Distinctio XIV — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XIV
Hic quaeri opus est...
Circa istam Dist. 14 quaeritur primo :
QUAESTIO I
Utrum intellectus animae Christi possit omnia ridere in Verbo, quae ridet Verbum.
Et videtur quod sic.
- Quia quod potest maius potest et minus ; sed intellectus animae Christi potest videre essentiam divinam quae maior est quam ea quae relucent in ea ; ergo potest videre omnia in Verbo quae videt Verbum.
- Praeterea. Augustinus 2 de Trin. dicit quod qui cognoscit Patrem cognoscit et Filium quia sunt unum ; sed magis sunt rationes ideales in Deo quam personae quia inter personas est distinctio realis ; ergo cum Christus videat unam ideam in Deo, poterit videre omnes.
- Praeterea, Magister dicit in littera quod anima Christi videt omnia quae videt Verbum ; ergo.
Contra.
Intellectus finitus non potest videre infinita ; sed intellectus animae Christi est finitus, et non potest videre infinita ; sed ea quae videt Verbum sunt infinita : ergo.
In ista quaestione sunt quatuor articuli secundum quatuor opiniones.
Una est Thomae quae dicit quod anima Christi non potest videre omnia quae videt Verbum, quod declaratur sic : Quanto aliqua causa perfectius videtur, tanto plures effectus videntur in ea. Exemplum huius est quod quanto aliquis perfectius videt aliquod principium, tanto plures connexiones videt ex principio ; ideo videns omnes connexiones alicuius principii comprehendit illud principium. Ex hoc arguitur sic : Si intellectus animae Christi videret omnia quae videt Verbum tunc comprehenderet Verbum, sicut videns omnes connexiones principii comprehendit principium ; sed nullus intellectus creatus potest comprehendere Verbum ; ergo nullus intellectus creatus potest videre omnia quae videt Verbum.
Ulterius distinguunt isti in Deo duplicem scientiam. Una dicitur scientia simplicis notitiae, et respicit tam ea quae sunt quam ea quae esse possunt ; alia dicitur scientia visionis et ista respicit tantum ea quae sunt. Si ergo fiat quaestio de scientia visionis, sic anima Christi videt omnia quae videt Verbum, quia illa sunt finita, et finita possunt sciri a virtute finita ; igitur. Si autem fiat quaestio de notitia simplicis notitiae, tunc dicunt quod anima Christi non videt omnia quae videt Verbum quia illa scientia respicit possibilia quae sunt infinita. Infinita autem non possunt videri a virtute finita. Et etiam, sicut supra arguebatur, anima Christi comprehenderet Verbum, quae omnia sunt falsa.
Contra istam opinionem obicitur sic : dato quod A, contineat B et C ordinate, ita quod B sit tota ratio respectu ipsius C, si intellectus B non comprehendit A, multo magis intellectus C non comprehendit A. Vel per alia verba clariora, accipiatur subiectum et passio propinqua et passio remota ; si passio propinqua non comprehendit subiectum, sequitur quod nec passio remota ; sed respectu Dei esse infinitum intensive et esse in quo infinita possibilia relucent, se habent ordinate, ita quod quia est infinitus intensive ideo infinita possibilia relucent in eo, sed bene vident infinitum intensive nec propter hoc ipsum comprehendunt ; ergo non sequitur quod si aliquis videt omnia quae relucent in eo, quod ipsum comprehendat.
Item contra distinctionem qua solvitur quaestio arguitur sic : Possibile est quod anima Christi videat aliquod possibile futurum puta animam Antichristi creandam ; ergo non ponitur praecise terminus in cognitione eorum quae Deus novit scientia visionis secundum distinctionem superius factam.
Alia est opinio Henrici de Gandavo, quod anima Christi cognoscit omnia facta et fienda, non quidem cognitione actuali, sed habituali ; unde quemadmodum ponitur visio actualis et habitualis, ita anima Christi videt omnia quae videt Verbum non quidem actualiter, sed habitualiter per habitum animae Christi concreatum, quod declaratur sic : Virtus finita distinctius videt duo quam tria, et tria quam quinque ; ergo minus distincte videt mille quam centum ; sed anima Christi habet virtutem finitam ; ergo minus distincte videt omnia, quam aliqua ; sed illa est cognitio habitualis ; ergo.
Praeterea. Infinitas extensiva praesupponit infinitatem intensivam per Commentatorem in tractatu de substantia orbis ; sed anima Christi non habet infinitatem intensivam ; ergo nec extensivam ad cognoscibilia, et sic cognoscit omnia habitualiter.
Contra istam opinionem quod aliquis intellectus cognoscit omnia per habitum unum inhaerentem, est diffuse dictum in 2 dist.3 q.5 tantum unam rationem repeto. Ubi pluralitas requirit maiorem perfectionem ibi infinita pluralitas requirit infinitam perfectionem. Exemplum huius : si posse portare decem pondera requirit tantam virtutem, sequitur quod posse portare simul infinita pondera requirit infinitam virtutem ; sed aliquid esse rationem distincte cognoscendi plures quidditates concludit maiorem perfectionem ; ergo esse rationem distincte cognoscendi omnes quidditates concludit infinitam perfectionem, et tunc talis habitus est infinitus perfectione, quod non tenetur. Minor probatur, tum quia in Deo ponitur infinitas ex infinitate idearum quae repraesentantur, tum quia repraesentativum unius est alterius rationis a repraesentativo alterius, et quodlibet dicit perfectionem, quia non posse repraesentare in repraesentativo alterius dicit carentiam perfectionis.
Alia est opinio multorum, et etiam Scotus videtur aliqualiter assentire, quod anima Christi videt omnia quae videt Verbum non solum habitualiter, sed etiam actualiter. Et hoc probatur duobus modis : uno modo quod hoc fiat unica visione, alio modo quod fiat multis et propriis visionibus, et quocunque modo cognoscendi hoc ponatur, dicitur quod hoc est active ex parte divinae essentiae et passive ex parte animae Christi.
Contra hoc obicitur quia tunc anima Christi quae est finita cognosceret actu infinita, quod est contra Philosophum 2 Metaph. ubi dicit quod non contingit infinita pertransire.
Praeterea, si anima Christi videt actualiter omnia quae Verbum videt, aut hoc esset distinctis visionibus, aut unica visione. Non primo modo, quia finitum non est capax infinitarum visionum, anima autem Christi est finita. Non etiam secundo modo, quia quodlibet visibile proprium habet propriam visionem ; ergo sicut ponuntur in Verbo infinita visibilia, ita ponuntur ibi infinitae visiones.
Si quis autem vellet istam opinionem sustinere cito posset se de istis obiectionibus expedire, dicendo quod ista visio non fit virtute animae Christi, quia tunc concluderent rationes, sed fit virtute divina.
Quarta opinio est Guill. Varronis quod anima Christi videt omnia quae videt Verbum habitualiter, non tamen per habitum inhaerentem, sicut ponebat secunda opinio, sed per hoc quod Verbum exprimit animae Christi quidquid exprimi potest sine omni occultatione, ad quod ponitur tale exemplum. Si in aliquo speculo relucerent viginti species, et aspiciens speculum non posset nisi dicem videre, tunc si aspiciens esset agens voluntarium, posset videre nunc quatuor nunc quinque species secundum voluntatem suam ; sic eodem modo anima Christi ex quo non potest omnia simul capere quae Verbum exprimit, simul potest tamen videre nunc ista nunc illa.
Contra istam opinionem, occurrit unum dubium, quia anima Christi in sua cognitione modum habet substantiae separatae et beatae ; sed in beatis non est successio in actibus ; ergo anima Christi non convertit se, nunc ad ista, nunc ad illa. Minor probatur per Augustinum 15 de Trinit. non erunt, inquit, volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes et redeuntes, sed omnem scientiam nostram unico intuitu videbimus. Sed istud dubium non cogit quia ibi Augustinus loquitur non assertive sed dubitative, quia dicit ibi : forte non erunt volubiles nostrae cogitationes.
Ad primum principale dicendum quod si maius et minus non sunt eiusdem rationis et proportionis, tunc non oportet quod si aliquid potest maius quod potest minus. Exemplum huius est, oculus potest videre lucem et tamen non potest videre tenebram ; ita est in proposito, licet essentia sit maius quam ea quae relucent in ea, verum quia se habet per modum unius, et ea quae relucent in ea non sic se habent per modum unius, ideo non sunt unius proportionis.
Ad secundum dicitur quod qui cognoscit patrem cognoscit filium non solum quia sunt unum in essentia, sed etiam quia sunt relativa, et relativa secundum Philosophum in praedicamentis simul sunt naturali intelligentia ; sed ideae non sic se habent, quia una idea non dicitur relative ad alteram, licet dicatur ad ideatum ; ideo videns unam ideam non oportet quod videat alteram.
Ad quartum dicitur quod Magister loquitur de visione habituali quia anima Christi videt omnia quae videt Verbum non per habitum inhaerentem, ut ponebat secunda opinio, sed per hoc quod Verbum exprimit animae Christi omnia quantum exprimi possunt, ut patet ex ultima opinione.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum anima Christi novit omnia in proprio genere.
Videtur quod non.
1. Lucae 2 : Iesus proficiebat aetate et sapientia ; sed hoc non est verum si cognovit omnia in proprio genere ; ergo.
- Praeterea, Apostolus ad Hebrceos dicit : ex his quae passus est didicit obedientiam ; sed hoc non esset verum, si cognovit omnia in proprio genere ; ergo.
- Praeterea, anima Christi est eiusdem naturae cum anima nostra ; ergo habet consimilem modum cognoscendi. Sed anima nostra cognoscit per scientiam acquisitam, quia ut patet per Philosophum I Metaph. ex multis sensationibus fit una memoria, et ex multis memoriis fit unum experimentum, et ex multis experimentis fit universale principium scientiae ; ergo.
Contra.
Nulla imperfectio ponenda est in anima Christi ; sed ignorantia est imperfectio ; ergo non est ponenda in anima Christi ; ergo Christus novit omnia scientia infusa in proprio genere.
Praeterea, sic se habet intellectus ad virtutes intellectuales sicut voluntas ad virtutes morales ; sed in voluntate animae Christi non ponuntur acquisitae virtutes morales, quia tunc ante acquisitionem fuisset passionatus, quod est inconveniens : ergo similiter in intellectu Christi non ponitur virtus seu scientia acquisita.
Praeterea, Angeli noverunt omnia in proprio genere ; ergo similiter anima Christi.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tres articuli secundum tres opiniones.
Una est Thomae parte 3, q.9 art. 3 et 4 qui distinguit duplicem scientiam scilicet infusam et acquisitam. Et quantum ad infusam, quod novit omnia per aliqua sibi infusa, puta per species intelligibiles a Deo sibi infusas, et in hac notitia non potuit proficere. Sed quantum ad scientiam acquisitam potuit proficere, quia in natura nihil est frustra ; sed in anima Christi est intellectus agens et possibilis ; ergo non sunt frustra ; ergo possunt habere propriam operationem. Sed talis operatio est acquisitio scientiae quia intellectus agens facit quod est potentia intelligibile, actu intelligibile, et habet abstrahere, intellectus autem possibilis habet recipere ; ergo anima Christi potuit proficere in scientia acquisita.
Contra istam opinionem obicitur ex dictis opinantis sic : plura accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem subiecto secundum ipsum Thomam ; sed notitia infusa et acquisita rei in proprio genere sunt eiusdem speciei ; ergo non possunt simul esse in eodem. Probatur minor, quia si non essent eiusdem speciei, hoc esset ex parte agentis ; sed hoc non valet, quia Ambrosius ponit in libro de incarnatione Verbi quod disparitas ortus, non facit distinctionem naturae, ut patet de Adam et de nobis. Idem ponit Augustinus in Epistola ad Deo-gratias.
Praeterea, duae perfectiones sive duae cognitiones perfectae eiusdem obiecti non possunt esse simul, quia ex quo ponuntur ambo perfectae, altera superflueret ; sed notitia infusa et acquisita ponuntur ambae perfectae ; ergo non sunt simul in Christo.
Praeterea, si in illa scientia acquisita Christus proficiebat pro eo quod habebat intellectum agentem et possibilem, ut tua ratio assumebat, pari ratione, beati in patria proficiunt continue in scientia acquisita, quia habent intellectum agentem et possibilem ; sed hoc est falsum ; ergo.
Alia est opinio Henrici quod anima Christi novit in proprio genere habitualiter per habitum sdentialem a Deo illi animae concreatum.
Sed contra hunc habitum argutum est in Quaest. praeced. et libro 2. d. 3 q.5.
Alia est opinio Scoti, ad cuius evidentiam praemittam unam distinctionem, secundo dico quaestionis solutionem. Distinctio est ista, quod duplex est cognitio scilicet intuitiva et abstractiva et habent triplicem differentiam.
Differentia prima est quod intuitiva requirit obiectum quod sit in re extra, et sit praesens potentiae in ratione praecedentis. Abstractiva autem tale obiectum non requirit necessario, sed sufficit sibi habere aliquid supplens vicem obiecti.
Secunda differentia est quod intuitiva ponit respectum attingentiae obiecti ut termini immediati, quia ex quo attingitur obiectum existens in re extra, ut existens, et immediate, medio dico habente rationem termini, quia bene esse potest intuitiva cum medio habente rationem quo non quod, sicut patet in potentia visiva quae informatur specie rei visibilis, non est ibi actualis attingentia obiecti ut termini immediati. Abstractiva autem hunc respectum privat quod accidit sibi quod eius obiectum existat in re extra.
Tertia differentia est quod intuitiva ponit respectum mensurabilem ad mensuram actualem. Abstractiva autem non ponit respectum actualem sed aptitudinalem solum, qui quidem respectus est etiam mensurabilis, ad mensuram non actualis sed solum aptitudinalis quia nullus respectus habet plus de actualitate quam suum fundamentum ; sed fundamentum huius respectus, idest obiectum, non habet esse actuale in notitia abstractiva necessario ; ergo nec ille respectus est actualis sed aptitudinalis.
His praemissis dico ad quaestionem quod si fiat sermo de notitia abstractiva, tunc dico quod anima Christi novit omnia in proprio genere per species infusas sibi a Deo, quia quidquid est perfectionis est ponendum in illa anima, si sibi non repugnat ; sed species illae infusae sunt perfectiones in anima Christi respectu omnium cognitorum abstractive, et sibi non repugnat, sicut non repugnat Angelis qui isto modo noverunt omnia in proprio genere, quia secundum Augustinum Lib. 4 super Genesim ad litteram, simul stant cognitio in Verbo et cognitio in proprio genere ; ergo.
Sed tunc esset dubium, si istae species sunt species quidditatum aut singularium. Non enim videntur esse species singularium, tum quia essent infinitae, tum quia plura accidentia eiusdem speciei essent simul in eodem, quod est inconveniens secundum aliquos ; sed contrarium videtur quia includentia rationes primo seipsis diversas non possunt distincte cognosci per unum commune repraesentati vum ; sed individua includunt rationes primo seipsis diversas ut patuit Lib. 2 quaest. de individuatione ; ergo ipsa individua non cognoscuntur tantum per unum commune repraesentativum ; ergo illae species sunt singularium et non quidditatum seu universalium praecise. Teneatur illud quod plus placet.
Si autem fiat quaestio de cognitione intuitiva, sic dicitur quod Christus non novit omnia, et hoc ratione actuum existentium et singularium, quia respectu horum habuit notitiam acquisitam, et in hac cognitione Christus proficiebat, quia ut ait Apostolus ad Hebraeos : ex his quae passus est didicit obedientiam.
Ad principale dicitur dupliciter :
Primo secundum viam Magistri, quod Christus proficiebat aetate et sapientia, non quidem in se sed m aliis qui de eius sapientia proficiebant, et hoc probat per Gregorium ut patuit supra dist. 13 c.2.
Aliter dicitur quod illud verum est de notitia intuitiva acquisita quia in illa proficiebat, ut dictum est. Et per hoc patet ad secundum ad illud Apostoli : ex his quae passus est, etc.
Ad tertium dico quod ille processus cognitionis de quo loquitur Philosophus I Metaph. quantum ad aliquid est necessitatis in nobis, et quantum ad aliquid non est necessitatis, nam in cognitione intuitiva est necessitatis in nobis, et quoad hoc competebat Christo ut fuit viator nobiscum, in cognitione autem abstractiva ille processus non est necessitatis, si talis cognitio habetur per species infusas a Deo, et sic fuit in anima Christi.
