Distinctio XXXII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

Praemissis adiiciendum est

 

Circa Dist. 32 quaeritur primo :

 

QUAESTIO

Utrum Deus diligat omnia aequaliter.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia Deus diligit bonum in eo quod bonum ; sed omnia non sunt aequaliter bona ; ergo Deus non diligit omnia aequaliter.
  2. Praeterea, sicut Deus dispensat creaturis sua dona, ita diligit creaturas ; sed sua dona non dispensat Deus aequaliter creaturis ; ergo, etc.
  3. Praeterea, qui unum approbat et aliud reprobat non diligit omnia aequaliter ; sed Deus aliqua approbat et aliqua reprobat, quia aliquos homines praemiat et aliquos damnat ; ergo, etc.

 

Contra.

Eo modo Deus diligit creaturas quo habet curam de eis ; sed Deo aequalis est cura de omnibus, ut dicitur Sapient. 6 ; ergo aequaliter diligit omnia.

Praeterea, sicut Deus intelligit omnia, ita omnia diligit ; sed omnia aequaliter intelligit ; ergo omnia aequaliter diligit.

 

Ad evidentiam huius quaestionis, quia dilectio est actus voluntatis, ideo primo oportet videre si in Deo est voluntas ; secundo, si Deus diligit omnia generaliter ; tertio, si Deus diligit omnia aequaliter.

 

Primus articulus patet ex dictis lib.I dist.10, q.1 art.1 et aliqualiter dist.35 eiusdem primi.

 

Quantum ad secundum articulum, dico quod Deus diligit omnia generaliter, quia sicut omnis intellectus potest in omne diligibile, ita omnis voluntas potest in omne volibile ; ergo voluntas divina potest diligere omnia diligibilia ; sed hoc non potest potentia ante actum, quia iam esset imperfecta : ergo potest potentia cum actu ; ergo diligit omnia alia a se.

Praeterea, Deus produxit alia omnia a se voluntate ; sed qui producit aliud a se voluntate diligit illud ; ergo Deus diligit omnia.

Praeterea, Gen. I : Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona. Ex hoc arguitur sic : Summum bonum diligit omne bonum ; sed Deus est summum bonum ; ergo Deus diligit omne bonum. Sed cuncta quae fecerat erant valde bona ; ergo Deus diligit omnia bona. Hic scribitur Sapient. 10 : Diligis, Domine, omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti.

 

Quantum ad tertium articulum, scilicet si Deus diligat omnia aequaliter, dicitur uno modo secundum viam Magistri in littera, quod dilectio Dei accipitur dupliciter, scilicet secundum essentiam, et secundum efficaciam. Si loquimur de dilectione Dei secundum essentiam seu secundum actum essentialem ; sic diligit omnia aequaliter uno simplici actu et indivisibili. Si autem loquamur de dilectione Dei secundum efficaciam, hoc est quantum ad effectum consequentem, sic non diligit omnia aequaliter, quod patet per hoc quia inaequaliter dona sua dispensat. Alio modo dicitur, et in idem reddit, quod dilectio Dei potest comparari vel ad agens vel ad obiecta connotata. Si loquimur primo modo, conceditur quod omnia diligit aequaliter. Si secundo modo, non conceditur.

 

Ex dictis patet ad argumenta principalia, quia argumenta ad primam partem arguunt de dilectione secundum efficaciam, alia autem arguunt de dilectione secundum essentiam.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum Christus magis dilexerit Petrum an Ioannem.

 

Et videtur quod Ioannem, quia Ioan. ultimo dicitur : Hic est discipulus ille quem diligebat Iesus. Sed ly « hic » non accipitur secundum distinctionem, quia Christus diligebat alios discipulos ; ergo accipitur secundum excellentiam, et sic diligebatur super omnes.

  1. Praeterea, glossa Ioan. ultimo dicit quod Petrus plus diligebat, Ioannes autem plus diligebatur.
  2. Praeterea, ille plus diligitur cui ostenduntur agna maioris familiaritatis ; sed Ioanni ostendebantur a Christo signa maioris familiaritatis, unde supra pectus Domini in coena recubuit ; ergo.

 

Contra.

Ioan. ultimo dicitur : dixit Dominus Petro : Simon, diligis me plus his ? ; sed hoc non quaereret Deus a Petro nisi sciret quod eum Petrus plus amaret, sicut glossa ibi dicit ; sed qui plus diligit Deum plus diligitur ; ergo plus diligebatur Petrus.

Praeterea cui committitur cura universalis Ecclesiae maxime diligitur ; sed Petro committebatur cura universalis Ecclesiae ; ergo.

Sed si dicas argumentum non valere quia Christus commendavit Matrem suam Ioanni non Petro. Contra. Deus plus diligit universalem ecclesiam, totam congregationem fidelium, quam aliquam particularem personam ; sed cura universalis Ecclesiae commissa est Petro et non Ioanni ; ergo, etc.

 

Respondeo.

Ad istam quaestionem sunt tres modi dicendi et omnes boni.

 

Unus modus est Augustini super Ioan. qui dicit quod est dilectio in signo exteriori et est dilectio in affectu interiori. Si loquimur de dilectione in signo exteriori, sic Christus magis diligebat Ioannem, quia signa maioris familiaritatis ei ostendit, unde sicut dictum est, supra pectus Domini in coena recubuit. Si autem loquimur de dilectione in affectu interiori, sic Christus magis diligebat Petrum, quia maius munus gratiae sibi dedit.

Contra hoc obicitur, quia Christus qui est veritas illum plus debet diligere et maiora signa dilectionis ostendere qui habet maius munus gratiae ; sed Petrus per te habuit maius munus gratiae ; ergo Christus debuit ostendere Petro signa maioris familiaritatis quam Ioanni.

Sed ad hoc respondet Augustinus ibidem dicens quod quia per Petrum et Ioannem significatur duplex vita, scilicet per Petrum vita activa, per Ioannem vita contemplativa, vita autem activa est laboriosior et fructuosior ; contemplativa vero est purior et iucundior, et ideo ad ostendendam huius duplicis vitae differentiam magis familiarem Christus se exhibebat Ioanni quam Petro.

 

Alius modus dicendi est quod Petrus dilexit ferventius, ideo diligebatur fortius. Ioannes vero diligebat dulcius, ideo diligebatur a Christo familiarius, et sic secundum diversas vias de utroque potest concedi quod magis diligebat et magis diligebatur.

 

Tertius modus dicendi est quod Petrus magis dilexit Deum in proximo, Ioannes vero magis Deum in se dilexit, unde Petrus suscepit curam regiminis, Ioannes vero curam contemplationis ; ergo Petrus efficaciorem gratiam habuit ad laborem actionis. Ioannes vero efficaciorem ad quietem contemplationis.

 

Ad argumenta principalia patet ex dictis quia quaecunque istarum viarum teneatur, patet quod argumenta currunt viis suis, etc.