minor probatur quia tanta est culpa quantus est ille qui offenditur ; sed qui offenditur puta Deus est infinitus ; ergo.
Contra.
Leo in sermone de Nativitate Domini : Sicut a reatu nullum liberum reperit sic omnibus curandis venit.
Respondeo.
In ista quaestione sunt duo articuli, secundum duas opiniones. Una opinio ponit duas conclusiones quarum prima est : Christus meruit omnibus culpae remissionem, gratiae infusionem et gratiae collationem quantum ad sufficientiam. Secunda conclusio est quod non meruit illa omnibus quantum ad efficaciam.
Printa conclusio probatur sic : Persona infinita potest sufficienter satisfacere pro infinitis habendo meritum infinitum ; sed persona Christi est infinita ; ergo potuit sufficienter satisfacere pro infinitis habendo meritum infinitum.
Secunda conclusio probatur sic : agens non agit nisi in passum dispositum, quia actus activorum sunt in patiente disposito ex 2 de Anima ; sed non omnes sunt dispositi ad habendam gratiam et gloriam ; ergo non meruit ista omnibus quantum ad efficientiam.
Contra primam conclusionem arguitur sic : nulla forma est perfectior in agendo quam sit in essendo, quia agere nunquam excedit esse ; sed esse, in natura in qua Christus merebatur, est finitum ; ergo non habuit meritum infinitum.
Praeterea, actiones mensurantur secundum rationem agendi non secundum rationem agentis ; ergo operatio illa est finita, quae est, in ratione agendi, finita. Sed meritum Christi secundum naturam creatam, est a ratione agendi finita ; ergo meritum non fuit infinitum. Et declaratur ratio per exemplum, quia licet velle in Christo esset operatio infinita, non tamen erat in infinitum, quia erat a ratione agendi finita.
Contra secundam conclusionem obicitur sic, quia tunc Christus non meruit nobis gratiam primam et gratiam baptismalem, quia respectu illius non eramus dispositi.
Ideo dicitur secundum aliam opinionem in qua sunt duo declaranda. Primo quomodo Christus meruit quantum ad sufficientiam ; secundo quomodo meruit quantum ad efficaciam.
De primo dicitur quod meritum Christi non fuit formaliter infinitum sed finitum. Verumtamen est sciendum quod omne creatum in quantum est volitum a Deo in tantum est bonum, meritum autem Christi licet sit finitum, acceptatur tamen a Deo tanquam infinitum, ideo sufficit pro infinitis extensive.
De secundo dico quod Christus meruit omnibus quantum ad efficaciam hoc modo ; nam incarnatio Christi et eius passio non fuerunt occasionaliter praevisae sed ab aeterno videbantur a Deo, ita quod Deus intellexit se tanquam sunrtnum bonum ; in secundo signo intellexit omnes creaturas ; in tertio signo aliquos homines praedestinavit et circa aliquos habuit actum negativum ; in quarto signo vidit aliquos casuros in Adam ; in quinto providit de remedio eorum quomodo redimerentur per passionem Filii sui tanquam per meritum.
Sed diceres : quid nobis Christus meruit ? Dico quod meruit nobis quinque, scilicet peccati remissionem ; secundo gratiae infusionem ; tertio poenae aeternae et temporalis dimissionem ; quarto diabolicae potestatis conculcationem, et ianuae caeli aperitionem.
Ad primum principale dicendum quod meritum non excedit praemium quando aliquis meretur pro seipso ; sed quando aliquis meretur pro alio, meritum potest excedere praemium, et sic meritum Christi potest excedere praemium nostrum ut ipse meretur pro nobis.
Ad secundum potest dici eodem modo vel potest distingui de fine secundum viam Philosophi in 2 Phys. quia est finis simpliciter, et est finis sub fine, et sic meritum Christi potest ordinari ad praemium nostrum tamquam finis sub fine.
Ad tertium dico quod licet meritum Christi sit formaliter finitum, tamen acceptatur a Deo extensive tanquam infinitum, et coniungitur obiecto beatifico per gratiam et gloriam. Et quando additur in minori quod peccatum est infinitum, si intelligatur quod sit infinitum intensive, est falsissimum, quia tunc oportet ponere summum malum et rediret error Manichaeorum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur.
Utrum fuerit necessarium genus humanum reparari per mortem Christi.
Videtur quod non.
- Quia nobilior est angelus quam homo ; sed non fuit necessarium angelum reparari sive redimi per mortem Christi ; ergo.
- Praeterea, genus humanum reparatur per illud in quo nullus laudatur ; sed in passionibus non laudamur ex 2 Ethic.; ergo.
In contrarium est Anselmus 2 Cur Deus homo ubi expresse dicit quod genus humanum necesse fuit per passionem Christi redimi. Item super illud ad Hebraeos 2 glossa : Auctorem salutis eorum per passionem consummare dicit, quod nisi moreretur Christus, homo non redimeretur.
Respondeo.
In ista quaestione sunt duo articuli secundum duos modos dicendi.
Primus modus est Anselmi in lib. Cur Deus homo, qui ponit quatuor conclusiones. Prima quod necesse fuit hominem redimi. Secunda quod non potuit redimi sine satisfactione. Tertia est quod ista satisfactio non potuit fieri per purum hominem vel per puram creaturam. Quarta conclusio quod necessarium fuit istam satisfactionem fieri per Christum qui est Deus et homo.
Primam conclusionem probat sic : Si non fuit necesse hominem redimi ; ergo homo creatus fuit frustra, quod est inconveniens. Consequentia probatur quia homo creatus est ad laudandum Deum et diligendum et etiam ad fruendum ipso Deo. Aut ergo Deus deducit hominem ad hunc finem, aut non. Si non, ergo frustra creatus est homo ; si sic, cum iam lapsus erat per peccatum, necesse fuit ipsum redimi.
Secundam conclusionem probat sic : Iniustus est omnis homo qui non reddit Deo quod debet ; sed nullus iniustus admittitur ad beatitudinem ; ergo qui non reddit Deo quod debet, non salvatur. Sed hoc non redditur nisi satisfaciendo ; ergo necesse fuit hominem redimi per satisfactionem.
Tertiam conclusionem probat sic : Nullus satisfacit pro peccato hominis nisi reddat Deo aliquid maius omni eo pro quo homo non debuit peccare ; sed pro omni eo quod est aut esse potest non debuit peccare ; ergo nullus satisfacit pro peccato hominis nisi reddat Deo aliquid maius omni eo quod est aut esse potest. Sed nullus purus homo hoc potest reddere ; ergo purus homo non potest satisfacere pro peccato hominis.
Quartam conclusionem probat sic : Ille potest satisfacere pro peccato hominis qui habet in se aliquid maius omni eo quod est sub Deo et qui sponte se offerat Deo et qui vincat diabolum per asperitatem, sicut primus homo submisit se diabolo per suavitatem ; sed nihil est asperius morte, et in Christo est aliquod maius omni eo quod est sub Deo etiam qui sponte se offerat Deo ; ergo necesse fuit per mortem Christi hominem redimi et diabolum conculcari.
Si ista conclusio Anselmi sic intelligatur, quod redemptio non potuit esse nisi per mortem Christi et per aliquid sponte oblatum Deo quod sit maius omni creatura, videtur esse dubia et contra dicta Sanctorum. Dicit enim Augustinus 13 de Trin. cap.10 et allegatur a Magistro in littera, quod alius modus redimendi hominem quam per mortem Christi, Deo non fuit impossibilis. Item Leo Papa in Serm. de ramis palmarum dicit quod omnipotentia Filii Dei in qua aequalis est Patri potuisset liberare genus humanum solo imperio voluntatis suae. Item Gregorius 2 Moralium : qui nos fecit existere de nihilo, revocare etiam sine morte et passione sua potuit. Item ipsemet Anselmus lib. 2 Cur Deus homo approbat dictum discipuli sui dicentis in lib. 2 Cur Deus homo quod minima laesio illius hominis fuit maior quam peccata omnium hominum ; ergo non oportuit ipsum mori propter peccatum, quia sufficiebat minima laesio Christi ad redimendum.
Ideo dicitur aliter ad quaestionem quod necessitas est duplex, scilicet absoluta et ordinata. Si loquamur de necessitate absoluta sic non fuit necessarium genus humanum redimi per passionem Christi, sicut patuit per dicta Sanctorum immediate allegata. Si autem loquamur de necessitate ordinata, et potest dici necessitas consequentiae eo quod praesupponit ordinationem divinam, et sic fuit necessarium genus humanum redimi per passionem Christi, et isto modo possunt exponi dicta Anselmi in quatuor conclusionibus I articuli.
Ad primum principale dico quod si poneretur unus angelus in una specie tantum, difficile esset respondere ; sed ponendo quod in eadem specie sunt plures angeli solo numero differentes, patet quod non est simile de angelo et de homine, quia per peccatum primi hominis tota species humana erat dam mata, ideo erat reparanda, sed non fuit dammata tota una species angelica.
Ad secundum dico quod in passionibus naturalibus non laudamur ; sed in passionibus poenalibus, sicut est mors, bene laudamur, sicut patet de martyribus qui laudantur ex passionibus.
