Distinctio XXXIX — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

Nunc de periurio videamus...

 

Circa istam Dist. 39 quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utram periurium sit peccatum mortale.

 

Et videtur quod non.

Quia periurium non est nisi quoddarn mendacium ; sed non omne mendacium est peccatum mortale, ut dictum est in praecedenti quaestione.

 

Contra.

Quod fit in contemptum Dei est peccatum mortale ; sed periurium fit in contemptum Dei ; ergo.

 

Ad evidentiam huius quaestionis est sciendum quod triplex est iuramentum scilicet incautum, coactum et dolosum. Dicitur autem iuramentum incautum, quando quis iurat de re illicita, puta si iurat interficere hominem, et tale quidem iuramentum non obligat ad faciendum. Iuramentum coactum dicitur quod fit propter metum, et hoc dupliciter quia vel propter metum qui cadit in constantem virumy vel per metum qui non cadit in constantem virum. De his duobus iuramentis hic non quaeritur, sed quaeritur de iuramento et periurio doloso de quo sunt tria videnda.

 

Primo, si est peccatum. Et dico quod sic, sicut potest probari per quatuor rationes factas in praecedenti quaestione, ad probandum quod mendacium sit peccatum.

Secundo, est videndum si periurium dolosum est peccatum mortale. Et dico quod sic, quia quod est contra maximam Dei reverentiam est peccatum mortale ; sed periurium dolosum est huiusmodi ; ergo.

Tertio est videndum quod sit maius peccatum, periurium vel homicidium. Et dicunt aliqui quod periurium, quia peccata contra praecepta primae tabulae sunt maiora quam peccata quae sunt contra praecepta secundae tabulae ; sed periurium est contra praeceptum primae tabulae, homididium vero contra praecepta secundae tabulae ; ergo periurium est maius peccatum quam homicidium.

Praeterea, peccatum quod commititur in Deum est maius peccatum quam quod commititur in hominem ; sed facere periurium est peccare in Deum, facere autem homicidium est peccare in hominem ; ergo.

 

Alii tenent quod homicidium est maius, quia ubi est maior libido peccandi, ibi est maius peccatum ; sed in homicidio est maior libido peccandi quam in periurio ; ergo.

Praeterea, ubi est maior malitia et maior contemptus, ibi est maius peccatum ; sed in homicidio est maior malitia et maior contemptus quam in periurio ; ergo homicidium est maius peccatum.

 

Isti respondent ad argumenta alterius opinionis.

Ad primum, quando dicitur quod illud est maius peccatum quod est contra praeceptum primae tabulae, dicendum quod verum est caeteris paribus ; sed si caetera non sunt paria, non oportet, quia videmus quod aliquis potest peccare venialiter contra praecepta primae tabulae et potest peccare mortaliter contra praecepta secundae tabulae, et hoc propter maiorem libidinem et malitiam peccandi.

Ad secundum potest dici eodem modo, vel potest dici quod maior est vera si actus sint eiusdem rationis ; sed si actus sint diversarum rationum, tunc non oportet, sicut maior est offensa occidere rusticum quam dicere verbum displicibile principi.

 

Ad argumentum principale, dicendum quod periurium est mendacium perniciosum, mendacium autem perniciosum est peccatum mortale, ut patuit supra.