Distinctio V — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio V

DISTINCTIO V

Praeterea inquiri solet...

 

Circa 5 Dist. quaeritur primo

 

QUAESTIO I

Utram natura divina assumpserit vel assumere potuit naturam humanam.

 

Videtur quod sic.

  1. Per Augustinum de fide ad Petrum, illa, inquit, natura quae semper manet genita apud patrem nostram naturam sine peccato suscepit.
  2. Praeterea. Quando aliqua sunt idem realiter, quidquid convenit uni convenit alteri : sed persona et divina natura sunt idem realiter ; ergo quidquid convenit uni convenit alteri. Sed persona divina assumpsit naturam humanam ; ergo similiter natura divina assumpsit naturam humanam.
  3. Praeterea, illud quod continet perfectionim suppositi creati potest vicem illius supplere ; sed essentia divina, cum sit infinita, continet perfectionem suppositi creati ; ergo potest vicem eius supplere, et per consequens naturam humanam assumere.

 

Contra.

Quando aliqua sunt in aliquo indivisibili, quidquid unitur illi indivisibili unitur aliis quae suat in eo. Exemplum. Si duae lineae sunt unitae puncto.

quidquid unitur punto unitur lineis ; sed personae sunt in essentia quae est indivisibilis ; ergo quidquid unitur essentiae unitur personis. Hoc est falsum ; ergo esse quod unitur personae non unitur essentiae sive naturae.

 

In ista quaestione sunt duo videnda.

Primo de facto si natura divina assumpsit humanam.

Secundo de possibili si potuit assumere.

 

De primo dico duo. Unum est quod illi qui ponunt quod ratio terminandi dependentiam naturae ad suppositum est propter continentiam perfectionis suppositi creati in assumente, habent necessario dicere quod natura assumpsit naturam, quia naturae competit continentia perfectionis et non supposito, cum non dicat perfectionem simpliciter, ut alias est dictum in primo.

Secundo, dico quod natura non assumpsit naturam, cuius ratio est ista : Illud assumit naturam quod est ratio formalis terminandi unionem naturae assumptae ; sed essentia non est ratio formalis terminandi unionem et dependentiam naturae assumptae ; ergo natura non assumpsit naturam. Probatio minoris. In quocunque est ratio formalis terminandi unionem illud formaliter terminat ; sed in patre formaliter est essentia et pater non terminat formaliter illam unionem ; ergo nec essentia nec natura terminat illam unionem.

 

De secundo articulo dicit una opinio quod natura non potest assumere naturam quia omnis assumptio terminatur ad aliquam unitatem ; sed si natura divina assumeret humanam, ista assumptio non terminaretur ad aliquam unitatem ; ergo. Probatio minoris. Omnis unitas quae exurgit ex unitate aliquorum aut est ex illis tanquam ex imperfectis, aut tanquam ex perfectis ; sed ex unione naturae divinae et humanae non exurgit unitas tanquam ex imperfectis, ut per se patet, nec tanquam ex perfectis quia aut manerent salvata, et talis unio esset accidentalis quod non conceditur in proposito, aut transmutarentur ad invicem, quod est falsum quia nec natura humana convertitur in divinam nec e converso.

 

Contra istam opinionem obicitur quia probatio minoris arguit ab insufficienti divisione ; cum enim dicitur quod unitas aliqua vel est ex imperfectis vel ex perfectis, oportet addere tertium membrum, quod unitas est ex unione aliquorum quorum unum est perfectum, aliud imperfectum sive minus perfectum ; ita est in proposito quia natura divina est perfectissima, natura autem humana minus perfecta.

Praeterea, sub omnibus istis membris non comprehenditur ista unitas quae est naturae per illapsum qualis ponitur in proposito.

Praeterea, per eandem rationem potest probari quod divina persona non potest assumere humanam naturam sicut patet deducendo eam per singula membra. Ideo dicitur secundum illam opinionem quod aut de ratione assumentis est quod habet incommunicabilem subsistentiam aut quod habeat existentiam singularem absque incommunicabilitate.

Si primo modo, conceditur quod natura divina non potest assumere naturam humanam quia non habet incommunicabilem subsistentiam. Si secundo modo, conceditur quod potest assumere, quia natura divina habet per se existentiam singularissimam.

 

Ad primum in contrarium dicitur quoi Augustinus accipit ibi naturam pro persona non pro essentia, quod patet quia dicit illam naturam esse genitam, essentia autem divina non generat nec generatur, ut patuit, lib. I dist. 5.

 

Ad secundum argumentum difficile est respondere eis qui dicunt essentiam et suppositum divinum distingui tantum ratione, nec possunt bene salvare articulum incarnationis. Sed ponendo, sicut alias dictum est, quod suppositum et essentia non sunt omnibus modis idem, quia essentia dicit entitatem communicabilem, suppositum autem incommunicabilem, patet quod persona potest assumere et natura non potest.

 

Ad tertium, dictum est pluries quia continentia non est ratio terminandi, sed independentia et incommunicabilis subsistentia, quae competit personae.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum persona assumere potest personam.

 

Videtur quod sic.

  1. Quando aliqua sunt idem realiter, unum non potest assumi sine alio : sed natura et persona creata sunt idem realiter et natura est assumpta ; ergo et persona est assumpta. Probatio minoris. Si persona non esset idem realiter cum natura, vel esset accidens vel substantia ; sed non est accidens, quia nullum accidens est causa subsistendi, persona vero est ratio subsistendi, nec etiam est substantia, quia vel esset materia, ve! forma, vel compositum ; sed nullum istorum potest dari, quia in quolibet vel essent plures materiae, vel formae plures, vel plura composita ; ergo.
  2. Praeterea, suppositum dicit aliquid quod spectat ad dignitatem ; sed omne tale dicit entitatem positivam ; ergo persona vel suppositum dicit entitatem positivam. Sed omne ens positivum potest assumi ; ergo persona potest assumere personam.

 

In contrarium est Magister et patet per Damascenum Lib. 3 c.2.

 

In ista quaestione sunt duo videnda. Primo quid addit suppositum vel persona super naturam, et hoc patet in prima quaestione huius tertii, et in probatione secundae opinionis ; vide ibi. Secundo est videndum si persona potest assumere personam, idest naturam personatam. Et dico quod non, quia aut persona dicit negationem dependentiae, ut ponit una opinio, aut persona dicit entitatem positivam supra naturam, ut dicit alia opinio.

 

Si teneatur prima opinio est ad quaestionem talis ratio. Contradictoria non possunt simul inesse eidem ; sed si persona assumeret personam, idest naturam personatam, contradictoria simul inessent eidem ; ergo persona non potest assumere personam. Probatio minoris. Contradictio est, naturam dependere ad personam extrinsecam et non dependere ; sed si assumeretur, dependeret a persona extrinseca assumente, si autem personaretur personalitate propria non dependeret ; ergo dependeret et non dependeret.

Si autem teneatur secunda opinio, est ad quaestionem talis ratio. Omnis assumptio terminatur ad aliquam unitatem ; sed si persona assumeret personam, illa assumptio non terminaretur ad aliquam unitatem, quia nec ad unitatem naturae nec ad unitatem suppositi ; ergo persona non potest assumere personam.

 

Ad primum principale, si persona addit entitatem supra naturam, est difficile respondere, et optime vadit contra eam illa probatio de accidente et substantia. Si autem teneatur quod persona dicit negationem dependentiae, tunc non oportet quod si assumatur natura quod assumatur persona, quia nec ponitur ibi identitas realis, nec sequitur quod addat substantiam vel accidens ex quo dicit negationem dependentiae.

 

Ad secundum dico quod persona in creaturis dicit dignitatem materialiter, ratione intellectualis naturae quam connotat ; sed non formaliter, ratione incommunicabilitatis quam superaddit.