Distinctio IX — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

Praeterea investigari oportet....

 

In ista 9 dist. tractat Magister de adoratione reverentiis quae dicuntur latria, dulia, hyperdulia. Ideo antequam moveam quaestionem, declarabo quid intelligam per latriam, duliam, hyperduliam. Et dico quod latria, in quantum virtus, est habitus inclinans hominem ad exhibendum obsequium debitum Deo in recognitionem universalis dominii. Dulia vero est habitus inclinans hominem ad exhibendum obsequium hominibus ad honorem debitum. Hyperdulia vero est obsequium quod debetur personis excellentibus ut Christo et beatae Virgini. His praemissis quaero.

 

 

QUAESTIO I

Utrum latria debeatur Christo secundum naturam humanam.

 

Videtur quod non.

  1. Quia latria est obsequium soli Deo debitum in recognitionem universalis dominii ; sed Christus non habet universale dominium secundum naturam humanam ; ergo sibi non debetur latria secundum naturam humanam.
  2. Praeterea, latria non debetur creaturae ; sed Christus, secundum naturam humanam, est creatura ; ergo.
  3. Praeterea, glossa super illud Psalmi : Adorate scabellum pedum eius, non, inquit, illa adoratione quae latria est.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

In ista quaestione, primo praemittam unam distinctionem, secundo dicam ad quaestionem.

Quantum ad primum dico quod adoratio est dupliciter, scilicet adoratio per se et adoratio per accidens. Item adoratio per se distinguitur, quia est adoratio per se et propter se et est adoratio per se, et non propter se, sed propter aliud, puta quando adoratum est alteri unitum. Ista distinctione praemissa, dico ad quaestionem quod adoratio per se et propter se quae dicitur latria competit soli Deo et Trinitati, quia solus Deus est ultimus finis per se et propter se adorandus. Si autem loquamur de adoratione per se, et non propter se, sed propter aliud tunc ista competit naturae humanae in Christo, quae est unita Deo. Ista autem natura sic Deo unita potest tripliciter accipi : uno modo in quantum substantivatur supposito divino, alio modo in quantum est unita divinitati, tertio modo in quantum unitur Deo per dona gratuita. Si accipitur primo modo tunc debetur sibi latria, si autem accipiatur secundo modo tunc debetur sibi hyperdulia, si tertio modo tunc debetur sibi dulia.

 

Sed tunc restat dubium de aliis sanctis qui sunt coniuncti Deo solum per dona gratuita, qua adoratione debeant adorari. Dico generaliter loquendo, non faciendo mentionem de Virgine, quia de ea erit specialis sermo inferius, ipsi sunt adorandi adoratione duliae, cuius ratio est quia sunt purae creaturae. Si autem loquamur de adoratione per accidens dico quod illa potest fieri, quantum ad praesens spectat, quinque modis : primo ratione significationis, secundo ratione imitationis vel repraesentationis, tertio ratione continentiae, quarto ratione pertractationis, quinto ratione naturalis determinationis.

Primo ergo fit adoratio per accidens ratione significationis, et sic adorantur sacramenta quia sunt signa sacrae rei, et verba sancti evangelii quae sunt signa sanctitatis.

Secundo dico quod fit adoratio per accidens ratione imitationis vel repraesentationis, et isto modo adorantur imagines sanctorum, et specialiter, ut quidam doctor dicit, imago beatae Virginis quam depinxit Sanctus Lucas quae est ad sanctam Mariam de Aracaeli Romae in domo Fratrum Minorum.

Tertio dico quod fit adoratio per accidens ratione continentiae, et isto modo adoratur cultu latriae columba Spiritus Sanctus quae descendit super Christum ; sic etiam adorantur adoratione hyperduliae, species quae sunt in Sacramento altaris sive in Eucharistia.

Quarto dico quod fit adoratio per accidens ratione pertractionis, et hoc modo adoratur Virgo beata adoratione hyperduliae, quae specialissime pertractavit corpus Christi. Sic etiam adoratur crux Sanctissima in qua Christus pependit et eam suo sanguine adornavit. Aliqui tamen dicunt quod crux est adoranda adoratione latriae, quod non credo, sicut dicunt, sed est adoranda adoratione hyperduliae, sicut camisia vel alia eius indumenta.

Quinio fit adoratio per accidens ratione naturalis determinationis vel complexionis, et sic adorantur membra sanctorum et cadavera ipsorum, quia sicut alias ostensum fuit in secundo libro, oportet in homine ponere aliam formam substantialem praeter animam intellectivam, quae forma remanet post separationem animae intellectivae, et est extensa in subiecto et potest dividi secundum divisionem subiecti.

 

Ad tria argumenta principalia quae habent eandem vim, patet ex dictis quod humanitati Christi debetur latria, non quidem ut in se accipitur vel ut Deo per dona gratuita unitur, sed ut in supposito divino substantificatur.