Distinctio XXXVII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XXXVII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SEPTIMAE
In praecedenti distinctione Magister induxit opinionem et rationes dicentium, peccata quantum ad id quod positivum in eis est, esse a Deo efficienter, non autem quoad deformitatem peccati. Hic aliam introducit opinionem cum rationibus et auctoritatibus suis, et ad nullam earum declinat, sed tantae difficultatis determinationem prudenti relinquit lectori. Deinde fatetur mala poenae esse a Deo.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum actio vitiosa, in quantum actio, sit a Deo.
Videtur quod non.
Primo, quia actuum fornicationum, furtorum, blasphemiarum, odiorum, desperationum, Deus nequaquam est causa, nec ipse aliquem movet aut dirigit ad huiuscemodi actus.
Secundo, liberum hominis arbitrium est movens et agens sub Deo, et aliquando continuatur cum eo qui est agens universale, interdum discontinuatur et separatur ab eo : Cumque in actione sua continuatur cum primo agente, procedit ab ipso libero arbitrio actio bona ; cum vero discontinuatur in actione sua ab illo, dicitur ab ipso procedere actio mala. Ex hoc ita arguitur : Quod procedit a libero arbitrio per discontinuationem suam a primo agente, non potest dici procedere ab ipso primo agente ; sed actio mala est huiusmodi. Quidquid enim procedit a libero arbitrio in quantum est deficiens, procedit ab ipso per discontinuationem et separationem a Deo. Cumque talis sit actio prava, sequitur quod nullatenus sit a Deo.
Tertio, qui cooperatur agenti et praestat ei virtutem agendi, adiuvat eum, estque ei in facto communicans, et secum participat. Si ergo actio vitiosa, est non solum a peccatore, sed item a Deo, erit Deus peccatori cooperans, communicans, imo et prima principalisque causa peccati.
Quarto, scriptum est in Genesi : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Ergo si opera vitiosa, in quantum opera, sunt a Deo, sunt valde bona. Scriptum est quoque in Matthaeo : Non potest arbor bona fructus malos facere. Quomodo ergo Deus naturaliter, totaliter, infiniteque bonus, erit causa operum iniquorum, quae ex propria ratione sunt malae.
Quinto, omne agens producit simile sibi. Deus igitur nihil producit nisi bonum : imo cum ipse sit summa mensura, primaque regula universae bonitatis et aequitatis, quidquid ab ipso procedit, eo ipso quo procedit ab ipso, est bonum et aequum.
In oppositum est, quod omne esse, omne agere, omne bonum omnisque actualitas a primo universitatis principio fluxit. Ad quod sunt multae auctoritates et probationes, quae partim habentur in littera. Nempe, ut in principio fertur libri de Causis, causa prima plus influit quam quaecumque causa secunda. Rursus, unus est fons essendi, et ut dicunt non solum philosophi, sed etiam Sancti, quidquid est verum seu positivum esse habens, est etiam unum et verum ac bonum. Idem ostenditur per exempla. Legitur namque apud Ioannem, quod Caiphas a semetipso non dixit, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo ; sed a Spiritu Sancto. Et constat, quod fuit mortale peccatum, quia hoc dixit ad persuadendum quod Christum occiderent. Item Isaias loquitur Deo : Indurasti corda nostra, ne timeremus te. In Prophetis etiam passim describitur, quod Deus adduxit, movit, instigavit Chaldaeos, Assyrios, Philistaeos, Aegyptios, ad vastandum filios Israel ; nihilo minus illi increduli peccaverunt mortaliter filios Israel persequendo, imo et ob hoc meruerunt exterminari.
Ad hoc Alexander respondet :
Mala actio, secundum quod actio, est a Deo, sed non ut mala : imo ut mala, est a mala voluntate creata. Cumque dico a mala voluntate, dico duo : videlicet ipsam voluntatem seu volitionem, quae est motus potentiae ; et defectum ipsius, quae est malitia. Voluntas ergo ratione potentiae in primam reducitur causam ac summam potentiam. Quod autem dico in ea malum, sistit in ipsa secundum quod est deficiens, nec ultra procedit. Hoc namque non habet a Deo, sed in quantum ex nihilo, propter quod vertibilis est ad malum. Ideo, quamvis voluntas sit a Deo, et malum a voluntate, nou tamen malum culpae a Deo est : quoniam malum non est a voluntate prout ad Deum refertur, sed ad nihil. Similiter actio procedit a voluntate secundum quod est potentia a Deo descendens ; sed in quantum mala, est a voluntate ut est deficiens. Denique, dum dico discontinuationem a Deo, dico duo : dico enim separationem liberi arbitrii a Deo quantum ad affectum vel effectum ; dico quoque coniunctionem ipsius quantum ad esse. Separatio ergo illa inducit deformitatem ; sed coniunctio cum summo bono quantum ad esse, inducit actionem. Hinc constat, quod Deus non adiuvat nec confortat liberum arbitrium ad male agendum, sed ad agendum. Dat enim potentiam ad actionem in quantum est actio, non autem dat potentiam voluntati aut libero arbitrio ad defectum seu malum : quoniam hoc non est posse, sed non posse.
Ex his patet ad obiecta solutio.
Nam cuncta quae fecit Deus, id est omnia simul accepta, sunt valde bona in quantum ab ipso sunt, quae tamen ex se et in quantum ex nihilo prodierunt, defectuositatem et pronitatem ad malum habent admixtas. Mala etiam actio, in quantum actio, non est fructus malus. Conformiter, quod in verbis Caiphae fuit de veritate et reali prolatione, fuit a Deo. Frequenter etiam a Deo attribuuntur aliqua permissive, et ipse Deus inspiravit praefatis incredulis voluntatem impugnandi inobedientes Iudaeos, in quantum id meruerunt, et iustissimum fuit ut vastarentur ; non autem inspiravit ipsis ut facerent hoc prava intentione et ex vitiosa radice, puta ex odio, ambitione, cupiditate, crudelitate, sicut egerunt hoc.
Haec Alexander.
Concordat Antisiodorensis :
Hic est, dicens, triplex opinio. Una, quod omnis actio mala est solum ab homine vel diabolo. Alii dicunt, quod omnis actio mala est a Deo, quoniam solus Deus largitur potentiam exercendi illam. Tertii dicunt, quod actio mala, in quantum actio, est a Deo : quod verum esse probatur per illud Isaiae, Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? id est, numquid tu, Sennacherib, debes in te et de tua potentia gloriari, quasi propria virtute sis sortitus victoriam contra eos quos per te tanquam per flagellum meae iustitiae castigavi ?
Haec Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, ubi disputationem istam prolixe subtiliterque prosequitur, et inter cetera quaerit, quid faciat actionem malam esse, an scilicet sola prohibitio. Videtur quod sic, quoniam actio bona est in se, cum sit a Deo : ergo sola prohibitio facit eam malam. Respondet :
Quamvis nulla facta esset prohibitio, adhuc esset aliqua actio mala, quia ut Augustinus testatur, anima posita est inter Deum et creaturas. Unde, si per amorem coniungat se Deo tanquam suo superiori, illuminatur, cunctisque bonis perficitur ; si vero per amorem coniungat se inferioribus ad fruendum, obtenebratur, et omnibus bonis Dei minuitur, ut qui abutitur. Hinc quamvis nulla prohibitio esset facta, attamen frui creatura esset homini malum, quia voluntarium, ideoque peccatum. Sed ad vitandum tale malum, data est rationi cognitio talis mali a Deo, qui scripsit legem naturae in ratione, per quam caveat tale malum. Hinc fornicari, adulterari, et consimilia, sunt prohibita quia mala non contrario.
Haec Antisiosorensis.
Quibus obici potest illud Apostoli : Ubi non est lex, nec praevaricatio. Unde secundum Ambrosium, peccatum est praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Ex quibus videtur, quod nisi hominibus Deus dedisset praecepta bene agendi, prohibitiones quoque male agendi, non reputarentur ei in culpam. Verumtamen iuxta praehabita, Deus est institutor omnis iustitiae ; et quod ipse censet iniquum, vere iniquum est.
At vero Bonaventura :
Circa hanc (inquit) quaestionem fuerunt opiniones diversae adeo magnorum virorum, tamque rationabiles, ut nec Magister ausus fuerit definire quae earum sit rationabilior. Attamen quia per multam discussionem dubitabilia ducuntur ad manifestationem, modo communiter tenetur, quod opinio illa sit verior quae dicit, quod omnis actio, sive substrata peccato sive non, sit a Deo. Sic quippe oportet fateri, si consideretur eminentia divinae potentiae, et indigentia creaturae. Cum enim Deus sit primordialissima causa, ideo est influentiae maximae in causas secundas, ut nec modicum quid quantumlibet parvum, dummodo sit ens, procedat a causa secunda nisi cooperante omnipotentia causae primae. Omnis quoque potentia creata, quantum est de se, defectiva est, non pure activa : idcirco in omnibus adiuvari indiget potentia illa quae est purus actus.
Haec Bonaventura.
Qui rursus interrogat, utrum fortuita et casualia, secundum quod talia, sint a Deo. Respondet :
Quamvis fortuita sint a Deo quantum ad id quod sunt, non tamen in quantum fortuita : quia fortuitum et casuale aliquid ponunt, puta effectum ex concursu causarum ob aliud attentatarum ; aliquid quoque privant : dicunt enim defectum intentionis et praecognitionis, quod non convenit Deo. Cumque tam casuale quam fortuitum, ut sic, est nomen impositum a privatione intentionis ; ideo secundum quod privatio intentionis dupliciter potest intelligi, secundum hoc casuale et fortuitum dupliciter capiuntur. Uno enim modo potest intelligi privatio intentionis universaliter respectu cuiuscumque agentis, sive particularis sive universalis, sive operantis sive cooperantis, sive exsequentis sive gubernantis : sicque nihil est casuale, imo fortuna et casus sic nihil sunt. Et tamen sic quidam philosophi posuerunt casum : quod reprobat Augustinus libro LXXXIII Quaestionum, per hoc quod Providentia totus mundus administratur, ita quod nihil sit quod non pertineat ad opus providentiae Dei. Secundo intelligi potest privatio intentionis respectu particularis agentis, videlicet particularis naturae et intellectus creati : sicque casuale est aliquid. Et Boetius casum definit, ostendens qualiter quis casualiter operetur, dicendo : Casus est inopinatus rei eventus.
Haec idem.
Qui denuo sciscitatur, utrum enuntiatio falsa, secundum quod falsa, sit a Deo. Quocirca declarat, quod sicut actio vitiosa, secundum quod actio, est a Deo, non ut vitiosa ; ita enuntiatio falsa, ut enuntiatio, a Deo est, non ut falsa.
De hac vero materia, qualiter fortuita et casualia cadant sub providentia Dei, et qualiter per respectum ad Deum nihil sit casuale, plenissime scribit Guillelmus prima parte libri de Universo : quod ad primum pertinet librum Sententiarum.
Insuper Thomas :
Opinio (inquit) dicentium, quod actio mala, secundum quod actio, non est a Deo, modo a paucis aut nullis tenetur. Est enim propinquissima duplici errori. Nam primo videtur ex ea sequi, quod sint plura prima principia, cum hoc sit de ratione primi principii, ut agere valeat sine auxilio et influentia prioris agentis. Ideo si voluntas humana actionem aliquam posset producere cuius Deus auctor non esset, voluntas humana rationem haberet primi principii : quamvis conentur hoc solvere, dicentes quia non habet esse ex se, idcirco non convenit ei primi principii ratio. Sed et hoc inconveniens esse videtur, ut quod ex se non habet esse, ex se agere queat, cum nec durare possit ex se. Denique, cum virtus sit ab essentia, et operatio ex virtute, id cuius essentia est ab alio, virtutem et operationem ab alio habere oportet. Quamvis etiam per illam responsionem evitaretur quod non esset primum simpliciter, non tamen quin esset primum agens, si eius actio non reduceretur in aliquod prius agens sicut in causam. Secundo sequeretur quod Deus non esset universalis causa totius realis et positivae entitatis.
Idcirco dicendum, quod actus malus, in quantum actus, est a Deo, non autem secundum quod deformitatem habet. Quod qualiter sit, sic potest considerari. In omnibus in quibus incidit defectus ex causa secunda, et non ex causa prima, oportet quod quidquid essentiae et bonitatis est in effectu deficiente, totum a causa prima procedat ; quod vero est defectionis, reducatur in causam secundam deficientem, ut patet in claudicatione, quae est a virtute gressiva, mediante tibia curva, per cuius curvitatem obliquitas in claudicantis gressu relinquitur : unde quidquid est ibi de gressu, totum est a virtute gressiva ; defectus autem seu obliquitas gressus, non est a virtute gressiva, sed ex tibia tantum. Consimiliter vero est ordo Dei ad voluntatem creatam sicut causae primae ad causam secundam. Cumque in Deo nullus defectus sit, et voluntas creata defectibilis exstet, ideo quidquid de ratione entis et actus est in actu deficiente, videlicet in peccato, totum a primo agente seu Deo procedit ; sed defectus actionis ita est a voluntate creata, quod non procedit a Deo. Hinc quidquid deformitatem simul cum actu significat, sive in generali, sive in speciali, non potest simpliciter dici a Deo esse. Ideo dici non potest quod homicidium, furtum seu peccatum sit a Deo, nisi cum ista aut simili additione, in quantum est actus, vel in quantum est ens.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima secundae, quaestione septuagesima nona, eadem scribit, et addit :
Homo dupliciter est causa peccati proprii seu alieni. Uno modo directe, utpote voluntatem suam vel alterius inclinando ad peccandum. Alio modo indirecte, non retrahendo alios a peccato dum potest et debet. Unde per Ezechielem ait Dominus speculatori : Si non dixeris impio, Morte morieris, sanguinem eius de manu tua requiram. Deus autem non est directe causa peccati, cum omne peccatum sit per recessum ab ordine, qui est in Deum sicut in finem. Deus vero omnia inclinat et convertit in se ipsum sicut in ultimum finem, ut S. Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus protestatur. Similiter, nec indirecte est aliis causa peccandi. Contingit quippe quod aliquibus non praebet auxilium ad vitandum peccata ; quod si praeberet, non peccarent. Verum hoc facit secundum ordinem sapientiae atque iustitiae suae : idcirco ei non imputatur quod tales peccant ; quemadmodum gubernator non dicitur causa submersionis navis ex hoc quod navem non regit, nisi dum subtrahit gubernationem potens et debens gubernare.
Haec Thomas in Summa.
Consonat Petrus, additque :
Quidam considerantes actionem malam secundum esse morale, dicunt quod non est a Deo, quia deordinat a fine ultimo ; unde ut dicunt, non est a primo principio, nec secundum quod actio, nec secundum quod mala. Alii melius considerantes actionem malam secundum absolutum esse naturae, dicunt quod est a Deo ut a primo principio, et tendit in ipsum ut in finem naturalem, non moralem ; non tamen est a Deo in quantum mala, quia sic finem ac principium privat. Hinc Augustinus disseruit, quod Dei voluntas est prima causa omnium specierum atque formarum, actionum atque motionum. Praeterea, quacumque habent idem genus, habent eadem principia generis sui ; sed actus fornicationis et actus matrimonii habent idem genus naturae, et uterque est actus partis vegetativae : cum ergo actus matrimonii sit a Deo, similiter et actus fornicationis. Item, a primo motore dependet omnis motus, quoniam eo cessante a movendo, cessat omnis motor ; Cumque actio prava sit motus, dependet a primo motore, estque a Deo. Amplius, si Deus non est causa omnis malae actionis, ergo nec passionis seu effectus : ergo non est causa prolis quae generatur ex fornicatione, nec redemptionis quae consecuta est ex Christi passione. Postremo, actio mala est a libero arbitrio, aut ergo secundum quod illud est ex nihilo, aut secundum quod est a Deo. Si secundum quod est ex nihilo, ergo et ipsa est nihil ; si secundum quod est a Deo, ergo et ipsa ex Deo est.
Haec Petrus.
Concordant Albertus, Udalricus, Richardus, ceterique communiter. Nec ullum modo doctorem invenio qui sequatur opinionem dicentium, quod actio mala, etiam in quantum actio, non sit a Deo. Verumtamen S. Fulgentius ait, et habetur in glossa ad Romanos super illud, Tradidit illos Deus in passiones ignominiae : Deus inclinat voluntatem creatam in omne quod voluerit, sive bonum sive malum. Ad quod respondet Albertus, quod non eodem modo Deus hoc facit, quia directe atque causaliter inclinat ad bonum, permissive vero seu gratiam non prastando vel retrahendo, inclinat ad malum.
Porro Durandus scribit aliquid speciale :
Deus, inquiens, est causa universalis et prima actionis peccati ; non tamen est causa immediata et proxima eius. Nempe a quo est essentia rei, ab eo est virtus et operatio eius, saltem mediate ; sed omnis essentia est a Deo : ergo et actio peccati. Quod autem Deus non sit immediata et proxima causa actionis peccati, probatur. Nam impossibile est eamdem numero actionem esse a duobus aut pluribus, ita quod a quolibet sit immediate atque perfecte, nisi in illis sit eadem numero virtus. In Deo autem et creaturis nequit esse eadem numero virtus ; actio vero creaturae immediate et perfecte est a creatura, cum non excedat virtutem propriae speciei : ergo eadem actio non est immediate a Deo. Contingit quippe quod eadem actio numero sit a duobus, et a quolibet perfecte, sed ab uno immediate, ab alio mediate, quia eamdem actionem quam facit causa propinqua perfecte et immediate, facit causa universalis remota perfecte, in quantum causse proximae dat virtutem et conservat eamdem ; et hoc est mediate dumtaxat. Secundo contingit eamdem numero actionem esse a pluribus immediate, sed a nullo perfecte, ut patet in trahentibus navem. Verumtamen Deo imputari non valet hominis culpa. Actio namque imputari non debet agenti nisi secundum quod ab ipso procedit. Actiones vero liberi arbitrii non procedunt a Deo nisi secundum indifferentiam boni ac mali, quoniam Deus non est causa actionum liberi arbitrii nisi quia ab ipso est liberum arbitrium et conservatur, et per hoc est indifferens ad eliciendum bonum et malum.
Haec Durandus.
In quibus primo videtur erroneum quod ait, Deum esse causam universalem et primam actionis peccati : quia sicut ex verbis Thomae iam patuit, quidquid deformitatem simul cum actu significat, non potest simpliciter dici esse a Deo, nisi cum ista additione, in quantum est ens aut actus. Sed actio peccati includit deformitatem simul cum actu. Secundo quod dicit : Impossibile est eamdem numero actionem esse a duobus aut pluribus ita quod a quolibet sit immediate et perfecte, nisi in ambobus sit eadem numero virtus. Istud enim videtur pati instantiam, cum duo illa agentia non sunt causa in eodem modo seu genere productionis. Tertio quod ait, actionem creaturae non esse immediate a Deo. Ut enim in commentario primae propositionis libri de Causis asseritur, causa universalis prima agit in causatum causae secundae, antequam agat in illud causa secunda, et ita per prius attingit et influit. Quarto quod ait, Deum non esse causam actionum liberi arbitrii nisi quia ab ipso est et conservatur liberum arbitrium. Nam et Deus influit et imprimit in liberum arbitrium, movens et excitans illud ad operandum, praesertim in meritoriis actibus. Denique, de his super primum dictum est plenius, haecque breviter tango, ut veritas perscrutatius inquiratur.
Praeterea Scotus hic sciscitatur, an voluntas creata sit totalis et immediata causa respectu sui velle, ita quod Deus respectu huius non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantummodo mediatam. Quocirca conscribit : Ad istam (inquiens) quaestionem posset dici quod imo, quoniam aliter voluntas non esset libera, nec aliter posset causare aliquid contingenter, nec aliter posset peccare, nec aliquam actionem haberet.
Ista prolixe prosequitur : quod omitto, quia persuasiones modici aut nullius exstant vigoris.
Idem allegat illud Ecclesiastici : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Adiecit ei mandata et praecepta : si volueris mandata servare, conservabunt te. Apposuit ante te aquam et ignem : ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi. Augustinus quoque fatetur : Sic Deus res quas condidit administrat, ut eas agere proprios motus sinat. Item Anselmus de Concordia praedestinationis et gratiae : Deus omnes efficit actiones, omnesque motus, quoniam facit res a quibus et in quibus et ex quibus fiunt, et nulla res habet ullam potestatem volendi aut faciendi, nisi ipso dante. Unde et Commentator nono Metaphysicae loquitur : Moderni ponunt unum agens omnia agens sine medio, et contingit illis dicere ut nullum ens habeat naturaliter propriam actionem. Et cum entia non habuerint proprias actiones, non habebunt essentias proprias : actiones namque non distinguuntur nisi per diversas essentias. Haecque opinio a natura hominis est valde extranea.
Haec Scotus.
Qui consequenter aliam tangit opinionem, dicendo :
Sed si haec via esset vera, posset secundum eam faciliter assignari quomodo Deus non sit causa peccati. Loquendo enim sive de materiali, sive de formali in peccato, totum esset a voluntate creata sicut a causa totali, et ideo nullo modo a Deo nisi mediate, quia Deus voluntatem produxit talem qme posset sic et sic velle. Verum contra hanc viam obicitur, quia secundum eam salvari non posset, Deum esse causam meriti hominum, cum meritum sit tam liberum sicut peccatum. Similiter, non salvaret ordinem essentialem causarum, secundum quem, iuxta primam propositionem libri de Causis, omnis causa primaria plus influit quam quaecumque causa secunda.
Deinde Scotus tangit, qualiter ista possent solvi. Ad primum (inquiens) dici potest, quod Deus aliquo modo est causa meriti, quo modo non est causa peccati : quoniam immediate causat in anima gratiam seu caritatem, quae per modum naturae inclinat ad merendum ; et quandocumque forma per modum naturae activa, est ab aliquo agente, tunc actio formae est ab eo.
Sed contra istam Scoti solutionem instatur, quoniam Deus non solum est causa meritorum nostrorum per hoc quod habitualem caritatem et gratiam creat in anima, imo etiam per hoc quod ad actionem meritoriam producendam immediate causaliterque concurrit. Atque ut Sancti et catholici tradunt doctores, ad omnem meritorium actum exigitur ac necessaria est actualis motio Spiritus Sancti, qui est immediata causa in suo modo ac genere producendae universae meritoriae actionis. Ad quod insinuandum scripsit Apostolus : Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Itemque : Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Isaias quoque : Omnia, inquit, opera nostra operatus es in nobis. Hinc Thomas in Summa contra gentiles subtiliter et efficaciter disputat contra talem errorem, asserens hunc fuisse errorem Origenis in Periarchon, quod Deus pro tanto dicatur causa actuum operumque nostrorum, quia est causa virium et virtutum ex quibus procedunt.
Alias Scoti solutiones dimitto, quia patent calumniae. Ipse tamen satis moderate ac sobrie videtur hic loqui, imo adhuc fortiter contra primam arguit opinionem : Ex ipsa, inquiens, sequitur quod Deus non sit naturaliter praescius futurorum ; secundo, quod non sit omnipotens. Deus enim non habet scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suae respectu eorum ad quae voluntas sua immutabilis inimpedibiIisque consistit. Si autem voluntas creata est totalis causa respectu sui velle, et ipsa conlingenter se habet ad suum velle : ergo quantumcumque voluntas divina ponatur determinata ad unam partem eorum quae dependent a voluntate creata, poterit voluntas creata aliter velle, et ita non sequitur certitudo ex cognitione determinationis voluntatis divinae.
Istam disputationem prosequitur, quam dimitto : quia nec istae lationes demonstrative concludunt, nec facile innotescit cui opinioni plus faveat. Sed subiungit : Propter istas rationes de omnipotentia et omniscienlia Dei, non tenendo viam istam, restat inquirere qualiter peccatum sit a voluntate creata, et non a Deo. Etenim in peccato concurrunt actus positivus tanquam materiale, atque privatio iustitiae debitae ut formale. Et respectu huius privationis nulla est causa efficiens, sed solum deficieus : voluntas namque, quae debitrix est dandi rectitudinem actui suo et non dat, deficiendo peceat. Istud ergo deficere, seu causam liberam non dare rectitudinem debitam actui suo, quam tunc posset dare, est peccare formaliter.
Haec Scotus, qui de his prolixe disceptat.
Postremo Henricus Quodlibeto quartodecimo, quaestione qua quaerit, utrum agens secundum agens in virtute primi agentis, habeat in se virtutem illius mansivam :
Hic, inquit, oportet primo videre, quid sit virtus primi agentis exsistens in agente ; secundo, quid sit in se, et in effectu quem agit agens secundum per illam. Dicuntque aliqui, quod sit forma agentis secundi, qua subsistit et per quam operatur opus debitum propriae formae : cuiusmodi est forma ignis in quantum ignis, quae vocatur igneitas, qua ignis generat ignem ; et forma calidi in quantum est calidum, quae vocatur caliditas, qua calidum producit calidum. Et dicitur virtus primi agentis esse in agente secundo, quia a primo habet esse in secundo. Attamen hoc non potest generaliter esse verum in causis ordinatis, quarum una est prima, et altera secunda. Non enim semper in illis secunda causa habet esse et virtutem a causa priori seu prima in ordine suo ; sed solum verum est hoc de causa simpliciter prima, et non de causa secunda nisi secundum errorem quorumdam philosophorum, praecipue Avicennae, qui posuit caelum ab intelligentia esse creatum, et elementa a caelo. Unde si a tali causa prima aliqua vis sit in causa secunda, illa necessario est aliquid praeter ea quae sunt de natura agentis secundi, et praeter id quod est ipsum agens secundum : quamvis forte a causa prima quae Deus est, non sit aliquid in causa secunda quo agit suam propriam operationem, praeterquam id quod est ipse vel ipsa causa secunda. Propter quod aliqui dicunt, quod in singulis causis aliis a Deo non est nisi id quod naturaliter inditum est ipsis a Deo, quo quaelibet earum agit propriam operationem, ut quod ignis sola forma igneitatis generat ignem, et forma caloris generat caliditatem seu calidum, ita quod Deus nil aliud influat igni ut generet ignem, neque calori ut gignat calorem, praeter hoc quod causat in isto formam igneitatis atque caloris : ita quod quidquid agit in eo quod fit et procedit ab agente creato mediate seu immediate, hoc agit virtute naturae suae substantialiter praesentis, non per aliud a Deo influxum ipsi agenti secundo. Insuper quidam affirmant, quod Deus non aliter operatur opera ignis quae agit vi igneitatis aut caloris, quam in quantum operatus est ista in igne : ita quod non sit ponendum quod immediate operatur in opere quolibet creaturae praeter hoc quod mediate operatur, in quantum id quo illa operatur, habet esse ab ipso.
Quomodo autem et qualiter necessarium sit ponere, quod aliter quam modo tactum est, Deus mediate vel immediate cooperetur in omni opere eius, non video ; nec tamen dico contrarium. Forsitan enim illud divinae congruit maiestati, ideoque ponendum est. Quoniam quidquid maiestati eius congruit, hoc necessario congruit ei, quia in ipso nihil est contingenter. Nam et causae secundariae in elementis et elementaribus supra formam eis a Deo naturaliter inditam, indigent virtute influxa a caelo, dicente Philosopho : Homo generat hominem et sol.
Hanc disputationem Henricus diffuse prosequitur, non tamen descendit ad hoc, an prava actio sit a Deo, sed circa istud versatur praecipue, an in omni operatione causae secundae Deus immediate cooperetur, et aliquid influat speciale, sicut immediate unamquamque rem conservat in esse. De qua re nil audet determinare. Quid autem videatur super hoc sentiendum, supra primum expressi.
Praeterea quidam circa hanc distinctionem varias inserunt quaestiones, videlicet : an peccatum sit aliquid, an sit natura aut substantia, et consimilia quaedam ; cum tamen haec supra frequenter sint expedita, praesertim circa secundi huius exordium. Si autem peccatum secundum suum materiale dicatur substantia, hoc est sumendo substantiam multum extense pro quacumque positiva essentia, prout dici solet quod hoc aut illud est bonum secundum substantiam actus, et prout nomen dicitur significare substantiam.
QUAESTIO II
Quaeritur quoque hic, Utrum malum principalius dicatur de culpa an de poena.
Ad quod quamvis ex praeinductis patet responsio, advertenda est tamen Richardi solutio, asserentis :
Optimum hominis bonum praesertim consistit in actu perfecto intellectus et voluntatis, quia in hoc consistit hominis beatiludo : ergo maximum hominis malum consistit in defectivo intellectus voluntatisque actu. Qui defectus est culpa, sicque culpa est maximum hominis malum. Praeterea, poena sub ratione qua poena, est a Deo, non autem culpa. Ergo in poena est aliqua participatio bonitatis, cum in effectu sit aliqua suae causae similitudo, iuxta illud S. Dionysii capitulo secundo de Divinis nominibus : Causata habent causalium receptas imagines. In culpa autem, loquendo formaliter ut est culpa, nulla est participatio bonitatis. Rursus, malum poenae directe opponitur bono creaturae, in quautum per ipsum creatura aliquo bono temporali privatur, quemadmodum per destructionem oculorum privatur visu ; vel in quantum in creatura est quaedam carentia boni perpetui, ut carentia beatificae visionis. Sed malum culpae contrariatur directe divino honori, quo Deus est honorandus secundum se ; ac divino amori, quo secundum se Deus amandus est. Amplius, bonum creatura ; maxime consistit in recto ordine eius ad ultimum finem. Cui ordini maxime contrariatur peccatum, quod est ipsa a summo bono aversio. Per poenam autem quandoque homo refertur, reparatur et ordinatur ad Deum. Nam qui per culpam aversus est, per poenam reducitur et reconciliatur. Tanta demum est gravitas mali culpae, ut dicat Anselmus primo libro Cur Deus homo : Pro conservanda tota creatura nihil facere deberemus contra Dei voluntatem, etiam si essent plures mundi creaturis repleti.sicut est iste ; etiam si infinito numero multiplicarentur, idem responderem.
Haec Richardus.
Denique planum est istud, quia per malum culpae efficimur Deo odibiles, rebelles et hostes, foede dissimiles, maxime viles ; ac ipsa culpa est mors pessima.
