Distinctio VII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

Secundum personam dicitur Deus factus est homo...

 

In ista Dist. 7 in qua Magister quaerit de veritate aliquarum propositionum quaeritur I.

 

QUAESTIO I

Utrum ista propositio sit vera : Deus est homo.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia prima dividentia sunt maxime diversa ; sed finitum et infinitum sunt primo dividentia ens ; ergo sunt maxime diversa. Sed maxine diversa non praedicantur de se invicem ; cum ergo Deus sit infinitus et homo finitus non est bene dictum : Deus est homo.
  2. Secundo sic. Maior est unio divinarum personarum in essentia quam naturarum in supposito Christi ; sed propter istam unitatem una persona non praedicatur de alia ut dicatur pater est filius vel e converso ; ergo propter unionem naturarum in Christo non est bene dictum : Deus est homo vel e converso.
  3. Praeterea cum dicitur : Deus est homo, ista propositio est vera per se, vel per accidens. Non per se, quia non dicitur de quocunque concepto sub Deo, quia nec de Patre nec de Spiritu Sancto ; nec etiam est vera per accidens quia nihil accidit Deo ; ergo nullo medo est vera.
  4. Praeterea, Athanasius ponit quod sicut cara et anima unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus ; sed anima non praedicatur dc carne nec e converso ; ergo.
  5. Praeterea, cum dicitur Deus est homo, aut homo est praedicatum relativum, aut absolutum. Non relativum, ut patet de se, nec esse absolutum quia secundum Augustinum esse absolutum dicitur de tribus personis, homo autem non dicitur de tribus personis ; ergo.

 

Contra.

Ioan. I. : Verbum caro factum : est ubi Augustinus dicit quod caro accipitur pro homine ; ergo Deus factus est homo, et per consequens Deua est homo.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo si dicta propositio sit vera.

Secundo, qualiter est vera.

Tertio, qualiter est ista vera : Christus est homo.

 

De primo patet secundum veritatem fidei quod ista est vera ; Deus est homo. Unde Augustinus I de Trin. Talis fuit assumptio ut Deum faceret hominem et hominem faceret Deum. Et Bernardus ad Eugenium, tantam, inquit, et tam expressam vim unionis praefert ea persona qua Deua et homo est unus Christus, ut si duo dc se praedices non erres.

Praeterea, idem probat quidam Doctor per rationem sic : Quandocunque sunt duae naturae in eodem supposito, licet sint distinctae naturae, una tamen potest praedicari de alia et denominare aliam in concreto licet non in abstracto. Exemplum huius est, dicimus enim album est musicum quia sunt in eodem supposito licet sint diversae naturae ; sed natura divina et humana uniuntur in eodem supposito Filii ; ergo una potest praedicari de altera in concreto ut dicatur Deus est et homo, homo est Deus. In abstracto autem non, quia ista non esset bona praedicatio deitas est humanitas vel e converso. Haec ratio recipitur a Damasceno lib. 3. c.11. Deus, inquit, est homo et homo Deus propter eam quae est secundum hypostaticam unionem.

 

De secundo articulo dicit una opinio quod ista propositio Deus est homo, est vera per se primo modo. Probatur sic. Natura humana perfectius substantificatur in supposito divino quam humano, puta in supposito Petri ; sed haec est vera per se primo modo : Petrus est homo ; igitur et illa Deus est homo.

 

Contra istam opinionem obicitur sic. Quando aliquid praedicatur de aliquo in primo modo dicendi per se, tunc praedicatum est per se de intellectu subiecti ; sed homo non est per se de intellectu Dei ; ergo non valet.

Praeterea, quando aliquid praedicatur de aliquo in primo modo dicendi per se, praedicatur de quolibet contento sub eo ; sed homo non praedicatur de quolibet contento sub Deo quia nec de Patre nec de Spiritu Sancto ; ergo ista non est vera per se primo modo : Deus est homo.

Praeterea, quando aliquid praedicatur de aliquo in primo modo dicendi per se, subiectum supponit perse determinate ; sed cum dicitur Deus est homo Deus supponit indeterminate ; ergo.

 

Dicitur ergo aliter ad illud dubium quod per se et per accidens possunt accipi dupliciter scilicet metaphysice et logice. Si accipiatur metaphysice dicitur quod ista non est vera, « Deus est homo », nec per se nec per accidens. Non per se, propter rationes factas contra praecedentem opinionem ; non etiam per accidens, quia nec unum accidit alteri nec ambo tertio, qui sunt modi accidentium secundum Philosophum 2 Metaph. et ideo dicitur quod sicut in Christo est singularis modus vivendi qui non est accidentalis nec essentialis, ita cum dicitur « Deus est homo » ibi est singularis modus praedicandi, qui non est per se nec per accidens. Si autem accipiatur per accidens logice, sic potest concedi quod est vera per accidens quia praedicatum est extra intentionem subiecti et hoc est praedicari per accidens logice.

 

De tertio articulo sunt ad praesens dicendi duo modi, unus cum dicitur Christus est homo, haec est vera per se, quia Christus est nomen suppositi subsistentis in duabus naturis divina, scilicet et humana. Ex hoc arguitur sic : Illa propositio est vera per se primo modo in qua praedicatum est de intellectu subiecti ; sed homo est per se de intellectu Christi ; ergo.

Alius modus dicendi est quod non est vera per se, sed per accidens. Cuius ratio est ista : quando fit aliqua implicatio contingendae in subiecto, ista propositio non est vera per se sed per accidens, ut cum dicitur homo albus est homo propter contingentiam implicitam, non est vera per se sed per accidens, sed cum dicitur Christus est homo ibi est implicatio contingendae in subiecto, quia implicatur illa Deus est homo quae est contingens ; ergo accipiatur ibi quae plus placet.

 

Ad primum principale concedo quod prima dividentia habent maiorem distantiam non tamen habent maiorem repugnantiam ; illa autem quae formaliter non repugnant possunt uniri in eodem supposito, et unum denominare alterum, et sic habet se Deus et homo.

 

Ad secundum dico quod non est simile de personis in essentia et de diversis naturis in eadem persona, quia persona dicit entitatem incommunicabilem, natura vero dicit entitatem communicabilem. Ideo quando diversae naturae sunt in eodem supposito possunt in concreto de se dici, sicut patet in ratione posita ad primum articulum.

 

Ad tertium dico quod non valet, quia non currit illa similitudo propter duo. Primo quia anima et caro concurrunt in unitate hominis tanquam partes constitutivae, et una pars non praedicatur de altera parte, essentia autem divina non est in Christo tanquam pars. Secundo quia anima et caro significant in abstracto, Deus autem et homo in concreto.

 

Ad ultimum dico quod homo non est praedicatum relativum sed absolutum ; sed quando dicitur ergo praedicatur de tribus personis, nego consequentiam.

 

Ad Augustinum vero dicitur quod Augustinus intelligit de praedicatis absolutis ad intra, homo autem est praedicatum absolutum ad extra.

 

Ad quartum patet ex dictis in secundo articulo si ista propositio est vera per se vel per accidens.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur.

Utrum haec sit vera Deus est factus homo.

 

Videtur quod non.

  1. Quia si haec est vera : Deus est factus homo, sequitur quod Deus est factus. Probatio consequentiae quia sequitur in simili sortes est factus homo ; ergo est factus.
  2. Praeterea, haec propositio in qua ponitur hoc verbum fit non est vera nisi subiectum mutetur ; sed in Deum, qui est subiectum, nulla cadit mutatio ; ergo.

Contra, in symbolo : Natus ex Maria Virgine et homo factus est. Et Augustinus exponens illud : Verbum caro factum est, dicit quod caro accipitur pro homine.

 

In ista quaestione sunt multi modi dicendi de quibus ad praesens repeto duos.

Unus dicit quod ly « factum » aut determinat subiectum puta Deum aut praedicatum puta hominem. Si determinat subiectum ut dicatur sic : Deus factus est homo, tunc propositio est falsa, quia in Deo nulla cadit factio. Si autem determinat praedicatum ut dicatur sic : Deus est factus homo, tunc propositio est vera.

 

Alius modus dicendi est quod illa propositio simpliciter est vera.

Ad cuius evidentiam est notandum quod in illa propositione in qua ponitur hoc verbum fieri aliquando ly « fieri » tenetur secundo adiacens, aliquando tertio adiacens. Quando tenetur secundo adiacens, tunc accipit esse subiecti simpliciter, sicut homo accipit esse ; quando autem tenetur tertium adiacens, tunc non accipit esse simpliciter sed esse tale specificum ; sicut ergo quando aliquid accipit esse simpliciter potest hoc verbum fit addi sibi secundo adiacens ita, quando accipit esse tale potest dici fieri tale et tertio adiacens ; et sic est in proposito cum dicitur : Deus factus est homo, quia Deus de novo accipit esse hominis et ideo potest dici factus est homo quae factio est a tota Trinitate.

 

Ad primum principale nego consequentiam. Ad probationem dico quod non valet quia non tenet nisi gratia materiae et non gratia formae.

 

Ad secundum dicitur uno modo quod maior est vera de agente naturali quod educit de potentia materiae, non est autem vera in agente supernaturali. Alio modo dicitur et melius, quod in factione concurrit aliqua determinatio, quia vel est factio per informationem, vel per inhaerentiam, vel per unionem quae est relatio. Accipiendo ergo factionem ut est per informationem vel per inhaerentiam, ista requirit mutationem ; sed ista quae est per unionem quae est relatio, sicut est in proposito, non arguit talem mutationem.