Distinctio XXII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XXII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SECUNDAE
Declarato distinctione praehabita, qualiter hostis sua malitia, fraude, invidia, supplantavit primos parentes : hic explanatur qualiter ipsi propria culpa, vanitate, flexibilitate, sint victi. Denique ista distinctio praecedenti connexa est et condependens ; quapropter materia huius in quaestionibus praecedentis pro maxima parte est expedita, nec restat hic quaestio nisi de ignorantia. Inquirit namque Magister in isto capitulo de origine originalis peccati, hoc est, ex qua radice, vanitate, seu defectibilitate primorum parentum, originaliter prodiit ; deinde, an in Adam et Eva fuit elatio ; quis item eorum magis peccavit. Deinceps inducit qualiter Eva peccavit ex ignorantia aliquo modo, non tamen simpliciter : quia etsi credidit veram esse persuasionem diaboli, non tamen ignoravit eam esse contrariam Dei pracepto. Et occasione huius, de ipsa ignorantia et eius divisione excusationeque tractat.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur, An ignorantia sit excusatoria culpae, imo et alleviatoria transgressionis primorum parentum.
In hac quaestione multa tanguntur : primo, an ignorantia excuset a vitio ; secundo, an primi parentes ex ignorantia peccaverunt ; tertio, an ignorantia transgressionem ipsorum excusaverit atque minuerit partim.
Circa primum, oportet cognoscere quid sit ignorantia, et utrum sit peccatum. Et videtur quod ignorantia sit solum nescientia seu negatio cognitionis, praesertim quoniam divinus Dionysius in pluribus locis ignorantiam adscribit angelis sanctis, in quibus nunquam exstitit culpa, neque privatio scientia debitae eis inesse.
In oppositum est, quod ait sanctus Apostolus : Qui ignorat, ignorabitur. Videntur quoque sibi invicem esse contraria, quae de ignorantia proferuntur. Si enim est culpa, ergo gravat et auget, non excusat peccatum ; si vero culpam excusat, attenuat, minuit, non videtur esse peccatum.
Insuper non videntur primi parentes ex ignorantia excessisse, quoniam evidenter susceperunt a Deo quid observarent, nec erant obliti : imo tentator in sum tentationis exordio, mentionem divini egit praecepti : Cur, inquiens, praecepit vobis Deus, comederetis de fructu ligni scientia boni et mali ? Nec Eva potuit ante suam ruinam esse tam imperita, quod nescierit Deum invariabiliter esse verum, et nec falli nec fallere posse.
Amplius, cum peccatum illorum fuerit tam enorme, videtur ex graviori peccandi radice fluxisse, videlicet ex industria seu certa scientia.
Verum hac et consimilia argumenta, non requirunt nisi sanam intelligentiam horum quae hinc inde de ignorantia sunt conscripta.
Itaque circa hac scribit dominus Bonaventura :
Peccatum esse ex ignorantia, dupliciter potest intelligi. Primo proprie, prout distinguitur ignorantia contra peccatum ex infirmitate et industria : sicque ignorantia dicit privationem scientia, qua non competit homini ex natura, sed demerito originalis culpa contracta est. Nec sic primorum parentum peccatum ex ignorantia fuit, nec continetur sub divisione qua dicitur : Omne peccatum est ex ignorantia vel infirmitate, aut certa scientia. Nam illa divisio datur secundum statum natura lapsa. Communiter vero peccatum dicitur ex ignorantia esse, quod committitur aliqua nescientia exsistente in peccante, ratione cuius non considerat gravitatem peccati, nec acerbitatem supplicii : quae si bene attenderet, non peccaret. Sicque peccatum primorum parentum dici potest ex ignorantia processisse, quoniam tam in viro quam in muliere fuit nescientia quadam, quae non fuit poena, sed imperfectio naturalis, magis reperta in muliere quam in viro. Mulier etenim ignoravit an serpens verum vel falsum suggereret ; ignoravit quoque divina severitatem iustitia. Vir autem dicitur alterum horum nescisse, videlicet divina rigorem iustitia, quia putavit de illa transgressione veniam invenire, quia non erat hunc rigorem expertus. Uterque tamen per scieutiam quam habebat, scire potuit facere se male. Proprie vero sumendo ignorantiam, dicit poenam, utpote nescientiam rei quam homo debet atque exigitur scire : sicque eorum culpa non fuit ex ignorantia.
Praeterea pro hoc, an ignorantia sit peccatum, sciendum quod privationes cognoscuntur per habitus : hinc cognitio ignorantiae dependet ex cognitione scientiae. Quaedam vero est cognitio rerum, quae nec est necessaria ad virtutem, nec ad salutem, ut mechanicarum et liberalium artium : et talis cognitio non est virtus, nec de esse virtutis ; et ignorantia quae est huius cognitionis privatio, non est culpa. Alia est cognitio credibilium et operabilium, ad salutem necessaria in adulto, ut est cognitio fidei atque prudentiae : ad quam cognitionem habendam tenemur. Cuius cognitionis privatio dupliciter inest nobis : primo, manente tentione seu obligatione ; secundo, non manente. Si primo modo, sic est culpa ; si secundo modo, ita quod [ignorans] non potest cognoscere illud, sic quod impotentia illa excusat ab obligatione : sic ignorantia illa non exstat culpabilis, sicut in furiosis. Aliter potest dici, et quasi redit in idem, quod privatio cognitionis ad salutem necessariae, dupliciter potest inesse. Primo in nobis, sed non a nobis : et ita non est culpa, sed potius poena ; cumque principium eius in nobis non sit, ea non meremur nec demeremur. Seeundo in nobis et a nobis, sicque est culpa. Quod potest tripliciter esse : primo, dum in via veritatis exsistentes, voluntarie ab ea recedimus et in erroris foveam nos ipsos praeeipitamus, et ista privatio potest ignorantia erronea nuncupari ; secundo, dum ad viam veritatis valemus pertingere, sed in tenebris magis cupimus ambulare, quae est ignorantia affectata ; tertio, quia ex quadam pigritia et negligentia non curamus veritatem addiscere, et haec est ignorantia crassa et supina. Quaelibet ignorantiarum istarum est culpa, maxime prima, deinde secunda.
Ex his potest patere, qualiter ignorantia excusativa sit culpae. Omnis quippe ignorantia aliquo modo excusat peccatum, quia de ratione voluntarii minuit, minuit quoque contemptum. Etenim ceteris paribus, magis peccat qui ex industria male se habet, quam qui ex ignorantia. Rursus, cum voluntarium cognitionem ineludat, quod privat de cognitione, privat de voluntarii ratione. Cumque peccatum mensuretur seeundum quantitatem libidinis et contemptus, ipsaque ignorantia minuat rationem istorum, generaliter verum est quod omnis ignorantia, in quantum ignorantia, diminuat culpam. Atque si tanta est, quod omnino privat contemptum ae voluntarii rationem, excusat in toto ; si autem non penitus privat horum rationem, excusat a tanto.
Sciendum quoque, quod duplex est ignorantia, utpote facti et iuris. Ignorantia facti contingit dupliciter : primo, adhibita diligentia debita, et sic excusat a toto ; secundo, non adhibita, et sic non excusat a toto. Ignorantia quoque iuris est duplex. Una est vincibilis, quae est culpa, quae esse potest vel ex consensu, vel ex negligentia crassa et supina. Et haec quamvis ex una parte excuset, videlicet in quantum ignorantia, tamen ex alia parte plus gravat. Ignorantia demum invincibilis potest inesse dupliciter : primo, ex culpa praeambula introdueta ; secundo, praeter omnem culpam praecedentem. Et tunc vel privat omnem iuris cognitionem, ut in infantibus ac furiosis, qui penitus carent usu rationis, et haec excusat a toto ; aut non privat totaliter usum rationis, sicque excusat a tanto, non a toto. Porro si ignorantia sit inducta per propriam culpam, sicut in ebrio, sic non excusat a toto, sed a tanto, quia ut ait Philosophus, ebrius habet duplicem maledictionem, unam pro culpa praecedenti, aliam pro subsequenti. Verum quantum et qualiter excuset a culpa sequenti, diversimode assignatur, quibusdam dicentibus, quod ebrius non committit novam culpam, sed ex inordinatione sequenti aggravatur culpa sua praecedens : potest namque culpa gravari ex sequenti eventu. Alii dicunt, quod et novam culpam committat, quamvis non adeo gravem sicut si faceret illam ex certa scientia. Prima tamen opinio probabilior esse videtur. Hinc constat, quod Lot non excusatur in toto a culpa incestus. Primo, quia non fuit in eo ignorantia plena : nam quamvis legatur in Genesi, quod non senserit, etc., hoc ideo dicitur, quia non discrevit. Secundo, quia in illam ignorantiam per ebrietatem devenit.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas :
Quidam, inquit, dixerunt nullam ignorantiam, quantum in se est, esse culpabilem, sed ratione alicuius annexi aut praecedentis aut consequentis : praecedentis, ut causae, videlicet negligentiae addiscendi ; sequentis, tanquam effectus, seu inordinatae actionis. Sed cum de ratione culpae non sit plus, nisi quod sit privatio alicuius debiti haberi, ideo ignorantia privative sumpta peccatum est. Unicuique namque peccatum est, ignorare ea quae ad bonos pertinent mores, et ad fidei veritatem ; constituti vero in officiis scire tenentur concernentia suum officium. Ignorantia vero, sicut et omissio, imputatur in culpam non ad semper, sed pro tempore opportuno quo quis scire aut agere obligatur. Ignorantia quoque non est originale peccatum : non enim imputatur infantibus ante tempus determinatum ; sed est peccatum actuale eo modo quo omissio, ut infra dicetur.
Praeterea, ignorantia quaedam ex toto excusat peccatum, quaedam ex parte alleviat, quaedam nec ex toto neque in parte. Divisio enim ignorantiae tripliciter sumitur. Primo, ex parte scientis, quoniam quaedam est in potestate ipsius, haecque dicitur ignorantia vincibilis seu affectata ; quaedam vero non est in potestate illius, et haec invincibilis appellatur. Ignorantia demum quae est in potestate ignorantis, contingit dupliciter : primo, quoniam est in potestate eius secundum se, ut qui ignorat praeceptum quodcumque quod statim cognoscere potest ; secundo, quia est in eius potestate quantum ad suam causam, ut patet in ignorantia ebrii, qui suam potuit ac debuit ebrietatem vitare. Secundo sumitur divisio ignorantiae ex parte scibilis. Est enim ignorantia quaedam rei quam quis scire tenetur : quae secundum Philosophum dicitur universalis, et secundum iurisperitos ignorantia iuris. Alia est ignorantia eius quod quis scire non obligatur, ut sunt circumstantiae particulares : quam Philosophus vocat particularem, iuristae autem ignorantiam facti. Tertio divisio sumitur ex ordine ad actum. Nam quaedam ignorantia causa est actus, quia nisi ignoraret, non faceret ; tuncque per ignorantiam fertur peccare : cuius signum est poenitudo dum scit. Aliqua vero ignorantia non est causa actus, sed per accidens se habet ad illum ; et secundum hanc, ut dicitur tertio Ethicorum, non dicitur quis per ignorantiam facere, sed ignorans ; unde talis in actu non poenitet, ut si quis credens ad unam mulierem accedere, accedat ad aliam, ad quam tamen accederet si eam non ignorasset. Alia ignorantia est, quae affectum peccati consequitur, ut quando ex concupiscentia peccati, quam voluntas non reprimit, absorbetur iudicium rationis in particulari operabili, ut dicitur sexto Ethicorum, quod delectatio corrumpit existimationem prudentiae : et haec est ignorantia electionis, secundum quam omnis malus vocatur ignorans.
Itaque ignorantia non excusat nec minuit culpam, nisi secundum quod causat involuntarium : non enim potest esse voluntarium quod est ignotum. Ignorantia vero quae non est causa actus, non causat involuntarium, ut ait Philosophus tertio Ethicorum : idcirco nequaquam excusat neque diminuit culpam ; sed solum illa quae est causa actus. Haec quippe potest excusare peccatum, vel in parte, vel in toto. Si enim sit talis ignorantia cui nullatenus admiscetur ratio culpae, ex eo quod ignorantia est excusat in toto, ut ignorantia invincibilis ; ignorantia quoque particularis, adhibita tamen diligentia debita. Ignorantia vero quae rationem culpae habet, excusat quantum ad aliquid, scilicet in quantum est ignorantia, quia sic habet in se quod involuntarium causat ; non autem excusat in quantum est culpa, quia sic rationem voluntarii habet. Hinc ignorantia universalis excusat peccatum sequens, non a toto, sed a tanto ; similiter ignorantia vincibilis, sive sit ex se vincibilis, sive secundum suam causam, dum tamen rei illicitae operam non dederit quando ignorantiam incurrit. Si enim operam rei licitae dedisset moderate, ignorantia sequens culpam non haberet : et ita per consequens, peccatum sequens excusaret totaliter, ut patet in his qui in exercitio spiritualium operum in amentiam convertuntur.
Si autem obiciatur, quod teste Ambrosio, ignorantia gravissimum est peccatum, et gravissime peccas si ignoras ; dicendum, quod hoc est dictum non propter gravitatem magnitudinemque excessus, sed periculi consequentis : qui enim morbum non cognoscit, medicinam non quaerit. Vel Ambrosius non loquitur de gravitate peccati quod per ignorantiam sequitur, sed de gravitate peccati quod est ignorantia beneficiorum Dei, quod est gravissimum inter ingratitudinis species.
Quamvis etiam ebrius homicida tam ebrietate quam homicidio peccet, propter quod duplices maledictiones meretur, tamen nil prohibet quin quantitas sequentis peccati per ignorantiam ex praecedenti consequentem minuatur.
Haec Thomas in Scripto.
Qui et in prima secundae, atque in secunda secundae super his plenius loquitur.
Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter, et Albertus, adiiciens eos nullatenus excusari, qui per rem illicitam dederunt ignorantiae occasionem, ut ebriosi, de quibus quarto Politicorum scribit Philosophus, quod legislator iubet tales puniri dupliciter.
Porro Durandus dicit nullam ignorantiam in se esse peccatum, sed solum ratione adiuncti, quod est negligentia addiscendi. Peccatum namque dicit solam privationem secundae perfectionis quae est operatio, aut debitae rectitudinis in operatione ; ignorantia autem secundum se dicit privationem scientiae, non operationis aut perfectionis in operatione.
Sed ista opinio est inepta, praesertim cum iuxta Ambrosium, peccatum sit divinae legis transgressio. In qua utique lege multa dantur praecepta vitandi ignorantiam eorum quae sunt necessaria ad salutem, et addiscendi divina praecepta. Motivum quoque illius opinionis prorsus invalidum est. Nam dato quod peccatum dicat solam privationem secundae perfectionis, quae est operatio, nihilo minus ignorantia iuris est culpa. Est enim privatio tam habitus scientialis debiti, quam actionis scientificae procedentis ex habitu. Nec solum actio virtuosa, sed etiam habitus ipse virtutis, est secunda perfectio rationalis creaturae ; imo actio interior immanens, sicut est scire, diligere, magis est perfectio secunda mentis creatae, quam exterior actio, cuius plane bonitas ex interioris actionis dependet ac profluit bonitate : quemadmodum etiam perfectio rei prima non solum est esse, sed et forma substantialis.
Hinc scribit Albertus :
Apostolus loquitur de ignorantia eorum quae debent sciri, et illa accusat et aggravat, atque in se ipsa peccatum est. Idcirco secundum Augustinum, ad illius latebras non est confugiendum. Praeterea Augustinus ad Valentinum : Excusatio, inquit, ipsis aufertur qui mandata Dei noverunt, quam de ignorantia homines solent habere. Et quamvis sit gravius peccare scienter quam nescienter, non tamen ad ignorantiae tenebras quis debet confugere, ut in eis quidquam excusationis requirat. Aliud est enim nescire, aliud scire noluisse : quia in eis qui intelligere noluerunt, ignorantia ipsa peccatum est. Iterum ad Valentinum loquitur Augustinus : In eis qui non potuerunt scire, ignorantia est poena peccati ; ignorantia vero quae non est eorum qui scire noluerunt, sed simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut aeterno igne non ardeat, sed fortassis ut minus ardeat. Ignorantia igitur debitorum sciri, est culpa. Et est exemplum antiquorum de sacerdote ignorante ad sacerdotale officium spectantia ; vel si doctor ignoret pertinentia ad suas doctrinas officium. Propter quod dicit Iacobus : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quia maius iudicium sumitis. Circa quod Augustinus testatur, quod officium magisterii in Ecclesia Dei assumens et Scripturas ignorans, non potest non peccare.
Haec Albertus.
Concordat Antisiodorensis in Summa sua.
Hinc Henricus duodecimo Quodlibeto :
Error, inquit, et ignorantia differunt. Ignorantia enim invincibilis seu ignorantia facti, adiuncta cautela sufficienti, non est error. Ignorantia quoque philosophorum qua ignorabant Deum unum ac trinum ac cetera quae ad fidei spectant articulos, error non fuit neque peccatum, quamdiu fecerunt quod in ipsis erat ad sciendum illa, nec excluserunt a se radium lucis divinas ; sed postquam sua temeritate et rebellione excluserunt radium illum a se, consentientes naturalibus argumentis fallacibus, facta est eorum ignorantia error. Denique dicitur error facti, non quia aliquis ipsum, ignorat et ex hoc facit non facienda (multi enim habent ignorantiam facti, licet non faciant non facienda), sed quia ignorat facienda et ea quas consistunt in facto. Abimelech demum peccasset si cognovisset Saram, etiam ea in coniugem sumpta : quia non quassivit sufficienter an fuerit Abrahae uxor. Fuisset tamen excusatus a tanto, quoniam Sara requisita dixit se sororem Abrahae esse : quod verum putavit Abimelech ; et si aliud cognovisset, nequaquam eam cognoscere voluisset. In quo Augustinus commendat iustitiam eius in lege naturae. Atque in tali cordis simplicitate abstulit eam suo marito : propter quod Deus custodivit eum, ne tangeret illam.
Ignorantia autem iuris quod quis scire tenetur, non excusat. Unde doctores et praelati qui studere negligunt, seu discere ea quorum scientia ad ipsorum professionem seu officium pertinet, non excusantur a culpa : imo doctores qui omnem diligentiam adhibent in studendo ad sciendum illa, nec valent ad illorum scientiam pervenire ex naturali incapacitate, si doceant falsa peccant : quia non fecerunt diligentiam debitam ad hoc quod non promoverentur ad huiusmodi doctoratum. Porro si nesciat quis ea quai de necessitate salutis non sunt, ut sunt multa quas ad naturalem spectant philosophiam, aut ea quae non tenetur scire, non peccat, etiam pariem falsam tenendo, nisi tenere velit temere contra peritiores se. Certumque est, quod in omnibus talibus in quibus certi non sumus quid sit tenendum, tenere debeamus quod tutius est ad salutem, secundum Augustinum dicentem : Tene certum et dimitte incertum. Sic et in omnibus de penitus dubiis, tenere debemus partem magis piam, utpote magis vergentem ad Dei honorem, dicente decimo Moralium B. Gregorio : Apud misericordem iudicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex eius amore peccatur. Saepe etenim hoc magnis doctoribus contingit, ut quo alta caritate ferveant, lingua eorum aliquid quod non debet, dicat. Sed tanto citius venia inde percipitur, quanto ex qua radice prodeat, pensatur.
Haec Henricus.
Insuper Scotus :
Aliquid (inquit) simplex offerebatur Adae quod potuit apprehendi ut bonum, ut uxorem diligere ; non tamen est usus ut apprehendit. Nam scivit melius esse Deo placere quam coniugi ; et volitio qua voluit uxori placere, fuit ante omnem errorem, nisi improprie sumendo errorem : ideo prius peccavit, quam errorem incurrit. Cuius probatio est, quia si ante peccatum erravit, bonum sibi apparuit quod non erat bonum, et tunc circa principium potuit esse error, quoniam illud est principium quod apparet per se verum. Si autem dicatur quod non est principium, ergo si apparuit falsum, ex syllogismo falso in forma ; non concluditur sibi necessario, quoniam non oportet voluntatem adhaerere propter syllogismum sophisticum. Hinc non peccavit ex errore. Similiter ignorantia facti non praecessit peccatum ipsius : scivit enim esse contra praeceptum Dei comedere de ligno prohibito ; sed ex ignorantia circumstantiarum consequentium, scilicet utrum tanta poena sequeretur, bene potuit habere ignorantiam illam ante peccatum. Similiter ignorantia potuit sequi primum peccatum, in quantum ex immoderato appetitu placendi uxori peccando credidit oppositum, scilicet esse veniale quod fuit mortale.
Haec Scotus.
Cuius hoc ultimum verbum videtur praeinductae approbatae veritati non consonare, qua dictum est, quod transgressionem divini praecepti non putavit esse veniale peccatum, proprie loquendo de veniali : spirituali quippe prseditus mente, non potuit tam repente eatenus excaecari, ut patuit.
Praeterea, ei quod ex Thoma inductum est, scilicet ignorantiam Adae non fuisse originale peccatum, videtur contrariari quod loquitur Alexander :
Ignorantia uno modo dicitur actuale peccatum in eo qui non curat scire quod scire tenetur, sicque continetur sub actuali peccato, prout est a voluntate non curandi. Alio modo dicitur ignorantia originale peccatum, secundum Hugonem, prout originale peccatum reddit liberum arbitrium culpabile, quoad ignorantiam ex parte rationis, et quoad concupiscentiam ex parte voluntatis. Et haec est intentio Hugonis, secundum quod trahimus ex primis parentibus originalem concupiscentiam et ignorantiam. Tertio modo dicitur ignorantia habere convenientiam quamdam cum originali peccato, et aliquam cum actuali : aliquando enim transit reatu, et remanet actu, ut in sacerdole contrito ; aliquando vero transit actu, remanetque reatu, ut in illo qui voluit nescire, et postea addiscit, sed non conteritur de voluntate priori culpabili : sicque ignorantia mediam habet rationem, quamvis sub actuali peccato simpliciter contineatur, secundum quod est peccatum.
Haec Alexander.
Nec istud dictis Thomae repugnat, qui intendit asserere quod ignorantia non est originale peccatum proprie et formaliter sumptum, ut infra clarius exprimetur ; est tamen unum de quatuor vulneribus propter originale inflictis.
Insuper de hac materia sicut de ceteris, Alexander scribit diffusius :
Quaeritur, inquiens, de puero ab infantia clauso in carcere Sarracenorum, utrum ignorando ea quae fidei sunt peccet, cum non habeat instruentem. Dicendum, quod talis cum pervenerit ad adultam aetatem, non habet impotentiam credendi : quia si facit quod in se est, Dominus illuminabit eum per occultam inspirationem, aut per angelum vel hominem. Videtur tamen per hoc quod dicit Augustinus in Quaestionibus novi Testamenti, quod si non fuit a quo disceret, nec ad cum rumor doctrina aliquo modo pervenerit, quod tunc non suo vitio ignorat, et immunis est a condemnatione. Quod intelligendum est de informatione exteriori aut interiori. Oportet autem ut faciat quod in se est, utendo ratione, per quam potest cognoscere Deum esse, et invocare adiutorium eius : quod si fecerit, vocabitur vocatione interiori, quamvis non exteriori.
Quaeritur quoque, utrum unusquisque Catholicus tenetur de unoquoque peccato mortali scire quod sit mortale. Dicendum, quod quilibet tenetur scire explicite vel implicite, particulariter vel ad minus generaliter, sub illa scilicet ratione generali qua docet Scriptura.
Item de illo cui apparet diabolus in specie angeli, et ille credit quod sit angelus, bonus, apponitque omnem diligentiam sibi possibilem ut sciat quod verum est, et sic adorat diabolum, utrum peccet. Dicendum, quod non apponit omnem diligentiam talem, quam si apponeret, Deus ei aliquo modo revelaret.
Rursus est quaestio de caeco a quo uxor petit debitum, et ipse dubitat an sit sua : si eam cognoscit, committit se ipsum discrimini ; si non, committit eam discrimini. Dicendum, quod si apponit diligentiam possibilem sibi, potest per signa cognoscere quod sit uxor sua ; quod si non potest cognoscere, debet eam monere ut contineat, quousque ipse certificetur de veritate. Quod si illa noluerit, ipsa committit se discrimini coeundo cum alio, et non ipse.
Similiter quaeritur de illo qui dubitat de aliquo an sit simonia, an non, eo quod quidam iurisperiti dicunt hoc esse simoniam, et quidam non, quid agendum est ei ? Dicendum, quod abstinere debet a tali negotio seu contractu, ne discrimini se committat.
Haec Alexander.
