Distinctio XXIV-XXV — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXIV-XXV

DISTINCTIONES XXIV et XXV

Hic oritur quaestio si tantum ...

 

Circa istam Dist. 24 et sequentem quaeritur primo :

 

QUAESTIO I

Utrum de credibilibus revelatis possit aliquis habere simul fidem et scientiam.

 

Et videtur quod sic.

  1. Quia ut ait Salvator in Ioan. 20, quia vidisti me Thoma, credidisti ; ergo Thomas simul vidit et credidit, et per consequens de eodem simul habuit fidem et scientiam.
  2. Praeterea, Petrus et Ioannes viderunt Christum crucifixum ; sed inter alios articulos unus est credere Christum crucifixum ; non autem est dicendum quod Petrus et Ioannes non habuerunt fidem de Christo crucifixo, et constat quod viderunt ; ergo simul habuerunt fidem et scientiam.
  3. Praeterea, non plus repugnat fides et scientia de eodem quam scientia et opinio ; ergo similiter possunt esse simul de eodem fides et scientia. Probatio minoris. Esto quod aliquis cognoscat aliquam conclusionem per syllogismum probabilem, tunc habebit opinionem ; postremo cognoscat eandem conclusion em per syllogismum demonstrativum, tunc habebit scientiam ; ergo simul de eadem conclusione habebit opinionem et scientiam.

 

Contra.

Quae cognoscuntur per scientiam subiacent rationi, quae autem creduntur per fidem sunt supra rationem ; sed impossibile est idem simul esse supra rationem et infra rationem, et per consequens impossibile est item esse simul creditum et scitum.

 

Respondeo.

In ista quaestione sunt duo videnda. Primo de credibilibus revelatis. Secundo si de credibilibus revelatis possit haberi simul fides et scientia.

 

Primus articulus nihil aliud quaerit nisi si Theologia credibilium revelatorum sit scientia in intellectu nostro, et ad hoc patet lib. 1 in prolog. q.2 secundum diversas opiniones.

 

Quantum ad secundum, praetermissa opinione Thomae de scientia subalternante et subalternata, et opinione Henrici de triplici lumine, quia harum opinionum improbatio patet supra lib. I, ideo dico secundum tertiam opinionem, quae est Scoti, quod scientia potest dupliciter accipi : Uno modo large prout est notitia cum adhaesione quae habetur ex testimonio aliquorum, ut ponit Augustinus 15 de Trin. Alio modo accipitur scientia stricte eo modo quo loquitur de ea Philosophus I Post., scilicet quod est cognitio certa et obiecti necessarii habentis evidentiam ex aliquo naturaliter prius noto applicata ad scitum per actum syllogisticum.

Ad propositum, si loquitur de scientia primo modo conceditur quod de eodem potest haberi fides et scientia, quia non repugnant. Si autem loquamur de scientia secundo modo, tunc est impossibile quod de eodem habeatur in uno intellectu simul fides et scientia, cuius ratio est ista : quae formaliter repugnant non possunt esse simul in eodem ; sed fides et scientia secundo modo sumpta, formaliter repugnant ; ergo. Minor probatur. Nam de ratione scientiae est quod sit evidens, de ratione fidei non est quod sit evidens ; sed evidens et non evidens formaliter repugnant : ergo.

Item scientia est cognitio certa sine aenigmate, fides autem non est cognitio certa et necessario est cum aenigmate ; sed certum et non certum cum enigmate et sine aenigmate formaliter repugnant ; ergo fides et scientia formaliter repugnant.

 

Ad primum principale patet per Gregorium in Homil. octava Pascha qui dicit quod Thomas unum vidit et aliud credidit, et sic non fuerunt de eodem fides et visio.

 

Ad secundum dicendum quod si ponitur quod sit una fides omnium articulorum, tunc Petrus et Ioannes unum fidei habitum habuerunt et per illum crediderunt articulos fidei, non tamen oportuit quod haberent actum fidei respectu huius articuli, scilicet crucifixionis in speciali.

 

Ad aliud dico quod quando effectus sunt simul in aliquo incompossibiles, similiter et causae sunt incompossibiles simul in causando, et si fortior causa causat, tunc causalitas inferioris causae impeditur ; et sic est in proposito de opinione et scientia. Cum enim aliquis novit unam conclusionem per opinionem sive per syllogismum probabilem et postmodum per demonstrationem, tunc impeditur causalitas opinionis, quia demonstratio est fortior opinione, et sic falsa est illa opinio quae dicebat quod scientia et opinio possunt esse simul de eodem in uno intellectu.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum quilibet habens usum rationis teneatur scire et credere omnes articulos fidei.

 

Et videtur quod sic.

  1. Quia sicut se habet obedientia respectu praeceptorum, ita se habet fides respectu articulorum ; sed non est vera obedientia nisi obediat omnibus praeceptis ; ergo non est vera fides nisi assentiat omnibus articulis fidei.
  2. Praeterea, sicut se habet charitas ad diligibilia, ita se habet fides ad credibilia ; sed non est vera charitas quae non extendit se ad omne diligibile ; ergo non est vera fides nisi assentiat omnibus articulis fidei, et per consequens sciat et credat eosdem.

 

Contra.

Plus tenentur maiores quam minores in ecclesia ; sed maiores tenentur scire omnes articulos fidei ; ergo minores non tenentur scire omnes articulos fidei, alias tantum tenerentur minores quantum maiores.

 

Respondeo.

In ista quaestione sunt duo videnda. Primo qui et quot sunt articuli fidei. Secundo principale quaesitum.

 

Quantum ad primum dico quod articuli fidei aut distinguuntur secundum credita et sic sunt quatuordecim, aut distinguuntur secundum ponentes symbolum, et sic sunt duodecim secundum numerum duodecim Apostolorum.

Primum patet sic : si enim articuli distinguuntur secundum credita, aut hoc est ratione divinitatis aut ratione assumptae humanitatis. Si ratione divinitatis, tunc sunt septem, quia aut est articulus divinae naturae aut sunt articuli ratione personarum, aut sunt articuli ratione effectus proprii. Si ratione divinae naturae, sic est unus articulus scilicet : credo in unum Deum. Si autem ratione personarum, sic sunt tres articuli secundum quod tres sunt personae ; unus, credo in Patrem omnipotentem ; alius, credo in Iesum Christum Filium Dei unigenitum Dominum nostrum ; alius, credo in Spiritum Santum. Si autem accipiantur in ratione effectus proprii Dei, sic sunt tres articuli ; unus spectat ad creationem, ideo dicitur creatorem caeli et terrae ; alius spectat ad gratificationem, ideo dicitur credo sanctorum communionem, remissionem peccatorum ; alius spectat ad glorificationem, ideo dicitur carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

 

Si autem accipiantur articuli ratione assumpta humanitatis, sic sunt septem articuli alii. Primus spectat ad Christi conceptionem, ideo dicitur : qui conceptus est de Spiritu Sancto. Secundus, ad Christi nativitatem, ideo dicitur : Natus ex Maria Virgine. Tertius, ad Christi passionem, ideo dicitur : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Quartus, pertinet ad descensum ad inferos, ideo dicitur : Descendit ad inferna. Quintus, ad Christi resurrectionem, ideo dicitur : Tertia die ressurrexit a mortuis. Sextus, ad ascensionem, idea dicitur : ascendit ad coelos sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Septimus, spectat ad finale iudicium, ideo dicitur : inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Et sic patet quod sunt quatuordecim articuli, si distinctio articulorum sumatur per comparationem ad credita.

Si autem distinctio articulorum sumatur per comparationem ad componentes symbolum vel penes compositores symboli sic sunt duodecim secundum numerum duodecim Apostolorum. Et licet hic sint multi et diversi modi assignandi, sequor tamen modum Bonaventurae qui plus mihi placet, dicit enim sic : quod Petrus primo posuit hanc particulam : credo in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. Secundo, Andreas suo iunxit : et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Tertio, Ioannes superaddidit : qui conceptus est de Spiritu Santo, natus ex Maria Virgine. Quarto, Iacobus maior intulit : passus sub Pontio Pilato crucifixus, mortuus et sepultus. Quinto, Thomas adiunxit : descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Sexto, Iacobus minor addidit : ascendit ad caelos sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Septimo, Philippus adiunxit : inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Octavo, Bartholomaeus intulit : credo in Spiritum Sanctum. Nono, Matthaeus subiunxit : sanctam ecclesiam catholicam. Decimo, Simon addidit : sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Undecimo, Iudas Thadaeus superaddit : carnis resurrectionem. Duodecimo, Mathias consumavit : et vitam aeternam. Amen.

 

Quantum ad secundum dicendum quod quilibet christianus habens usum rationis tenetur scire et credere omnes articulos fidei ; hoc autem potest intelligi tripliciter : uno modo, quod omnes credat implicite ; alio modo, quod omnes credat explicite ; tertio modo, quod quosdam credat explicite et quosdam implicite. Credere autem omnes implicite est fidei diminutae, et hoc non sufficit, quia habens usum rationis tenetur scire et credere distincte aliquos articulos. Credere autem omnes articulos fidei explicite est fidei iam profectae et ad hoc non tenentur omnes sed tenentur tantum maiores, puta rectores ecclesiarum et praedicatores verbi divini, propter quod inconvenienter factum est, committere curam animarum et ecclesiarum auctoritatemque praedicandi hominibus insciis quia dubium est ne Dei pecudem ducant in errorem. Credere autem aliquos articulos explicite et aliquos implicite, est fidei necessariae ad salutem, quia ad illos articulos credendos explicite tenentur omnes quos manifestat eis praedicatio vel ecclesiasticus usus atque consuetudo, sicut credere Dei unitatem et trinitatem. Implicite autem tenentur omnes homines credere omnes articulos, sub isto intellectu, ut credant omne quod credit et tenet sancta Mater Ecclesia Romana.

 

Ad argumenta principalia de obedientia et charitate quae habent eandem vim, dicendum quod non est simile de obedientia, charitate et fide, quia fides consistit in cognitione, obedientia autem et charitas consistunt in executione. Nunc autem ut sit perfecta executio non sufficit agere in universali, nisi fiat perfecta actio circa omne particulare, et ideo obedientia respicit omne praeceptum et charitas omne diligibile ; sed in cognitione non sic est, sufficit enim cognoscere in universali absque eo quod cognoscantur omnia in particulari, et ideo sufficit fidei quod habeatur cognitio aliquorum articulorum explicite et aliquorum implicite.