Distinctio XV — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XV
Illud quoque praetermittendum...
Circa Distinctionem 15 quaeritur.
QUAESTIO I
Utrum in anima Christi fuerit simul dolor et gaudium.
Videtur quod non.
- Quia contraria non possunt esse simul in eodem. Nam si contraria possunt simul esse, et contradictoria ex 4 Metaph. ; sed dolor et gaudium sunt contraria ; ergo.
- Praeterea, Aristoteles 7 Ethic. dicit quod vehemens delectatio expellit tristitiam non solum optatam sed etiam quamcunque contingentem ; sed anima Christi habuit summam delectationem, quia Christus erat comprehensor ; ergo nullam habebat tristitiam.
- Praeterea, in delectatione sive gaudio, cor dilatatur, in tristitia vero constringitur ; sed impossibile est cor simul dilatari et constringi ; ergo.
- Praeterea, sicut se habet gloriosum et non gloriosum ad corpus, ita dolor et gaudium ad animam ; sed impossibile est corpus esse gloriosum et non gloriosum ; ergo impossibile est quod in anima sit simul dolor et gaudium.
Contra.
In Psalmo : Anima nostra repleta est malis, ubi Augustinus, non malis idest vitiis sed poenis.
Praeterea, ubi est morbus ibi apponitur medicina ; sed medicina fuit passio Christi ; ergo in anima Christi fuit verus dolor, et constat quod in eo fuit verum gaudium quia erat comprehensor ; ergo.
Respondeo.
In ista quaestione sunt multae opiniones quas non omnes intendo recitare, sed recitabo ad praesens tantum quatuor et secundum hoc sunt quatuor articuli.
Una opinio dicit quod in anima Christi fuit simul dolor et gaudium, quia in anima Christi sensitiva fuit verus dolor et non gaudium, in anima vero intellectiva erat verum gaudium et non dolor.
Primum patet sic : Dolor est passio illata et perceptibilis apprehensio illius passionis illatae ; sed in Christo, quantum ad animam sensitivam, erat passio illata, et perceptibilis apprehensio passionis illius illatae, quia sensus tactus optime vigebat in eo, quia erat nobilissimae complexionis.
Secundum declaratur ex hoc quia in parte intellectiva erat plenitudo divinitatis et gaudii ; talis autem plenitudo non permittebat eum sentire aliquem dolorem.
Contra hoc obicitur per Damascenum lib. 3 qui dicit quod Christus habuit moestam intelligentiam ; sed intelligentia distinguitur contra partem sensitivam ; ergo non solum in sensitiva sed etiam in intellectiva fuit moestitia sive tristitia.
Praeterea, mors Christi aut fuit naturalis aut violenta ; non naturalis qui tunc fuisset mortuus in isto instanti, si nulla passio fuisset ei illata quod est falsum ; ergo fuit violenta. Sed omne violentum est naturaliter contristans ex 9 Metaph. ; ergo cum illa mors esset violenta non solum quantum ad sensitivam sed etiam quantum ad intellectivam, quia violenter fuerit separata intellectiva anima ; ergo sequitur quod in intellectiva fuit vera tristitia.
Alia est opinio quae dicit quod anima Christi potest considerari dupliciter, vel in quantum essentia vel in quantum potentia ; si consideretur in quantum essentia, habuit verum dolorem et passionem et patiebatur corpore patiente, quia anima secundum suam essentiam tota est in toto et tota in qualibet parte corporis. Si autem consideretur anima in quantum potentia, sic non patiebatur, nec habuit verum dolorem.
Contra istam opinionem potest obici per duo argumenta facta contra praecedentem opinionem.
Praeterea, ad hoc ponitur dolor in Christo quia per illum debuit mereri ; sed meritum est in anima in quantum potentia non in quantum essentia, quia in quantum potentia habet deliberare et elicere actus meritorios : ergo dolor fuit in anima Christi in quantum potentia.
Praeterea, maior est colligantia animae ut est natura ad seipsam ut potentia quam sit virium sensitivarum ad animam ut natura vel essentia ; ergo si propter talem colligantiam facta passione in viribus sensitivis patitur anima ut natura, sequitur quod patiente anima ut natura, patiatur anima ut potentia.
Alia eat opinio quae dicit quod anima potest tripliciter considerari.
Primo modo, ut est natura, et sic dicitur quod anima intellectiva patiatur patiente anima sensitiva, quia in homine sensitiva et intellectiva sunt una res fundamentaliter.
Secundo modo, potest anima considerari ut est ratio inferior, et sic anima Christi habuit verum dolorem, quia ratio inferior respicit obiectum temporale, et quia inferebatur sibi poena, ideo habuit verum dolorem.
Tertio modo potest considerari ut est ratio superior, et quia rationis superioris est tendere in Deum, ideo ex ista tendentia non potuit habere dolorem sed gaudium, et est talis ordo inter dolorem et gaudium respectu animae Christi, quia ex parte doloris primo fuit in Christo dolor in toto composito ex anima et corpore et anima sensitiva et intellectiva, secundo fuit in anima sensitiva, tertio in anima intellectiva ut est natura quaedam. Ex parte autem gaudii fuit e converso, quia primo fuit in ratione superiori, secundo fuit in anima ut est natura quaedam, tertio fuit gaudium in toto composito.
Quarta opinio est, ad cuius evidentiam est sciendum quod dolor est ex apprehensione sensus alicuius laesionis factae in carne propter quod sequitur passio in appetitu ; tristitia autem est ex apprehensione interiori, et fit frequenter sine laesione carnis, quia fit per imaginationem et apprehensionem intellectivam ; unde definitur sic : tristitia est animi dissensus ab his quae nobis nolentibus accidunt.
Ad propositum dicitur quod si accipitur dolor qui est ex apprehensione sensus laesionis factae in carne, tunc in Christo fuit verus dolor, quia veram naturam passibilem habuit, immo fuit maximus dolor, tum quia fuit tenerrimae complexionis, tum quia fuit passus in locis maxime passibilibus, puta in locis nervosis, scilicet in manibus et pedibus, tum quia sensus eius vigebant et non erant obsorpti nec fiebat redundantia a gaudio animae in corpus. Unde in aliis martyribus, quia fiebat talis redundantia, ideo non sic patiebantur ; sed in Christo fuit factum miraculose, quod potentiae agebantur secundum proprium motum. Si autem accipitur dolor pro tristitia, dicitur quod in anima Christi tam in portione superiori quam inferiori fuit dolor qui est tristitia.
Ad cuius evidentiam est notandum quod voluntas potest accipi dupliciter scilicet pro voluntate deliberativa et pro voluntate naturali. Si accipitur voluntas pro deliberativa voluntate, sic non fuit ibi tristitia, quia tristitia est de nolito ; sed illa passio non erat nolita a voluntate deliberativa Christi, immo erat volita quia illa voluntas, cum erat recta, conformabatur legibus divinis, lex autem divina dictabat passionem illam esse volendam ; ergo ut sic non fuit ibi tristitia. Si autem accipitur voluntas pro voluntate naturali secundum portionem superiorem et inferiorem, fuit ibi tristitia, quia tristitia est de nolito ; sed voluntas Christi naturalis nolebat istam passionem, quia erat disconveniens suae naturae ; ergo in hoc erat tristitia. Unde sicut proiiciens merces in mare simpliciter non vult quia proponitur sibi ut malum, ulterius quia proponitur sibi ut necessarium propter vitandum periculum, et sic vult, ita est in proposito ; nam proponebatur passio ut disconveniens naturae, et sic voluntas naturalis nolebat ; sed postea proponebatur ut necessaria pro redemptione generis humani, et sic voluntas deliberativa volebat opinio Scoti hic dimittitur quia nimis est prolixa et duae ultimae rationabiliter sustineri possunt.
Verumtamen contra ultimam opinionem obiciunt aliqui contra distinctionem qua dicitur quod voluntas potest accipi pro voluntate deliberativa et pro voluntate naturali, et in isto ultimo non fuit in anima Christi dolor qui est tristitia.
Contra illud arguitur : praedicatum non dicitur de subiecto ratione alicuius quod accidentaliter inest, sed accidit voluntati quod coniungatur cum appetitu sensitivo ; ergo licet voluntas dicatur naturalis ratione illius coniunctionis, non propter hoc debet dici de voluntate dolor vel tristitia.
Dicendum quod si voluntas diceretur naturalis ex hoc praecise quod coniungitur appetitui sensitivo, sicut opinans videtur dicere, tunc distinctio non esset bona ; sed distinctio est sic accipienda quod possum considerare voluntatem ut respicit bonum absolute et conveniens naturae, et sic dicitur voluntas naturalis, et possum considerare voluntatem ut sequitur iudicium rationis, et sic dicitur voluntas deliberativa, et tunc distinctio est bona.
A primum principale dicitur dupliciter : uno modo negando maiorem, quia per potentiam divinam contraria in summo possunt simul stare in eodem, sicut in corporibus damnatorum ponitur summa caliditas et summa frigiditas, ut videtur dicere una glossa super illud Matth. 22 ibi erit fletus et stridor dentium. Sed hoc non videtur bene dictum, quia Rabbi Moyses sic dicit, quod coniunctio contrariorum in eodem subiecto est unum de impossibilibus quae creator non potest facere.
Praeterea, definitum non potest esse sine definitione ; sed definitio contrariorum est quod mutuo se expellunt, ut patet per Philosophum in Postpraedicamentis ; ergo per nullam potentiam possunt esse simul quin mutuo se expellant.
Ideo aliter dicitur ad minorem quod dolor et gaudium in proposito non sunt in proposito contrariatum, quia non insunt eodem modo, tum quia non sunt de eodem obiecto quia gaudium est de obiecto beatifico et aeterno, dolor autem de obiecto temporali et corruptibili.
Ad aliud Philosophi 7 Ethicorum dicitur quod non est ad propositum, quia Philosophus loquitur ibi de delectatione corporali, nos autem loquimur de delectatione spirituali, nam delectatio corporalis, puta quae est ex cibo, expellit tristitiam oppositam ex cibo et quamcunque contingentem.
Aliter dicitur et melius quod dictum Philosophi habet veritatem, quando de una potentia naturali fit redundantia in aliam potentiam ; in proposito autem in Christo dispensative factum est quod non fuit redundantia gaudii animae ad vires alias nec ad corpus.
Ad tertium dicitur quod non est ad propositum, quia dilatatio cordis respicit gaudium temporale, in proposito autem fuit gaudium spirituale in portione superiori.
Ad quartum dico quod maior est falsa, quia gloriosum et non gloriosum respectu eiusdem corporis sunt contradictoria ; dolor autem et gaudium in proposito non sunt contradictoria nec etiam contraria, tum quia non insunt eodem modo, tum quia non sunt de eodem obiecto, ut dictum est.
