Distinctio XXVII — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XXVII
Cum Christus fidem et spem...
Circa istam Dist. 27 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia.
Et videtur quod non.
- Quia si esset aliqua virtus inclinans ad diligendum Deum super omnia, illa esset amicitia, quod patet ex eius actu, quia actus amicitiae est amare ; sed non est amicitia ad Deum secundum Philosophum 9 Ethic. et hoc est propter inaequalitatem, quia Deus habet excessum ad creaturam, amicitia autem est inter aequalia ; ergo.
- Praeterea, nulla virtus movet ad actum impossibilem ; sed diligere Deum super omnia est impossibile, quia nullus potest diligere Deum supra se. Minor probatur quadrupliciter. Primo sic : natura determinatur ad unum ; sed natura decernatur ad appetendum esse proprium ex 2 de generat. ; ergo non potest appetere non esse sui, propter esse Dei, et per consequens non diligit Deum plusquam se. Secundo sic : omnis amicitia quae est ad alterum est propter amicitiam quae est ad se ex 9 Ethic. ; sed propter quod unumquodque tale et illud magis ex 1 Post.; ergo quilibet diligit se plusquam alium et plusquam Deum. Tertio sic : omnis amicitia fundatur super aliquam unitatem ex 8 et 9 Ethic.; ergo ubi est maior unitas ibi est maior amicitia seu amor. Sed maior est unitas eiusdem ad se quam ad alium vel ad Deum ; ergo nullus diligit Deum plus quam se. Quarto : quia quilibet diligit se quantum potest ; ergo nullus diligit Deum plusquam se. Consequentia patet, quia tunc diligeret Deum ultra posse.
In contrarium est Magister in littera et Augustinus in lib. de doctrina christiana.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tria videnda. Primo, si diligere Deum super omnia est actus de se rectus. Secundo, si natura potest in hunc actum qui est diligere Deum super omnia, circumscripto habitu charitatis infuso. Tertio, oportet removere unum dubium.
Quantum ad primum dico quod diligere Deum super omnia est actus de se rectus, quia actus conformabilis rationi rectae naturali in eo quod recta ratio dictat optimum esse diligendum, summe est actus de se rectus ; sed actus diligendi Deum super omnia est huiusmodi ; ergo, etc.
Secundo probatur idem a quodam Doctore sic : sicut principium in speculabilibus respectu intellectus, ita finis in agibilibus respectu voluntatis, ut patet per Philosophum 2 Phys. et 6 Ethic. : sed sic se habet principium in speculabilibus quod intellectus circa primum principium de se rectus et verus, ita quod intellectus circa primum principium aon errat, per Commentatorem 2 Metaph. : ergo similiter voluntas in diligendo ultimum finem ita quod diligendo ipsum semper eius actus est rectus.
Quantum ad secundum articulum est una opinio quod natura non potest in actum istum qui est diligere Deum super omnia sine habitu charitatis infuso, quia nullus potest naturaliter Deum diligere plusquam se, tum quia natura determinatur ad appetendum esse proprium, tum quia amicitia quae est ad alterum est ex amicitia quae est ad se, tum quia amicitia fundatur super aliqua unitate, tum etiam quia quilibet amat se quantum potest, et haec omnia tangebantur in 2 art. ad principale.
Alia est opinio quam teneo, quod circumscripto habitu charitatis infuso natura potest in hunc actum qui est diligere Deum super omnia, maxime si loquamur de statu naturae institutae, unde Augustinus in Lib. de fide ad Petrum : spiritus rationales ita creavit Deus ut ipsum plus diligerent quam seipsos. Et idem in Lib. retractat. magis mihi debeo quam ceteris hominibus, sed magis Deo quam mihi. Et iterum in Lib. de vera religione dicit : de perfectione iustitiae est quod magis Deum quam nos diligamus.
Praeterea, probatur idem per rationes, quia si homo non potest diligere Deum plusquam se nisi per charitatem, tunc homo potest scire si esset in charitate vel non, quia potest scire si diligit Deum plusquam se. Consequens est falsum quia nemo scit an odio vel amore dignus sit ; ergo et antecedens.
Praeterea, bonum commune in quo includitur bonum particulare est dignius et magis appetendum ex 1 Ethic. ; sed bonitas Dei est bonum universale in quo clauditur omne bonum particulare ; ergo ipsum naturaliter plus appetimus et diligimus, sicut etiam naturaliter plus diligimus totum quam partem, quod patet in exemplo quia homo naturaliter exponit manum suam propter defensionem totius corporis ne percutiatur.
Praeterea, homo non minus diligit obiectum beatificum quam ipsam beatitudinem, per Augustinum 13 de Trin. ; ergo summe diligit obiectum beatificum quod est Deus. Confirmatur ratio per hoc, quia si desperatus occidit seipsum, odit suum esse, et tamen non odit beatitudinem ; ergo plus amat beatitudinem seu obiectum beatitudinis quam seipsum.
Praeterea, ratio naturalis dictat creaturae rationali aliquid esse summe diligendum ; sed ratio naturalis recta non dictat aliquid summe diligendum nisi sit infinitum : ergo ratio naturalis dictat bonum infinitum esse summe diligendum, et per consequens voluntas potest in hunc actum ex puris naturalibus.
Ultimo ad idem arguo sic : quandocunque aliqua ratio convenit alicui per essentiam, alteri per participationem, actus qui transit super illa propter talem rationem magis attribuitur ei in quo est illa ratio per essentiam quam ei in quo est per participationem ; sed ratio diligendi est bonum in obiecto quod convenit Deo per essentiam, creaturae autem per participationem ; igitur.
Ad argumenta autem alterius opinionis dicetur quando solvetur argumentum ad secundum principale.
De tertio articulo restat hic unum dubium quod si natura potest in hunc actum qui est diligere Deum super omnia sine habitu charitatis infuso, ad quid ergo oportet ponere charitatem infusam ? Et est dicendum quod propter duo est necesse ponere charitatem infusam. Primo, ut Deum firmius et ferventius diligamus, unde sicut sine fide infusa possemus assentire aliquibus credilibus, quia tamen non ita firmiter assentimus, ideo necesse est ponere fidem infusam. Sic etiam in proposito ; licet enim ex puris naturalibus possemus Deum diligere super omnia, non tamen ita proprie et ita ferventer et firmiter sicut cum charitate infusa ; ideo necessaria est charitas infusa. Secundo est necesse ponere charitatem infusam ut opera nostra meritoria sint Deo accepta, et hoc tangit Apostolus I ad Corinth. 13 : si linguis hominum loquar et angelorum etc. Et multa ibi de ista materia tractat, et Augustinus dicit quod sola charitas dividit inter filios regni et filios perditionis.
Ad primum principale dicendum quod licet amicitia stricte sumpta, ut de ea loquitur Philosophus, non possit dici charitas, tamen accipiendo amicitiam large potest dici charitas, et ad Deum potest esse amicitia, sicut frequenter legimus quod sancti amici Dei sunt, unde Abraham dicitur quod amicus Dei appellatus est. Et quando dicitur quod amicitia est inter aequalia, dico quod ista aequalitas nihil aliud est quam readamatio, scilicet ut diligens diligatur.
Ad secundum concessa maiore nego minorem.
Ad primam autem probationem, quando dicitur quod natura determinatur ad esse proprium, dicendum est quod hoc non est verum absolute sed bene conditionaliter et ex suppositione, puta supposito esse divino et tunc non est ad propositum.
Ad secundam probationem, quando dicitur quod amicitia quae est ad alterum est ex amicitia quae est a se, dicitur dupliciter. Uno modo quod illud verum est in eo quod est ratio cognoscendi, non autem in eo quod est ratio diligendi. Nam in ratione cognoscendi amicitia quae est ad alterum est ex amicitia quae est ad se, quia quando aliquis bonum quod vult sibi vult etiam alteri, signum tunc est amicitiae. Alio modo dicitur quod maior est vera de amicitia quae est ad alterum ut ad bonum particulare, non autem de amicitia quae est ad alterum ut ad bonum universale sicut est Deus.
Ad tertiam probationem dico quod amicitia aliquando fundatur super unitatem formalem, aliquando vero super unitatem proportionis quae est participati ad participatum et ista potest esse fundamentum maioris amicitiae, maxime quando est ad bonum universale, quod est bonum per essentiam quod includit omne bonum particulare sicut est in proposito.
Ad quartam probationem dico quod ly « quantum » potest referri ad obiectum diligibile, et sic maior est vera, sed non est ad propositum ; vel potest referri ad potentiam dilectivam, et tunc negatur maior quia potentia dilectiva aspicit obiectum quod includit rationem minoris diligibilitatis ; sic in proposito de Deo.
