Distinctio X — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO X
Solet etiam a quibusdam quaeri....
Circa Distinct. 10 quaeritur primo.
QUAESTIO I
Utrum Christus, secundum quod est homo, sit persona.
Videtur quod sic.
- Quia quod convenit omni supposito alicuius naturae, competit ei ratione naturae. Exemplum est de risibilitate quae competit homini ratione naturae ; sed esse personam competit omni supposito ; ergo competit ei ratione naturae. Sed in Christo est natura humana ; ergo Christus, secundum quod homo, est persona.
- Praeterea, Christus non est homo nisi quia est iste homo ; sed iste homo necessario est persona ; ergo.
- Praeterea, Boetius in Lib. de Trin. dicit ; persona est rationalis naturae individua substantia ; ergo.
Contra.
Si Christus secundum quod homo, esset persona, tunc in Christo essent duae personae ; sed hoc est falsum ; ergo.
Quia in ista quaestione ponitur terminus reduplicativus, cum dicitur secundum quod homo vel in quantum homo, ideo primo oportet videre aliqua de reduplicatione, secundo dicetur ad quaestionem.
Quantum ad primum sunt tria declaranda.
Primo quot sunt genera reduplicationum, et dico quod quatuor secundum quatuor genera causarum.
Aliquando enim fit reduplicatio secundum causam efficientem. Exemplum, ut cum dicitur sortes et Plato in eo quod sunt albi sunt similes.
Aliquando secundum causam materialem, ut cum dicitur corpus organicum physicum in eo quod organicum physicum est perfectibile ab anima rationali.
Aliquando fit per causam formalem, ut cum dicitur, anima, in quantum anima, est perfectio corporis organici physici.
Aliquando vero fit reduplicatio secundum causam finalem, ut cum dicitur sanitas, in eo quod sanitas, est finis medicinae.
Secundo est videndum cui est apponenda reduplicatio in propositione, subiecto vel praedicato. Et dico quod est apponenda subiecto quia subiectum est causa praedicati, unde non bene dicitur homo est animal in quantum animal, sed debet dici homo est animal in quantum homo ; similiter triangulus in eo quod triangulus, habet tres angulos ; etc.
Tertio est videndum cui apponenda est reduplicatio in syllogismo, si ad maiorem extremitatem, vel minorem, vel ad medium. Et dico quod est apponenda ad maiorem extremitatem, sicut patet per Philosophum in Prioribus et exemplum suum est ibidem istud : cuiuslibet boni est disciplina in eo quod bonum ; sed omnis iustitia est bona ; ergo cuiuslibet iustitiae est disciplina in eo quod bonum.
Est autem diligenter notandum propter dicenda quod propositio in qua ponitur natura reduplicationis potest distingui, ex eo quod natura reduplicationis potest teneri positive vel privative, et si tenetur positive, ulterius est oratio multiplex ex eo quod dictio reduplicativa potest teneri specificative vel reduplicative. Si tenetur reduplicative hoc est dupliciter, quia reduplicatio aliquando dicit concomitantiam ut cum dicitur lac in eo quod lac est dulce, aliquando vero dicit formalem rationem inhaerendae praedicati ad subiectum, exemplum, ut cum dicitur lac in eo quod est album disgregat.
Quantum ad secundum articulum dico tres conclusiones.
Prima quod illa propositio : Christus secundum quod homo est persona, non est simpliciter vera, sed est distinguenda et distinguitur dupliciter.
Primo modo sic. Illa reduplicatio in eo quod homo aut dicit concomitantiam et tunc propositio est vera sub sensu Christus, in quantum homo, est persona, idest Christus qui est homo per concomitantiam suppositi divini est persona. Alio modo illa reduplicatio potest dicere causam inhaerendae praedicati ad subiectum, et sic illa propositio ; Christus in quantum homo, est persona, est falsa, quia esse hominem non est Christo causa essendi personam.
Secundo modo distinguitur illa proposido sic : cum dicitur Christus in eo quod homo, aut respicit aptitudinem aut actum. Si respicit aptitudinem, tunc propositio est vera, quia si ille homo dimitteretur a Deo, remaneret persona. Si autem respicit actum, tunc propositio est falsa, quia Christus, secundum quod homo, non est persona sed secundum quod Deus.
Secunda conclusio est ista, scilicet quod haec propositio : Christus secundum quod homo, est Deus, non est simpliciter vera, sed est distinguenda et distinguitur sicut distinguitur praecedens. Primo quia ista reduplicatio in eo quod homo, aut dicit concomitantium, et tunc est vera, aut formalem rationem inhcercntice praedicati ad subiectum et tunc est falsa, quia esse hominem non est causa essendi Deum.
Tertia conclusio est ista, quod ista propositio, Christus secundum quod homo est individuum, non est simpliciter vera, sed est distinguenda, quia uno modo dicitur individuum quod est indivisum in se et divisum a quolibet alio, non habendo respectum ad subsistentiam, sed ad unionem animae et corporis, et sic propositio est vera. Secundo modo dicitur individuum ut dicit indivisum in se et divisum a quolibet alio habendo respectum ad subsitentiam, et tunc propositio est falsa quia Christus secundum quod homo, non est individuum quia ly, secundum quod homo, reduplicat causam formalem inhaerentiae praedicati ad subiectum.
Ad primum principale quando dicitur haec competit cuilibet supposito naturae, ergo competit ei ratione naturae, dicitur quod verum est secundum aptitudinem et non secundum actum.
Ad secundum quando dicitur : iste homo est persona, dico quod est distinguenda sicut fuit distincta illa : Christus secundum quod homo est individuum.
Ad tertium dico quod ista definitio personae quam dat Boetius corrigitur a Richardo lib. suo de Trin. quia tunc anima separata esset persona. Unde dicit Richardus quod persona est intellectualis naturae individua substantia ; Christus autem secundum quod homo, non est subsistens nisi in quantum subsistit in divino supposito.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur
Utrum Christus sit Filius Dei adoptivus.
Videtur quod sic.
- Quia ille qui est Filius Dei per gratiam, est Filius Dei adoptivus ; sed Christus habuit gratiam ; ergo.
- Praeterea, Hilarius I de Trin. dicit : potestatis dignitas non perditur, dum carnis humanitas adoptatur.
In contrarium est Magister in littera.
Respondeo.
In ista quaestione veritas est certa, quia Christus non est filius Dei adoptivus, sicut ponunt sancti. Unde Augustinus lib. de ecclesiast. dogmat : natus est secundum veritatem naturae ex Deo Dei filius, secundum veritatem naturae ex homine hominis filius ut non adoptione sed in utraque nativitate nomen filii nascendo haberet.
Item, Ambrosius in Epist. ad Romanos, legi et relegi scripturas, Iesum Filium Dei, de adoptione numquam inveni.
Item glossa in Epist. ad Philip. Christus, in quantum homo, assumpsit nomen Dei, non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis.
Dubium tamen est si ista conclusio potest probari per aliquam efficacem rationem. Et videtur quod non, sic : quia probat eam Thomas Part. 3 q. 23 art. 4 sic : filiatio est conditio suppositi vel personae ; sed in Christo est unum suppositum seu persona et secundum illud suppositum est Filius naturalis non adoptivus ; ergo Christus non est Filius Dei adoptivus.
Sed haec ratio non valet, quia supponit falsum, ut patuit supra dist. 8 q.2 ubi dictum est quod filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali vel sensitiva, in qua descriptione nihil ponitur quod primo et per se aspiciat suppositum.
Ideo probatur conclusio aliter sic : Adoptio est personae extraneae non habentis ius in haereditatem, unde filius naturalis non dicitur persona extranea quia habet ius in haereditate ; sed Christus non est persona extranea sed habet ius in haereditate ; ergo non est filius adoptivus. Minor probatur dupliciter. Primo sic : ideo aliquis non habet ius in haereditate quia fuit filius irae ; sed Christus numquam fuit filius irae ; ergo. Sed haec probatio forte non valet, quia beata Virgo secundum illos qui ponunt non conceptam fuisse in originali peccato, nuinquam fuit filia irae et tamen conceditur filia adoptiva. Ideo probatur secundo illa minor sic : qui habet ius in haereditate non est filius adoptivus sed naturalis ; sed Christus ex vi unionis naturae humanae ad Verbum habebit ius in haereditate ; ergo. Sed forte nec ista ratio concludit, quia ut patuit dist. 2 q.2. Deus potuit assumere naturam irrationalem quae non fueretur eo ; ergo ex vi unionis non habet in haereditate ius.
Ad primum principale patet quod secundum diversitatem istarum rationum oportet respondere.
Ad secundum dico quod humanitas dicitur adoptari non ratione illius singularis naturae quae fuit assumpta a Verbo in unitate personae, sed ratione consimilium, quia per illam unionem adoptati sunt alii homines.
