Distinctio XVIII — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XVIII
De merito Christi praetermittendum...
Circa istam Dist. 18 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum Christus meruerit in primo instanti suae conceptionis.
Videtur primo quod non meruit, secundo quod non potuit mereri in primo instanti suae conceptionis.
Primum probatur sic : Voluntas perfecte immersa et unita Deo per fruitionem non potest mereri, alias sancti in patria continuo mererentur ; sed anima Christi erat perfecte unita Deo et fruebatur ipso ; ergo.
Praeterea, anima Christi fruebat Deo ; ergo non merebatur. Probatio consequentiae quia aut meritum et fruitio sunt duo actus, aut sunt unus actus ; non sunt duo actus, quia in eadem potentia non sunt simul duo actus quorum alter secundum se est adaequatum potentiae ; sed fruitio est adaequatus actus potentiae ; ergo non poterat simul frui et mereri ; non etiam sunt unus actus, quia meritum est actus contingens, fruitio vero est actus necessarius ; sed idem non potest esse necessarium et contingens ; ergo.
Praeterea, probatur quod non meruit in primo instanti suae conceptionis, quia omne quod est, quando est, necesse est ; ergo si Christus meruit in primo instanti suae conceptionis, tunc pro illo instanti actus ille erat necessarius ; sed nullum necessarium est meritorium : ergo.
Praeterea, duae mutationes quarum terminus unius est ad quem, et terminus alterius est a quo, non possunt esse in eodem instanti ; sed esse animae est terminus creationis ad quem, et est terminus actionis meritoriae a quo ; ergo non possunt esse in eodem instanti creatio animae Christi, et actus merendi.
Praeterea, si Christus potuit mereri in primo instanti suae conceptionis, ergo malus angelus potuit peccare in primo instanti suae creationis, quod est falsum. Consequentia probatur, quia actio meritoria et demeritoria mensurantur eadem mensura. Falsitas consequentis probatur dupliciter :
Primo modo sic : Operatio quae est in instanti, quando res incipit esse, est effective a causa producente rem in esse ; ergo si angelus ab instanti suae creationis potuit peccare, sequitur quod peccatum sit a Deo sicut et substantia angeli, et haec est ratio Thomae parte prima.
Secundo sic : Angelus non peccavit nisi per velle ; sed primum velle habet a Deo non a se : ergo non potuit peccare in primo instanti. Probatio minoris, si primum velle habet a se, aut hoc est nolendo vel volendo ; non nolendo, hoc patet de se ; ergo volendo. Tunc quaeritur de illo sicut de priori, quia aut a Deo, et habetur propositum, aut a seipso, et quaeram de illo sicut de priori in infinitum.
Contra.
Vigorosior est anima Christi quam lux ; sed lux est in eodem instanti quo est lux ; ergo eodem instanti quo anima Christi fuit creata, potuit mereri.
Praeterea, sicut se habet anima Christi ad fruitionem per gloriam, ita se habet per gratiam ad meritum ; sed anima Christi per gloriam in primo instanti habuit actum fruitionis ; ergo per gratiam in primo instanti habuit actum merendi.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tria videnda. Primo, si Christus meruerit. Secundo, quando meruerit. Tertio, si meruerit sibi aliquid, et quid fuit illud.
De primo dico quod meruit, quod persuadetur sic : quicunque est in statu merendi, si numquam meretur, aliquando demeretur, quia ad merendum tenetur aliquando ; sed erat in statu merendi quia viator ; ergo si numquam meruit, sequitur quod aliquando demeruit, quod est falsum.
Praeterea, viator habens sufficiens principium merendi potest mereri ; sed Christus erat viator, et habebat sufficiens principium merendi scilicet gratiam quo potuit mereri, et si potuit ergo meruit, quia quidquid est nobilius et perfectius est attribuendum illi animae si sibi non repugnat ; nunc autem est perfectius habere aliquid cum merito quam sine merito.
Quantum ad secundum articulum, scilicet : quando Christus meruit, sunt duae opiniones.
Una dicit quod non meruit nec potuit mereri in primo instanti suae conceptionis, tum quia omne quod est, quando est, necesse est esse ; tum quia duae mutationes quarum terminus unius est ad quem et terminus alterius a quo, non possunt esse in eodem instanti ; tum quia pari ratione angelus potuisset peccare in primo instanti suae creationis, sicut arguebatur ad partem primam quaestionis.
Alia est opinio quod Christus in primo instanti suae conceptionis potuit mereri et de facto meruit ; et ista videtur esse probabilior, quia omne habens actum primum perfectum et obiectum praesens in ratione obiecti si non impeditur et actus eius secundus est permanens et non successivus, potest habere actum pro quocunque instanti ; sed haec omnia fuerunt in Christo in primo instanti suae conceptionis, quia habuit potentiam et gratiam perfectam. Similiter habuit obiectum praesens scilicet totam Trinitatem, et non impediebatur potentia, et actus est permanens ; ergo.
Contra hoc obicitur.
Esto enim quod Christus habuit omnia praedicta, adhuc non potuit mereri in primo instanti suae conceptionis, quia meritum requirit deliberationem et electionem, electio autein et deliberatio requirunt vel praesupponunt syllogismum praticum ; sed ista syllogizatio et deliberatio non fuit in eodem instanti ; ergo.
Respondeo.
Dicendum est quod licet talis syllogizatio requiratur in nobis, hoc tamen est propter imperfectionem nostrae potentiae volitivae, et ubi est potentia cognitiva perfecta, ibi non necessario requiritur talis discursus, quinimo ipsa deliberatio potest fieri in instanti, unde 2 Phys. difitur quod perfectus artifex non deliberat ; potentia autem cognitiva Christi videt omnia quae videt Verbum, ideo non sic requirebatur talis discursus et deliberatio et electio ; ergo potuit fieri in instanti.
Ad motiva autem alterius opinionis dicetur in fine quaestionis.
Quantum ad tertium articulum scilicet quid sibi Christus meruit, dicunt aliqui quod meruit sibi fruitionem et beatitudinem quia quidquid est nobilitatis et perfectionis est attribuendum Christo ; sed perfectius est habere fruitionem ex merito quam sine merito.
Alia est opinio cui assentio, quod Christus non meruit sibi fruitionem, quia aut hoc fuisset per actum praecedentem, aut per actum qui est fruitio. Non primo modo quia nullus actus praecedens ponitur ; non etiam secundo modo quia meritum et fruitio realiter differunt, meritum etiam se habet ad fruitionem sicut via ad terminum.
Si dicas quod idem actus potest esse meritum et fruitio sive praemium, quia idem actus potest habere respectum ad liberum arbitrium et ad Deum, et ut habet respectum ad liberum arbitrium est meritum, ut autem habet respectum ad Deum est praemium, hoc non valet, quia pari ratione potest dici de beatis quod continue merentur, quod est falsum.
Ad argumentum opinionis dicitur multipliciter.
Primo sic : quidquid est nobilitatis est ponendum in Christo si sibi non repugnat habere tali modo ; sed Christo repugnat habere fruitionem ex merito, quia in Christo erat tam excelsa beatitudo, quod per meritum acquiri non poterat.
Secundo dicitur et melius, quod in Christo est ponendum quidquid est perfectionis si sibi non repugnat vel suae dignitati. Nunc autem habere fruitionem ex meritis repugnat dignitati Christi, quoniam quia meritum praecedit praemium, tunc Christus pro aliquo instanti non habuit fruitionem quam meruit, quod est inconveniens.
Tertio modo dicitur quod sicut diversi gradus entitatis faciunt ad decorem universi, ita diversi modi habendi gloriam faciunt ad decorem istius status ; ideo aliqui habent gloriam cum meritis, aliqui vero, sicut Christus, sine meritis ; et sic non meruit sibi fruitionem.
Sed diceres : numquam ergo aliquid sibi meruit ? Dicendum quod sic. Sed quid sit illud, circa hoc sunt duae opiniones : Una est Magistri in littera qui dicit quod meruit animae et corporis impassibilitatem. Animae quidem impassibilitatem meruit, quia licet sit impassibilis quantum ad portionem superiorem, est tamen passibilis in parte inferiori vel portione, et impassibilitatem huius portionis sibi meruit. Etiam meruit sibi impassibilitatem corporis in resurrectione, ut probatur per Apostolum ad Philippenses : Christus, inquit, factus est pro nobis obediens usque ad mortem ; et sequitur : propter quod et exaltavit illum, idest pro isto merito exaltavit illum.
Alia opinio dicit quod Christus meruit sibi amotionem illius impedimenti quo gloria animae non redundabat in corpus. Hic accipe quod plus placet.
Ad primum principale dicitur quod anima perfecte unita Deo potest mereri si est omnino extra viam. Si autem aliquis unitur Deo sic, quod existens comprehensor, possit etiam esse viator, potest mereri. Christus autem cum hoc quod erat comprehensor erat viator, et ratione qua fuit viator meruit, ut patuit in primo articulo.
Ad secundum dicitur quod fruitio et meritum sunt duo actus.
Et quando arguitur quod duo actus non possunt esse in eadem potentia quorum alter sit adaequatus potentiae ; dicendum quod verum est secundum eandem portionem ; sed in Christo fruitio erat secundum portionem animae superiorem, meritum autem secundum portionem inferiorem.
Aliter potest dici quod fruitio erat actus adaequatus intensive non autem extensive, ideo poterat mereri.
Ad tertium dico quod actus merendi in primo instanti fuit contingens, unde sicut necessarium dicitur necessarium quando ita est, ita contingens dicitur contingens quando contingenter inest. Voluntas autem ita contingenter eliciebat illum actum in primo instanti sicut si praecessisset per diem. Et quando dicitur : Omne quod est, quando est, necesse est esse ; dicendum quod potest accipi in sensu divisionis et tunc est falsa, vel in sensu compositionis et tunc est vera, sed non contra me.
Ad quartum dicendum quod maior est falsa, quia luna eodem instanti quo illuminatur a sole, illuminat haemispherium nostrum, et tamen sunt diversae mutationes.
Ad quintum concedo consequens quod angelus in primo instanti suae creationis potuit peccare, ut patuit lib. 2 dist.4.
Ad primam probationem dicendum quod maior habet veritatem de positivis non de privativis, peccatum autem est privatio boni ideo peccatum angeli non erat a Deo.
Ad secundam probationem dico quod angelus potuit habere primum velle a seipso. Etiam cum dicitur, aut nolendo aut volendo, dico quod primum velle non habuit volens nec nolens tanquam per actum secundum, sed immediate per ipsam voluntatem tanquam per actum primum ipse eliciebat velle. Si vis de ista materia require lib. 2 dist. 4.
