Distinctio XIII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

Praeterea sciendum...

 

Circa Dist. 13 quaeritur

 

QUAESTIO I

Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia.

 

Videtur quod non.

  1. Quia nobiliori perfectibili debetur nobilior perfectio ; sed angelus est perfectior et nobilior quam anima ; ergo debetur sibi nobilior perfectio sive gratia. Sed angelo non est eollata summa gratia ; ergo animae Christi non fuit eollata summa gratia.
  2. Praeterea. Illud quod est summum, hoc est infinitum ; sed gratia Christi non fuit infinita ; ergo.
  3. Praeterea, ita potest incarnari Pater sicut Filius, et daretur illi homini assumpto a Patre aequalis gratia gratiae Christi ; ergo gratia Christi non est summa.
  4. Praeterea, per dictum Magistri allegantis verbum Lucae 2 scriptum : Iesus proficiebat aetate et sapientia, quod non esset verum .si ei fuisset collata summa gratia ; ergo.

 

Contra.

Ioan. 3. dicitur : Non enim datus est ei spiritus ad mensuram ; ergo habuit summam gratiam.

 

In ista quaestione sunt duo articuli.

Primus si est dare summam gratiam.

Secundus si est animae Christi collata summa gratia.

 

Ad evidentiam primi articuli est notandum quod summum dicitur dupliciter, scilicet positive et negative ; dicitur enim summum positive quod excedit omne aliud, et sic dicitur 7 Topic. quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Summum autem negative dicitur quod non potest ab alio excedi, et sic dicuntur genera generalissima quaedam summa, quia non habent superveniens genus.

 

Quaeritur igitur in isto articulo, si est dare summam gratiam negative, scilicet qua maior creari non possit ; et hic sunt duae opiniones.

Una dicit quod non, quod probatur sic. Si esset dare summam gratiam qua maior creari non possit, aut hoc esset ex parte sui, aut ex parte efficientis aut ex parte subiecti. Non primo modo, quia ipsa est quaedam participatio divini esse, quod esse potest participari in infinitum. Nec est secundo modo, quia efficiens est potentiae infinitae. Nec etiam tertio modo, quia subiectum quanto plus recipit de gratia, tanto plus augetur eius capacitas.

Praeterea, illud potest alteri addi quod non repugnat nec ex parte eius quod additur, nec ex parte eius cui additur ; sed gradum formae esse augmentabilem, non repugnat sibi nec ex parte eius cui additur, nec ex parte eius quod addit, quia iste gradus est eiusdem rationis cum forma quae augetur ; ergo, etc.

Praeterea, non minus repugnat naturae infinitas extensiva quam intensiva ; sed augmentatio extensiva in natura est possibilis in infinitum ; ergo et intensiva. Minor patet ; acceptis enim duabus magnitudinibus, una potest alteri apponi in infinitum per partes eiusdem proportionis ex 3 Phys.

Praeterea, quod non determinat sibi formam quantitatis non determinat sibi gradum formae ; sed nulla forma, nec substantialis nec accidentalis, determinat sibi quantitatem ; ergo nec gradum quantitatis, et per consequens potest augeri in infinitum. Probatio mitioris : Nihil determinat sibi quantitatem, quod potest absolvi a quantitate ; sed omnis forma potest absolvi a quantitate per potentiam divinam ; ergo, etc.

 

Alia opinio est quae dicit quod est dare summam gratiam in tali termino qua maior creari non potest, quod declaratur sic. Accepta aliqua gratia determinata sive finita, puta A, tunc quaero ascendendo, aut est status ad aliquam summam gratiam aut non. Si sic habetur propositum ; si non, tunc sequitur quod quanto aliqua gratia excedit A tanto est perfectior ; ergo illa quae in infinitum excedit est perfectior in infinitum ; ista autem per se videtur ab intellectu divino, sicut unum creabile ; ergo potest per se creari gratia infinita, quia quod potest per se inteIIigi, potest per se fieri a Deo secundum eos.

Praeterea. Quanto aliquid est in potentia, tanto potest esse in actu, per Philosophum et Commentatorem 3 Phys. ; sed non contingit accipere aliquam formam in infinitum in actu : ergo nec in potentia, cuius contrarium esset, si forma posset augeri in infinitum.

Praeterea, quae sunt dissimilia dissimiles habent processus ; sed materiale et formale sunt dissimilia ; ergo habent dissimiles processus. Sed processus ad materiale per divisionem est in infinitum ; ergo processus ad formam per appositionem est ad terminum.

Praeterea, appetitus naturalis non est frustra ; sed si esset quaelibet forma augmentabilis in infinitum, tunc appetitus naturalis esset frustra quia non potest attingere suum terminum.

Praeterea, Philosophus 3 Phys. dicit quod numerus est augumentabilis in infinitum, quia itur ad materiam ; non autem divisibilis in infinitum, quia itur ad formam ; ergo secundum eos in formis est status. Idem dicit 2 de Anima quod omnium natura constantium certus et determinatus est numerus magnitudinis et augmenti. Et I de generat., quod res animatae aluntur semper, augentur autem non semper.

Tenendo autem istam opinionem, ad primum alterius opinionis dico quod non valet, quia tunc omnis entitas, cum sit participativa entitatis divinae, posset augeri in infinitum, quod non est verisimile. Similiter capacitas non potest augeri in infinitum sed usque ad certum terminum.

 

Ad secundum dico quod omnis forma infra suam naturam et speciem habet determinatos gradus, et semper unus potest alteri addi quoadusque deveniatur ad ultimum, cum autem deductum fuerit ad ultimum gradum alius non potest addi quin varietur forma et species.

 

Ad tertium dico quod non est simile de infinitate intensiva et extensiva, quia in infinitate extensiva accipiuntur partes materiales in quibus contingit processus in infinitum, in infinitate autem intensiva accipiuntur partes formales in quibus est status, per Philosophum 3 Phys.

 

Ad quartum potest dici eodem modo, tamen aliter polest dici sic : dato quod forma substantialis et accidentalis non determinet sibi quantitatem nec gradum quantitatis, tamen forma quae realiter est qualitas, sicut est gratia, in sua natura habet determinatam quantitatem et gradum qualitatis.

 

De secundo articulo dico sicut dicebatur in principio quaestionis, quod summum dicitur dupliciter, scilicet positive quia excedit omne aliud, et negative quia non potest excedi ab alio.

Primo modo dico quod animae Christi non fuit collata summa gratia, quia Pater potest assumere unum hominem et potest sibi dare aequalem gratiam gratiae Christi.

Secundo modo dico quod animae Christi est collata summa gratia negative quia secundum Magistrum in littera, tanta est illi animae collata gratia qua maior creari non potest.

 

Ad primum principale dicitur quod nobiliori perfectibili respondet nobilior perfectio, loquendo de perfectionibus naturalibus, sed loquendo de perfectionibus super naturalibus quae respiciunt potentiam obedientialem, sicut est in proposito de gratia, hoc non oportet.

 

Ad secundum dico quod summum negative non est infinitum, dicitur enim summum illo modo per non excedi ab alio, et non per excedere omne aliud.

 

Ad tertium patet ex dictis in 2 art.

 

Ad quartum respondet Magister quod dicebatur perficere in gratia non in se sed in aliis, qui de eius gratia et sapientia proficiebant, et hoc probat per Gregorium in quadam Homilia.