Distinctio XVI — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XVI
Hic oritur quaestio ex praedictis...
Circa Distinctionem 16 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum Christus habuerit necessitatem moriendi.
Videtur quod non.
- Quia mors est inflicta propter peccatum ; sed in Christo non fuit peccatum nec originale nec actuale ; ergo non habuit necessitatem moriendi. Maior probatur, tum quia ad Romanos 8 dicitur corpus mortuum est propter peccatum ; tum quia Genesis 2 dicitur, quacunque hora comederis ex eo etc. ; tum quia Augustinus Lib. de retractatione I dicit quod si nullus delinqueret, nullus moreretur, et 4 de Trin. dicit quod mors est inflicta ratione criminis.
- Praeterea, anima Christi fuit omnisciens ; ergo fuit omnipotens quia non est minoris perfectionis omnia scire quam omnia posse. Sed omnipotens potest repellere omnem causam mortis ; ergo.
- Praeterea, perfectior est anima Christi quam forma caeli ; sed in caelo nulla est causa corruptionis ; ergo nec in anima Christi.
Contra.
Omne generabile de necessitate est corruptibile, ut patet 1 Caeli contra Platonem ; sed corpus Christi fuit generabile ; ergo corruptibile. Praeterea, omne compositum ex contrariis est corruptibile ex 8 Metaph. ; sed corpus Christi erat compositum ex contrariis ; ergo.
Ad evidentiam huius quaestionis, quia mors est quidam defectus naturae, ideo est sciendum quod Filius Dei sic assumpsit nostram naturam, quod assumpsit eam cum poenalitatibus et defectibus quos decuit ; nam aliqui sunt defectus in nostra natura qui proveniunt ex culpa, et sunt ad culpam sicut pronitas ad malum et difficultas ad bonum, et huiusmodi defectus filius Dei non assumpsit quia non decuit. Alii vero sunt defectus qui proveniunt ex culpa non tamen sunt ad culpamy et isti distinguuntur, quia quidam sunt personales, puta lepra, caecitas et claudicatio et huiusmodi, et istos etiam non assumpsit ; quidam vero sunt naturales ut fames et sitis et istis similes, et hos assumpsit.
His praemissis in generali quantum ad defectus quos assumpsit, oportet videre in speciali vel particulari si assumpsit hunc defectum qui est necessitas moriendi. Et sunt hic duo articuli secundum duas opiniones.
Una indistincte dicit quod in Christo fuit necessitas moriendi ita quod si non fuisset ei aliqua poena vel passio illata, fuisset tamen mortuus senio, quod
Probatur sic : Materia est qua res potest esse et non esse ex 7 Metaph. ita quod materia existens sub privatione est principium corruptionis, quia altera pars contrarietatis, idest privatio, machinatur ad maleficium, idest ad corruptionem ex I Phys. ; sed materia corporis Christi est eiusdem rationis cum materia nostri corporis, et est ibi privatio alicuius formae ; ergo sicut necessario est causa corruptionis ita et in Christo.
Praeterea, in corpore Christi erant qualitates contrariae ; sed ex contrarietate qualitatum sequitur actio et passio et tandem corruptio ; ergo. Probatio maioris quia qualitates elementorum non sunt in omnimoda proportione aequali in corpore mixto proportionato animae, quia diversae partes requirunt diversas proportiones complexionis.
Praeterea, omne corpus generabile habet certam periodum suae durationis ultra quam non potest durare ; sed corpus Christi fuit generabile ; ergo.
Quidquid sit de conclusione in se, ista ; tamen rationes non concludunt. Prima enim ideo non concludit, quia si valeret tunc argueretur de corpore Christi modo sicut ante, quia habet materiam eiusdem rationis cum corpore nostro, et est privatio ibi annexa ; ergo esset nunc in eo necessitas moriendi quod est falsum.
Similiter secunda ratio non concludit quia ita in corpore illo sunt modo qualitates contraria ; sicut tunc, et tamen non ponit in eo necessitas moriendi.
Similiter tertia ratio non valet, quia assumit unum falsum, scilicet omne durabile habet certam periodum suae durationis ultra quam non potest durare, quia si producatur aliquis lapis in esse, et tollatur omne extrinsecum corruptivum, posita generali manutenentia divina, numquam corrumperetur.
Ideo est alia opinio quod de Verbo in comparatione ad naturam assumptam possumus loqui tripliciter. Primo, comparando Verbum ad naturam assumptam gloriosam, isto modo quod gloria quae ponitur in anima redundet in corpus. Secundo, comparando Verbum ad naturam assumptam innocentem, sicut est pura natura sine peccato cum iustitia originali. Tertio comparando Verbum ad naturam non gloriosam, ita quod gloria animae non redundaret in corpus. Primo modo, non fuisset in Christo necessitas moriendi, sicut nec in beatis erit post resurrectionem, similiter nec secundo modo, sed tertio modo in Christo fuisset necessitas moriendi, sicut ponit Augustinus Libro 2 de Baptismo parvulorum, ubi dicit quod Christus habuit similitudinem carnis peccati, quia nisi iuvenis occisus fuisset, ipso senescente, ad mortem venire potuisset, nullo miraculo circa ipsum posito.
Sed adhuc restat dubium unde erat illa necessitas moriendi, et dicitur quod fuit ex hoc quod corpus Christi sibi dimissum sine redundantia gloriae erat animale et non sub pleno dominio animae, et indigebat cibo, et fiebat deperditio et restauratio, nec poterat fieri tanta restauratio quanta est deperditio ; sed ubi non fit tanta restauratio quanta est deperditio, ibi est necessitas moriendi.
Contra.
Christus sciebat quantum necesse erat sumere de alimento ad tantam restaurationem deperditi ; ergo poterat sumere de alimento ut esset squalis restauratio deperditi, et sic propter hoc non fuisset in eo necessitas moriendi.
Respondetur quod bene licet hoc sciverit, non tamen sequitur quod fieret aequalis restauratio deperditi propter duo. Primo propter potentiae nutritivae debilitatem in convertendo alimentum in rem alitam ; secundo propter impuritatem alimenti, secundum quod semper aliquid traxit de impuro, nunc autem ex puriori alimento generatur purior sanguis et caro, et ex impuriori alimento generatur impurior sanguis et caro.
Ad primum principale quando dicitur quod mors est inflicta propter peccatum, dicitur quod verum est de necessitate in eo quod peccatum solvit prohibens mortem, scilicet iustitiam originalem ; proprie autem causa mortis est illa quae dicta est in secunda opinione, scilicet quod non fit restauratio tanta quanta est deperditio in humido radicali.
Ad secundum, cum dicitur quod anima Christi fuit omnisciens, ergo omnipotens, negatur consequentia, quia omnipotentia non potest communicari alicui creaturae nisi habeat in se formam virtualiter contentivam omnium obiectorum possibilium produci ; ideo requiritur maior perfectio in fundamento omnipotentiae quam in fundamento omniscientiae.
Ad tertium dicitur quod consequentia non valet : si caelum est incorruptibile, ergo et corpus Christi, quia ut patuit in 2 lib. dist. 24 materia caeli non est eiusdem rationis cum materia inferiorum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur
Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis.
Videtur quod sic.
- Quia quod habet plenum dominium super corpus potest impedire omnem violentiam corporalem ; sed anima Christi habuit planum dominium supra corpus ; ergo. Minor probatur per hoc quod ibi nulla erat rebellio inferiorum virium ad animam.
- Praeterea, Ioan. 10 ait Christus, potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam ; tunc quaeritur : aut illam potestatem habuit in quantum Deus, aut in quantum homo ; non in quantum Deus, quia quod semel assumpsit numquam dimisit, secundum Damascenum ; ergo in quantum homo, et habetur propositum.
- Praeterea, in Evangelio dicitur quod cum clamore valido emisit spiritum ; sed non potuisset habere clamorem validum nisi praevenisset seu praescivisset horam mortis ; ergo.
Contra.
Christus erat viator sicut et nos ; sed non est in potestate animae nostrae non mori passione inflicta ; ergo.
Praeterea, si in potestate alicuius est non mori, si non prohibet peccat ; ergo si in potestate animae Christi fuisset non mori et non prohibuit, sequitur quod peccaverit, quod est inconveniens.
Respondeo.
In ista quaestione non oportet multum insistere, quia patet ex solutione quaestionis praecedentis. Ideo dico quod si anima Christi gloriosa fuisset sibi dimissa, ita quod gloria animae redundasset in corpus, tunc in potestate animae Christi fuisset non mori ex violentia passionis ; sed quia gloria animae Christi de facto non redundabat in corpus ideo illud corpus erat necessario corruptibile et passibile, cuius ratio erat ex prima institutione naturae, quia hoc est principium in natura quod aliqua activa sunt nata dominari passivis. Tunc arguitur sic : Omne corpus alterabile et corruptibile per approximationem activi dominantis potest corrumpi ; sed corpus Christi est huiusmodi ; ergo, etc.
Ad primum principale dico quod anima Christi haberet dominium supra corpus in hoc quod non erat rebellio virium sensitivarum, non tamen habuit plenum dominium quantum ad hoc quod est non pati, quia gloria animae non redundabat in corpus.
Ad secundum dicendum quod ly « ego » in supposito et apposito stat pro eadem persona non tamen secundum eandem naturam, ita quod ego suppositum Verbi secundum naturam divinam, pono animam meam a meipso, secundum naturam humanam, quia in natura humana facta est separatio.
Ad tertium dicitur quod sicut fuit miraculum quod anima erat gloriosa et corpus non, ita fuit miraculum in eo quod clamavit valide in hora mortis, et miraculose fuit separata anima ante horam mortis per violentiam passionis.
