Distinctio XXI-XXII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXI-XXII

DISTINCTIONES XXI et XXII

Post praedicta considerandum

 

Circa 21 et 22 Dist. quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utrum Corpus Christi fuisset putrefactum si resurrectio non fuisset accelerata.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia natura non incipit aliquem motum quem non possit terminare ex 3 Metaph. ; sed in Christo inceptus erat motus qui erat ad putrefactionem, quia anima vere fuit separata a corpore ; ergo tandem illud corpus fuisset putrefactum. Confirmatur, quia circa finem primi libri de Anima dicitur quod egrediente anima de corpore corpus marcescit et expirat.
  2. Praeterea, Christus habuit defectus naturae humanae viventis, igitur pari ratione habuit defectus naturae humanae mortuae ; sed putrefactio est defectus consequens naturam mortuam ; ergo.

3, Praeterea, assumens naturam specificam assumit proprietates naturae illius ; sed putrefactio est proprietas naturae corporis mixti ; cum ergo Christus habuit corpus mixtum sicut et nos, sequitur quod illud corpus fuisset putrefactum.

 

Contra :

In Psal. dicitur : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

 

Respondeo.

In ista quaestione dicuntur tria. Primo, quid est putrefactio. Secundo, quod corpus Christi non fuisset putrefactum si resurrectio non fuisset accelerata. Tertio, quare corpus Christi non fuisset putrefactum si resurrectio non fuisset accelerata.

 

Quantum ad primum dicitur quod putrefactio est corruptio proportionis elementorum in mixto per exhalationem humidi continuantis partes in mixto facta ex caliditate corporis circumstantis. Et est talis ordo nam primo calidum corporis circumstantis educit humidum corporis quod putrescit in superficie ad quam sequitur putrefactio et demum incineratio. Hoc totum apparet in corporibus mortuorum quae primo in superficie humectantur, consequenter putrescunt et demum incinerantur.

 

Quantum ad secundum articulum dicitur quod corpus Christi non fuisset putrefactum quia putrefactio est per hoc quod in corpore non est aliqua virtus continens elementa ex I de Anima ; sed in corpore Christi potuit esse et de facto fuit aliqua virtus continens elementa, scilicet virtus divina ; ergo.

Praeterea, Christus non assumpsit aliquem defectum qui non proficeret ad redemptionem humani generis ; sed putrefactio illius corporis non proficiebat ad redemptionem humani generis, quia iam erat redemptio facta per mortem quae praecedit putrefactionem ; ergo.

 

Quantum ad tertium articulum dicitur et valde pulchre, quod aliqua sunt futura quoad causas naturales si illae causae naturales non prohiberentur, et illud futurum non est futurum simpliciter nec evenit necessario propter causam superiorem prohibentem causalitatem secundarum causarum ; et tunc iudicandum est esse futurum secundum causam superiorem et vincentem. Exemplum de hoc ponitur quando Isaias nuntiavit Ezechiae quod moreretur, qui mortuus fuisset secundum causas naturales, nisi quia causa superior, idest Deus, prohibuit, et additi sunt ei 15 anni vitae. Ita dico in proposito, nam corpus Christi mortuum fuisset putrefactum quantum est ex parte causarum naturalium si non fuissent prohibitae, quia habuit causam naturalem resolutionis intrinsecam et extrinsecam. Deus autem prohibuit causalitatem secundarum causarum, et prohibuisset etiam si illud corpus non fuisset vivificatum usque ad generalem resurrectionem.

 

Sed hic est dubium unum, si hoc fuisset factum antiquo miraculo an novo. Et dicit hic quidam Doctor quod hoc fuisset factum antiquo miraculo, quia eodem velle quo Deus univit sibi naturam humanam eodem praeservasset eam a corruptione. Alii autem dicunt quod hoc factum fuisset novo miraculo, quia activum naturaliter approximatum passivo, si non impeditur et non agit, hoc est per novum miraculum ; sed tale passivum erat corpus Christi mortuum, quia tunc non erat gloriosum, nec illa unguenta apposita praeservassent corpus a resolutione pro semper et habuit activum approximatum ; ergo si nunquam fuisset putrefactum, hoc fuisset propter novum miraculum, ita quod alia volitione secundum rationem voluit corpus sibi uniri et alia praeservari a resolutione. Accipiatur opinio quae plus placet.

 

An primum principale dico quod natura non incipit motum quem non possit perficere quantum est ex se ; sed bene incipit quod non potest perficere quia prohibetur a causa superiori, et sic est in proposito, quod patet ex 3 Art.

 

Ad secundum dicendum quod non est simile de natura vivente et natura mortua, quantum ad cfefectus consequentes, quia Christus assumpsit defectus in natura necessarios pro redemptione humani generis necessitate dico ordinante, ut expositum est in Dist. praeced. ; putrefactio autem non erat defectus necessarius pro redemptione humani generis.

 

Ad tertium dicendum quod duplex est proprietas scilicet separabilis et inseparabilis. De proprietate quidem inseparabili, maior est vera, de proprietate vero separabili, non. Et tunc ulterius distinguo de proprietate separabili, quia quaedam sunt necessaria pro fine redemptionis, sicut mors, et istam Christus assumpsit. Alia vero non necessaria pro isto fine sicut putrefactio et istam non assumpsit ; ergo, etc.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum Christus in triduo fuit homo.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia Christus in triduo fuit Christus ; ergo in triduo fuit homo. Antecedens probatur, quia idem praedicatur de seipso. Consequentia probatur, quia quando ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, tunc consequentia est bona ; sed sic est in proposito ; ergo, etc.
  2. Praeterea, Christus in triduo habuit animam sibi unitam ; sed anima cum sit forma hominis, dicit totam quidditatem rei ex 7 Metaph. ; ergo Christus in triduo fuit homo.

 

Contra.

A quocunque removetur superius, ab eodem removetur et inferius ; sed corpus animatum superius est ad hominem ; ergo a quocunque removetur corpus animatum, ab eodem removetur homo. Sed Christus in triduo non habuit corpus animatum ; ergo Christus in triduo non fuit homo.

 

Responsio.

Ista quaestio potest dupliciter pertractari : uno modo logice, ad modum sophistarum, sicut tractatur ista propositio : Caesar est homo, nullo homine existente. Alio modo theologice. Primo modo non intendo eam pertractare, sed secundo modo.

 

Et possunt esse quatuor articuli secundum quatuor modos dicendi.

Unus modus dicendi est Hugonis I Lib. de sacramentis, quod Christus in triduo fuit homo, quia ipse ponit quod anima sit homo utens corpore, hoc autem accidit homini ut utatur corpore, quia anima sumpta per se ponitur ab eo esse suppositum ; sed Christus in triduo habuit animam sibi unitam ; ergo Christus in triduo fuit homo.

 

Alius modus dicendi est Magistri qui tenet eandem conclusionem, tamen propter aliud motivum. Vult enim Magister quod ad hoc quod aliquis sit homo, oportet quod habeat animam et corpus, non tamen oportet necessario quod illa sint unita inter se, sed sufficit quod ambo sint unita in tertio : sed corpus et anima Christi licet non essent unita inter se in triduo, erant tamen unita in tertio, scilicet in supposito divino, quia quod semel assumpsit numquam dimisit ; ergo Christus in triduo fuit homo.

 

Tertius modus dicendi est aliquorum qui sequuntur Hugonem in conclusione propter tale motivum : nihil est de per se ratione quidditatis nisi sola forma ; ergo anima intellectiva quae est forma hominis dicit totam quidditatem hominis. Sed in triduo Christus habuit animam intellectivam sibi unitam ; ergo Christus in triduo fuit homo.

Quod autem forma dicat totam quidditatem rei, et quod materia non pertineat ad quidditatem rei, probatur sic : materia est id quo res potest esse et non esse, ex 7 Metaph. ; ergo si materia dicat quidditatem rei, sequitur quod ipsum quod quid est sit corruptibile, cuius contrarium probat Philosophus 7 Metaph.

Praeterea, ipsum quod quid est est principium cognoscendi ex 7 Metaph. ; sed materia non est principium cognoscendi, sed potius est ignota ex 7 Metaph. et I Phys. ; ergo non dicit quidditatem, sed sola forma.

Praeterea, in his quae per se habent quidditatem, quidditas est idem cum eo cuius est quidditas, 7 Metaph. Ex hoc arguitur sic : illud quod impedit ne quidditas sit idem cum eo cuius est quidditas, non dicit quidditatem ; sed materia est huiusmodi, ex 7 Metaph. et 3 de Anima, ubi dicitur : in habentibus materiam, aliud est quidditas et aliud cuius est quidditas ; ergo.

Praeterea, 7 Metaph. cap. de partibus definientibus, dicitur quod anima est substantia animati et quod quid erat esse ; ergo quidditas animalis est tantum forma et anima.

 

Contra istas tres opiniones arguitur per unam auctoritatem Augustini 13 de Civ. Dei ubi ait : anima non est totus homo sed pars melior hominis, nec est totus homo corpus sed pars inferior hominis ; et hoc est contra Hugonem, et sequitur statim contra Magistrum, cum utrunque coniunctum fuerit simul scilicet corpus et anima, habet nomen hominis. Hoc etiam quod est contra Magistrum, est contra tertiam opinionem quae dicit animam esse totam quidditatem hominis, quia quidditas hominis includit totum quod est homo ; sed totus homo includit animam et corpus ; ergo corpus hominis dicit aliquam quidditatem ; ergo anima non dicit totam quidditatem hominis.

Praeterea, ista tertia opinio improbatur specialiter quantum ad hoc quod dicit formam esse totam quidditatem rei et non materiam, quia quod dicit totam quidditatem rei est sufficiens ratio essendi rem illam ; sed forma rei, puta forma ignis, non est sufficiens ratio essendi ignem ; ergo forma non dicit totam quidditatem rei. Minor probatur quia quod est sufficiens ratio essendi rem, potest rem ponere in esse, quolibet alio circumscripto ; sed circumscripta materia a re, puta ab igne, ignis non potest esse ; ergo forma ignis, circumscripta materia, non est sufficiens ratio essendi ignem.

Praeterea, ens completum in genere nulli alteri unitur ut faciat per se unum cum illo, sed solum facit unum per accidens vel per aggregationem ; sed si forma rei, puta ignis, dicit totam quidditatem, tunc esset ens per se completum in genere : ergo nulli alteri unitur ut faciat per se unum, et tunc sequitur quod hic ignis esset unum per accidens et non per se, quod est falsum.

Praeterea, quod includit aliquam quidditatem per se in genere, nec aliqua quidditas in genere includit ipsum, illud non est in genere, nec per se, nec per reductionem, quia quod est per se in genere includit quidditatem aliquam generis, et quod est in genere per reductionem includitur in quidditate alicuius in genere per se ; ergo si materia includitur in quidditate hominis et non includit quidditatem hominis ; ergo materia non est in genere, nec per se, nec per reductionem. Sed quod non est in genere, nec per se nec per reductionem, vel est Deus vel est nihil ; sed constat quod materia non est Deus ; ergo materia erit nihil, quod est falsum.

 

Ad primum alterius opinionis, quando dicitur quod si materia dicit quidditatem, tunc ipsum quod quid est erit corruptibile ; dico quod aliquid dicitur corruptibile vel potentia propinqua vel potentia remota ; nihil autem est corruptibile potentia propinqua, nisi actualiter existat in materia contracta, et tunc dico quod ipsum quod quid est sine materia non est corruptibile ; sed si ipsum quod quid est est in materia contracta, bene potest esse corruptibile.

 

Ad secundum, cum dicitur ipsum quod quid est est principium cognoscendi et materia est ignota, dicendum quod nihil habens materiam cognoscitur perfecte nisi cognita tam materia quam forma.

Aliter tamen est causa cognoscendi materia, et aliter cognoscendi forma, quia quemadmodum differunt entitate ita differunt cognoscibilitate, et sic forma est maius ens quam materia ; ita etiam magis causat cognoscibilitatem forma quam materia, et ulterius, quia materia habet esse in effectu per formam ; ergo forma facit cognoscere materiam, utrunque tamen est causa cognoscendi compositum ; sed forma principalius cognoscitur ; unde ideo dicitur materia ignota, quia non est prima ratio cognoscendi illud cuius est.

 

Ad tertium, quando dicitur quod in habentibus materiam, quidditas non est idem cum eo cuius est quidditas, dico quod quando aliquid habet quidditatem primo et per se, tunc ipsum quod quid est est idem primo et per se cum eo cuius est ; quando autem aliquid habet quidditatem solum per accidens, tunc quidditas est idem per se sed non primo ; quando autem habet quidditatem solum per accidens, tunc quidditas est idem sibi tantum per accidens. Tunc ad propositum : quia homo habet quidditatem per se et primo, ideo quidditas est idem sibi ; sed hic homo existens est habens quidditatem per accidens, et ita quidditas est idem per accidens sibi. Unde ad formam argumenti dico quod in acceptis cum materia contracta non est quidditas idem per se cum eo cuius est quidditas, sed tantum per accidens.

 

Ad quartum dico quod Philosophus dicit formam esse quidditatem, non quod formaliter dicat totam quidditatem rei, sed quia dicit principalem partem quidditatis.

 

Respondendo ergo ad quaestionem ponitur quarta opinio quae dicit quod cum quaeritur utrum Christus in triduo fuit homo, homo potest intelligi dupliciter, scilicet materialiter et formaliter. Si intelligatur materialiter, sic dicitur quod Christus in triduo fuit homo, quia post mortem nulla entitas realis partialis fuit destructa, immo quaelibet talis entitas fuit unita. Verbo, et ideo fuit homo materialiter, inquantum habuit partes sibi unitas. Si autem intelligatur formaliter, tunc Christus in triduo non fuit homo, quia ut patet per auctoritatem Augustini allegatam contra opinionem praecedentem, ad hoc quod aliquis sit homo, requiritur unio actualis animae cum corpore ; sed in triduo anima Christi non erat actualiter unita corpore ; ergo Christus in triduo non fuit homo formaliter.

Scotus tenet eandem conclusionem, scilicet quod Christus in triduo non fuit homo formaliter, et habet talem rationem : humanitas vel homo dicit entitatem absolutam ultra entitatem partium, et est illa entitas quae resultat ex partibus unitis ; alias generatio et corruptio non terminarentur ad entitates absolutas ; sed Christus in triduo non habuit istam entitatem unitam, quia in triduo non habuit partes hominis unitas ; ergo Christus in triduo non fuit homo.

 

Ad primum principale negetur antecedetis, quia haec est falsa : Christus in triduo fuit Christus, pro eo quod Christus includit duos conceptus, scilicet conceptum hominis et conceptum Dei ; in triduo autem non habuit conceptum importatum per hominem. Et per eandem viam potest negari consequentia, quia ex opposito consequentis non infertur oppositum antecedentis simpliciter, sed tantum secundum unum conceptum, scilicet Dei.

 

Ad secundum patet ex dictis contra tertiam opinionem, quia forma non dicit totam quidditatem hominis ut ratio assumebat.