Distinctio IV — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO IV
SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAE
Praecedenti distinctione determinatum est de angelis quantum ad essentiam et innocentiam atque malitiam, et quantum ad naturales eorum proprietates seu attributa. Iam tractatur de eis quantum ad eorum gloriam, quae debetur innocentiae, et miseriam, quae infligitur ac debetur malitiae.
Et circa haec primo inquiritur, an creati sint beati, aut miseri ;
secundo, an suam beatitudinem vel miseriam praecognoverint ;
tertio, an conditi sint iusti et perfecti, an non.
Et haec est materia distinctionis istius.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritu primo : An angeli create sunt beati, ita quod beatitude seu gloria eis sit concreata.
Videtur quod sic.
Primo, quia Dei perfecta sunt opera : perfectio autem in felicitate consistit.
Secundo, quia de primo apostata angelo in Ezechiele habetur : In deliciis paradisi Dei fuisti.
Tertio, primi homines facti sunt in donis gratiae : ergo angeli in donis gloriae, cum sint hominibus perfectiores in specie.
Quarto, quia aut viatores aut comprehensores producti sunt : non viatores, quia non ambulaverunt per fidem, nec cognoverunt per speculum in aenigmate. Ergo comprehensores creati sunt.
Quinto, in libro de Ecclesiasticis dogmatibus Augustinus effatur : Angeli qui in illa in qua creati sunt beatitudine perseverant, etc. Ergo in beatitudine sunt plasmati.
In oppositum sunt quae tanguntur in littera.
Ad hoc Thomas respondet : Beatitudo angeli ac hominis, est perfectissima operatio eius contemplatione altissimi intelligibilis, secundum philosophos atque theologos. Quae beatitudo inaequaliter inest eis, secundum quod magis aut minus clare intuentur summum illud obiectum. Imo et aliter convenit Deo et angelis atque hominibus secundum eorum naturalia consideratis. Deus quippe se videt per suam essentiam, non per aliquam sui similitudinem. Angelus vero videt eum per simililudinem eius acquisitam seu sibi infusant, et per suam essentiam, in quantum est similitudo quaedam increatae essentiae, sicut praehabitum est. Intellectus autem humanus ad hanc visionem non ducitur naturali notitia, nisi per similitudines ex creaturis acceptas.
Prima harum visionum est sicut oculus videt lucem exsistentem in pupilla : quam videt per se, non per speciem aliam.
Visio autem qua angelus Deum videt, est similis visioni qua quis conspicit hominem per similitudinem ab ipso immediate acceptam.
Tertia vero visio assimilatur visioni qua quis speculum intuendo, videt in eo hominem per speciem ab homine in speculo resultantem. Et in hac naturali beatitudine visionis divinae angeli sunt creati ; non autem in supernaturali beatitudine, qua divinam contemplantur essentiam non per speciem creatam receptam, sed increatam, ut eorum beatitudo increatae felicitati conformis sit : et hanc beatitudinem boni meruerunt. Miseria quoque non potuit in malis praecedere culpam.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in prima parte Summae, quaestione sexagesima secunda.
Petrus quoque : Beatitudo, inquit, dupliciter dicitur. Primo large, pro statu quodam in quo est carentia omnis mali culpae et poenae : sic erant beati. Secundo proprie, pro statu ultimo perfectae salutis, in quo est copia omnis boni : et sic non erant beati. Haec enim beatitudo consistit in nobilissimo actu nobilissimae potentiae circa summum obiectum praestantissimo modo, per immediatam primae veritatis visionem, quae appellalur visio per essentiam : quam non habebant ; ideo non fuerunt beati simpliciter.
Haec Petrus.
Idem Richardus : Gloria (dicens) proprie consistit in clara et immediata Dei visione, et perfecta eius fruitione ac tentionis securitate : a qua gloria nullus cadere potest.
Insuper quaerit Richardus, utrum quilibet angelus prius ordine naturae naturali cognitione intellexerit se quam Deum. Ad quod respondet quod sic, sicut praecedenti distinctione responsum est.
Iterum quaerit, an quilibet angelus naturali cognitione certius intellexit se quam Deum. Et respondet quod imo, sive loquamur de cognitione sive de cognitione quia est. Naturali enim cognitione cognovit Deum per hoc quod cognovit se : sicque cognitio sui praestitit certitudinem cognitioni alterius.
Haec Richardus.
Cui obici potest, quod iuxta praehabita, Deus non potest cogitari non esse. Iterum, pluribus et infallibilioribus rationibus angelus scivit Deum esse, seu quia est, quam se esse. Rursus, Deus ex sua natura cum summa certitudine cognoscibilissimus est : et quamvis nobis non sit ita certissime notus, atque notissime certus, quantum ad quid est, ob suae actualitatis excessum ; tamen quantum ad quia est, non excedit nostrae mentis intuitum, cum ipse in omni suo effectu clare multipliciterque reluceat quoad hoc. Hinc dici solet : quemadmodum nihil incertius incomprehensibiliusque consistit, quam quid sit Deus ; sic nihil certius et clarius est, quam Deum esse. Unde ad minus videtur dicendum, quod extensive loquendo, angelus certius novit Deum esse, quam se. Reor autem quod etiam intensive.
Amplius Bonaventura : Quorumdam (ait) opinio fuit, quod angeli in primo instanti suae creationis fuerunt in actu conversionis et aversionis : et sicut in prima illa aversione aversi, aeternaliter sunt damnati ; ita in prima illa conversione conversi, aeternaliter sunt glorificati. Et hoc dicunt intendisse Augustinum, dicendo quod aliqui angeli conditi sunt beati, quoniam simul tempore, quamvis posterius natura, factum est caelum et lux, id est angelica natura informis et formata. Sed ista opinio reprobata est supra, quantum ad hoc quod dicit angelos in primo instanti fuisse aversos. Et quantum ad alteram partem, palet falsitas per Augustinum, de Correptione et gratia : ubi dicit, quod angeli etsi beati facti sunt, erat tamen adhuc quod eorum beatitudini adderetur, si permansissent. Constat autem, quod beatitudini et gloriae, cum sit invariabilis, non fit additio.
Haec Bonaventura.
Scotus demum hic loquitur : Angeli boni in primo suae creationis instanti potuerunt esse beati. Beatitudo namque non potest inesse creaturae capaci bcatitudinis nisi a Deo. Ergo in quocumque instanti potest dari a Deo atque inesse creaturae, potest esse creatura beata. Sed pro quocumque instanti potuit eam Deus conferre, et tam bene in primo instanti, ut in secundo vel tertio ; bonus quoque angelus quolibet instanti sui esse, fuit ipsius capax.
Attamen angeli boni non fuerunt de facto beati in primo instanti, quia ut ait Augustinus quarto super Genesim, non plus discernebat Deus bonos a malis, quam pro tunc erant discreti inter se. Si ergo fuissent beati in primo illo instanti, ergo omnes fuissent beati, quoniam uniformes erant creati : sicque nullus eorum peccasset, cum certitudo assecurationis et confirmatio in bono, ad beatitudinem exigantur.
Sed obici potest. Angeli enim in primo instanti fuerunt beati beatitudine naturali, ergo et beatitudine supernaturali : quoniam causa supernaturalis beatitudinis, scilicet Deus, efficacior est causa beatitudinis naturalis, quae fuit ipsa mens angeli, seu causa naturalis creata. Item, in primo instanti fuerunt in gratia, ut patebit : ergo in eodem fuerunt in gloria, quia angelus sine discursu perfectionem suam confestim consequitur habita dispositione requisita.
Dicendum ad primum, quod non sequitur de causa efficiente, agente sponte ac libere. Ad secundum, quod dubium est an fuerint in gratia conditi. Et esto quod sic, adhuc tamen non sequitur. Nam quamvis sine discursu mox naturalem habuerint beatitudinem, non tamen oportet quod et supernaturalem. Est enim quaedam dispositio in fieri tantum, non in facto esse remanens, ad supernaturalem beatitudinem requisita ; et huiusmodi dispositio est meritorius actus respectu beatitudinis simpliciter : idcirco non simul insunt angelo. Ad naturalem autem beatitudinem non requiritur dispositio talis.
Haec Scotus.
Hannibal etiam scribit : Beatitudo perfectionem importat. Perfectio autem est duplex : una secundum genus determinatum ; alia simpliciter. Sic et beatitudo est duplex : una per quam quis habet perfectionem seu operationem perfectam secundum modum propriae speciei ; sicque homo et angeli sunt beati creati, quia in suae creationis principio habuerunt perfectam cognitionem de Deo, ad quam se eorum extendebat natura : quia natura a perfectis sumit exordium, ut in de Consolatione scribit Boetius. Alia est beatitudo supernaturalis, qua creatura intellectualis habet operationem perfectam simpliciter, videndo Deum per speciem : quam nullus reproborum habuit angelorum.
Haec Hannibal.
Ad primum ergo dicendum, quod perfectio multiplex est, quemadmodum in textu habetur, videlicet, secundum tempus, secundum naturam, et secundum omnem modum seu universaliter. Dei ergo opera sunt perfecta secundum exigentiam et dispositionem naturae eorum, et tempore suo, quia ad congruam sibi perfectionem ordinantur ac tendunt. Opera quoque Dei simul sumpta, sunt eminenter perfecta, sicut et valde bona.
Ad secundum, quod per delicias illas intelliguntur naturalis felicitas, omnisque concreata excellentia angelorum.
Ad tertium, quod non sequitur. Sed dato quod primi homines facti sunt in gratia, argui potest quod angelis excellentius concessum est hoc.
Ad quartum, quod viatores fuerunt, habueruntque fidem aut aliquid fidei correspondens et proportionale, ut infra dicetur.
Ad quintum, quod Augustinus per beatitudinem intelligit praetactam angelorum eminentiam in naturalibus donisque gratiae eis collatae, prout Augustinus sentire videtur. Conformiter sunt solvendae similes Augustini seu aliorum auctoritates, ut quod in libro de Mirabilibus Scripturae Augustinus deprompsit : Angelus in summo sui ordinis honore constitutus, collapsus est. In libro quoque de Fide ad Petrum : Angelici spiritus pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturae suae spiritualis creatione divinitus acceperunt.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An angeli in gratia gratum faciente creati sint.
Videtur quod sic, per Augustinum libro de Civitate dicentem : Angelos Deus creavit, simul in eis condens naturam et largiens gratiam.
Secundo, sanctificatio non fit in intellectuali creatura sine gratia gratificante. Sed Damascenus libro secundo effatur : Per Verbum Dei creati sunt angeli omnes, et a Spiritu Sancto per sanctificationem perfecti.
Tertio, super illud Osee : Dilexerunt vinacia uvarum, ait glossa Hieronymi : Per vinacia uvarum, daemones designantur, qui in magna pinguedine spiritus sunt creati, sed a superabundantia arefacti, corruerunt de caelo.
Quarto, primi parentes in originali iustitia et supernaturalibus donis sunt conditi : ergo plus angeli. Salomon quippe testatur : Fecit Deus hominem rectum.
Quinto, infinitam munificentiam, bonitatem et misericordiam Creatoris condecuisse videtur, ut excellentissimas illas creaturas decorant ab exordio donis gratiae.
In contrarium est, quia si fuerunt creati in gratia gratum faciente, ergo et in caritate : ergo primus eorum actus, qui non potuit esse malus, fuisset meritorius, et fuissent per caritatem ad Deum conversi, praesertim cum nulla passione, nulla suggestione retraherentur aut impedirentur a Deo in primo actu. Sed convertentibus se ad Deum per caritatem, mox data est merces visioque beata : cumque sit eadem ratio de angelis universis, nullus corruisset ex eis.
Insuper, Augustinus super Genesim contestatur : Diabolus continuo ut factus est, cecidit, non ab eo quod accepit, sed quod acciperet, si Deo subiici voluisset. Cecidit autem a caritate et gratia : ergo eas nondum acceperat.
Rursus, Magister in littera fatetur : Angelus in sua creatione accepit id per quod poterat stare, non id per quod quivit proficere. Non ergo caritatem gratiamque accepit, quia per illas proficitur.
Ad hoc respondet Albertus : In hac quaestione diversificati sunt antiqui, sicut hic narrat Magister.
Quidam enim concedunt, quod omnes angeli in gratia gratum faciente creati sint. Cuius opinionis fuit Praepositivus, allegans illud Augustini duodecimo de Trinitate : Deus creavit angelos in casto amore, simul in eis condens naturam et largiens gratiam.
Ad omnes vero auctoritates et rationes quae dicunt, quod Deus primo creavit informes, et postea eos formavit in conversione ipsorum ad se : dicunt, quod prius et posterius non notant ibi successionem alicuius morae aut temporis, sed prioritatem ordinemque naturae ad gratiam : quo ordine naturalia praecedunt gratuita in eodem, sicut et esse est ante bene esse.
Quod confirmant per Augustinum super Genesim, ubi aliqua scribit in quibus videtur absurdum reputare, quod angelus aliquando sine gratia fuerit.
Anselmus quoque in libro de Casu diaboli : Angeli, inquit, qui maluerunt illud plus quod eis Deus nondum dare decrevit, quam stare in iustitia in qua facti erant, eadem iustitia iudicante, et illud propter quod Deum contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum amiserunt. Ex quo patet, quod in iustitia facti sunt ; et constat quod loquitur de formata iustitia, quae sine caritate et gratia non habetur.
Augustinus item duodecimo Confessionum loquitur Deo : Moyses scribens te in principio fecisse caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Creatura etenim intellectualis quanquam tibi nequaquam coaeterna, particeps tamen tuae aeternitatis, mutabililatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ex hoc habetur, quod angeli ex quo facti sunt, inhaerent Deo felicissima contemplatione. Ergo ex tunc felices, imo et felicissimi sunt : quod esse non potest sine gralia.
Iterum duodecimo de Civilate Dei disseruit : Quidam dicunt angelos secundum aliquem temporis processum sine gratia exstitisse, dicentes quod primo tenebrae erant. Hi non recte dicunt : sed simul ut facti sunt, lux facti sunt.
His et consimilibus auctoritatibus innitentes, dicunt quod intellectualis natura non est perfecte formata nisi per confirmationem beatitudinis : ideo ante illum statum vocatur aliquo modo informis. Quod dicunt sensisse Auguslinum, dicendo quod prius facta est informis, et caelum dicta ; postmodumque formata, et lux ac dies appellata.
Amplius dicunt hi, quod per divisionem lucis a tenebris non designatur distinctio naturae ac gratiae : quia natura angelica nunquam est tenebra, cum per dona gratiae gratis datae multum sit illustrata per nobilitatem quatuor attributorum ipsius, de quibus praehabitum est. Propter quod etiam beatissimus Dionysius quarto capitulo libri de Divinis nominibus testatur, quod haec naturalia in daemonibus integra ac splendidissima manent. Hinc dicunt, quod per divisionem lucis a tenebris signatur separatio bonorum angelorum a malis. Inter quam separationem et eorum creationem concedunt fuisse moram. Et quidam eorum dicunt, quod morula fuit parva, quae suffecit ad cogitationem de propria potestate, et ad delectalionem morosam. Alii dicunt, quod secunda die facta sit separatio illa, prout Magister in historiis narrat. Propter quod secundam feriam celebrant in honore stantium angelorum.
Haec opinio valde probabilis est, et plura Sanclorum originalia videntur consentire in illam.
Verumtamen quia Magister in littera aliam sequitur viam, videlicet, quod angeli in solis naturalibus sunt creati, et postmodum, quadam morula interposita, gratiam sunt sortiti ; opinionem eius multi secuti sunt, hac ratione praesertim inducti, quia non est in angelo sicut in nobis. Homo quippe semel conversus ad gratiam, iterum labi potest ; et relapsus, potest rursus resurgere. Angelus vero semel conversus ad gratiam, cadere nequit ; et si semel cadat a gratia, resurgere non valet. Ideo dicunt, quod angelus ante suam confirmationem, nullam habuit gratiam gratum facientem. Et cum dicitur, quod angeli in creationis suae primordio boni fuerunt, glossant sic : id est, sine vitio. Et cum fertur, quod iusti fuerunt, glossant : id est, innocentes. Et dicunt, quod postea per gratiam sunt confirmati. Dicunt namque aliquam fuisse morulam inter creationem, et inter confirmationem bonorum ac lapsum malorum.
Porro ad argumenta alterius opinionis respondent, quod ubicumque Sancti affirmant angelos creatos in gratia, intelligendum sit de gratia gratis data beneficio creationis. Cumque dicitur, quod iusti creati sunt, exponunt hoc de iustitia innocentiae, non de iustitia supernaturali formata per gratiam. Quod etiam asseruntur in amore casto conditi, exponunt de ingenita inclinatione ad caritatem et gratiam.
Cumque inquiritur, cur liberalissima bonitas Creatoris non conlulit eis gratiam in primo creationis instante ; respondent, quod sapientia Dei voluit ut primo experirentur quid eis conveniret ex se et ex natura, deinde quid ex gratia : Deus autem dat gratiam creaturis secundum rationem ac ordinem sapientiae suae.
Postremo hi etiam dicunt primum hominem non fuisse in gratia gratum faciente creatum, sed potius in gratia gratis data : sicque gratuitis dicitur spoliatus. Et ista positio non habet aliquid figmento simile.
Haec Albertus, qui ut ex his verbis coniicitur, huic opinioni hic magis consentire videtur.
Verumtamen in libro de IV Coaequaevis, primae opinioni magis consentions : Quidam (inquit) testantur, quod in solis naturalibus creati sunt angeli ; alii, quod in gratia gratis data, non in gratia gratum faciente ; tertii, quod etiam in gratia gratifiante, quibus consentire videntur omnia originalia Sanctorum, si quis ea bene inspexerit.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto : Cum diximus, inquiens, angelos primo creatos informes, et postea gratia ac sapientia esse formatos, intelleximus hoc secundum Augustinum, de prioritate qua materia corporalis omnino informis, dicitur prius creata quam formata, videlicet ordine naturae, non temporis. Unde dicit Augustinus duodecimo Confessionum : Angelica natura mox ut facta est, elevata est sine temporis intervallo ad hoc ut fieret lux.
Cumque Augustinus frequenter dicat eos factos in gratia, et alii Sancti communiter sentiant ita, reputamus praesumptuosum quod aliqui dicunt oppositum, praesertim cum de primo angelo dicat Ezechiel : Tu signaculum similitudinis (quantum ad naturam), plenus sapientia (quantum ad intellectum), et perfectus decore (gratiae ac virtutum, quantum ad affectum) ; in deliciis paradisi Dei fuisti, per actum fruitionis Dei elicitae ex utroque genere donorum, tam intellectus quam ipsius affectus, non tamen loquendo de fruitione gloriae consummatae. Et si quis dicat, haec intelligenda esse de sapientia naturali et decore naturalis perfectionis, obviat quod subditur ibi : Perdidisti sapientiam in decore tuo, id est cum decore tuo. Ex quo patet quod locutus fuit de sapientia et decore gratiae gratum facientis, quae peccando perduntur : quae non sunt naturalia, sed gratuits dona, quia secundum divinum Dionysium, naturalia in daemonibus integra permanserunt.
Dicitur quoque ibi : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, etc. ; per quos, secundum expositiones Sanctorum, singulae virtutes intelliguntur, quae sunt omni rationali naturae operimentum decoris. Quod si dicatur, hoc de naturalibus verum esse virtutibus, quae etiam in nobis sunt secundum imperfectam inchoationem, in angelis autem naturaliter sunt perfecte ; contra hoc est quod subditur ibi, Foramina tua in die qua conditus es, parata sunt : per quae, secundum Glossam, mentis capacitas significatur. Quo constat, quod naturalis habilitas ad virtutes infusas distinguitur contra ipsas. Si vero obiciatur, quod secundum Gregorium, per lapides intelliguntur novem ordines angelorum ; obviat quod additur ibi : In medio ignitorum lapidum ambulasti. Quod nequit intelligi nisi de igne caritatis, per quam Deus facit ministros suos ignem urentem. Quo patet inferiores angelos in caritate fuisse ; multoque plus convenit hoc angelo primo.
Haec Udalricus.
Consonat Thomas, hic scribens : Harum opinionum quae verior sit, non potest efficaci ratione deprehendi, eo quod creaturarum exordium ex sola ac simplici Creatoris voluntate dependet, quam ratione investigare est impossibile. Tamen secundum convenientiam ad alia opera Dei, potest una pars alia probabilius sustineri. Opinio quippe ponens angelos in naturalibus tantum creatos, consonat opinioni dicentium omnia simul creala in materia, non per distinctas formas seu species. Nam sicut se habet materia informis ad formas corporales, ita angelica natura ad gratiam. Porro positio ponens angelos creatos in gratia, magis concordat positioni qua ponitur omnia fuisse per species distincta a creationis exordio. Quae opinio mihi magis placet, absque alterius praeiudicio partis : quoniam huic opinioni, praecipue quantum ad gratiam angelorum, plures Sanctorum auctoritates consonare videntur.
Haec Thomas in Scripto.
Denique in prima parte Summae, quaestione sexagesima secunda : Hoc, inquit, probabilius tenendum videtur, et dictis Sanctorum magis est consonum, quod angeli creati fuerunt in gratia gratificante. Sic enim videmus, quod omnia quae processu temporis per opus divinae providentiae causantur a Deo operante, in prima rerum conditione producta sunt secundum quasdam rationes seminales, ut Augustinus super Genesim ad litteram dicit : quemadmodum arbores, et animalia, et cuncta huiusmodi. Manifestum est autem, quod gratia gratum faciens sic comparator ad beatitudinem, sicut ratio seminalis in natura ad naturalem effectum. Unde in Evangelio gratia semen vocatur. Sicut ergo secundum Augustinum, statim in prima creatione corporalis creaturae, inditae sunt ei rationes seminales universorum naturalium effectuum ; ita mox in principio, angeli in gratia sunt creati.
Haec Thomas in Summa.
Petrus quoque circa haec loquitur : Gratia tripliciter sumitur. Primo largissime, pro omni dono gratis dato : et sic naturalia etiam appellantur gratuita. Secundo minus large, pro omni dono spirituali gratis superaddito donis naturae. Tertio stricte et proprie, pro gratia gratum facienle. Primo et secundo modo, in gratia conditi sunt angeli. Nam et Damasceno testante, angelus gratia immortalitatem sortitus est. De tertio modo dixit Praepositivus, quod in gratia sunt producti, quia ad gratiae susceptionem suffecit dispositio habitualis quam habebant. Alii tenent contrarium, dicentes quod ad gratiae susceptionem exigatur dispositio actualis, id est motus aliquis voluntatis, in habente liberi arbitrii usum.
Haec Petrus, non magis unam quam aliam opinionem approbans.
At vero Richardus consentit opinioni dicentium, quod non fuerunt creati in gratia : Non videtur (dicens) probabile, quod a gratia gratum faciente recessissent, si in ea creati fuissent ; nec videtur probabile, quod gratia eis data, gloria eorum fuisset dilata. Et pro hac opinione est quod primo super Genesim loquitur Augustinus, dicendo : Principium creaturae intellectualis est sapientia illa summa, quod principium in se incommutabiliter manens, nullo modo cessabat occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut converteretur ad id a quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non posset. Idem videtur sentire Gregorius super Iob, exponens illud Ezechielis : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Huius (inquit) lapidis foramina praeparata sunt, quoniam capax caritatis conditus est : qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus, inhaerere potuisset. Et interpositis paucis, subiungit : Habuit ergo lapis iste foramina ; sed propter superbiae vitium, caritatis auro non sunt repleta. Unde apparet quod Lucifer, de quo loquitur, gratiam seu caritatem non habuit.
Haec Richardus.
Praeterea Bonaventura : Quaestio (inquit) haec facti est, et non invenimus de ea aliam rationem quam congruitatis ; idcirco utrumque de ea possumus probabiliter opinari. Quidam namque dixerunt, quod angeli fuerunt creati in gratia. Et ratio eos movens, fuit ex parte Dei perfecta liberalites eius ; atque ex parte creaturae, idoneitas eius. Quia enim ab initio erant vasa munda, receptivaque gratiae, et Deus promptus est gratiam impertiri nisi habeat obstacula ex parte creati, non dimisit vasa illa vacua ad momentum ; sed talia exierunt de manu eius, ut statim essent prompta et apta in usure bonum seu meritorium. Unde sicut probabiliter coniiciunt aliqui, quod Deus in principio fecerit arbores fructibus plenas, alia quoque in nobilissimo statu ; sic et naturam angeli ornaverit gratia in primo suae creationis instanti, quae in primo usu bono erat perpetuanda, et in prima deordinatione perpetualiter amittenda.
Motivum vero alterius opinionis, fuit dispositio naturae angelicae, quae fertur in id quod appetit, sine retardatione. Nam sicut ex conversione ad malum, ita profunde aversi sunt ut redire non valeant ; sic (imo et multo plus) ex conversione ad bonum et habilitate ad illud, ita bono totaliter adhaesissent, si gratiam habuissent, quod nunquam lapsi essent. Huic opinioni tanquam probabiliori est concordandum.
Haec Bonaventura.
Alexander demum frequenter insinuat, et tanquam probabilius tenet, quod nec angelus nec homo in gratia gratum faciente sit conditus. Ad quod potissime introducit, quod in libro de Correptione et gratia loquitur Augustinus : Saluberrime confitemur et rectissime credimus, Deum, qui creavit omnia valde bona, et mala ex bonis exortura praescivit, scivitque ad omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bona facere, magis quam mala esse non sinere ; sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea primo ostenderet quid eorum posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae suae beneficium, iustitiae quoque iudicium.
Rursus, per caritatem et gratiam fit spirituale matrimonium inter Deum et mentem creatam, cuius lex est, ut sine mutuo non fiat consensu : ergo in mente creata consensus eius gratiae infusionem praecessit, saltem in utentibus ratione.
Haec Alexander : qui de his tractat diffuse, sed dicta eius virtualiter sunt inducta.
Praeterea Durandus doctoribus Ordinis sui, Thomae, Alberto, Udalrico, in his magis consentions : Probabilius (inquit) videtur, quod angeli fuerunt creati in gratia, tum quia ad hoc sunt expressae auctoritates Sanctorum, tum quouiam rationes probabiles hoc convincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli, quam primus homo, qui fuit creatus in gratia. Fuit enim conditus in originali iustitia, quae non videtur fuisse sine gratia concomitante : quoniam consistebat in perfecta obedientia corporis ad animam, inferiorumque virium ad superiores, et rectitudine voluntatis ad Deum ; et sicut duo illa prima non videntur fuisse sine gratia gratis data, sic tertium, scilicet rectitudo voluntatis ad Deum, non videtur fuisse sine gratia gratum faciente.
Item, sicut est in esse nalurali, sic et suo modo in esse supernaturali : sed sic est in esse naturali, quod quaecumque, etc., sicut supra in Thoma.
Haec Durandus.
Scotus quoque : Videtur (ait) probabile, quod quilibet angelus aliquando fuerit in gratia, sive in instanti creationis, seu postea. Et quamvis non sit necesse ad hoc quod aliquis peccet, quod prius sit in gratia, congruum tamen est quod illi, videlicet angeli, non solum non fuerunt iniusti, quoniam acceperunt libertatem naluralem, per quam potuerunt salvare iustitiam naturalem ; sed quod etiam acceperunt iustitiam gratuitam, secundum Anselmum libro de Casu diaboli, duodecimo et sextodecimo capitulis. Denique Deus non discernit inter istos et illos, antequam ipsi per actus suos se discreverint : quia secundum Augustinum super Genesim, non prius est Deus ultor, quam aliquis sit peccator. Ergo usque ad instans meriti atque demeriti, omnes erant uniformes : et si tunc primo gratia bonis apponebatur, apparet quod debuit tunc apponi et aliis. Nam ante illud instans non demeruerunt : quare ergo non debuit eis apponi gratia ut aliis qui meruerunt ? Si vero istius erant demeriti, ergo prius illam habuerunt, quia gratia et culpa non sunt simul.
Haec Scotus.
Antisiodorensis autem dicit in Summa sua, libro secundo, quod angeli ante lapsum fuerunt in statu bono ac innocenti. Sed responsio haec ad partem potest flecti utramque. Nam et utraque praefata opinio hoc defendit, quamvis secundum diversum sensum, ut patet ex dictis.
Amplius Henricus Quodlibeto octavo super his scribit : Utrum gratia iustificans fuerit angelis in eorum creatione collata, nihil iudico nisi quod sic potuit esse factum ; sed an fuerit factum, quia a mera Dei voluntate dependet, scio quod nulla naturali ratione valeat certitudinaliter deprehendi. Modus autem aliquis quo congruenlius fieri potuisse apparet, quaerendus est, cum semper praesumendum sit Deum fecisse quod rationabilius convenientiusque erat agendum. Nempe ut in libro de Libero arbitrio Augustinus fatetur, si recta ratione deprehendi valet, quod decimum caelum congruat esse, credendum est Deum illud fecisse. Itaque secundum decentiorem congruentioremque modum credendum est Deum gratiam angelis contulisse. Cumque gratia non ordinetur nisi ad meritum congrui quoad gratiam gratis datam, aut condigni quoad gratiam gratum facientem, et usque ad horam qua deliberare potest, intellectualis creatura non meretur, cum actus voluntatis eius non est nisi pure naturalis, quo nec de congruo nec de condigno habetur aliquod meritum; frustra fuisset angelo gratia data ante horam qua quivit deliberare. Hinc mihi apparet polius esse credendum, quod usque tunc angelus fuit in naturalibus tantum, in quibus et fuit creatus, atque in naturali beatitudine perstitit, quousque deliberare potuit ; deinde Deum omnibus gratiam contulisse, antequam aliqui peccarunt ex se ipsis. Sic ergo secundum Anselmum libro de Casu diaboli, Creator adiecit creaturae angelicae gratiam atque iustitiam, qua non naturaliter tantum, sed et iuste et condecenter concupiebant felicitatem.
Verum si gratiam istam iustificantem angelis datam censemus, tunc angelos bonos ac malos in gratia pares fuisse antequam mali prolapsi sunt, iudicamus : quod tamen Augustinus non audet asserere ; idcirco nec nos affirmare audemus. Imo rationabilius nobis apparet, quod primo omnibus angelis data sit gratia et iustilia aliqua gratis data, qua stare et ad gratiam gratificantem se de congruo praeparare valebant : qua qui bene usi sunt, gratiam gratificantem mox acceperunt, atque per eius meritorium usum et actum, supernaturalem beatitudinem de condigno meruerunt. Ceteri abutentes demeruerunt gratiam gratificantem recipere, qui peccando deiecti sunt, ruinam eorum videntibus angelis bonis, et ex ea Deum reverenter timentibus, seque ad ipsum convertentibus : quod agendo beatitudinem meruerunt, atque in bono sunt confirmati, reprobis prius lapsis, damnatis et obduratis, prout plenius tractat Gregorius exponens illud beati Iob : Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Unde secundum haec, angeli reprobi nunquam gratiam gratificantem sunt adepti. Propter quod Moralium libro tricesimo quarto, capitulo octavo, ait Gregorius : Secundum hoc ponamus angelos peccatores gratiam iustificantem non habuisse, sed simul illam ac gloriam demeruisse.
Haec Henricus.
Inter tot opiniones probabilius reor, quod omnes angeli in gratia gratificante sunt conditi, non aequali, sed quod altioribus in natura specifica data sint dona gratuita magis perfecta : quia ex hoc, ut mihi apparet, eminentius commendatur bonitas, caritas et munificentia Dei in ipsis ; electorum quoque angelorum dignitas ex hoc amplius commendatur, sicut et reproborum ingratiludo, facinorositas ac iusta damnatio ex hoc clarius innotescunt.
Auctoritas vero Augustini ab Alexandro contra istud inducta, faciliter solvitur : quia per hoc quod Deus omnipotens mentes angelicas per dona gratuita non coegit ad bonum, sed in propria libertate reliquit, satis monstratur quod illae per naturam, quod item per gratiam possent. Etenim ex hoc consecuta est reproborum ruina, in qua naturalis illorum angelorum fragilitas vel magis quaedam malitia patuit ; et electorum angelorum libera ac meritoria ad Deum conversio, in qua divinae gratiae efficacia splenduit.
Postremo, quod Henricus obicit, frustra fuisse dalam gratiam in creationis instanti seu ante deliberationis facultatem, nil obtinet : quia ex gratiae infusione mox disponebantur ad meliora, et in ea apparuit bonitas liberalitasque divina. Infantibus etiam in Baptismo diu ante deliberationis horam, gratiarum infunduntur charismata.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : An angeli boni suam felicitatem et gloriam praeviderunt, et utrum angeli reprobi suam praeviderunt ruinam.
Videtur quod sic.
Primo, quia fuerunt multo maioris scientiae quam homines viatores, qui tamen saltem conditionaliter seu ex praesuppositione praenoscunt se salvandos, si perseveranter Deo adhaeserint ; aut damnandos, si a Deo finaliter se averlant. Ergo et angeli omnes, antequam meruerunt aut demeruerunt, praecognoverunt hoc ipsum.
Secundo, hoc ad divinam videtur pertinuisse pietatem atque iustitiam, ut per comminationem ac praenuntiationem poenarum cohibuerit ipsos a culpa, promissioneque praemiorum incitaverit illos ad obedientialem subiectionem, quemadmodum facit hominibus, praesertim cum istud ad omnem prudentem videatur legislatorem spectare.
Tertio, angeli divinam pietatem iustitiamque noverunt limpidius quam aliquis hominum viatorum. Sed homines ex illa sciunt, quod Deus nullum peccatum deserit impunitum, nec ullum bonum irremuneratum. Angeli ergo hoc agnoverunt. Et quia nec bene nec male egerunt nisi bonum aut malum praeconcipiendo, in illa praeconceptione noverunt poenam aut gloriam eis retribuendam, etc.
In oppositum sunt quae habentur in littera.
Ad haec Alexander respondet : Angeli boni non habuerunt praescientiam suae stabilitatis seu mansionis; sed nunc habent scientiam illam. Ait enim ad Orosium Augustinus : Omnes angeli aequales creati sunt ; sed cadentibus per superbiam impiis, ceteri Domino pia obedienlia adhaeserunt, accipientes certam scientiam suae stabilitatis, quam reprobi illi nunquam habuerunt : sicque deinceps angeli boni sunt undique gratia Dei circumdati, ut nequaquam cadere valeant a vita beata.
Porro angeli mali casum suum non praeviderunt. Unde libro de Correptione et gratia loquitur Augustinus : Diabolus et angeli eius se in miseriam casuros non praesciebant. Anselmus quoque in libro de Casu diaboli, arguit sic : Scientia non est nisi circa ea quae certa sunt ratione intelligibilia ; quod autem potest non esse, non potest certa ratione intelligibile esse : sed angelus potuit non peccare. Insuper ait Bernardus, loquens Lucifero : Si praevidisti praecipitium, quae fuit insania, ut cum tanta miseria cuperes principatum, ut misere malles praeesse quam beate subesse ?
Nec obstat quod iterum dicit Bernardus : Si in praescientia Dei tuum praevidisti principatum, cur non et praecipitium tuum ? Quasi dicat : Similiter praevidere potuisti utrumque. Dicendum enim, quod non est simile de utroque, quoniam principatum proprium praevidere, non includit supplicium, quemadmodum proprium praenoscere casum : quem praenoscere est poenale ; poena autem in angelis non potuit praecedere culpam.
Rursus obicitur illud Augustini in Quaestionibus veteris Testamenti : Praevidit diabolus, quod ad accusationem eius factus est homo. Accusatio autem non est nisi de culpa. Ergo praevidit suam culpam : igitur et ruinam. Dicendum, quod Augustinus dicit hoc de Lucifero pro statu suo quem habuit post ruinam.
Praeterea si quaeratur, an diabolus principatum suum praevidit : respondendum quod dominatio duplex est. Una qua peccator subditur diabolo, acquiescendo voluntati et suggestionibus eius : quae non est sine peccato diaboli praecedenti ; nec hanc praevidit. Alia dominatio est in angelo ex conditione naturae vel beneficio gratiae ; hancque potuit praevidere.
Haec Alexander.
Thomas quoque : Aliquid, inquit, potest cognosci dupliciter, scilicet : certitudinaliter, ut quae habent determinatas et infallibiles causas, quemadmodum solem oriri cras ; et coniecturaliter, ut ea quae habent causas determinatas ut in parte maiori, sicut medicus noscit sanitatem futuram, nautaque tempestatem. Cumque confirmatio et casus angelorum ex libero dependeant arbitrio, quod non est causa determinata ad unum, non poterant certitudinaliter praesciri nisi a Deo, qui omnia praesentialiler intuetur. Coniecturaliter autem poterant praesumere se omnes beatitudinem adepturos, quia ad hoc erat eorum natura instituta ac inclinata. Casum vero suum praescire non poterant ex se ipsis, neque per coniecturam, neque per certitudinem, sed tantum cadendi potentiam ; nec congruebat eis desuper revelari, ne poena culpam praecederet ; nec iterum bonis suam confirmationem, ne distinctio culpam praecederet. Si tamen eis haec revelata fuissent, intellexissent non quasi per certitudinem, sed cautelam et advisationem. Per quod solvitur istud obiectum : Christus Petro praedixit suum peccatum.
Dato quoque quod Lucifer praescivisset se super iniquos dominium habiturum, non tamen sequitur quod casum suum seu culpam praescierit. Dum enim ad aliquod consequens per diversa media pertingitur, potest consequens sciri sine hoc quod antecedens determinate sciatur : quemadmodum Ioseph praevidit dominium suum super fratres, non tamen venditionem suam, et alia ex quibus consecutus est illud dominium. Ita de daemone est dicendum, praesertim quia bonus exsistens, potuit princeps esse malorum.
Haec Thomas in Scripto.
Idem Petrus. Qui etiam ait, quod angeli omnes habebant spem beatitudinis etiam sine afflictivo timore contrarii, quoniam non sentiebant in se aliquid retractivum a bono.
Concordat Richardus, saltem pro parte maiori. Qui tamen inter cetera arguit sic : Angeli aut suam futuram conversionem certitudinaliter praesciebant, aut credebant. Sed non credebant : quoniam fides est aenigmatica cognitio, qua ipsi carebant. Ergo eam cum certitudine praecognoverunt.
Ad quod respondet, quod nullum illorum est verum, quia nec certitudinaliter suam praescierunt conversionem, neque credebant, proprie loquendo de credere, quod actus est fidei ; sed probabiliter eam opinabantur ob causam praehabitam. Verum cum hoc dici non queat de illis qui mali fuerunt futuri, quia in eis falsa fuisset opinio ante peccatum : hinc aliis dicendum videtur, quod angeli post suam creationem statim respicienles suam naturam, fuerunt per modicam moram in quadam admiratione suspensi, et paulo post bonitatem boni Dei recogitantes, mox se converterunt ad Deum ; alii suam nobilitatem et excellentiam intuentes, nec eam ad Dei laudem referentes, protinus se averterunt a Deo.
Haec Richardus.
In cuius verbis incertum apparet, quod dicit angelos ante beatificam visionem fidem non habuisse : cuius oppositum multi tuentur, sicut et Thomas, ut infra tangetur. Item, secundum verba Richardi videretur, quod nec probabilis coniectura salutis fuisset in angelis reprobis, quia oppositum contigit : sicque ante culpam fuisset in eis coniectura falsa erronea.
Porro ad quaestionem qua quaeritur, an angelis reprobis revelari potuit sua future aversio sive damnatio, respondet quod non : quia cum certitudine futurae damnationis non stat confidentia, sed necessario sequitur desperatio de salute ; sicque Deus compelleret desperare, essetque causa desperationis et culpae. Idem Alexander et Antisiodorensis.
Anselmus quoque sic arguit libro de Casu diaboli : Si angelus adhuc in bona stans voluntate, casurum se praesciebat, aut volebat sic fieri, aut non : si volebat, ergo voluntate iam cecidit, reusque fuit; si non volebat, ergo ante culpam dolebat.
Haec Richardus.
Concordat his Bonaventura, narrans de ista materia duas opiniones, sicut in textu habetur.
Albertus quoque super his scribit diffuse, inter cetera recitans verba Anselmi, libro de Casu diaboli inquientis : Quaeri potest, utrum existimationem vel opinionem aliquam de casu suo potuit angelus praehabere. Et ostendit Anselmus quod non, per deductionem ad impossibile, sic : Si angelus adhuc in bona voluntate consister praesciebat, existimabat aut opinabatur se casurum, aut volebat sic fieri, aut non, etc., sicut supra.
Insuper Anselmus sic arguit : Est et aliud quo ostenditur angelum malum suam praevaricationem nullatenus praescivisse. Nam aut coactam eam putasset, aut spontaneam. Sed nil erat quo se cogi posse suspicaretur. Similiter suspicari nequivit quamdiu in veritate voluit perseverare, se illam veritatem spontanee deserturum : quia adhuc rectam habuit voluntatem, et in ea proposuit permanere. Quapropter volendo tenere perseveranter quod tenebat, nullo video modo unde potuerit suspicari, nulla alia causa accidente, deserturum se illud sola propria voluntate.
Quaeritur quoque, an angelus malus ante casum suum sciverit se non debere (id est licite non posse) deflecti a bono in quo erat. Et apparet quod sic, quoniam intellectualis fuit naturae cum intellectu deiformi : ergo scivit quid agendum, quid cavendum.
Quocirca ulterius quaeritur, an sciverit tantam poenam esse infligendam pro tanta culpa si fieret, an non scivit hoc. Et videtur quod scivit hoc. Scivit namque Deum esse iustum : ergo scivit eum unicuique pro suis meritis redditurum.
Ad quae respondendum, quod scivit se non debere deflecti a bono in quo erat : non enim potuit eum latere ratio iustitiae, qui deiformis exstitit intellectus.
Denique ex ratione iustitiae, quam cognovit, scivit et poenam debere sequi culpam : attamen eamdem poenam fore secuturam non praesumpsit. Nam quia iudicia Dei abyssus multa, et investigabiles viae eius, nequivit comprehendere an Deus faceret quod iuste facere posset. Sed et si quis dicat, quod nullatenus credere potuit Deum damnaturum esse propriam creaturam pro culpa ipsius, quam tanta condidit bonitate : praesertim quia adhuc nullum praecessit exemplum ultionis divinae iustitiae ; certusque esset numerum illum angelorum in quo futuri erant qui Deo fruerentur, tanta sapientia esse praefinitum, quod sicut nihil superfluum habuit, ita si diminueretur, perfectus non esset, nec tam praeclarum opus Dei ex aliqua parte imperfectum esse mansurum : si, inquam, aliquis dicat hoc, quae inconvenientia est ? Utique nulla.
Angelus etiam bonus non praescivit neque praenoscere debuit culpam et casum angeli mali : quia tunc non solum amore iustitiae, sed et formidine poenae, cavisset peccatum. Non autem decuit eum timore supplicii a malo recedere, cum hoc ad imperfectionem pertineat.
Haec Albertus ex verbis Anselmi. Et addit : Beatus Bernardus libro de Gradibus humilitatis, aliter ad unum praedictorum respondet, dirigendo sermonem ad diabolum sub his verbis : Credibilius est quod non praevidisti casum tuum, aut propter causam quam dixi, videlicet, quoniam bonitatem Dei attendens, dixisti in corde tuo : Non requiret Deus. Propterea impie putasti Deum non ulcisci peccatum. Aut quoniam viso concupitoque principatu, quod supra astra caeli exaltares solium tuum, statim in oculo superbiae trabs excrevit, qua interposita, casum tuum videre non potuisti.
Quod autem asserit Augustinus, sapientiam esse fructum pietatis, ideoque diabolum non praescisse suam ruinam, intelligi potest de increata pietate : quae idcirco non fecit diabolum sui casus sapientem seu praescium, quoniam induxisset diabolum revelatio talis in tristitiam seu timorem ante suum peccatum. Potest item exponi de pietate creata, quae dicitur θεοσέβεια, et est cultus Dei : ex cuius cultu oritur sapor divinorum internus, qui est sapientiae quidam affectus, quem impedivisset revelatio talis.
Sed contra haec fortius obiicit Anselmus : quoniam primo homini adhuc innocenti Deus revelavit in quo peccaret, videlicet si de fructu ligni scientiae boni et mali comederet; poenam quoque quam sustineret, addendo : In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Ergo et angelo potuit et debuit revelare utrumque. Et respondet, quod non est simile de utroque. Hominum namque natura propter priorum transgressionem parentum innumerabilibus incommodis est subiecta, passibilisque effecta : ex qua passibilitate multis modis gratia operatur incorruptibilitatem in nobis. Angelus vero nullo praecedente peccato, nullius mali meruerat passionem : idcirco per revelationem sui casus, in tristitiam, quae maxima poena est, induci non debuit. Alii quidam dixerunt, quod duplex est poena, videlicet promovens et suffocans. Promovens est quae valet ad meritum. Hanc Deus interdum infligit sine culpa, ut patet in Iob. Suffocans est quae non inducit nisi desperationem atque tristitiam, quae mortem secundum Apostolum operatur. Hinc Deus hanc non infligit sine praevia culpa.
Haec Albertus.
Ex quibus etiam patet obiectorum solutio.
Verumtamen contra haec obici posset, quod Deus primo homini non revelavit suam transgressionem absolute, sed conditionaliter, utpote, si de prohibito ederet fructu. Nempe quod dixit, In quacumque die ex eo comederis, dixit praeadvisando et admonendo ne inde comederet, non praeinsinuando quod ex illo manducaturus exsisteret. Poenam quoque ei absolule praedixit, si violaret praeceptum ; nec tamen ex hoc primus homo aliquam incidit poenam, puta tristitiam aut dolorem. Ergo et simili modo decuit angelo revelari suam culpam poenamque, nec tamen ex hoc ullam incidisset afflictionem.
Praeterea, summus ille angelus qui peccavit, non ignoravit Deum tam infinitae esse iustitiae, quam infinitae consistit clementiae, idcirco nequaquam permittere culpam inultam. Scivit quoque Deum esse omnipotentem, ideo posse eum faciliter reintegrare numerum minoratum, et reparare ac recuperare deperditum. Rursum, scivit Deum esse sanctitatis immensae, ideo impietatem vehementissime detestari, odire atque punire. Imo talia scivit multo subtilius quam aliquis viatorum. Quod totum sic esse existimo, ita quod omnia ista habitualiter scivit, quamvis fortassis ea actualiter non pensavit, neque discussit an Deus suam rebellionem ulcisceretur, an non. Et forsan de hoc vel actualiter cogitavit ; sed agnita Dei maiestate, atque propriae pulchritudini ac eminentiae cum complacentia et delectatione intentus, mox ei subrepit conceptio pessima, et ambitio intoleranda sequens ex ea : quae fuit transgressio sua gravissima. Quam (ni fallor) non incidisset, si posuisset cor suum super vias suas : quod non faciendo, negligenter et omissive se habuit.
Amplius, ea quae de hac materia scribit Albertus in libro de IV Coaequaevis, per omnia consonant praehabitis verbis eius ex Summa sua.
Dicta quoque Udalrici in Summa sua, libro quarto, omnino concordant eisdem.
Postremo Antisiodorensis in Summa sua, libro refert secundo : Dixerunt quidam, quod Deus potuit angelis revelare casum suum futurum, ipsi tamen non poluerunt illum praescire, quoniam non habebant potestatem hoc praesciendi : quam si Deus eis dedisset, potuissent hoc scire ; sicut ego non possum miracula facere, quia non habeo potestatem ad hoc : quam si Deus mihi conferret, possem miracula operari. Sed haec opinio per praehabita reprobatur, quia sic in angelis poena culpam praecessisset, et desperare coacti fuissent.
Si autem obiciatur, quia Deus potuit dicere angelo, Tu per superbiam cades ; quemadmodum dixit Petro, Ter me negabis. Dicimus, quod argumentatio ista non valet, Deus potuit angelis culpam eorum praedicere, ergo potuit eos de suo casu certificare : quoniam est fallacia consequentis, a superiori ad inferius affirmando. Porro si Deus dixisset angelo, Tu per superbiam cades, angelus debuit hoc intelligere sub conditione aut comminatione aut praeadvisatione, sicut Ninivitae intellexerunt verba Ionae de eorum subversione, et Petrus verba Christi de sua negatione.
Haec Antisiodorensis.
Qui etiam in hac quaestione ponit praetactam distinctionem de duplici poena, videlicet promovente et suffocante.
QUAESTIO IV
Quaeritur quarto : Qualiter cognitio matutina et vespertina distinguuntur in angelis.
Ex cuius distinctionis assignatione patebit, qualiter fuerunt in angelis ante confirmationem bonorum et lapsum malorum, et qualiter postea.
Quocirca scribit Bonaventura : Circa haec sunt positiones diversae, quae consurgunt ex diversificatione verborum Augustini in ista materia. Quidam namque attendentes ad verba Augustini super Genesim ad litteram, dicunt quod dum quaeritur, utrum angeli a principio suae creationis cognitionem habuerint matutinam, facienda est vis de quibus quaeratur : quia aut quaeritur de omnibus, aut de aliquibus. Si de omnibus, dicunt quod non omnes eam habuerunt : quoniam Lucifer et secum prolapsi, nunquam eam sortiti sunt, quoniam lucem divinam in se ipsa nunquam viderunt. De aliis angelis dicunt, quod omnes eam habuerunt : quia (ut dicunt) simul tempore sunt creati atque per gloriam ad Deum conversi, et in eodem instanti sunt formati et a tenebris divisi. In eodem quoque instanti res omnes cognoverunt secundum suum ordinem et connexionem : et hoc, in Verbo. Quae res etsi in eodem instanti ac simul cum angelis sunt creatae, attamen natura ac dignitate posteriores sunt angelorum productione et conversione ad Deum. Ideo dicitur, quod angeli in Verbo cognoverunt res faciendas : et istud expresse videntur praetendere verba Augustini tertio et quarto super Genesim ad litteram.
Sed quoniam Augustinus undecimo de Civitate Dei videtur expresse sentire oppositum, dicens quod fuerit mora inter creationem et lapsum, et quod ante lapsum nec boni praescii fuerunt suae beatitudinis, nec mali suae miseriae, ita quod in principio nec boni fuerunt lux, nec mali tenebrae ; idcirco ne sibi contradicere videatur, distinguunt aliqui cognitionem matutinam dupliciter. Cognitionem quippe matutinam vocat Augustinus cognitionem rerum in Verbo. Porro in Verbo angeli dupliciter dicuntur cognoscere. Primo perfecte, videlicet intuendo ipsum Verbum in se, et alia in Verbo : quae cognitio facit beatos. Secundo, suscipiendo illuminationem a Verbo, et in illa susceptione cognoscendo alia : haecque cognitio angelis fuit innata, quoniam indidit eis Deus omnium species, et lumen intellectuale expandit super mentes.eorum, quo cognoscerent facta et facienda. Et ista cognitio matutina est de qua loquitur Augustinus super Genesim ; et haec fuit in angelis omnibus : quam et dicunt in daemonibus remansisse, sed obscuratam per culpam, idcirco nec matutinam vocari. Et sicut distinguunt in cognitione, ita in luce et tenebris : quod scilicet uno modo dicitur angelus lux propter irradiationem ab illa superna luce prodeuntem secundum statum naturae : per quam irradiationem cognoscunt angeli res in proprio genere, cognitione quae dicitur vespertina ; et prout res ad Deum referunt, dicitur matutina. Tenebra quoque per oppositum dicitur ignorantia, quae ab angelis est exclusa : propter quod dicuntur sapientia fuisse repleti. Alio modo dicitur lux ipse angelus propter irradiationem manantem a summa luce secundum plenitudinem gratiae consummatae seu gloriae, qua angeli dicuntur illuminati, ut beate sapienterque viverent ; atque in hoc statu proprie appellatur cognitio matutina, quae nunquam nisi in angelis fuit beatis. Sicque Augustinus diversimode loquitur. Per quod solvuntur rationes et auctoritates quae hinc inde ad partem fiunt utramque.
Istud demum curialius sonat, quam dicere quod Augustinus sibi ipsi contrarius sit, et tanquam instabilis, nunc hoc, nunc illud affirmet. Verumtamen quidquid sit de opinione Augustini circa rerum productionem, quam ita exponit quod aliis contradicere Sanctis videtur ; non tamen credendum est, quod tantus homo sibi ipsi contradicat, maxime in his quae non retractat. Sed qualitercumque verba eius intelligantur, magis standum est his quae in libro de Civitate digessit, ubi loquitur asserendo ; super Genesim vero ipsemet fatetur se loqui inquirendo. Cumque in libro de Civitate Dei testetur, quod mora fuit inter creationem et lapsum angelorum, ac per hoc inter creationem et glorificationem eorum, et cognitio matutina proprie sit gloriosa ; tenendum est quod angeli eam non habuerunt a sua creatione, et quod angeli mali nunquam hanc habuerunt.
Haec Bonaventura.
Qui consequenter respondens ad quaestionem qua quaeritur, utrum in angelis sit cognitio vespertina post eorum glorificationem : Omnis (inquit) creatura, quantum est de se, tenebra est, ut vult Augustinus ; Deus vero lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, ut dicitur in prima Ioannis. Dies autem dicit illuminationem a luce fluentem super haec tenebrosa ; mane vero et vespera sunt media inter diem et noctem, secundum accessum luminis et regressum.
Itaque lux divina illuminans angelum illuminatione perfecta ad sui cognitionem, efficit angelum lucem ; et ipsa Dei cognitio in se dicitur dies, quia pura est lux et cognitio ac ratio cognoscendi. Insuper lux ista angelica, seu angelus, qui est lux sic illuminata, habet cognoscere creaturam. Sicque quia cognoscit id quod tenebra est, cognitio eius appellatur mane ac vespera : sed vespera, prout cognoscit creaturam in se ipsa ; mane autem, prout ex illa cognitione ad Creatoris laudem consurgit, et refert ac ordinat eam ad cognitionem ipsius in Verbo. Unde undecimo de Civitate, capitulo septimo, loquitur Augustinus : Scientia creaturae comparatione scientiae Creatoris advesperascit, iterumque lucescit et mane efficitur, cum ipsa refertur in laudem dilectionemque Creatoris ; nec in noctem vertitur, nisi cum Creator amore creaturae relinquitur.
Hinc nota, quod quamvis ad similitudinem huius visibilis lucis dicantur in angelis mane et vespera, differunt tamen dupliciter : primo, quoniam ibi vespera in noctem non vertitur ; secundo, quoniam ipsi mane non succedit meridies, nec vespera diei, sed totum est simul. Hinc Augustinus super Genesim quarto : Simul, ait, habent diem vesperamque et mane. Itaque in angelis beatis est nunc cognitio vespertina cum matutina ; nec habent successionem et ordinem temporis, sed ordinem dignitatis : quia ut loquitur Augustinus undecimo de Civitate, cognitio creaturae in se ipsa decoloratior est quam cum in Dei Sapientia noscitur. Unde diversitas huius duplicis cognitionis non est nisi ratione diversi modi cognoscendi : qui tamen non sunt oppositi ; sed unus alteri famulatur, et unus perficit alium, non excludit.
Haec Bonaventura.
Praeterea de his movet Alexander plurimas quaestiones. Prima est, quare dicatur cognitio matutina et vespertina. Respondet : De hac duplici angelorum cognitione loquitur Augustinus super Genesim, et libro de Civitate Dei, et ad Orosium. Itaque secundum Augustinum, cognitio angelorum dicitur dies : cuius sunt duae partes, videlicet mane et vespera. Vult igitur Augustinus cognitionem comparare diei seu luci, ignorantiam vero nocti seu tenebris. Cumque mane sit principium diei, vespera finis : vult similiter iuxta hoc, quod cognitio angeli in Verbo sit matutina, cum sit tanquam in principio rerum ; sed cognitio eius vel rerum in se ipso, vel rerum in proprio genere, est vespertina, cum sit in creatura, quae in quantum est creatura, est in declinatione et casu, et a summa luce occumbit. Verumtamen ista similitudo non attenditur quantum ad omnia.
Si autem quaeratur, cur cognitio angeli non vocetur diurna, dicimus quod bene potest sic appellari. Unde undecimo de Civitate Dei asserit Augustinus : In Verbo cognoscunt angeli tanquam diurna cognitione, in se ipsis tanquam vespertina. In quarto quoque super Genesim : Cognitio quae est in Verbo, ad diem pertinet ; quae est in se ipsis, ad vesperam.
Sed fortassis quaeretur, cum meridies sit quasi media pars diei inter mane et vesperam, videtur quod secundum hoc erit tertia angelorum notitia, quae dicetur meridiana. Dicendum, quod hoc non oportet : non enim potest cognoscere angelus, nisi aut in Creatore aut in creatura, hoc est, in Deo, aut in se, aut in propriis rerum generibus.
Secundo quaeritur, an cognitio angelorum matutina seu vespertina sit naturalis. Dicendum, quod vespertina cognitio potest vocari dupliciter : primo, dum cognoscuntur res in genere suo ; secundo, dum ex rebus aut ex natura cognoscitivi, sine adminiculo gratiae, ascendit angelus ad notitiam Dei. Naturale quoque dupliciter dicitur : primo, id ad quod sufficit natura ; secundo, quod a principio est datum naturae, et reputatur veluti naturale. Et hoc secundo modo cognitio vespertina dici poterit naturalis : imo et primo modo vespertina angelorum notitia dicitur naturalis, qua angeli ex sua naturali perfectione potuerunt cognoscere res in se ipsis vel in proprio genere.
Tertio quaeritur, an divisio ista cognitionis angelicae in matutinam et vespertinam, sit sufficiens. Videtur quod non : quia secundum Augustinum, angelus res cognoscit in Verbo, et in se ipso, et in proprio genere rerum : ergo erit una cognitio matutina, alia meridiana, tertia vespertina.
Dicendum, quod cognitio dicitur vespertina, non solum qua cognoscuntur res in genere suo, sed item ilia qua cognoscuntur in angelo speciebus rerum pleno.
Quarto quaeritur, quae harum cognitionum sit dignior. Respondendum, quod cognitio matutina : quia per illam noscuntur res in Deo per speciem increatam clarius ac purius quam in aliqua re creata. Potior quoque est cognitio vespertina per speciem angelo concreatam, videlicet quae est in angelo ipso, quam cognitio rerum in proprio genere, et prout sunt in ipsa exsistentia actuali.
Quinto quaeritur, utrum cognitio qua angelus intelligit Verbum aeternum, sit matutina. Videtur quod non : quia secundum Augustinum, cognitio dicitur matutina, qua res creatae videntur in Verbo. Ergo sicut aliud est intueri lumen solis, aliud res in lumine ; sic aliud aliaque cognitio est, videre res in Verbo, et ipsum conspicere Verbum.
Respondendum ex verbis Augustini, ad Orosium sic dicentis : Hoc posse intelligi arbitror, quod Deus non in ipso die septimo requievit, tanquam indigens die illo ut in ipso esset beatior ; sed ipsum diem septimum, id est naturam angelicam, perduxisse ad requiem suam, ut viderent in Deo sicut omnem creaturam formandam, ita et illum qui nullam creaturam pro indigentia sua, sed ex sola sua fecerat bonitate. Ex quo videtur, quod eadem sit visio beatifica qua angeli vident Verbum et ipsas res in Verbo. Sic autem non est eadem visio qua res videtur in lumine, et qua sol videtur. Hinc visio Verbi in ipso Verbo, est cognitio matutina.
Sexto quaeritur, an daemones habeant cognitionem vespertinam. Dicendum, quod extendendo nomen vespertinae cognitionis, dici potest quod naturalis cognitio qua daemones in principio cognoverunt res in se et in proprio genere, vocari valeat vespertina respectu cuiuslibet cognitionis gratuitae.
Haec Alexander.
Qui in harum solutionibus quaestionum aliqua scribit iuxta praehabitas suas opiniones, quibus opinatus est angelos non esse creatos in gratia, et quod a rebus creatis recipiant species : quorum oppositum supra probatum est, idcirco pertranseo.
Porro de his Thomas non tractat in Scripto, sed in prima parte Summae, quaestione quinquagesima octava : Id (inquit) quod dicitur de cognitione matutina et vespertina, introductum est ab Augustino, qui sex dies in quibus legitur Deus cuncta fecisse, exponit non de usitatis diebus qui solis circuitu peraguntur, cum sol quarto die factus legatur, sed de uno die, puta cognitione angelica sex rerum generibus praesentata. Quemadmodum autem in die consueto, mane est diei principium, vespere terminus : ita cognitio ipsius primordialis esse rerum, dicitur cognitio matutina, et haec est secundum quod res sunt in Verbo ; cognitio autem ipsius esse rei creatae secundum quod in propria natura consistit, dicitur vespertina. Nam esse rerum fluit a Verbo aeterno sicut a quodam primordiali principio ; et iste effluxus terminatur ad esse rerum quod in propria habent natura.
Si autem obiciatur, quia inter vespere et mane cadit nox, et inter mane et vespere cadit meridies : ergo si in angelis est ponenda cognitio matutina et vespertina, pari ratione meridiana atque nocturna. Dicendum, quod matutina et vespertina cognitio spectat ad diem, id est ad angelos illuminatos, qui a tenebris sunt distincti, id est ab angelis malis. Angeli vero boni cognoscentes creaturam, non figuntur in ea, quod esset tenebrescere noctemque fieri ; sed referunt eam ad Dei laudem, in quo sicut in principio omnia noscunt. Idcirco post vesperam non ponitur nox, sed mane : ita quod mane sit finis praecedentis diei, principiumque sequentis, in quantum angeli cognitionem operis praecedentis ad laudem referunt Creatoris. Meridies autem comprehenditur sub nomine diei, tanquam medium inter duo extrema ; vel potest referri meridies ad Dei cognitionem, quae non babet principium neque finem.
Haec Thomas.
Denique ad quaestionem hanc, utrum sit una cognitio matutina et vespertina, respondet : Iuxta praehabita, cognitio dicitur vespertina secundum quod angelus noscit esse rerum in propria eorum natura, seu prout in se ipsis exsistunt. Quod per medium duplex cognoscit, puta, per species innatas, atque per rationes rerum ideales exsistentes in Verbo. Nempe videndo Verbum, non solum cognoscunt esse rerum quod habent in Verbo, sed et illud esse quod in propria habent natura : quemadmodum Deus videndo se, cognoscit esse rerum quod habent in ipso, et etiam esse quod in natura propria habent. Si ergo dicatur cognitio vespertina secundum quod angelus noscit res in propria natura, videndo in ipso Verbo ; sic secundum essentiam una et eadem est cognitio matutina et vespertina, differens solum secundum cognita. Si autem cognitio vespertina dicalur secundum quod angeli cognoscunt esse rerum in propria ipsarum natura per formas innatas, sic alia est cognitio vespertina et matutina. Sicque videtur intelligere Augustinus, dicendo unam respecta alterius imperfectam.
Si autem obiciatur, quod impossibile est unam potentiam simul duas operationes habere : si ergo cognitio vespertina esset alia a matutina, cum angeli indesinenter cognoscant actualiter cuncta in Verbo, nunquam cognoscerent ea in proprio genere. Respondendum, quod duae operationes eiusdem potentiae possunt simul consistere, dum una refertur ad aliam : ut dum voluntas simul vult finem et ea quae sunt ad finem ; intellectus quoque simul intelligit principia et conclusiones per ipsa principia, quando acquirit scientiam. Cognitio vero in angelis vespertina refertur ad matutinam, secundum Augustinum : ideo simul esse possunt.
Haec idem.
At vero Petrus his consonans : Cognitio (inquit) matutina in Verbo, potest diei dupliciter, scilicet : imperfecta, per speciem creatam acceptam a Verbo ; et perfecla, per speciem Verbi ipsius. Primam angeli a principio habuerunt; secundam in glorificatione acceperunt. Sed quoniam prima illa cognitio non videtur differre a cognitione rerum in proprio genere per species innatas, hinc verius videtur, quod angeli mali futuri, nunquam viderunt in Verbo.
Haec Petrus.
Richardus vero : Cognitio (ait) matutina tripliciter dicitur.
Primo, cognitio rerum in divina essentia, quam angeli intuentes, simul in ea intuentur et alia. Sicque ab Augustino accipitur quaestione vicesima sexta ad Orosium, ubi testatur : Creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane, quoniam plus et clarius videtur in Deo quam in se ipsa. Unde propter claritatem cognitionis istius vocatur ab Augustino aliquando meridiana, ut cum super Genesim hoc affirmat : Cum sit una dies, ea quae facta sunt, in Creatore primitus, et in ipsis angelus consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane atque meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. Hanc cognitionem matutinam angeli mali nunquam habuerunt, sicut nec Deum per speciem conspexerunt.
Secundo dicitur cognitio matutina, qua angeli cognoverunt res in se ipsis per sapientiam eis concreatam, hoc est per species rerum sibi innatas, referendo deliberata voluntate illam cognitionem ad cognitionem laudemque Creatoris. Sic quoque angeli mali cognitionem matutinam nunquam sortiti sunt.
Tertio cognitio matutina impropriissime dicitur, clara quaedam cognitio creaturae in se ipsa per speciem concreatam, sive referatur voluntate deliberata in dilectionem Iaudemque Dei, sive non. Sicque angeli mali dici possunt ante lapsum suum magis habuisse cognitionem matutinam quam postea, quoniam per peccatum in eis est obscurata.
Angeli autem electi adhuc post suam glorificationem habent vespertinam cognitionem : imo simul habent cognitionem matutinam et diurnam ac vespertinam, sicut ostensum est.
Haec Richardus.
Albertus demum : Si quis (inquit) attendat verba Augustini super Genesim, angelus malus nunquam factus fuit dies ex illustratione luminis divini, ideo nunquam fuit in visione matutina aut vespertina, quae visiones diem illum distinguunt. Et si cognovit res in se ipsis naturali cognitione, non tamen attollebatur in laudem Creatoris, ut visio matutina formaretur in ipso, sed potius delectatione propriae potestatis et sui amore conversus est in tenebras noctis. Ideo cognitio illa non terminabatur ad mane : quod proprium est notitiae vespertinae, secundum Augustinum, ut scilicet ad matutinam lucem terminetur, non interposita nocte. Hinc cognitio vespertina non appellatur simplex cognitio rerum in se ipsis, sed potius ex luce divina ipsas res illustrante, atque ex assurrectione in praeconium Creatoris.
Haec Albertus.
Cuius dicta quamvis a praehabitis videantur aliqualiter dissentire, nihilo minus per distinctiones praetactas faciliter concordantur. Verumtamen, quod ait angelum malum nunquam factum fuisse diem ex illustratione lucis divinae, videlur contrariari auctoritatibus Augustini praeallegatis, in quibus fatetur angelos omnes in gratia gratum faciente esse creatos : quod et ipse Albertus libro de Coaequaevis probat et sequitur. Libro quoque de Coaequaevis plus scribit de his : quae cum sententialiter sint inducta, pertranseo.
Insuper Udalricus in Summa sua, libro quarto, super his contestatur : Naturalis perspicacitas intellectus in angelis in duplici consistit cognitione, secundum Augustinum in quarto super Genesim, scilicet : in matutina, quae est in lumine Verbi ; et in vespertina, quae est cognitio rerum in umbra naturarum suarum. Dicit etenim Augustinus, quod primi septem dies intelliguntur, vel secundum successionem temporum ex illustratione lucis corporalis; vel diffusio luminis intellectus primi in esse formali septem generum operum : ita quod mane sit perfectio creaturae ex participatione lucis divinae ; et vespere sit obumbratio lucis illius per imperfectionem et privationem quas habet omnis creatura ex se. Vel tertio, dies intelligitur forma operis, vespera terminus, mane initium alterius operis. Vel quarto, dies illi sunt diffusio lucis creatae intellectualis, id est angelicae, per operationem cognitionum, super eadem genera operum. Mane autem et vespere distinguuntur modo praedicto.
Tria prima istorum non consonant Augustino. Nec est intentio Augustini, quod cognitio ista rerum in Verbo, sit cognitio Beatorum, qui Deum clare cernendo omnia perhibentur videre in ipso. Quod probat Augustinus per hoc, quod etiam primus homo, qui non vidit Deum per speciem, habuit cognitionem hanc duplicem. Quemadmodum enim in creatione angeli duo dicuntur, videlicet, Dixit Deus, Fiat lux ; et, Facta est lux : sic in creatione hominis dicta sunt duo, utpote, Faciamus hominem, etc. ; et, Fecit Deus hominem. Nam et ista creatura rationalis est etiam lux, sicut et ilia.
Hinc illa cognitio est naturalis cognitio intellectus possibilis, multo fortioris in angelis quam in nobis : qui cognoscunt Verbum non solum in se, sed etiam ut est omnium idea causalis, ita cunctis communis per sui in se identitatem, quod singulis est propria per singulorum singularem ad ipsum relationem. Nec loquimur nunc de illuminationibus gloriae, sed de illuminationibus in distributionibus naturalibus : quibus Verbum aetemum, in quo omnia sunt vita et lux, sicut dispositis ad formas vitae et esse, infundit eas ; ita dispositis praetacta dispositione ad lucem, se sub ratione lucis intellectualis communicat. In quo etiam philosophi in nobis constituerunt intellectum assimilatum : quod enim in materialibus operatur contactus materialis, hoc in spiritualibus facit propinquitas similitudinis, ut scilicet unum in aliud agat, et unum ab alio recipiat. Unde constat, quod omnes angeli ante casum quorumdam, cognitionem hanc habuerunt ; sed mali nunc ipsa carent, quia ipsorum amentia et irrationabilitas excludit Verbi illuminationes ab eis. Porro vespertinam cognitionem omnes modemi doctores dicunt esse per species rerum totius ordinis universi angelis concreatas.
Haec Udalricus.
Qui in his ab Alberto recedit, tam matutinam quam vespertinam cognitionem attribuendo angelis reprobis ante eorum lapsum : atque specialiter ab aliis multis, adscribendo illis matutinam notitiam ante ipsorum ruinam ; rursus in hoc,quod hanc duplicem cognitionem dicit in naturali perspicacitate angelici intellectus consistere. In hoc quoque deviare ostenditur, quod ait intentionem Augustini consistere, quod cognitio rerum in Verbo non sit cognitio beatifica : cuius oppositum constat ex dictis. Sed verum est quod non solum illa cognitio dicitur matutina ab Augustino.
