Distinctio XI — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
Distinctio XI
Solet etiam quaeri...
Circa istam Dist. 11 quaeritur primo
QUAESTIO I
Utrum haec sit vera : Christus est creatura.
Videtur quod sic.
- Quia in Christo sunt natura divina et humana ; ergo et proprietas naturarum, secundum Damascenum. Sed Christus per naturam divinam dicitur creator ; ergo per naturam humanam dicitur creatura.
- Praeterea, haec est vera, Christus est homo : aut ergo homo est creatus, aut increatus ; non increatus, quia tunc esset aeternus ; ergo creatus, et per consequens creatura.
- Praeterea, de quocunque dicitur praedicatum inferius, de eodem dicitur praedicatum superius per regulam in prcedicamentis : quando alterum de altero praedicatur etc. ; sed creatura est praedicatum superius ad hominem ; ergo de quocunque praedicatur homo, praedicatur et creatura. Sed Christus est homo ; ergo.
- Praeterea, perfectius denominatur pars formalis quam materialis ; sed corpus in Christo est pars materialis, anima vero est pars formalis ; ergo perfectius denominatur anima quam corpus. Sed Christus secundum quod corpus dicitur natus ; ergo secundum quod anima dicitur creatus. Igitur Christus est creatura.
Contra.
Ambrosius in Lib. de Incarnatione : quid perfidius dicere vel credere quam quod Christus sit creatura.
Item, Augustinus in Lib. de reliogione christiana : non audiamus eos qui dicunt quod Christus est creatura.
Item, Hilarius in Lib. de Synodo dicit : Damnamus haeresim dicentem Christum esse creaturam ; ergo.
Praeterea, per rationem : Omnis creatura rationalis potest dici filius adoptivus ; sed Christus non est filius adoptivus, ex praecedenti quaestione ; ergo Christus non est creatura.
In ista quaestione, praetermissa opinione impiissimi Arii dicentis Christum esse puram creaturam, sunt autem ad praesens duo articuli secundum duas opiniones.
Una dicit quod ista est falsa : Christus est creatura, quia commutatio idiomatum non fit in illis ubi est repugnantia proprietatis unius naturae ad alteram ; sed dicendo, Christus est creatura, est repugnantia proprietatis unius naturae ad alteram ; ergo non est vera ista : Christus est creatura. Minor probatur : quia aeternitas est proprietas divinae naturae, creatura autem ponit inceptum esse, quod repugnat aeternitati.
Contra hoc obicitur sic : non plus repugnat naturae esse post non esse quam non esse post esse, quia utrumque repugnat aeternitati ; sed de Christo conceditur non esse post esse, quia conceditur mortuus, et mors dicit non esse, quia vivere viventibus est esse 2 de Anima ; ergo non repugnat Christo ut dicatur de eo esse post non esse.
Praeterea mortale et immortale ita formaliter opponuntur sicut creatum et increatum ; sed Christus vere dicitur mortalis et immortalis propter naturas diversas ; ergo similiter potest dici creatus et increatus.
Alia opinio est quod ista propositio est simpliciter concedenda si bene intelligatur. Negatur tamen sub illo intellectu quo accipiebant haeretici Ariani dicentes Christum esse puram creaturam.
Quod autem illa propositio absolute loquendo de virtute sermonis potest concedi, probatur per dicta sanctorum ; dicit enim Leo Papa in Sermone : nova et inaudita conventio Deus qui est et qui erat fit creatura.
Item, Damascenus Lib. 3 dicit sic : Christus creatus et increatus, passilibis et impassibilis.
Item, Augustinus in Serm., de Nativit. : voluit esse creatura qui est creator.
Item, Hieronymus in Epist. ad Ephesios : nos libere proclamamus : non est periculum dicere Christum esse puram creaturam.
Potest etiam illa opinio confirmari per quatuor rationes factas ad principale in principio quaestionis. Verumtamen quia doctores theologi nolunt habere opiniones communes cum haereticis, ideo convenienter potest teneri prima opinio propter istam rationem quae dicit creari est quoddam fieri, ita quod ultra fieri in communi ipsum creari dicit quendam respectum ad causam efficientem simpliciter primam, dicit etiam quendam respectum ad non esse praecedens tam ad non esse negative quam privative sumptum.
Ex his arguitur sic : nihil dicitur creatura nisi quod habuit simpliciter non esse ante suum esse ; sed Christus non habuit simpliciter non esse ante suum esse, quia eius suppositum est aeternum ; ergo Christus non est creatura : Confirmatur quia de ratione creaturae est quod sit simpliciter de nihilo et quod habeat esse post non esse, et hoc repugnat Christo cum sit aeternus ; ergo Christus non est creatura.
Istam opinionem tenendo dico ad primum principale quod id quod natum est denominare suppositum ratione naturae potest dici de illo supposito, puta vivere, intelligere ; quod autem non est natum denominare illud suppositum non potest dici de eo, quia creatio passio non est natum denominare suppositum divinum, igitur non dicitur de eo.
Ad secundum dicitur concessa maiore propositione, dicitur quod divisio est insufficiens, quia licet illa divisio sit vera de omni natura in se, non tamen est vera de natura quae implicat suppositum cui repugnat sic denominari ; natura autem humana est in supposito divino, cui supposito repugnat denominari a creatione passiva.
Ad tertium dicitur quod omnis quidditas in abstracto cuiuscunque generis habet pro superiori creaturam, sed non omne concretum habet pro suo superiori creaturam in sua denominatione ; sed hoc tamen verum est de eo cuius primum esse fuit simpliciter nihil ; sed primum esse Christi non fuit nihil, ideo non denominatur a creatura.
Ad quartum dico quod non est simile de esse genito et de esse creato, quia esse genitum natum est denominare totum ratione naturae, creatura autem vel esse creatum non natum est denominare totum ratione naturae, quia non denominat suppositum divinum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur.
Utram haec sit vera : Christus incepit esse.
Videtur quod sic.
Quia quod generatur cepit esse, pro eo quod generare terminatur ad esse, ex 5 Phys. ; sed Christus generatur ; ergo.
Contra. Quod fuit semper non incepit esse ; sed Christus fuit semper ut ipse ait Ioann. 8 : Antequam Abraham fieret, ego sum.
Respondeo. In ista quaestione sunt multi modi dicendi.
Unus Thomae p.3 q. 16 a.9 et colliguntur inde duae rationes. Una est ista : terminus in subiecto positus stat pro supposito vel persona ; sed dicere quod suppositum incepit esse, est falsum ; ergo simpliciter falsum est dicere : Christus incepit esse. Contra. Ex eadem ratione sequitur quod ista sit falsa : Christus est mortuus, quia terminus in subiecto positus stat pro supposito ; sed falsum est dicere suppositum divinum est mortuum ; ergo similiter, si ratio tua valet, falsum est dicere : Christus mortuus est, quod est contra symbolum.
Alia ratio ponitur ibi talis : illud non vere dicitur de Christo quod repugnat proprietatibus divinis ; sed incipere esse repugnat proprietatibus divinae naturae, cum natura divina sit aeterna ; ergo non bene dicitur, Christus incepit esse. Contra. Ex eadem ratione sequitur quod ista est falsa : Christus est mortuus, quia illud non vere ,dicitur de Christo quod repugnat proprietatibus divinae naturae per te ; sed mors repugnat proprietatibus divinae naturae ; ergo non vere dicitur : Christus est mortuus, quod est falsum, ideo modus Thomae nullus.
Ideo est alius modus dicendi talis, quod quando in uno supposito sunt plures naturae, et ab una suppositum habet esse, ab altera vero non habet esse, tunc quidquid dicitur de natura a qua habet esse, dicitur etiam de supposito ; si autem dicitur aliquid de natura a qua non habet esse, tunc non oportet quod dicatur de supposito ; sed in supposito Christi sunt duae naturae, divina scilicet et humana ; a divina autem habet esse, ab humana vero non. Si ergo aliquid dicitur de natura humana, non propter hoc oportet quod dicatur de supposito ; sed cum dicitur : Christus incepit esse, hoc intelligitur de natura humana ; ergo non oportet quod intelligatur de supposito. Ideo propositio est distinguenda quia aut ly « incipere esse » intelligitur de divina natura, et tunc propositio est falsa ; aut intelligitur de natura humana, et tunc est vera.
Alius modus dicendi est quod ista propositio est distinguenda, quia potest considerari vel ex parte subiecti, vel ex parte praedicati. Ex parte subiecti considerantur duo, scilicet natura et persona. Si autem accipiatur in subiecto natura humana tunc propositio est vera ; si autem accipiatur persona, tunc est distinguenda, quia vel absolute, et tunc est falsa ; vel ratione naturae assumptae, et tunc est vera sub hoc sensu : Christus incepit esse, idest habet aliquod esse quod prius non habuit. Et ex his duobus modis ultimis dicendi patet ad argumenta principalia.
