Distinctio XIV — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAEDECIMAE

 

Descripto primo opere distinctionis praecedenti distinctione, hic describuntur duo alia opera distinctionis, videlicet productio firmamenti in medio aquarum, et congregatio inferiorum aquarum in locum unum.

Et circa haec quaestiones moventur in textu.

Prima est, cuius figurae sit caelum ;

secunda, an moveatur ;

tertia, cur in descriptione horum non additur, Vidit Deus quod esset bonum, sicut in descriptione operum aliorum dierum.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum firmamentum, id est caelum stellatum, sit factum de aqua, et an vere in medio aquarum sit constitutum.

 

De qua tamen quaestione iam introducta sunt multa, videlicet quod corpora caelestia et elementaria sint eiusdem materiae ac naturae. Et quod ita sit, scriptura Geneseos, qua allegatur in littera, et ipse Magister in textu, sancti quoque doctores, Augustinus, Basilius, Ambrosius, Beda et alii multi expresse testantur ; sed et multa loca Scriptura canonica : ut illud in Psalmo, Qui tegis aquis superiora eius ; et rursus, Aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini ; in hymno quoque Puerorum, Benedicite, aquae omnes qua super caelos sunt, Domino.

 

In oppositum sunt rationes Philosophi primo Caeli et mundi, ubi variis rationibus probat caelum esse alterius natura quam elementa, utpote alienum a contrarietate, et nec grave nec leve : quod probat, quoniam naturaliter competit ei alius motus quam clementis, similiter alius locus, alia item figura, saltem pro parte.

 

Circa hac scribit Alexander : Caelum quod dicitur firmamentum, videtur esse ex eadem informi materia de qua dicitur in Genesi : Spiritus Domini ferebatur super aquas ; non tamen ex eadem materia propria : imo sicut differt caelum crystallinum a firmamento, et aqua inferiores congregata in unum locum differunt a firmamento, sic differunt propria materia singulorum istorum.

 

Praeterea quidam dixerunt, quod frigidum et humidum per hanc rationem continet caelum : caelum continet ignem, ignis aerem, aer aquam. Ergo aqua similiter circumdare debuit totam terram ex omni parte : quod fieri nequivit propter animalia terra. Hinc aquam elevari oportuit alibi, ut circumdare posset terram totam : ideo elevata sunt super firmamentum, ibique habent naturam frigidi et humidi.

 

Alii dicunt, quod solum sunt ibi secundum naturam humiditatis. In aqua namque sunt humiditas atque frigiditas. Humiditas autem continuativa fluxibilisque consistit, quoniam terra, qua sicca est, continuitatem sine aqua non habet. Propterea medici dicunt, quod humiditas glutinum est membrorum. Non autem sunt super caelum aqua, in quantum fluxibiles sunt : fluerent enim deorsum. Ergo manent ibi secundum naturam continuationis. Siquidem hac proprietas continuativa nobilior est in aqua. Etenim cum in caelis sit natura supercaelestium et inferiorum, oportuit ea coniungi. Ideo aqua est ibi secundum hanc coniunctivam et continuativam naturam.

 

Alii dicunt, quod sunt ibi secundum naturam perspicui. Perspicuum vero est, quod habet aliquam dispositionem ad recipiendum lucem per totum. Verum lite qualitates sunt ordinatae, quia nil inordinatum est a summa Sapientia. Una ergo harum qualitatum alia exstat nobilior ; certumque est quod secundum nobilissimam suam qualitatem ibi consistunt : haec vero est perspicuitas. Aqua enim cum terra et aere ac caelo stellato et igneo convenientiam habet. Caelum autem stellatum et igneum nobiliora sunt terra et aere. Aqua demum cum caelo stellato convenit in diaphaneitate. Ergo aqua secundum hanc qualitatem est super caelum.

Praeterea, perspicuitas non est pura qualitas quando miscetur qualitatibus contrarium habentibus, ut cum humido gravi et calido sicco. Ergo alicubi est qualitas pura : quia ex ordinatione summae sapientiae Dei, si aliquid impurum sit alicubi, idem purum est alibi. In inferioribus autem qualitas ista impura est. In aqua namque est cum frigido et humido, in igne cum caliditate ; in caelo quoque stellato cum quadam difformitate : quia hoc caelum in orbe et stellis diversimode exstat dispositum, cum stella sit pars densior sui orbis. Ergo locus huius perspicui secundum quod pura natura est, est supra caelum stellatum et infra empyreum. In empyreo quippe esse non valet : quia empyreum dativum est luminis ; diaphanum vero est luminis receptivum : ergo super caelum stellatum sunt aquae istae.

Item, super illud B. Petri, Elementa calore solventur, asserit Glossa : Duo elementa, videlicet aqua et ignis, absumentur ; caelum autem et terra in melius commutabuntur. Caelum ergo crystallinum non habet aquas cum ponderositate, frigiditate aut humiditate, quoniam ignis ille conflagrationis non attinget usque ad caelum illud. Talis vero erit renovatio duorum elementorum quae remanebunt, quod omnes qualitates contrarium habentes, cedent in poenam damnatorum. Si dicatur quod dispositio divina separabit ab aquis illis quae sunt supra firmamentum, qualilates contrarias : contra, ipsa non faciet in caelo stellato aquis illis inferiori, quod aliqua eius pars cedat in locum damnatorum : ergo nec in aquis illis supremis.

 

Quoniam itaque Sancti super hoc nil certi definierunt, opinando dico, quod caelum crystallinum seu aqueum, est ex luce sicut ex complemento, et ex perspicuitate tanquam ex dispositione materiali. Verumtamen Augustinus in libro de Civitate Dei fatetur : Sicut humidum est in cerebro, et manet ibi quamvis sit superius, sic humidum esse super firmamentum nil prohibet. Basibus quoque expressit, quod Deus disposuit ibi aquas ad temperandum ferventissimum solis calorem. In cuius etiam signum Saturnus dicitur frigidus esse. Sed advertendum, quod quoddam est calidum salvativum, ut calidum solis ; quoddam destructivum.

Haec Alexander.

Cuius positio generat quaestiones, utpote quid intelligatur per lucem ex qua tanquam ex complemento factum dicit caelum crystallinum ; quid item per diaphaneitatem ex qua sicut materiali dispositione opinatur id factum, praesertim cum caelum crystallinum non sit lucidum luce sensibili, sicut sol, alioqui non fieret nox in terra. Sancti quoque qui allegantur in littera, sensisse videntur quod aquae illae sint humidae, quamvis non fluidae, sicut crystallus, quae, est congelatissima aqua.

 

Praeterea Bonaventura :

In hac (inquit) quaestione propter diversitatem positionum debilitatemque rationum, vix dici potest aliquid certum ; sed ex diversis responsionibus elici potest quaedam coniecturalis responsio sobria, inter fidem et rationem incedens quasi media via. Quidam enim viam ac rationem sapientiae mundanae sequentes, dixerunt quod supra firmamentum non sunt aquae corporales, et Scripturas loqui de spiritualibus aquis, aut nomine firmamenti intelligi aerem superiorem. Quod ex verbis eliciunt Augustini tertiodecimo Confessionum dicentis : Sunt illae aquae quae super firmamentum sunt, immortales et ab omni corruptione secretae.

 

Alii litterae innitentes, dicunt quod super caelum stellatum sit caelum aqueae naturae, quod divina dispositio posuit ibi ad refrigerandum aetheris ardorem, ita quod Deus in mundi constitutione magis attendit finis utilitatem, quam formae qualitatem. Hinc sicut in minori mundo, videlicet homine, posuit cerebrum sursum ad temperandum cordis calorem, sic supra caelum stellatum locavit aqueum caelum ; et ibi aquae illae quiescunt, et sustentantur soliditate, ut tangit Beda, vel sua subtilitate, aut divina virtute sic ordinante. Sed quia credendum est sapientissimum mundi artificem corpora mundi optimo ordine collocasse, nec solum considerasse finis utilitatem, sed et perfectionis dignitatem, non apparet quod verum aquae elementum supra firmamentum locaverit.

 

Hinc tertia positio est, quod supra firmamentum non sunt aquae verae et aqueo elemento consimiles in specie ac natura, sed ob similitudinem proprietatis in diaphaneitate vocantur aquae ; sunt etiam frigidae effective. Sicque nomen aquae tripliciter sumitur in descriptione primae institutionis mundi. Primo, pro informi materia, ut ibi : Spiritus Domini ferebatur super aquas. Secundo, pro natura transparenti et luminis retentiva, ut ibi : Fiat firmamentum in medio aquarum. Tertio, pro ipso aquae elemento, ut ibi : Congregentur aquae in locum unum. Et sic supra sidereum caelum verae sunt aquae, non tamen elementares, nec eiusdem naturae cum illis, quantum ad corruptibilitatem, nec quantum ad gravitatem, ignobilitatem, grossitiem aut transfusibilitatem. Aqua autem quae apud nos est, habet diaphaneitatem, non solum quia receptiva, sed etiam quoniam retentiva quodammodo est luminis, ut experientia docet. Nam si metallum ponatur in fundo vasis in tenebris, superfusa aqua liquida, videbitur sub luce retenta ab aqua. Sicque probari dicuntur rubini, qui per se non lucent de nocte. Verum in his omnino cavendum est ne de incertis aliquid certitudinaliter asseratur : melius quippe est pie ambigere, quam temerarie definire.

Haec Bonaventura.

 

In cuius positione videtur obscurum, quod dicit super caelum stellatum consistere veras aquas, non tamen elementares, nec eiusdem naturae cum illis, etc. Ex quo sequi apparet, quod illae et istae non sint aquae univoce. Et si aquae illae sunt ex natura incorruptibiles, non videntur eiusdem naturae cum istis ex natura sua corruptibilibus. Humiditas quoque et frigiditas videntur naturales proprietates aquae, ut calor ignis.

Denique responsio Thomae videtur satis consonare responsioni Bonaventurae, dempto quod Thomas dicit aquas illas non esse vere aut veras aquas. Sic equidem ait : Circa haec varia dicta sunt. Ambrosius namque in libro de Spiritu Sancto, videtur dicere, quod per aquas quae super caelos sunt, intelligitur Spiritus Sanctus. Sed hoc ad anagogicam, non ad litteralem pertinet expositionem. Alii dicunt, aquas illas esse de natura elementi quod apud nos est, et eas contineri ibidem virtute divina. Quod removet Augustinus, dicendo : In operibus sex dierum quibus natura instituta est, non quaeritur quid Deus facere possit sua virtute, sed quid rerum patiatur natura, et quid eis conveniat. Augustinus quoque inquirendo, alium tangit modum, intelligendo per firmamentum aerem, super quem vapores aquae ascendunt. Sed hoc non videtur concordare Scripturae, quae stellas asserit positas in firmamento ; nisi forte firmamentum diversimode sumatur, quemadmodum Rabbi Moyses dicit, qui etiam expositionem hanc innuit.

 

Melius tamen intelligitur de firmamento quod est caelum sidereum, supra quod sunt aquae, non de natura aquae quae apud nos est, sed de natura quiniae essentiae, habentes similitudinem cum aqua quae apud nos est. Propter quod nomen aquae Scriptura eis attribuit, occulta per nota sensibilia manifestans. Quae similitudo attendi nequit nisi secundum lucidum atque diaphanum, in quibus corpora inferiora cum caelestibus conveniunt, ut secundo de Anima dicitur. Ideo sicut dicitur caelum empyreum, id est igneum, quia cum igne convenit in hoc quod totum est lucidum ; sic dicitur caelum crystallinum seu aqueum, in quantum convenit cum aqua in hoc quod est diaphanum, sive quod pars aliqua eius sit lucens, ut in caelo sidereo, cuius quaedam partes lucent ut stellae. Hoc autem caelum aqueum nona est sphaera, ad quam primo reducunt astrologi motum orbis signorum communem omnibus stellis, qui est de occidente in orientem ; et iterum ponunt decimam sphaeram, ad quam reducunt motum diurnum, qui est de oriente in occidentem.

 

Ita, quod Saturnus infrigidat, ex propria sua habet natura et virtute suam speciem consequente, non ex aquis quae supra firmamentum sint : quae etsi vere essent ibidem, non possent tamen infrigidare Saturnum, qui cum sit de natura quintae essentiae, non est susceptibilis peregrinae impressionis : imo si essent ibi huiusmodi aquae, potius infrigidarent stellas octavae sphaerae tanquam sibi propinquiores, quarum tamen aliquae calidissimi sunt effectus.

Amplius, in qualibet materialium specie oportet esse terminum quemdam rarefactionis ultra quem species non salvatur. Unde ultima raritas ad quam potest perveniri, est secundum quod materia stat sub forma ignis elementaris, ut asserit Commentator quarto Physicorum. Hinc aqua in tantum rarefieri posset, quod non maneret aqua, sed fieret aer aut ignis. Non ergo potest in tantum rarefieri, ut supra firmamentum levetur. Imo cum ignis maxime sit activus, non posset vapor ille pertransire regionem ignis quin consumeretur. Minus quoque esset possibile quod substantiam orbium penetraret, qui secundum omnes indivisibiles perhibentur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione sexagesima octava :

Augustino (inquit) testante, maior est huius Scripturae auctoritas, quam omnis ingenii humani capacitas. Idcirco dicendum, quod quomodocumque aut qualescumque aquae sint super firmamentum, nequaquam dubitandum est eas ibi esse. Quales vero sint, a diversis diversimode traditur. Etenim Origenes : Aquae, ait, quae super caelos sunt, sunt spirituales substantiae. Unde in Psalmo dicitur : Aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini. In Daniele quoque legitur : Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. Verum ad hoc respondet Basilius in tertio sui Hexaemeron, hoc non esse dictum sic quasi aquae illae rationales sint creaturae, sed quia earum consideratio a sapientibus contemplata glorificationem perficit Creatoris. Nam idem dicitur ibi de igne et grandine.

 

Sunt igitur aquae corporales ; sed quales, oportet diversimode definire secundum diversas de firmamento sententias. Si enim firmamentum seu caelum stellatum dicatur de natura elementorum, idem necesse est de aquis illis fateri. Quod si caelum illud dicatur non esse elementaris naturae, idem de aquis illis erit censendum, utpote quod sicut secundum Strabum dicitur caelum empyreum, id est igneum, propter solum splendorem, ita dicetur aliquod caelum aqueum, ob solam diaphancitatem, quod est supra caelum sidereum. Posito etiam quod firmamentum alterius sit naturae praeter quatuor elementa, adhuc potest dici aquas distinguere, si per aquam, non elementum aquae, sed materiam corporum informem intelligamus : quia secundum hoc, quidquid est inter corpora, dividit aquas ab aquis. Si vero per firmamentum intelligatur pars acris in qua nubes condensantur, sic aquae super firmamentum exsistentes, sunt quae vaporaliter resolutae super aliquam partem aeris elevantur. Intelligendo demum per firmamentum caelum stellatum, per aquas has intelligendum est caelum totum diaphanum, scilicet nona sphsera : quam aliqui dicunt primum mobile, quod revolvit inferiores caelos motu diurno, ut operetur per illum continuitatem generationis ; quemadmodum caelum sidereum per motum qui est secundum zodiacum operatur diversitatem generationis et corruptionis per accessum et recessum, per diversas virtutes stellarum.

Haec Thomas in Summa.

 

Idem Petrus :

Aquae (inquiens) illae frigidae sunt, non formaliter, sed effective seu virtualiter, et positae sunt supra firmamentum ad temperandum in inferioribus effectum ardoris corporum superiorum. Ideo autem aquae dicuntur, non quia de aqua factae sunt elementari, sed de parte clariori primae materiae, quae intelligitur nomine aquae. Nempe cum firmamentum ex duplici natura compositum sit, videlicet perspicua et luminosa, et ante omne difforme sit uniforme, oportet super firmamentum esse unum caelum totaliter perspicuum, aliudque totaliter luminosum, id est caelum crystallinum seu aqueum, et caelum empyreum.

Haec Petrus.

 

Richardus praeterea recitat hic opiniones praefatas, ad nullam declinans ; et addit, quod Augustinus tertiodecimo Confessionum videbatur sensisse aquas quae super caelos sunt, esse spirituales, seu angelos sanctos : idcirco in libro Retractationum hoc revocat.

 

At vero Albertus post multam argumentationem, auctoritati Scripturae rationem subiiciens, respondet fideliter :

Nobis (dicens) rationabilius videtur, quod supra duodecima distinctione ait Magister his verbis : Tria elementa permixtione confusa, circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeae naturae pertingit ; et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur moles illa, quae in inferiori parte spissior erat et grossior, in superiori vero parte rarior atque subtilior : de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas quae supra firmamentum esse dicuntur, hanc opinionem sequentes, dicimus aquas super firmamentum esse certissime, propter caelum crystallinum seu aqueum, quod Sancti ibi esse dicunt. Et dicimus quod materia huius caeli est rarior atque nobilior illius informis primordialis materiae pars. Dispositio autem materialis ad formam, ratione cuius disponitur et aptatur esse super firmamentum, est perspicuitas uniformis per totum, sicut aqua per totum perspicua est, et sicut crystallus. Forma vero per quam ad locum super firmamentum determinatur a Deo, est luminositas uniformis : per hanc namque est nobilior firmamento, atque secundum ordinem natura ; super illud locata.

Haec Albertus.

 

Verum, ut tetigi, caelum illud non potest dici luminosum luminositate perceptibili oculo corporali, alioqui indesinenter excluderet noctem a terra. Et quamvis Albertus praetacto respondeat modo in Summa, nihilo minus libro de Coaequaevis conscripsit : cum caelum non habeat motum, nec potentias, nec qualitates elementorum, non potest esse de elementorum natura.

 

At vero Durandus Thomam hic sequens :

Supra lunam, ait, non est locus generationis et corruptionis. Unde Philosophus loquitur, quod super orbem lunae non est malum. Si autem supra caelum stellatum essent aquae elementares, esset ibi locus generationis et corruptionis. Si etenim aquae essent inter duas sphaeras caelestes, possent per motum caelestium corporum calefieri et rarefieri ultra quam congruit formae aquae ; sicque eis corruptis aliquid generaretur, ut aer aut ignis : quod ibi fieri nequit. Non ergo sunt ibi aquae verae.

Haec Durandus.

 

Verumtamen haec ratio non convincit. Nam multi dicunt quod nona sphaera sit mobile primum. Et quamvis ponatur decima sphaera mobilis, dici posset quod aqua inter eam et octavam sphaeram locata, sic esset disposita, quod tali motu alterari non posset, quemadmodum nec octava sphaera a nona, sed simul circumvolverentur.

 

Denique circa praehabita Antisiodorensis multa conscribit, quae in introductis continentur. Et sequitur textum ac Moysen magis quam Aristotelem, ponendo intervalla dierum et opus creationis processisse opus distinctionis, opus quoque distinctionis opus ornatus, et de prima illa informi materia facta esse caelestia corpora.

 

At vero Scotus quaerit hic, an corpus caeleste sit simplex essentia. In cuius quaesiti responsione inducit, utrum in corporibus caelestibus sit materia. Ad quod respondendo, inserit et hoc, an orbes caelestes sint animati. Quantum ad primum, testatur : Aliter videtur hic respondendum secundum philosophos, et aliter secundum theologos. Secundum intentionem namque Philosophi, cum omnis potentia passiva materiae sit potentia contradictionis, ut dicitur nono Metaphysicae, et quodcumque sempiternum sit necessarium, et ita nequaquam in potentia contradictionis, caelum quoque secundum ipsum Philosophum sit sempiternum, sequitur quod secundum ipsum, nihil sit in caelo exsistens in potentia contradictionis, atque per consequens nec habens materiam : quam si haberet, formaliter corruptibile esset, quemadmodum ignis. Dato enim quod non esset aliquod agens extra, quod posset ipsum corrumpere, quia non haberet contrarium, hoc non tolleret quin intra haberet principium corruptionis, quo res potest esse et non esse, ut ignis. Et in hoc videtur Averroes in libro de Substantia orbis, melius habere intentionem Philosophi, quam alii ponentes in caelo materiam.

Haec Scotus.

 

Cui obici possunt duo. Primum, quod ista responsio videtur incidere articulum Parisiensem damnatum, quo prohibetur sic responderi : Aliter dicendum est secundum Aristotelem seu naturalem rationem, et aliter secundum Scripturam seu fidem vel theologicam traditionem : quoniam talis responsio sonat ac si sint duae veritates sibi invicem contrariae, cum tamen verum consonet vero, nec aliquid veritati contrarietur nisi falsum ; et quidquid theologicae veritati repugnat, falsum est absolute. Secundum est, quia supra probatum est copiose, quod opinio illa Averrois exstat erronea, Aristoteli quoque contraria.

 

Insuper ait Scotus :

Secundum theologos ponenda est in caelo materia, quoniam chaos, quod ponunt attigisse usque ad caelum empyreum, erat materia omnium corporalium contentorum sub caelo empyreo ; imo poneretur ibi materia secundum se, et quantum est ex se eiusdem rationis, sicque caelum quantum est ex maleria sua, corruptibile esset.

Sed huius dicti contrarium iam supra innotuit. Quid vero de animatione caelorum Scotus loquatur, infra pandetur.

 

Postremo de his scribit diffuse Guillelmus prima parte libri de Universo, sequens et ipse fideliter Moysen sanctum, ex divina inspiratione locutum, magis quam Aristotelem condemnatum, humana ratione in multis deceptum :

Declarabo, inquiens, firmamentum factum esse in medio aquarum, atque dividere aquas ab aquis, utpote abyssum illam quae implevit totam concavitatem caeli einpyrei usque ad terram. Factum quippe, locatum et ordinatum est firmamentum hoc in medio corporum extremorum, id est in medio mundi, puta in medio spatio quod est inter caelum empyreum et terram : et hoc medium fuit aquarum. Quod si quis dicat aquas illas supra firmamentum supervacue esse, respondebo quod sicut in mundo isto inferiori non sunt supervacuae aquae ex quibus facti sunt pisces, qui et conservantur in aquis : sic nec consumpta ; nec supervacua ; sunt aquae superiores, ex quibus formati sunt caeli ; quos et verisimile est conservari in aquis illis, sicut ex ipsis sunt generati. Denique concordant haec opinioni dicentium caelos esse ex aquis illis per congelationem earum vehementissiniam et obdurationem fortissimam instar crystalli. Unde et crystallinae substantiae eos esse sunt opinati, sed longe nobilioris atque subtilioris quam crystallus terrestris.

 

Verumtamen hoc potius dicitur, quoniam color crystallinus secundum vulgi opinionem apparet in eis, color quoque sapphireus vel hyacinthinus, iuxta illud in Exodo : Subter Deum Israel erat quasi opus lapidis sapphirini, quasi caelum quando serenum est. Impossibile autem videtur ut vere crystallinae substantiae sit aliquod caelorum per congelationem ex medio aquarum. Congelari enim non videtur aqua, nisi ex vehementia frigiditatis ; neque congelatio aliud est, quam frigiditatis excessus. Qualiter autem congelatum fuisset medium illud aquarum, remanentibus extremis in temperantia suae naturae, praesertim cum superiores paries omnium aquarum prius congelentur, et ob id superior pars, aquae prius debuit congelari ? Amplius, crystallina substantia plus est terrestris quam aquea. Substantia quippe crystalli omniumque gemmarum, non est nisi cinis, caloris vehementia resolutus seu liquefactus, et post modum congelatus : nam per contritionem aut comminutionem resolvuntur in cinerem. Idem est sentiendum de vitro. Rursus, si substantia caelorum esset crystallina, quasi incomparabiliter ponderosior esset quam tota terra : quare nec super ignem, nec super aerem stare posset. Adhuc, cum ignis impleat concavitatem caeli lunaris usque ad aera, quomodo stabit contiguum tanto igni caelum lunae, si crystallina est eius substantia ? Itaque propter similitudinem apparitionis et visus parvitatem, ac propter stabilitatem et soliditatem substantis caelorum, dictum est caelum crystallinum. Est quippe crystallus difficillima ad liquefaciendum atque secandum. Forma ergo caelorum, quam medium illud aquarum in sua suscepit materia, distinctae naturae est a formis elementorum et elementatorum : ideo nec a calore, neque frigiditate exstat passibilis.

 

Praeterea, mirum cur quidam mirantur esse super caelos aquas huiusmodi, cum nullus miretur aut horreat ignem esse sub aquis, imo sub terra, sicut apparet ex locis naturalium balneorum, et ex inundationibus ac quasi diluviis ignis, quae ex montibus tribus erumpunt, puta Vulcano, Etna, Chimaera : quod non est minus contra naturam, quam aquas super caelos consistere. Nec dici potest quod ibi fuerunt repositae propter diluvium tunc futurum, et ut aqua pluviarum inde descendat. Impossibile enim est aquam inde descendere, eo quod caelum omnino sit solidum ; nec infra mille annos posset in terram pertingere, ut in libro de Profunditate caelorum ostensum est. Nec dicendum est quod sint ibi veluti in thesauris, eo quod scriptum sit : Ponens in thesauris abyssos. Nam et simili modo in libro Iob fertur : Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis adspexisti ? Atque in Psalmo : Qui producit ventos de thesauris suis ; cum tamen venti non sint nisi dum flant.

 

Ideo dico, quod aquae quae super caelos sunt, non sunt ibi in forma aquarum quae circa nos sunt, sed ex eis regio illa quae caelo empyreo circumtegitur, sic est facta, ut sit amoena et salubris, atque per omnem modum apta habitatio glorificandis hominibus, conveniensque immortalitati ac impassibilitati vitae eorum, sicut quibusdam forsan videtur. Nempe cum homines in aquis quae hic sunt, vivere nequeant, necesse est regionem superiorum aquarum sic esse dispositam, ut requirit salubritas immortalitatis et incorruptionis futurae post resurrectionem mortuorum. Convenientius namque videtur ut regio illa sit habitatio hominum glorificandorum, quam substantia caeli empyrei, ut quidam forsitan opinantur, cum caelum empyreum ob suam soliditatem spirationi et respirationi nequeat deservire. Quare si spirabitur et respirabitur in illa vita, habitatio illa infra caelum empyreum sola videtur conveniens glorificandis hominibus. Denique pulchritudo ac splendor caeli empyrei magis digna est conspici, quam calcari. Imo cum caelum illud sit tectum totius mundi, non convenit ut subsit habitantium pedibus, sed ut superemineat eorum capitibus. Ergo aquae illae iam versae sunt in corpus tale, quale iam dixi ; aut vertentur, dum homines glorificandi fuerint glorificati, et transferentur in altum.

Haec Guillelmus.

 

Qui in his intricatus videtur et singularis opinionis, dicendo caelos factos ex aqua illa primordialiter condita, et tamen distinctae esse naturae ab elementis seu aqua inferiori. Et multa superius tacta contra hoc obici queunt. Quod vero subiungit de caelo aqueo, quod erit habitatio hominum glorificatorum, videtur dissonare a communi doctrina Sanctorum, dicentium quod in ipso caelo empyreo morabuntur. Verum hoc ad quartum Sententiarum est reservandum. Apparet quoque quod senserit, quod caelum empyreum caelumque aqueum de quo loquitur, splendebunt luce perceptibili visu exteriori. Quod demum ait, versas aut vertendas esse aquas illas in corpus quod erit habitatio glorificatorum, dubium habet qualiter facta sit aut fiet versio illa, an per corruptionem et expulsionem prioris forma ; substantialis. Et multa circa hoc inquirenda occurrunt. Loquitur tamen caute, non quasi secundum propriam, sed aliorum opinionem, et forsan non audens exprimere evidenter quod sentit : quia revera illa opinio est inepta, nec aliquod caelum nimis dignum est, ut in eo detineantur qui Deo beatifice perfruuntur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, An caelum stellatum seu firmamentum sit de natura elementorum.

 

Quod sic, videtur ex littera Genesis, et ex verbis Magistri in textu, imo auctoritate eorum quos allegat.

 

In oppositum videtur auctoritas magni Dionysii, quarto capitulo libri de Divinis nominibus affirmantis : Caeli et sidera ingenerabilem et invariabilem habent substantiam.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Circa hoc fuit diversa philosophorum opinio. Omnes namque ante Aristotelem dixerunt caelum esse de natura quatuor elementorum. Quod Aristoteles primo improbavit, dicens caelum esse sine gravitate et levitate aliisque contrariis, ut patet primo Caeli. Et propter efficaciam rationum eius, posteriores philosophi consenserunt ei. Unde nunc omnes opinionem eius sequuntur. Expositores quoque Scripturae diversificati sunt, secundum quod diversorum philosophorum doctrinis in philosophia eruditi fuerunt. Basilius namque et Augustinus et plures Sanctorum, sequuntur in philosophicis quae ad fidem non spectant, opiniones Platonis : et ideo ponunt caelum de natura quatuor elementorum. Porro B. Dionysius fere ubique Aristotelem sequitur, ut patet diligenter inspicienti libros ipsius. Hinc quarto capitulo de Divinis nominibus secernit caelestia corpora ab inferiorum natura, ut patet in auctoritate eius praeallegata : cui consentio.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte, quaestione sexagesima octava :

Considerando, inquit, superficie tenus litteram Genesis, posset quis imaginationem concipere similem imaginationi antiquorum philosophorum, dicentium aquam esse corpus quoddam infinitum, et omnium corporum aliorum principium ; quod corpus immensum posset accipere aliquis nomine abyssi, cum dicitur quod tenebrae erant super faciem abyssi. Dicebant quoque, quod caelum sensibile quod videmus, non continet intra se omnia corporalia, sed est infinitum corpus aquarum supra et extra caelum. Et iuxta hoc diceretur quod firmamentum dividit inter aquas superiores et inferiores. Sed quia haec opinio rationabiliter reprobatur, non est Scriptura sic intelligenda. Idcirco dicendum, quod Moyses rudi populo loquens, atque eorum imbecillitati condescendens, illa tantum proposuit eis, quae sensui manifeste apparent. Aer autem non ita aperte ab omnibus percipitur sensu, ut aqua et, terra. Ut tamen veritatem capacibus exprimeret, dat locum intelligendi eumdem, significans ipsum quasi aquae connexum, dicendo : Tenebrae erant super faciem abyssi. Per quod datur intelligi, super faciem aquae esse aliquod corpus diaphannm, quod est subiectum lucis et tenebrarum.

Amplius, Empedocles dixit stellatum caelum ex elementis esse compositum, non tamen dissolubile esse : quia in eis non est lis, sed amicitia tantum. Alii dixerunt firmamentum esse de natura elementorum, non quasi ex elementis compositum, sed quasi simplex elementum, ut Plato, qui dixit corpus caeleste elementum ignis exsistere. Quidam posuerunt caelum non esse de natura elementorum, sed esse quintum corpus, ut Aristoteles.

Haec Thomas in Summa.

Cui obici potest, quod Plato perhibuit stellas esse de ignis natura, ipsosque orbes de aqua, ut et infra patebit.

 

Idem Petrus :

Plato, inquiens, in Timaeo asseruit, quod sphaera ignis est caelum, qui non habens altius quo ascendat, revolvitur in circulum.

 

Concordat quoque Richardus :

Aliqui (dicens) posuerunt caelum igneae esse naturae, imo ipsum ignem in sphaera sua, non ponentes aliquam quintam naturam corpoream simplicem. Cuius opinionis videtur Martianus fuisse, dicens quod mundus constat ex quatuor elementis instar sphaera globatus ; Plato etiam in Timaeo, et Augustinus decimo de Trinitate, ubi videtur abiicere opinionem ponentium quintum corpus super quatuor elementa. Sed istud est contra Aristotelem et Commentatorem, contra Avicennam ac Algazelem : et quod maius est, contra rationem. Quod primo probatur per motus naturam. Quodlibet quippe elementum habet proprium motum et rectum, neque possibile est unum corpus habere duos motus naturales. Caelum autem naturaliter movetur motu circulari. Secundo, per naturam caelestium corporum. Experientia docet quod Saturnus infrigidat, luna humectat, ignis vero calefacit et siccat. Ergo Saturnus et luna non sunt igneae naturae : igitur nee caelum in quo luminaria ista consistunt. Sol demum calefacit atque desiccat, terra infrigidat, aer et aqua humectant : sol ergo non est naturae terreae nec aqueae neque aeriae. Tertio, ex parte mixtionis elementorum. Elementa enim habent contrarias qualitates. Contraria vero nunquam conveniunt ad aliquid unum constituendum : imo a se diffugiunt, nisi per aliquid sublimatum super contrarietatem concilientur. Ergo est corpus quintum, non habens contrarium. Quarto, ex parte salvationis elementorum. Unum elementum non est per se salvativum, sed potius corruptivum alterius ; et tamen unum elementum renuit separari ab alio, ut patet in clepsydra, in qua dum obturatur foramen superius, ne aer possit intrare, aqua non descendit per inferiora foramina : ergo hoc est ex influentia corporis superioris.

Haec Richardus.

 

Concordat Udalricus.

 

Albertus quoque :

Firmamentum, ait, duobus dicitur modis. Primo, a firmitate naturae naturaliter incorruptibilis, quoniam tota natura sua est a contrariis aliena, et a contrariorum actione et passione immunis : unde secundum Philosophum, non recipit peregrinas impressiones. Sicque totum corpus quod dicitur quinta essentia, a luna supra, dicitur firmamentum, atque in decem comprehenditur caelis, videlicet sphaeris septem planetarum, et caelo stellarum fixarum, caeloque crystallino, et caelo empyreo. Secundo dicitur firmamentum a firmitate standi ac distinguendi inter aquas : sicque solum caelum stellatum firmamentum vocatur. Itaque sol et luna aliique planetae sunt in firmamento primo modo accepto, iuxta illud Genesis : Fecit Deus duo luminaria, et posuit ea in firmamento caeli ; itemque, Fiant luminaria in firmamento caeli.

 

Praeterea caelum, secundum Augustinum, non est de natura aquae deorsum fluxibilis, sed est ex aqua quae propter naturam puritatis in substantia, et perspicuitatis in dispositione materiali, ac luminositatis in profundum sui, per opus distinctionis sita est super caelos, ut ex ea formarentur caelestia, sicut. est dictum. Et illa aqua nullum est elementum, nec in ea sunt humidum et frigidum coniuncta in elementi complexione, sed confusa ut omnes aliae qualitates. Nec materia illa ad formam caeli est determinata, nisi puritate substantiae et perspicuitate ac luminositate. Nec caelum est igneum, quamvis Plato et Democritus hoc dixerunt. Est tamen compositum ex essentialibus partibus, scilicet ex forma et materia, et resolubile in easdem resolutione rationis, non reali. Per opus quippe distinctionis divinae materia caeli determinata est ad suam formam, sicut et alia quae Deus creavit. Verumtamen Aristoteles asserit caelum esse simplex, quia non constat ex contrariis, neque ex elementis.

 

Sed obici potest, quoniam Ptolemaeus in Almagesti, et Albumasar in Introductorio suo, dividunt stellas, et dicunt aliquas esse graves, ut Saturnum, Iovem et Martem ; quasdam vero leves, ut lunam, Mercurium, Venerem ; gravissimas autem, quae sunt in caelo stellato. Gravia vero et levia ex contrariis constant et elementis. Macrobius quoque suam sic incipit philosophiam : Mundus ex quatuor constat elementis, iisdemque totis.

Idem loquitur Martianus.

 

Et respondendum, quod grave et leve dicuntur dupliciter, utpote a natura et ab actu. A natura, ut quae ex contrariis sunt composita. Ab actu, ut velox et tardum, prout sexto Physicorum dicit Philosophus :

Velox dividit tempus, tardum autem magnitudinem. Velox quippe in tempore parvo transit spatium multum, tardum autem in tempore magno spatium parvum. Sicque stellae dicuntur veloces et tardae atque tardissimae. Sicque tarda et velocia ex contrariis composita non sunt. At vero Macrobius totus fuit Platonicus : idcirco Platonem sequens hoc dixit. Aristoteles vero Peripateticus improbavit illam opinionem, necessariis argumentis probans quod materia corporis caelestis non est in potentia nisi ad ubi.

Haec Albertus in Summa.

 

Praeterea Bonaventura diffuse scribit circa haec, dicens in primis philosophos communiter posuisse, quod corpora caelestia non sint elementaris naturae ; sanctos vero doctores voce tenus sensisse contrarium. Quos tamen concordat, dicendo quod Sancti corpora illa dixerunt elementaris naturae propter similitudinem in claritate, diaphaneitate, effectibusque quibusdam, non propter veritatem naturae specificae.

Conformem concordandam tangit Albertus, dicens :

Aristoteles ait quod antiqui dixerunt caelum igneum esse. Et hoc, ut ipse subiungit, quoniam omne corpus inflammans aut inflammatum inflammatione activa seu passiva aut utraque, ignem vocabant. Videntesque omne corpus caeleste suo lumine esse inflammans aut inflammatum, asserebant igneum esse. Et hic non est ignis qui est elementum, sed qui est lumen aut lux.

Haec Albertus.

 

Verumtamen, si ea quae Magister in textu conscribit pensentur, patebit quod concordantia ista non sit nisi ad hominem sive ad aerem, cum certum sit Platonem et Platonicos antiquiores quoque sensisse, quod corpora caelestia sint vere elementaris naturae ; atque hoc ipsum Augustinum, Basilium, Bedam, Damascenum, aliosque praeallegatos sensisse, ut S. Thomas vere et plane enarrat, et infra ex verbis clarebit S. Ambrosii.

 

Porro Alexander :

Caelum, inquit, stellatum videtur ex eadem esse informi materia de qua dicitur Genesis primo : Spiritus Domini ferebatur super aquas ; non tamen ex eadem materia propria : imo sicut differt caelum crystallinum a firmamento, et aquae inferiores differunt a firmamento, ita differunt propriae horum singulorum materiae.

Quae responsio brevis est et satis obscura, sed ex praetactis eius verbis clarius innotescit.

 

Praeterea Parisiensis libro de Universo, prima parte :

Generatio, inquit, noveni caelorum, ex aquis est facta, id est ex materia quae erat inter caelum empyreum et terram. Alioqui quid factum esset de aqua illae Non enim per motum localem translata est ad alium locum, cum non fuerit tunc alius locus. Cumque impossibile fuerit eam remansisse in loco in quo nunc sunt caeli novem, cum totum hunc locum caeli hi occupent, constat eam per corruptionem transisse in generationem caelorum. Quod fieri in instanti nequivit : alias eadem materia simul et semel sub pluribus substantialibus formis stetisset. Hinc aliter facta est generatio caeli primi, puta empyrei, et ceterorum caelorum. Ego autem intendo hic litteram Moysis planam defendere.

Habet autem quaestionem, a qua parte inceperit generatio caelorum. Estque verisimile quod caelum quod vocant aplanum, primum creatum fuerit, id est in prima parte dici, deinde caelum fixarum stellarum quasi in parte secunda, tertio caelum Saturni, et ita donec veniatur ad caelum lunae. Quod etiam videtur requirere ordo dignitatis et nobilitatis caelorum. Idem enim est ordo caelorum in dignitate et nobilitate, et in situ seu altitudinis positione, et secundum Alpetragium, etiam in velocitate et tarditate. Quibusdam quoque videtur, quod virtutes et operationes alliorum caelorum inferioribus influunt caelis. Aliqui tamen potius opinantur, quod omnes caeli isti sint simul formati, eo quod Deus propria virtute per se fabricatus est eos. Sicque nomine firmamenti, horum caelorum congeries designatur.

Haec Guillelmus.

Qui de his scribit prolixe, et inquisitorie magis quam assertorie, atque diversas tangit opiniones.

 

Postremo, omnibus iam praetactis rite pro posse pensatis, securius reor textum Geneseos ac sanctos sequi doctores, et ipsam canonicae Scripturae defendere veritatem. Certum est autem, excellentiores sanctos doctores, tam Latinos quam Graecos, Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Gregorium, posterioresque multos, videlicet Bedam, Strabum, Rabanum, Alcuinum Albinum, et inter Graecos Basilium, Chrysostomum, Gregorium Nyssenum, Ioannem Damascenum et alios plures, ita egisse, ita quod omnes hi senserunt, scripserunt et fassi sunt corpora caelestia elementaris esse naturae ; opinionem quoque illam, quod sint altioris speciei et quintae essentiae, ex intentione redarguisse, prout ex praeallegatis ostenditur. Nam et B. Ambrosius in suo fatur Hexaemeron : De natura et qualitate substantiae caeli quid enumerem ea quae disputationibus suis philosophi texuerunt, cum quidam asserant illud ex quatuor clementis compositum, alii quintam quamdam naturam novi corporis ad constitutionem eius inducant, atque confingant aethereum esse corpus, cui neque ignis admixtus sit, neque aer, nec aqua, nec terra, quia huiusmodi elementa proprium habent motum, usum et cursum ? Sed non ista opinio propheticae potuit obviare sententiae, quam et Christus in Evangelio approbavit : qua dicitur, Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli ; ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent. Nil igitur agunt qui ad defendendum caeli perpetuitatem, quintum corpus aethereum introducunt, cum videant unius membri partem dissimilem ceteris labem corpori magis afferre. Haec Ambrosius. Ita et Augustinus libro de Trinitate : Quidam praeter humum et humorem, aerem et iguem, quintam nescio quam inducunt essentiam.

 

Argumenta demum Philosophi non videntur magni vigoris, cum et elementa superiora, quibus naturaliter convenit sursum moveri, naturaliter moveantur deorsum in generatione mixtorum : quibus per comparationem et respectum ad universalem naturam, et propter conservationem boni universi, convenit moveri deorsum, sicut et aquae aliquando convenit naturaliter moveri sursum, etiam ultra particularem suae naturae proprietatem ad vacuum evitandum. Denique posset defendi, caelum sic esse contemperatum, seu naturas et proprietates elementorum sic esse contemperatas in caelis caelestibusque corporibus, ut nec sursum nec deorsum moveri sit eis naturale, sed orbiculariter circumvolvi, praesertim per respectum ad totius universi naturam consistentiamque servandam. Sed et igui sub orbe lunae non violenter, sed naturaliter, convenit circulariter circumferri.

Quamvis etiam Guillelmus et alii quidam testentur corpora caelestia esse formata ex informi et confusa illa materia primo creata, quae quandoque nomine aquae significatur, et a terra usque ad caelum empyreum protendebatur, secundum Magistrum in littera, et eos quos ipse allegat ; non tamen fatentur quod ex aqua elementari sint procreata. Haec breviter tetigisse reor sufficere, quia materia infra certitudinem est, nec expedit in ea aliquid incaute asserere. Propter quod libro secundo, capitulo sexto, asserit Damascenus : Substantiam caeli nimium quaerere non oportet, ignotam nobis exsistentem.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, Quot sint caeli.

 

Videtur quod tantum sint tres, quia Apostolus raptum se protestatur usque ad tertium caelum, et hoc fuit caelum supremum. Rabanus vero ponit septem caelos. Cui obicitur quod septem sunt caeli planetarum, et octavum est caelum stellatum, nonum vero caelum crystallinum ; et aliqui addunt decimam mobilem sphaeram, ut Thebit, quod et Thomas supra secutus est.

 

In contrarium sunt quae habentur in littera.

 

Ad haec respondet Albertus :

Damascenus libro secundo, capitulo sexto, ponit decem caelos, puta empyreum, aqueum et stellatum, septemque orbes planetarum.

 

Sed quaerendum quomodo intelligatur illud Deuteronomii : En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli. Ubi Rabanus ait in Glossa : Aliqui dicunt tres esse caelos, videlicet aerium, aethereum atque sidereum ; aliqui septem, utpote aerium, aethercum, olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum. Nempe secundum Rabanum, ad esse caeli duo requiruntur : primum, quod ubique circulariter aliquod corporum simplicium contineat ; secundum, quod sit perspicuum, receptivum luminis ac dativum. Hinc aqua et terra cum non contineant aliquod corpus simplex, nec receptiva sint luminis, nec dativa, non sunt caeli. Sed tot, secundum Rabanum, sunt caeli, quot modis contingit multiplicari perspicuum circulariter aliquid continens simplex. Tale vero perspicuum aut est receptivum luminis, aut dativum ; aut motum, aut non motum ; et aut uniforme in lumine, aut non uniforme. Si est dativum luminis uniforme et non motum, sic est caelum empyreum. Si vero est dativum luminis uniforme motum, sic est caelum crystallinum seu aqueum. Si est dativum luminis non uniforme et motum, sic est firmamentum. Qui tres caeli ad quintam spectant essentiam. Porro quarta combinatio esse nequit, puta non uniforme immotum, quoniam omne non uniforme movetur. Quod si sit luminis receptivum, non dativum : aut recipit illud separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter, aut hoc est secundum circulum superioris superficiei, quae est in forma convexi, aut secundum circulum inferioris superficiei. Si secundum circulum superioris superficiei, quae est in forma convexi, ita est igneum caelum seu sphaera ignis. Ignis namque est corpus inseparabiliter recipiens lumen, cum in Topicis dicat Philosophus, quod ignis in propria natura lux est. Atque ut loquitur Avicenna, ignis secundum superficiem suam superiorem seu exteriorem, ubique tangit cameram caeli lunae. Si vero secundum superficiem inferiorem, quae est in forma concavi, sic est caelum olympium, ab όλον quod est totum, et λάμποζ, lucidum : quasi totum lucidum ; a quo etiam dicitur limpidum, quod est clarum. Si autem receptivum est luminis separabiliter, est caelum aerium. Aer quippe praesente lumine illustratur, quo subtracto obtenebratur. Quod tamen secundum Rabanum, in duo dividitur. Si enim accipitur aer in regione seu parte sua inferiori, vocatur proprie caelum aerium, iuxta illud Matthaei : Volucres caeli comederunt illud ; atque illud Danielis : Benedicite, omnes volucres caeli, Domino. Si vero sumatur aer secundum partem suam superiorem inflammabilem ex motu astrorum vicinitateque ignis, sic Rabanus vocat illud aethereum : quia ut ait Philosophus primo Meteororum, antiqui omne corpus simplex inflammans et inflammabile vocaverunt aethera.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas :

Caelum inquit, dici potest aut solum ab aliqua proprietate caelesti, aut a proprietate pariter et natura. Natura namque corporis caelestis est, ut separatum sit a corruptione atque contrariis ; proprietates vero eius praecipue attenduntur in altitudine situs et participatione claritatis. Si igitur nominetur caelum a natura atque caelesti proprietate, sic est triplex caelum : quorum unum est uniforme et immobile, puta empyreum ; secundum uniforme ac mobile, nt caelum crystallinum ; tertium difforme et mobile, ut caelum stellatum. Si vero dicatur a proprietatibus ipsis caelestibus tantum, sic erit quadruplex caelum. Sunt etenim duo elementa, qua simul claritatem participant lucis et altitudinem situs, videlicet aer et ignis : in quorum utroque distinguitur pars superior quantum ad convexum sphaera ipsius, pars quoque inferior quantum ad concavum. Pars ergo superior ignis dicitur caelum igneum, quoniam ignis ibi purissimus est, propriam servans naturam ; pars autem eius inferior dicitur caelum olympium, a monte Olympo in Macedonia sito, qui ultra nubes porrigitur. Superior demum pars aeris dicitur caelum aethereum, ob eius inflammationem ex ignis propinquitate, quia ut dicitur primo Caeli et mundi, aether est corpus velocis motus, cito inflammabile et inflammans ; inferior autem pars aeris dicitur caelum aerium, in quo est natura acris nobis noti, atque in nostrum provenientis usum.

Itaque caelum superbeatissima Trinitatis dicitur metaphorice ipsa celsitudo maiestatis divinae. Caelum quoque, quamvis ex natura sua habet partem superiorem et inferiorem, non tamen in duplex caelum dividitur, quoniam alterabile non est, sed in utraque sui parte unius manet dispositionis atque naturae. Imo caeli septem planetarum sub caelo includuntur stellato, quia in hoc omnes conveniunt cum fixarum sphaerae stellarum, quod habent difformitatem in partibus, eo quod aliqua pars eorum est lucida, ut stella, et altera pars diaphana, ut reliquae partes orbis. Porro cum triplex distinguitur calum, intelligitur, secundum Glossam, triplex genus visionis, triplexve hierarchia. Vel dicitur triplex caelum, quod naturam habet calestem ; sicque tertium caelum consistit empyreum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in prima parte, quaestione sexagesima octava, respondendo ad istud, utrum sit tantum unum caelum an plures :

De hoc, inquit, videtur quadam esse diversitas inter Basilium atque Chrysostomum. Chrysostomus namque dicit non esse nisi unum caelum. Quod vero pluraliter dicitur, Laudate eum, caeli caelorum : est propter proprietatem linguae Hebraeae, in qua consuetum est ut caelum pluraliter tantum significetur, sicut et in Latino quadam nomina singulari numero carent. Porro Basilius, sequensque eum Damascenus, plures esse caelos testantur. Verum ista diversitas vocalis est potius quam realis. Chrysostomus quippe unum caelum nominat, totum quod est super aquam et terram. Sed quia in corpore isto multa sunt distinctiones, Basilius asserit plures esse caelos. Damascenus vero vocat caelum aerium, totum spatium quod est ab aquis usque ad orbem luna. Ponit quoque caelum sidereum, et tertium usque quod raptus est Paulus. (Cetera ut supra.)

Haec Thomas in Summa.

 

At vero Petrus :

Caelum, ait, dicitur a celando. Hinc caelum vocamus, quod habet virtutem universalem continendi et celandi hunc mundum inferiorem. Aut ergo habet virtutem incorruptibilem, et sic proprie dicitur caelum ; aut corruptibilem, sicque ignis et aer dicuntur caelum : et utrumque dupliciter, utpote secundum partem sui superiorem et inferiorem (ut patuit).

Haec Petrus.

 

Insuper Richardus respondens ad istud, Utrum omnia luminaria caelestia, utpote sidera et planetae, posita sint in uno corpore continuo :

Ad istam (asserit) quaestionem dicunt nonnulli, quod imo, dicentes luminare non aliud esse quam partem caeli in qua congregata est lux multa, quoniam caelum in partibus quae luminaria appellantur, magis receptivum et retentivum est luminis. Quibus consentire videtur Philosophus, dicens stellam esse densiorem sui orbis partem. Dicunt quoque, quod distinctio orbium inter se non est propter distinctionem formarum in specie diversarum, quemadmodum distinguuntur inter se elementa, nec ex discontinuatione superficierum, sed ex diversitate motuum, quae non discontinuat corpus subtile et ad motum habile, ut manifeste videmus in aqua, quando secundum varias sui partes movetur ad positiones diversas. Non enim repugnat, corpus naturaliter esse fluxibile et unam eius partem ab alia dividi posse ac denuo posse continuari, nec tamen eius materiam naturaliter posse sua forma privari. Et talem dedit Deus naturam corpori quinto.

 

Alii dicunt, quod corpus caeleste sit solidum neque scissibile, cum scriptum sit : Caeli solidissimi sunt quasi sere fusi. Philosophus quoque secundo Caeli probat, quod stella non movetur ab una parte orbis ad aliam, quoniam caelum scinderetur : quod habet pro inconvenienti. Hoc item multi rationabiliter videntur defendere, quoniam si fluxibiles et scissibiles essent, corruptibiles viderentur : ideo dicunt, quod illa contrarietas motuum esse non valet cum continuatione sphaerarum. Sunt ergo sphaerae caelestes inter se contiguae, non continuae ; et deferens planetae, cuius circumferentia est inter convexum et concavum sphaerae, contiguus cum parte sphaerae ipsum ambiente, et cum illa quae ambitur ab ipso ; et epicyclus, cuius centrum et circumferentia est inter convexum et concavum deferentis, contiguus cum partibus deferentis ; et planeta, cuius centrum et circumferentia est inter convexum et concavum epicycli, contiguus epicyclo.

 

Si autem obiciatur, quod iuxta istam opinionem, ex confricatione caelestium orbium in suo motu sonus causaretur seu melodia ; dicendum, quod quidam hoc concesserunt, dicentes aures nostras ab exordio nativitatis ita repleri sonitu illo ut a nobis discerni non valeat, sicut aerarii discernere nequeunt inter vocem atque silentium propter dispositionem consuetudinis auditus eorum et impressionem ex sonitu malleorum. Sed hoc Philosophus secundo Caeli reputat ridiculosum. Alii dicunt, quod ibi est sonus harmoniae, non tamen tam magnus ut ad nostras perveniat aures. Ad quod allegant illud Iob : Concentum caeli dormire quis faciet ? Verum ista opinio nulla est, et male exponit scripturam : quia scriptura illa intelligitur de concentu Sanctorum in caelo empyreo post Resurrectionem, sumendo continens pro contento. Vel concentus ille est proportio motuum caelestium corporum.

Haec Richardus.

 

Quidam praeterea, quos sequitur Thomas de Argentina, ponunt septemdecim orbes seu caelos, videlicet empyreum, decimam sphaeram, quam primum mobile nominant, caelum crystallinum, firmamentum, septem orbes planetarum, tria interstitia ignis, et tria interstitia aeris.

 

Amplius Bonaventura aliter a praeinductis videtur sentire :

Secundum communem (dicens) positionem loquentium in hac materia, tam naturalium quam mathematicoriim, luminaria in orbibus collocantur diversis. Quae distinctio orbium, secundum eos qui melius intelligunt, non venit ex distinctione formarum, quemadmodum distinguuntur aer et aqua ; nec ex discontinuatione superficiei, sicut distinguitur lapis a lapide ; sed a diversitate motuum, quae non tollit continuitatem a corpore subtili habilique ad motum ; ut manifeste patet in aqua, quando secundum varias sui partes movetur ad positiones diversas, atque in aere. Itaque secundum istam opinionem dicendum, luminaria caeli posita esse in pluribus orbibus, tamen in corpore uno, quod Scriptura nominat firmamentum, dicens : Fiant luminaria in firmamento caeli.

 

Verum his obici potest.

Primo, numerus in corporibus eiusdem natura ; procedit ex divisione continui ; sed orbes planetarum sunt septem ; ergo sunt discontinui.

Secundo, impossibile est duo corpora quae moventur diversis disparatisque motibus, secundum suum totum esse continua : orbes autem planetarum, secundum astronomos, moventur motu directe contrario motui firmamenti aut ultimae sphaerae.

Tertio, si omnia luminaria posita sunt in corpore uno continuo, ergo omnia sunt sidera fixa, et nulla erratica.

 

Dicendum ad primum, quod numerus ille consurgit ex divisione continui, quo numerantur corpora eiusdem natura ; in genere entium ; non autem est verum de numero quo numerantur corpora in genere mobilium : imo ad hunc sufficit sola distinctio motuum.

Ad secundum dicendum, quod verum est hoc in corporibus solidis, non in raris atque subtilibus : cum manifeste habeat instantiam in aqua et acre, ut cum duo venti contrarii flant simul in acre, unus de super, alter de subter. Sicque caelorum distinctio magis attenditur secundum diversitatem proprietatum et motuum, quam secundum discontinuitatem corporum.

Ad tertium, quod non sequitur, quoniam in corpore eodem contenta possunt diversimode collocari, ita quod unum alligatur inseparabiliter, aliud non. Stellaeque fixae dicuntur immediate positae in sphaera octava, cuius motu moventur ; planetae vero in inferioribus orbibus sunt, qui moventur alio motu ; idcirco adspectui nostro errare videntur, dum contra viam superioris orbis incedunt.

Haec Bonaventura.

 

Contra cuius opinionem praesertim obicitur, quod inviolabili auctoritate Scripturae canonicae, caeli solidissimi sunt quasi aere fusi : propter quod unum et idem caelum in diversis partibus suis non videtur sic posse moveri contrariis motibus instar aquae et aeris seu consimilium subtilium mollium ac divisibilium corporum. Et de hoc inferius plus tangetur.

 

Amplius Scotus circa haec scribit :

Supponendum est, quod nulla stella habet proprium motum localem, ita quod moveatur motu alio quam motu orbis in quo est. Si enim locum mutaret recedendo a parte orbis in qua locatur, aliamque intrando : aut nihil ei succederet, et sic vacuum esset ; aut aliquid ei succederet, et sic corpus caeleste esset rarefactibile et condensabile ; aut posset scindi, recedenteque corpore scindente, rursus continuari ; vel si neutrum istorum concedatur, oportet quod stella mota semper sit simul cum alio corpore movente. Haec est intentio Philosophi secundo Caeli. Hinc sequitur, quod quaecumque stellae non sunt aeque distantes, non sunt in eodem caelo, quoniam alia et alia distantia diversis temporibus non potest esse per motum proprium stellae, sed tantum per motum caeli in quo ipsa est. Et si stella a stella distat difformiter, ergo caelum huius movetur difformiter a caelo alterius : ergo sunt caeli diversi. Moventur autem septem stellae seu planetae difformiter, ita quod non semper aeque distant a stellis fixis (quae fixae dicuntur, quoniam semper sunt inter se aeque distantes, atque eumdem situm ac figuram servantes) : ideo respectu omnium stellarum fixarum non oportet nisi unum ponere caelum. Necque reliquae septem semper inter se seque distant. Haec duo de inaequali distantia planetarum inter se et a stellis fixis, supponantur secundum considerationem astronomorum. Possibile enim est de locis planetarum per instrumenta certificari, de quorum uno tractat Ptolemaeus in Almagesti, distinctione quinta, capitulo secundo.

Et si obiciatur, quod radius visualis frangitur propter mediorum diversitatem, ergo non certificat de vero loco stellae : dico, quod saltem certificabit de loco stellae visibili ; et si stellae secundum locum earum visibilem aequaliter distent, ergo et secundum locum verum, quoniam loca visibilia nunc et tunc proportionabiliter habent se ad loca earum vera nunc et tunc, aut saltem non ita improportionabiliter ut possit esse tanta distantia locorum visibilium sine aliqua distantia locorum verorum. Et illa distantia ad propositum sufficit.

 

Ad minus ergo praeter caelum stellatum sunt septem orbes planetarum. Concedo quoque caelum superius caelo stellato, quia unius corporis tantum est unus proprius motus. Motus autem diurnus non est motus proprius caeli stellati, cum caelum stellatum moveatur alio motu, ut ex considerationibus est probatum. Non enim quaecumque stella fixa semper aeque distat ab immobilibus polis, neque etiam semper in temporibus aequalibus aeque distat a capitibus Arietis et Librae. Ergo motus iste diurnus est proprius alicuius alterius corporis superioris. Non enim movetur aliquod caelum proprio motu alterius, nisi illud alterum exsistat superius.

 

Consequenter, de eo in quo non omnes concordant, dubium est an unicuique planetae sufficiat unum caelum, sicque sufficiat ponere tantum novem caelos. Triplex quippe in motibus planetarum apparet differentia : una in latitudine, quia non semper planeta ab immobilibus polis aeque distat ; secunda in longitudine, quia diversi non aequaliter percurrunt zodiacum ; tertia in elevatione et depressione, quoniam idem planeta interdum plus propinquat centro terrae, quandoque plus distat, ut probat Ptolemaeus in Almagesti : ut apparet de Marte, quia dum est in auge, apparet notabiliter parvae quantitatis, respectu quantitatis quam videtur habere dum est in opposito augis. Probatur quoque de luna, quoniam ipsa et sole exsistentibus aeque prope caudam et caput Draconis, eclipsis non semper aequaliter durat, sed quandoque diutius, aliquando minus : quod esse non potest, nisi quia luna quandoque plus quandoque minus intrat umbram terrae, ita quod ubi transit diameter lunae, diutius moratur umbra, quoniam ibi est diameter umbrae longior quam alibi iuxta conum. Si etiam ultra negaretur ista elevatio atque depressio solis ac lunae, neque ex parte unius neque ex parte alterius posset assignari diversa quantitas umbrae. Semper etenim umbra aeque in altum porrigeretur, ibique esset quantitatis aequalis ; semper quoque luna quando aequaliter esset prope conum, aeque esset iuxta et prope umbram. Itaque ex his et aliis considerationibus Ptolemaei supponatur elevatio et depressio iam praetacta.

 

Porro primas duas differentias, scilicet longitudinis et latitudinis, posset quis forsan salvare, attribuendo planetas unum caelum per exitum polorum huius caeli, sicut Alpetragius nisus est salvare in suo libello de Qualitate caelestium motuum : qui ponens polos caeli stellati exire polos caeli noni, et per consequens circa polos illos immobiles describere circulos parvos, ponit caelum octavum super polos suos, sed non contrario motu moveri motui primi caeli, sed ad eamdem partem, et quod polus octavi caeli minus efficienter recipit influentiam illam, quam caelum nonum : ideo polus ille non complet circulum, dum punctus aliquis in caelo nono circulum complet ; et quod polus caeli inferioris deficit a completione, vocat intercisionem primam, quam secundum eum, supplet motus caeli inferioris super polum illum. In caelo autem octavo perfecte supplet quantum ad longitudinem, sed quantum ad latitudinem necessario est differentia, nam polus exit polum : quoniam motus faetus super polum caeli inferioris, quamvis compleat motum huius caeli circa polum superiorem, quantum ad longitudinem, tamen non potest esse verus circulus alicuius stellae motae in caelo inferiori, sed sphaera ; quia non redit ad punctum eumdem a quo motus incepit. Ita per diversitatem polorum quorumdam caelorum ab aliis, et per intercisionem primam et suppletionem eius, et specialiter in quibusdam stellis per hoc quod non situantur in medio caeli sui, nititur dare fundamenta ad salvandum differentias longitudinis et latitudinis in motibus planetarum ; et hoc, non ponendo aliquod caelum inferius moveri contra motum caeli superioris, ut talis, sed ponendo caelum superius moveri ad eamdem partem ad quam inferius, attamen minus efficaciter, quoniam naturale est quod virtus recepta in aliquibus ad invicem ordinatis, efficacius recipiatur in proximioribus. Haec doctrina satis videtur naturalibus consonare principiis, si per eam possent salvari omnia apparentia secundum longitudinem et latitudinem : forsitan namque per eam possent salvari stationes et retrogradationes, processionesque planetarum, sicut et ipse nititur salvare in quibusdam polis.

 

Sed differentiam tertiam, utpote depressionis et elevationis, impossibile est salvare, ponendo omnes caelos esse concentricos : quia tunc si planeta non exit caelum suum, sed tantum partem eius, et illa pars caeli qualitercumque moveatur, semper atque distat a centro, pro eo quod totum illud caelum est mundo concentricum, et ideo ubicumque stella fuerit, semper aeque elevabitur, et aeque deprimetur per respectum ad caelum suum. Et quamvis non esset necessarium propter duas primas differentias ponere eccentricos et epicyclos, secundum Ptolemaeum aliosque astronomos, tamen propter differentiam tertiam necessarium est.

 

Quo supposito, ad propositum concluditur, nulli planetae ad suum motum sufficere unum caelum. Accipiatur ergo, verbi gratia, caelum Saturni, si ponatur eccentricum mundo, cum caelum octavum sit concentricum mundo, moveatur caelum Saturni : succedit ergo aux huius caeli opposito augis. Sed aux huius non intravit caelum stellatum, quia duo corpora essent simul, sed tantum attingebat oppositum augis : ergo si minus est distans a centro terrae quam aux, non attinget super faciem concavam caeli stellati, et ita erit ibi vaccum. Non ergo potest vitari inconveniens de scissione aut simuleitate corporum, vel vacuo, nisi attribuendo ad minus cuilibet planetae tres caelos terram circumdantes, quorum duo extremi habeant superficies ultimas concentricas, utpote superius convexam atque inferius concavam ; habeant quoque illae duae superficies alias duas, puta superius concavam, inferiusque convexam, eccentricas mundo ; et inter illas duas superficies sit tertius orbis, qui dicatur deferens, concentricus illis duabus superficiebus deferentibus, eccentricus autem terrae : ita quod dum illi duo revolventes ad quamcumque partem moveantur, non sequitur vacuum : semper enim spissior pars unius est contra partem minus spissam alterius, et econverso. Similiter, qualitercumque moveatur deferens inter istos duos revolventes, superiorem et inferiorem, ex motione eius non sequitur vacuum, nec scissio, quoniam superficies ambae sunt eccentricae superficiebus intra quas continentur atque moventur : sicque stella fixa in parte una huius deferentis, quandoque erit in auge, quando videlicet pars in qua est, directe superponitur parti spissiori inferioris revolventis, ac supponitur parti minus spissae superioris revolventis : quia tunc maxime distabit a centro terrae. Erit autem stella in opposito augis, quando illa pars orbis deferentis ubi ipsa fixa est, superponitur tenuissimae parti superioris revolventis, et supponitur spississinne parti superioris revolventis : quia tunc minime distabit a centro terrae. Istius imaginatio patet expressius in figura.

 

Praeterea, cum Mercurius habeat deferens, cuius centrum movetur, et non circa terram, sicut centrum lunae, sed ex una parte describendo circulum parvum, ut patet in Almagesti, distinctione sexta, sequitur quod orbis deferentis non sit concentricus revolventibus, supremo videlicet et infimo : ideo est ibi ad minus ponere quatuor orbes revolventes, et quintum deferentem.

Insuper, praeter istos, oportet epicyclos ponere, qui non sunt orbes terram circumdantes, sed parvi orbes situati in determinata parte orbium circumdantium terram ; et hoc, quia maior est elevatio stellae quandoque quam alias : quae elevatio esse non posset ex solo deferente. Statio quoque et retrogradatio facilius salvantur per epicyclum. Verum quidquid sit de epicyclis, saltem caeli mobiles circumdantes terram, erunt viginti quinque, videlicet viginti tres planetarum et praeter hoc caelum octavum et caelum nonum.

Scriptura autem accipit firmamentum pro toto caelo inter empyreum et elementa. Caelum quoque non potest cedere stellae sicut aer et ignis rebus per eos motis : quoniam corpus naturaliter incorruptibile, est naturaliter indivisibile, si ponitur incorruptibile tam secundum partes quam secundum totum, ut caelum : ideo non potest esse motus alicuius in caelo non moto per agens naturale.

Haec Scotus.

 

Ex praehabitis innotescit, quanta sit opinionum varietas in ista materia, quae citra certitudinem esse censetur.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An corpora caelestia animata sint, ac moveantur a propriis animabus.

 

Videtur quod sic, quia secundum Philosophum, in omni genere id quod est per se, est prius illo quod est per aliud sive per accidens : ergo in genere mobilium ac motorum, primum mobile est per se motum, et ita movetur a motore proprio intrinseco et coniuncto, puta ab anima. Et hoc Philosophus octavo Physicorum non solum affirmat, sed etiam probat. Similiter in libro de Caelo et mundo, defendit hoc ipsum. In libro quoque de Caelo testatur, quod differentiae loci, ut sursum, deorsum, dextrorsum, sunt in caelo : quae tamen differentiae, secundum eumdem, non nisi in rebus animatis consistunt. Insuper ordo rerum hoc videtur exigere, sicut in libro de Causis probatur, ubi per animas nobiles, animae caelorum intelliguntur.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Circa hoc multiplex consistit opinio. Quidam etenim dicunt, quod sicut motus aliorum simplicium corporum est a naturis seu naturalibus formis eorum, ita et motus caelestium. Quod non videtur, quoniam omnis motus ab aliquo est motore. In motu vero simplicium corporum, quamvis forma naturalis sit principium motus, non tamen est motor ; sed essentialis motor est generans quod dedit formam, et accidentalis motor est removens prohibens, ut octavo Physicorum probatur : quae nequaquam caelesti competunt corpori. Praeterea motus naturalis est ad unam partem tantum, et quiete perficitur naturali, estque corporis extra naturale ubi exsistentis : quae omnia a caelesti corpore sunt aliena.

Hinc alii dicunt, quod oportet caelestium corporum motum esse ab aliquo intellectu et voluntate, sed non immediate a Deo : hoc enim divinae sapientiae non congruit ordini, quia eius effectus per medium deveniunt ad ultima, ut B. Dionysius protestatur. Gregorius quoque quarto Dialogorum fatetur, quod corporalem creaturam Deus per spiritualem administrat, movet ac regit. Idcirco probabile est, quod aliquis intellectus creatus sit proximus motor caeli.

 

Porro philosophi posuerunt diversos motores diversis motibus atque mobilibus correspondere. Unde secundum eorum numerum probaverunt et posuerunt numerum intelligentiarum moventium. Utrique tamen orbi assignaverunt duos motores : unum coniunctum, quem dixerunt animam orbis ; alterum separatum, quem dixerunt intelligentiam. Cuius positionis ratio fuit, quia intelligentia secundum eos habet formas universales, quic non conveniunt ad hoc ut immediate dirigant in diversis renovationibus motus caelestis, et in his quae educuntur per motum caelorum : idcirco oportet habere motorem in quo sint formae particulares dirigentes in motu, et hunc dicunt esse animam orbis.

Haec autem positio partim haeretica est, et partim potest catholice sustineri. Philosophi namque affirmant, quod res secundum ordiuein exeunt et causantur a Deo, ita quod a prima causa immediate producta sit intclligentia prima, et ah illa sit anima orbis primi et ipsa substantia orbis : et pro tanto forma seu anima illa vocari potest motor proximus sui orbis, quia dat sibi esse sicut causa sua proportionata. Sed hoc fides nostra non patitur, qme solum Deum asserit creatorem. Ideo angelos qui proxime movent caelos, possumus eorum motores vocare, non formas substantiales aut animas : quia ab angelis recipiunt caeli motum tantum, non esse. Porro in hoe sustineri potest, ut dicamus angelos superiores, qui formas habent universaliores, esse motores remotos ac separatos ; angelos autem inferiores, qui habent formas magis particulares, proximos esse motores. Propter quod asserit Avicenna, quod intelligentiae apud philosophos sunt qui in lege vocantur angeli superiores ; animae vero orbium dicuntur inferiores, qui dicuntur angeli ministerii.

 

Praeterea si quaeratur, an motus caeli sit naturalis : dicendum quia (ut primo Caeli disseruit Commentator) motus caeli dicitur naturalis, non quia principium eius activum sit forma aliqua naturalis, sed quoniam corpus caeleste est talis naturae quod natum est talem suscipere motum ab aliquo intellectu, non habens naturam huiusmodi motui repugnantem. Natura quippe non tantum de forma, sed etiam de materia dicitur. Verum ut in libro de Substantia orbis ait Averroes, corpus caeleste cum sit ingenerabile et incorruptibile, non indiget anima vegetativa. Motor quoque caeli non accipit cognitionem a rebus, sed habet scientiam quasi activam : idcirco non indiget anima sensitiva, hinc secundum philosophos, non dicitur univoce anima caeli et anima hominis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione septuagesima : Circa hanc (asserit) quaestionem apud philosophos diversa fuit opinio. Anaxagoras namque, ut octavodecimo de Civitate Dei recitat Augustinus, factus est reus apud Athenienses, quoniam dixit solem esse lapidem ardentem : negans utique ipsum esse Deum seu aliquid animatum. Platonici vero posuerunt corpora caelestia animata. Conformiter apud doctores fidei fuit de hoc diversa opinio. Origenes quippe caelestia corpora asseruit animata. Quod Hieronymus quoque sensisse videtur, exponens illud Ecclesiastae : Lustrans universa per circuitum pergit spiritus. Basilius vero, et Damascenus libro secundo, dicunt contrarium. Augustinus autem hoc relinquit sub dubio super Genesim secundo, atque in Enchiridio, ubi ait, quod si caelestia corpora animata sunt, ad societatem pertinent angelorum eorum animae.

 

Porro ut in hac opinionum varietate veritas aliqualiter innotescat, considerandum est quod unio animae et corporis non est propter corpus, sed animam : non enim forma est propter materiam, sed econtra. Natura autem et virtus animae deprehenditur ex eius operatione, quae est quodammodo animae finis. Corpus vero necessarium est ad aliquam animae operationem, quoniam operatio illa mediante corpore exercetur. Aliqua demum est operatio animae, quae non exercetur corpore mediante ; sed tamen ex corpore aliquod adminiculum tali operationi exhibetur, sicut per corpus exhibentur animas rationali phantasmata, quibus eget ad intelligendum. Hinc talis anima coniungitur corpori ob suam operationem, quamvis eam separari contingat. Porro caelestis corporis anima nequit habere operationes animae vegetativae, quas non fiunt nisi in corpore corruptibili ; nec animae sensitivae, quia secundum Philosophum, omnes sensus fundantur supra tactum, qui est apprehensivus elementarium qualitatum : quae in caelestibus non exsistunt corporibus. Omnia quoque organa sensitivarum potentiarum determinatam requirunt proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura sunt caelestia corpora aliena. Hinc de operationibus animae nullae conveniunt caelesti animae nisi duae, videlicet intelligere et movere : nam appetere sequitur sensum et intellectum, et coordinatur utrique. Intellectualis vero operatio, cum non exerceatur per corpus, non indiget corpore, nisi in quantum ei per sensus phantasmata ministrantur. Cumque vires sensitivas non conveniant praefatis corporibus, sicut iam dictum est, non unitur caelesti corpori anima propter operationem intellectualem : ergo propter motum dumtaxat. Sed ad hoc quod moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma, sed per contactum virtutis, ut mobili motor.

 

Unde Aristoteles octavo Physicorum, postquam ostendit quod primum movens se ipsum, componitur ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota, ostendens quomodo partes has uniantur, dicit quod vel per contactum duorum, si utrumqne sit corpus ; vel per contactum unius ad alterum, non econtra, si unum sit corpus, aliud non. Platonici quoque non ponebant animas uniri corporibus, nisi per contactum virtutis, ut motor coniungitur mobili. Sicque per hoc quod Plato dixit corpora caelestia animata, nil aliud datur intelligi, quam quod substantiae spirituales uniuntur corporibus caelestibus, ut motores mobilibus. Denique quod caelestia corpora moveantur ab aliqua substantia apprehendente, non a natura, ut gravia et levia, constat quia natura non movet nisi ad unum, quo adepto quiescit : quod in motu caelestium corporum non contingit. Sic igitur patet, quod corpora caelestia non sunt animata eo modo quo plantae et animalia, sed aequivoce. Propterea inter ponentes ea esse animata et alios, parva vel nulla differentia est in re, sed tantum in voce.

Haec Thomas in Summa.

 

Qui etiam in Scripto secundi fatetur catholicae fidei repugnare, quod caelestia corpora vere animata dicantur : imo ex hoc idololatriam gentilium ortam, quod aliquid vivum esse putabant in illis.

 

Insuper de his multa conscribit in Summa contra gentiles, ubi tertio libro, vicesimo tertio capitulo, multipliciter probat, quod motus caeli est a principio intellectivo :

Nihil (inquiens) secundum propriam speciem agens, intendit formam forma propria altiorem, quoniam omne agens intendit simile sibi producere. Corpus autem caeleste secundum quod est per motum agens, intendit formam ultimam, quae est intellectus humanus seu rationalis anima, quae omni forma corporali est altior : non ergo agit ad generationem secundum propriam speciem alicuius singularis agentis, ut agens principale, sed secundum speciem alieuius superioris agentis intellectualis, ad quod se habet corpus caeleste ut instrumentum ad agens principale. Cumque agat ad generationem secundum quod movetur, sequitur quod ab intellectuali substantia moveatur.

 

Amplius, si principium motus caeli est sola natura absque apprehensione aliqua, oportet quod principium motus caeli sit forma caelestis corporis, sicut et in elementis. Quamvis enim formae simplices non sint moventes, sunt tamen principia motuum : quia ad eas consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliae naturales proprietates. Sed motus caelestis consequi non potest formam caelestis corporis sicut activum principium : sic enim forma est principium motus localis, in quantum alicui corpori secundum suam formam debetur aliquis locus in quem movetur ex vi suae formae tendentis in illum locum : quem quia dat generans, dicitur esse motor ; quemadmodum igni ex sua forma convenit esse sursum. Corpori autem caelesti secundum suam formam non magis debetur unum « ubi » quam aliud. Principium ergo motus caelestis non est sola natura, sed aliquod per apprehensionem intellectualiter agens.

 

Hoc idem probat ibidem per alia multa. Verumtamen ea quae scribit de hac re in libris praeallegatis, non videntur ad invicem consonare. Nempe (ut patuit) in Scripto testatur haereticum esse, dicere quod corpora caelestia vere sint animata. Sed in Summa contra gentiles, libro secundo, affirmat : Hoc quod dictum est dc animatione caeli, non diximus quasi asserendo secundum fidei doctrinam, ad quam nihil pertinet sive sic sive aliter dicatur. Unde Augustinus in libro Enchiridion loquitur : Nec hoc quidem certum habeo utrum ad eamdem, utpote angelorum, societatem pertineant sol et luna et sidera cuncta. De his vero quae fidei sunt, non licet ambigere.

 

Insuper in prima parte Summae asseruit, inter eos qui dicunt corpora caelestia animata et inter aliter sentientes, nullam aut modicam differentiam esse : quia secundum utrosque anima caeli non posset nisi intellectualis consistere, non sensitiva ; talisque anima non potest corpori uniri nisi ut motor, non ut forma substantialis. Ex quibus ibi concludit, quod etiam secundum philosophos corpora caelestia dicuntur aequivoce animata, ut plantae ac animalia.

Verum his videtur non concordare quod in Summa contra gentiles libro secundo, capitulo septuagesimo, disseruit : Quia (inquiens) Averroes suam opinionem maxime nititur confirmare per verba et demonstrationes Aristotelis, restat monstrandum, quod secundum doctrinam Philosophi, necesse sit dicere intellectum (seu intellectivum principium) secundum suam substantiam uniri alicui corpori ut formam. Probat namque Philosophus in libro Physicorum, quod in motoribus et motis impossibile sit in infinitum procedere : unde concludit, quod devenire oportet ad aliquod primum motum, quod vel movetur ab immobili, aut movet se ipsum ; atque de his duobus accipit secundum, videlicet quod primum mobile movet se ipsum, hac ratione quia quod est per se, semper est prius eo quod est per aliud. Deinde ostendit quod movens se ipsum, de necessitate in duas dividitur partes, quarum una est movens et alia est mota. Ergo primum se ipsum movens, ex talibus partibus duabus componitur, et omne tale est animatum. Caelum ergo, secundum Aristotelem, vere est animatum, hinc secundo de Caelo dicit expresse, quod caelum est animatum, et quod propter hoc oportet in eo ponere differentias positionis, non solum quoad nos, sed etiam secundum se ipsum.

Inquiramus ergo qua anima caelum sit animatum, secundum Aristotelis positionem. Probat autem duodecimo Metaphysicae, quod in motu caeli est aliquid considerare quod movet omnino immotum, et aliquid quod movet motum. Porro, quod movet omnino immotum, movet sicut desiderabile ab eo quod movetur. Ostendit quoque quod non sicut desiderabile desiderio concupiscentiae, quod est desiderium sensitivum, sed sicut desideratum desiderio intellectuali. Ergo caelum quod movetur ab illo, est desiderans atque intelligens nobiliori modo quam homo, ut probat ibidem. Caelum ergo, secundum Aristotelem, compositum est ex anima intellectuali et corpore. Hoc item insinuat secundo de Anima, dicens : Quibusdam inest intellectivum et intellectus, ut hominibus, et si aliquid alterum huiusmodi est activum aut homine honorabilius, utpote caelum. Constat demum quod caelum, secundum Aristotelem, non habet animam sensitivam, quia haberet organorum diversitatem : quod non convenit simplici corpori. Ad quod designandum subiungit, quod quibus de numero corruptibilium inest intellectus, insunt omnes aliae potentiae : ut daret inlelligere quod aliqua incorruptibilia habent intellectum, videlicet caelestia corpora, quae non habent alias potentias animae. Idcirco non dici potest quod intellectus continuetur corporibus caelestibus per phantasmata ; sed dicere oportebit, secundum Philosophum, quod intellectus secundum suam substantiam uniatur corpori caelesti ut forma.

Haec Thomas ibidem.

 

Ceterum, quod ait Platonicos non posuisse animas uniri corporibus nisi sicut motores, videtur pati instantiam, quia Porphyrius, Avicebron, Plotinus, Macrobius, Apuleius, imo et Proclus, inter Platonicos summi, dixerunt materiam esse puram potentiam et non ens, id est non aliquid actuale, ideoque esse sortiri a forma substantiali. Verum est tamen, quod animam rationalem dixerunt corpori ita uniri. Siquidem in eodem ponebant plures formas substantiales, saltem quidam eorum. Porphyrius quippe Aristotelem et Peripateticos in multis est assecutus. In hoc autem consentio, quod secundum Aristotelem et Platonem praecipuosque eorum sequaces, caelestia corpora vere sunt animata, quamvis secundum sacratissimae nostrae fidei veritatem videatur quamplurimis aliter sentiendum. Et quamvis secundum Augustinum super Genesim, de hoc non sit aliquid asserendum nisi perspecta certius veritate, securius tamen seu minus periculosum reor sentire, quod non sint animata quam quod animata exsistant : praesertim cum Sancti communiter dicant duas rationales seu intellectuales creaturas Deum creasse, utpote angelum et hominem. Quod etiam Gregorius, Bernardus, Beda, mnltiqne alii exclusivc intellexisse videntur. Quod si corpora caelestia vere animata dicantur, ita quod orbes et stellae sint intellectualis naturae, multa occurrent inquirenda, videlicet an sint comprehensores an viatores, et utrum sint confirmati in gratia, an etiam unquam peccaverunt. Et si non, quomodo accidit hoc, cum sint inferioris naturae quam angeli, in quibus Deus reperit pravitatem. Et item, an sint invocandi sicut et ceteri Sancti.

 

Praeterea Petrus :

Quidam (inquit) dixerunt, quod caelum cum sit primum mobile, movetur immediate a prima causa, quoniam motus infinitus, id est sine fine, est a virtute infinita, secundum Philosophum octavo Physicorum. Verum positio ista non convenit, quia motus caeli non est infinitus : imo cessabit, nec aeternaliter fuit. Virtus quoque primae causae cum sit infinita, est virtuti cuiuscumque motoris ac moti improportionabilis : ideo posset movere spatio improportionabiliter breviori.

Alii posuerunt, quod movetur ab anima, dicentes corpora caelestia animata, et animas eorum movere ea, ut assimilentur intelligentiis in productione inferiorum. Sed haec positio exstat erronea, quoniam corpora caelestia non sunt animata, cum non sint porpora organica. Intelligentiae quoque non sunt causae inferiorum.

Alii dicunt, quod movetur a forma propria inclinante, quae est causa motus eius ad locum suum, quemadmodum accidentium aliorum. Unde libro de Trinitate ait Boetius : Habetque motum forma materiae coniuncta.

Sed quoniam mobile oportet esse ens actu, materia vero non est ens actu completum : hinc alii dicunt, quod nullum corpus movetur sufficienter a forma sua, sed movetur a generante suo tanquam ab essentiali motore, et a removente prohibens tanquam a motore accidentali. Verum tali motore non indiget caelum. Propter quod dicunt, quod movetur ab intelligentia ad regimen inferiorum per motum caeli divinitus deputata, quoniam Deus regit creaturam corporalem mediante spirituali, secundum Gregorium.

Haec Petrus.

 

Insuper Richardus absolute respondet, quod corpora caelestia non sunt animata, dicendo :

Quamvis Aristoteles et Avicenna senserunt caelestia corpora esse animata (Aristoteles quippe secundo de Caelo testatur : Ipsa sunt viva, operationem animalem habentia. Avicenna quoque nono Metaphysicae suae : Caelum, ait, est animal Deo obediens) ; et etiam Rabbi Moyses : Caeli, dicens, sunt animalia rationalia, sicut apprehensores Creatoris ; ad quod item quidam allegant illud Baruch : Stellae dederunt lumen in custodiis suis ; vocatae sunt et dixerunt, Adsumus ; et luxerunt ei cum iucunditate : in hoc tamen istis acquiescendum non est. Quamvis etiam Augustinus hoc interdum sub dubio dereliquit, indubitanter tamen dicendum, quod animata non sunt. Non enim habent vegetativam aut sensitivam animam. Nec possunt habere animam tantum intellectivam : quoniam nullum corpus potest informari anima intellectiva, nisi habente vim vegetandi et sensificandi. Operationes namque intellectuales non excreet per corpus, nisi mediantibus viribus sensitivis quibusdam. Auctoritas ergo Baruch metaphorice est sumenda, sicut et illud : Mare vidit et fugit. Praeterea, si corpora caelestia essent animata, essent veneranda et invocanda. Quocontra Iob vir sanctus ait : Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam ; quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Item, ponere corpora caelestia animata, est articulus Parisiis exconununicatus a domino Stephano Parisiensi episcopo.

Haec Richardus.

 

Insuper de his scribit Albertus :

Quod caelum a natura moveri non valeat, concorditer dicunt omnes philosophi Epicurei et Stoici ac Peripatetici, ob unam liane simplicem rationem, quoniam omnis motus naturalis localis, est a generante vel prohibens removente, ut probat Philosophus. Cuius causam Commentator assignat, dicendo : Quantum generans dat de forma, tantum dat de consequentibus formam : quae sunt motus et locus. Hinc nihil in suo loco exsistens movetur a natura, sed quiescit ibidem. Caelum autem movetur in loco suo : non ergo a sua natura, sed a causa superiori, quae intelligentia est activa. Nullum etenim movens producit diversa per ordinem artis et sapientiae ordinata ad unum, nisi intelligentia. Hinc Peripatetici dixerunt intelligentiam esse activam, formis plenam, quas explicat per motum sui orbis in inferioribus quae movet. Rursus, quia videbant quod intelligentia secundum se non potest esse alicuius corporis actus seu forma, et motor coniunctus ei quod movet, dixerunt omnes sectae philosophorum, quod hic motor caeli est anima, et quod caeli moventur immediate ab animabus, et mediate ab intelligentiis : ita quod Plato ait in primo Timaei, quod Creator ad imitationem pulcherrimi mundi archetypi exsistentis in ipso, mundum pulchrum produxit. Sed cum perfecto intellectus deesse non posset, et non nisi animae posset intellectus accedere, dedit ei animam rationalem et intellectualem : ipsamque posuit in medio, quatenus aequalem relationem haberet in circuitu ad circumferentiam, in exercendo vires ad omnem partem mundi. Cui tamen animali Creator nec manus dedit, nec pedes, nec alas : quia nil erat extra ipsum ad quod moveri deberet aut indigeret. Itaque Aristoteles, Avicenna, Averroes, cum suis sequacibus, dixerunt proximum caeli motorem animam esse, et illam moveri ab intelligentia, quae est ordinatrix motus animae ad finem a Creatore dispositum.

 

Verum haec omnia contraria sunt Patrum traditioni ac fidei. Nam et Damascenus ait libro secundo, capitulo sexto : Nullus autem caelos animatos existimet : inanimati sunt enim et insensibiles. Et dicunt Sancti, quod omnes tales qui caelos et luminaria animata credunt, sunt patris diaboli, et cum ipso sunt maledicti. Dicendum est ergo, sicut ibidem loquitur Damascenus, quod universa divina iussione facta sunt et firmata, voluntatemque Dei et eius consilium pro inconcussibili fundamento sortita sunt. Ambrosius quoque in suo Hexaemeron, libro primo : Ego, inquit, qui profundum artis ac sapientis Dei comprehendere nequeo, non me disputationum libramentis committo, sed omnia in eius reposita sstimo potestate, sic quod voluntas eius fundamentum sit universorum. Ideo illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt. Nobis vero satis est ad salutem non disputationum controversia, sed praeceptorum veritas ; nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut serviamus potius Creatori quam creaturae. Hinc dicimus quod omnia ista moventur iussu ac dispositione divina, et quod Deus omnium horum motor est. Et sicut Deus disposuit sapientia sua, ita moventur ad propagationem generationis et corruptionis inferiorum, quamdiu stat hic mundus, donec implebitur numerus electorum : moventur (inquam) in locis suis, motorem habentia, non naturam, nec animam, sed virtutem divini imperii, cui obedit omne quod in natura est.

 

Verumtamen quidam temporis nostri dicunt, quod angeli sunt intelligentiae Deo deservientes in motu sphaerarum. Quod ortum habet a Rabbi Moyse Iudaeo. Sed hoc dictum ex imperitia venit, quoniam omnis qui scit qualiter philosophi intelligentias posuerunt, scit quod angeli non sunt intelligentiae. Nam ex alio et ad aliud creantur et multiplicantur intelligentiae et angeli. Omnes etenim angeli a Deo immediate creati sunt, et ad ministeria virtutis adsistricis ac ministratricis multiplicantur. Intelligentiae vero, secundum philosophos, non immediate creantur a Deo ; sed prima intelligentia immediate a Deo est, secunda a prima, et tertia a secunda, sicque deinceps usque ad decimam.

 

Adhuc tamen est una opinio, quam tangit Anavalpetras seu Alpetragius in Astrologia sua, quod omnia caelestia corpora moventur ab uno motore primo, cuius virtus fortior est in immediato quam in mobili mediato : hinc supremum caelum quod est stellatum, secundum ipsum, movet in viginti quatuor horis. Et si quis ita vult dicere, caveat ne per primum motorem intelligat Deum, cuius virtus nec proficit, nec deficit, comparata ad immediatum mediatumve mobile, sed est infinita ad quodlibet. Per primum ergo motorem intelligat virtutem creatam a Deo, influxam mobili primo, quae virtutem suam motivam extendit in mobile quodlibet proportionabiliter sibi coniunctum.

Haec Albertus in Summa.

 

Amplius, libro de Coaequaevis, tractatu de Caelo, multa super his scribit, varias allegando auctoritates Aristotelis, Avicennae, Averrois, ad probandum corpora caelestia esse animata. Sed quoniam certum est, Platonem, Socratem ac praefatos, imo Peripateticos Platonicosque communiter ita sensisse, auctoritates illas dimitto. Allegat et Rabbi Moysen, in secunda collatione Ducis neutrorum dicentem : Caeli sunt animalia rationalia, apprehensoresque Creatoris. Et hoc verum esse probatur etiam per legem (id est per Scripturas veteris Testamenti seu legis Mosaicae). Nec solum sunt corpora mota, ut ignis et aqua ac terra ; sed sunt, sicut dixerunt philosophi, animalia obedientia Creatori, et laudant ipsum, et cantant ei canticum grande, et laudem sublimem.

 

Praeterea Avicenna sexto de Naturalibus, et in libro suo de Caelo et mundo, expresse dicit quod caelum habet animam et phantasiam, cui obedit universa materia mundi inferioris, quemadmodum corpus animalis obedit animae suae. Et sicut corpus animalis immutatur secundum imaginationes delectabilium seu tristium rerum, apprehensas ab anima animalis, ita materia elementorum immutatur ad imaginationes motoris caeli. Propter quod fiunt quandoque terrae motus atque scissurae in terra. Adhuc autem S. Hieronymus super illud Ecclesiastae, Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, testatur : Ipsum solem Salomon spiritum nominavit, eo quod animal sit et spiret et vigeat, ac omnes orbes suo expleat cursu.

 

Sed his obviat Damascenus, aperte affirmans caelos non esse animatos.

 

Dicimus ergo cum Sanctis, caelos animas non habere, nec animalia esse. Et si vellemus philosophos ad idem cum Sanctis reducere, diceremus quod quaedam intelligentiae in orbibus sunt deservientes Deo in molibus orbium, et intelligentiae illie dicuntur animae orbium, non univoce cum intelligentiis (id est animabus intellectualibus) hominum : quia non egrediuntur in actum intelligendi per abstractionem a phantasmatibus, nec comparantur ad orbes secundum rationem hanc qua anima dicitur cndelcchia seu forma corporis organici physici potentia vitam habentis. Intellectus enim nullius corporis est actus. Denique quod ista sit sententia et intentio philosophorum, patet ex dictis eorum. Ait quippe Rabbi Moyses secunda collatione Ducis neutrorum : Nullus cito dicit quod caelum habeat animam, sed apprehendit hoc labore intellectus. Auditor autem putat quod hoc longe sit a scientia, id est a vera notitia, quando ascendit in cor eius, cum dicimus quod caelum habet animam, quasi anima illa sit sicut anima hominis aut asini. Sed non est ratione hac dictum. Est autem ratio eius, quod motus ipsius localis ostendit quia in ipso est principium a quo movetur sine dubio, et illa virtus prima dicitur anima. Eamdem sententiam dicunt Averroes et Avicenna, et pene omnes philosophi. Sicque non est contradictio inter Sanctos atque philosophos de animatione caelorum, nisi nomine solo. Sancti namque abhorrent nomen animae circa caelorum formationem, ne cogantur fateri caelos animalia esse ; bene tamen concedunt, quod intelligentiae quaedam seu angeli moveant caelos. Antiqui vero philosophi Deum et angelos dicebant animas mundi. Unde quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus : Hi soli advertisse videntur quid sit Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem.

Haec Albertus.

 

Insuper in commentario suo super librum de Causis, etiam multa hinc scribit, primo recitans rationes propter quas Peripatetici ac Stoici dixerunt motum caeli esse ab anima ; et addit :

Epicurei autem, qui principium motus ponebant figuras et vacuum, soli dixerunt motum caeli per naturam esse, atque principium eius esse rotunditates atomorum ex quibus caelum esse compositum asserebant. Avicenna vero et Algazel eius secutor, et ante eos Alphorabius, et inter Graecos Alexander et Porphyrius, dixerunt caelum moveri ab anima imaginativa et electiva : aliter enim, secundum eos, non moveretur determinate ab hoc situ in illum, et de illo in alium, ac rursus ab alio illo in primum. Nempe concipiens differentias situs particulariter et determinate, imaginativum est et electivum. Hanc demum opinionem Hermes Trismegistus, Socrates, Plato, totaque secta Stoicorum defendit, ac multi Peripateticorum. Contra quam disputant Averroes ac Rabbi Moyses, multique alii philosophorum Arabum : quoniam anima per imaginationem et electionem movens, est determinata ad unum, in quod perveniens quiescit, nec ultra progreditur. Quod motori non convenit caeli, cuius cum motus sit iugiter uniformis, potius ab intelligentia erit quam ab anima tali. Et quamvis intelligentia secundum esse suum sit separata, tamen per lumen suum huic aut illi influxum, efficitur immediata mobili et coniuncta. Et lumen illud acceptum in caelo, est specificum esse caeli : quod propria puritate perceptivum ac susceptivum est luminis huius.

Haec idem.

 

Quae tamen recitative magis scribit quam assertive, praesertim ista in commentario suo super librum de Causis contenta. Denique in verbis eius praehabitis aliqua contineri videntur obscura. Primum est, quod in Summa testatur omnes philosophos Epicureos et Stoicos ac Peripateticos concorditer dicere, caelum a natura moveri non posse. In commentario autem super librum de Causis, sicut iam patuit, narrat quod soli Epicurei dixerunt caelum a natura moveri.

Secundum est, quia in Summa affirmat, quod omnes sectae philosophorum dixerunt caelum moveri ab anima, et caelos immediate moveri ab animabus, et mediate ab intelligentiis. Sed in praefato ait commentario, quod non solum Epicurei, sed Averroes quoque et Rabbi Moyses asserunt caelum moveri non ab anima, sed ab intelligentia ; et quod intelligentia efficitur caelo immediata et coniuncta per lumen a se caelo influxum. Tamen quod Averroes et Rabbi Moyses dicunt de anima, videntur intendere de anima imaginativa, quam probabile est in caelo non esse.

Hinc quoque quod ait Albertus, concordando philosophos Sanctis, quod solum dissentiant voce, non re, non videtur posse salvari : quia ut etiam fatetur Albertus, philosophi praecipui posuerunt intelligentias animasque caelorum realiter suppositaliterque distingui ; Sancti vero dixerunt immediatos caelorum motores angelos seu intelligentias esse, et eos per similitudinem quamdam animas nuncupari.

Rursus, quod Albertus reprobat verba dicentium quod intelligentiae sunt angeli, non videtur apte prolatum : quia revera sic est, et ex verbis Alberti hoc sequitur, cum dicat omnem intellectualem seu rationalem creaturam esse hominem seu angelum. Et persuasio qua id reprobat, non in veritate, sed falsitate fundatur : falsa quippe, imo haeretica est philosophorum illa opinio, quod una intelligentia creavit aliam. Eadem quoque substantia diversis rationibus angelus et intelligentia nominatur, atque ut ex verbis patuit Thomae, Avicenna etiam dixit hoc.

 

Postremo quod dicit lumen ab intelligentia caelo influxum, exsistere specificum esse caeli, non videtur idonee dictum ; quoniam esse specificum rei, est esse suum substantiale, substantialisve forma : quod intelligentia non produxit, nec indidit caelo, sed omnipotens tantum Creator.

 

Hinc quoque Udalricus in Summa sua, libro quarto, fatetur :

Substantiae intellectuales quae apud philosophos vocantur intelligentiae, in Scripturis angeli nuncupantur, secundum quod penes illuminationes distinguuntur. Intelligentiae vero movent caelos, non autem Deus effective et immediate. Nec efficiens motor et coniunctus potest habere naturam et proprietates primae causae, ut in libro Ducis neutrorum probatur, cum prima causa sit esse penitus separatum, cuius proprietas est omnipotentia, et actio eius creatio. Nec motor talis potest habere rationem ultimi finis : quoniam omne qnod movet, est propter id ad quod movet, sicut propter operis finem. Finis vero ultimus est propter se ipsum, et omnia alia propter ipsum. Movens quoque non est perfectum, neque sufficiens per se ipsum suas largiri bonitates : aliter motus esset superfluus ; sed prima causa per se ipsam ad hoc omnino perfecta est. Hinc Philosophus hac via procedens, ponit primam causam ante primam intelligentiam libro de Principio universitatis, atque in libro de Natura deorum, et libro de Regimine dominorum. Consentit et Plato qui in Timaeo praeter deos qui orbium sunt motores, ponit patrem deorum, qui deos illos et totum universum condidit sine motu. Sic ergo de intelligentiis loquimur, sicque philosophi tractant hanc quaestionem, an intelligentiae ipsae sint angeli. Variantur tamen in hoc. Nam Avicenna et Rabbi Moyses ac Isaac dicunt intelligentias esse, quas lex divina angelos vocat. Alii dicunt oppositum, quoniam ea quae intelligentiis adscribunt philosophi, non conveniunt angelis ; distinctio quoque secundum illuminationes, et alia multa quae, teste Scriptura, angelis competunt, nec ad intelligentias pertinent.

 

Inter haec autem nos firmiter asserimus, vel intelligentias non esse in rerum natura, vel ipsos angelos esse. Oppositum quippe fidei exstat contrarium. : nullum enim esse intellectualem naturam praeter angelicam et humanam, pandit Christus apud Lucam, dicens mulierem, id est divinam sapientiam, habere decem drachmas, quarum decima olim perdita, per Verbum incarnatum reperta est. Praeterea Ptolemaeus in Almagesti dicit intelligentias non movere caelos, sed solam Dei voluntatem : quod et multi mathematicorum affirmant, specialiter vero Alpetragius in Scientia secretorum astronomiae, quae sibi asserit revelata. Dicit enim omnes caelos immediate moveri virtute divina, et quod diversimode moventur, hoc est propter distantiae gradus a primo : quoniam omnis primi motoris virtus maior est in mobili immediato ; ideo illud velocius movetur. Hanc quoque posuit causam, quod stellae videntur stantes sive retrogradae. Epicyclos vero eccentricosque negavit, et motum planetarum contra primi mobilis motum. Quod tamen irrationabiliter dictum esse hinc constat, quod in inferioribus istis videmus omne mobile movens se ipsum esse perfectum per motorem sibi coniunctum, ut patet in animalibus universis : idcirco quod primum mobile cuius motus est primus motuum, et causa omnis motus, non sit per aliquod movens sibi coniunctum, perfectum seu actuatum, inconveniens est omnino. Porro nobis videtur consentiendum probabiliori opinioni Peripateticorum, dicentium caelos moveri ab intelligentiis tantum, prout Aristoteles, Rabbi Moyses atque Averroes dicunt. Sunt enim intelligentiae tres rationes, secundum quas diversa sortita est nomina. Etenim seeundum naturam suam in se, intelligentia est ; et secundum proportionem suam ad mobile, anima dicitur ; ac propter elevationem sui supra id quod est actus corporis, appellatur in libro de Causis, anima nobilis. Est equidem anima nobilis principium et causa motus circularis ad formam intelligentiae.

Haec Udalricus.

 

Verumtamen iuxta praehabita potius est tenendum, quod secundum Aristotelem, Commentatorem, auctorem libri de Causis, ac Rabbi Moysen, cuilibet orbi caelesti deputati sunt duo speciales motores, videlicet intelligentia et anima nobilis, realiter personaliterque distincti : quod, librum de Causis subtiliter intuenti, lucide patet. Denique quod Udalricus refert de Alpelragio, ut quod secretum astronomiae sibi asseruit revelatum, etc., Albertus in Scripto secundi, de Alphorabio narrat. Nec potest dici quod fuit idem binomius : quia (ut ambo conscribunt) Alphorabius sensit caelum moveri ab anima imaginativa et electiva, non immediate virtute divina, ut Alpetragius.

 

At vero Durandus hic probat, quod motor caeli non potest esse anima quae sit forma substantialis informans materiam : quia cum idem secundum idem nequeat esse movens et motum, oportet ipsam rem motam ex se dividere in partem moventem atque in partem motam, ut dicitur Physicorum octavo. Et aut pars quae moveret esset anima, et pars quae moveretur, esset materia ; aut pars una quantitativa, composita ex forma et materia, moveret aliam partem quanlitativam ad imperium animae, sicut in animalibus. Primum non valet dici, quia materia secundum se non potest habere rationem mobilis, cum secundum se non sit quanta, nec secundum se sit subiectum ens actu, quod praecipue requiritur ad motum localem. Nec forma respectu materiae potest habere rationem moventis, quoniam forma et agens non coincidunt in idem secundum numerum.

Haec Durandus.

 

Cuius dicta videntur esse contra illud authenticum et commune : Formae est agere et movere, materiae vero moveri ac pati. Rursus, quamvis materia seeundum esse abstractionis non sit quanta, tamen secundum esse suum reale, quod habet in anima, nunquam est nuda, neque a quantitate actualiter separata. Quamvis etiam forma et agens non coincidant in idem numero respectu eiusdem, bene tamen respectu diversorum : forma etenim rerum compositarum est effectivum et radicale principium respectu quorumdam effectuum, praesertim anima rationalis. Amplius, ex hac persuasione Durandi sequeretur quod nec animalia moverent se ipsa, seu quod anima in ipsis non esset pars movens, nec materia pars mota.

 

Insuper Bonaventura primo hic sciscitatur, utrum caelum moveatur immediate a Deo. Respondet :

In omni operatione Deus intime et immediate operatur, cum divina voluntas sit omnium specierum motionumque prima ac summa causa. In aliquibus vero sic operatur, quod ipse est tota causa ; in ceteris taliter agit et movet, quod virtutem agendi ac movendi communicat creaturae. Et prima dicuntur mirabilia ; secunda vero naturalia quantum ad egressum. Dum igitur quaeritur, an motus primi mobilis sit immediate a Deo, quaestio non est, an virtus divina immediate ac intime operetur ad illam exercendam mutationem, quia sic nil movetur, nisi ipse moveat et cooperetur virtuti motivae ; sed est quaestio, utrum motus primi mobilis sit a Deo tanquam a tota causa, an simul cum virtute divina movente moveat aliqua alia virtus. Ad quod plane potest responderi, quod cum motus ille natus sit convenire virtuti finitae, divinaque bonitas communicet creaturae quod ipsa est nata suscipere : hinc Deus primum illud mobile movet mediante virtute creata, sicut et mobilia alia. Philosophus autem virtutem motoris caelestis dixit adeo proportionari suo mobili, quod si modicum quid materiae corpulentae adderetur mobili illi, lassaretur in movendo virtus motoris.

 

Consequenter quaerit, an motus caelorum sit a propria forma vel ab intelligentia. Ad quod respondens :

In hac, inquit, quaestione duae sunt positiones probabiles, rationi ac Scripturae concordes, praeter tertiam dicentium caelos esse animatos ac instar animalium inferiorum moveri a propriis animabus, quas dixerunt regi ac dirigi a Deo mediantibus intelligentiis. Quae opinio falsa est, propter quod Augustinus retractat quod in libro de Immortalitate animae dixit mundum animari. Est quoque contra multos philosophicos tractatores, dicentes intellectualem essentiam corpori non uniri ut formam seu animam, nisi mediante vegetativo ac sensitivo.

Porro modus respondendi catholicus, duplex est. Aliqui enim dicunt, quod caelum movetur a propria forma, quoniam habet quantitatem atque figuram per quam habile est ad motum huiusmodi ; habet quoque lucis perfectionem et formam, quae inter ceteras formas corporales est magis activa et quasi medium tenens inter formas corporales ac spirituales ; sicque per virtutem huius formae moventur caelestia corpora motu orbiculari multo fortius et sufficientius, quam elementa motu recto ; nec ad motum caelestem adhiberi oportet ministerium intelligentiae aut animae, sicut nec ad motum elementaris naturae. Nec obstat quod recedit ab eodem loco ad quem movetur. Caelum namque proprie non movetur ad locum, sed potius circa locum ; nec pars exsistens in oriente movetur ad occidentem, quasi illum situm determinate intendat, sed quia intendit moveri orbiculariter, qui est motus conveniens suae naturae. Verum ex his sequi videtur, quod quies esset caelo violenta seu contra naturam.

Alia positio est, quod Deus movet caelum mediante intelligentia seu angelo, iuxta congruentiam ordinis universi, quo corporalia per spiritualia moventur et gubernantur. Unde quemadmodum congruum est angelos deputari ad ministerium hominum, sic congruum est quosdam angelos deputari ad motum regimenque caelorum. Et ista positio magnorum est in philosophia ac theologia, quoniam concors est fidei, pietati ac rationi.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Guillelmus, prima parte libri de Universo, narrat ac reprobat opinionem dicentium totum quod est a luna supra, vitam esse solummodo ; et stellas ac luminaria nil aliud esse quam spiritus, et nihil omnino corporeitatis aut corpulentiae esse ibidem ; fulgores autem et luminositates quae ibi apparent, procedere ab ipsis spiritibus. In quem errorem potissime lapsi videntur ex consideratione nobilitatis ac ordinis lucis, quae inter omnia quae videntur, prima et nobilissima est : ergo a spirituali natura primo profluxit, quare nec corpus est nec spiritus, sed medium inter ea. Verum ex horum positione sequitur, non esse in caelestibus verum motum. Et homines huius opinionis, non solum indigent sensu, quoniam nee sensibus credunt, sed etiam indigent poena.

 

Consequenter Guillelmus, in secunda parte libri eiusdem, scribit multum prolixe de animabus caelorum : non quidem directe probando eas non esse ponendas, sed non posse poni eo modo et ob talem finem quo eas posuerunt philosophi, utpote, quod animae illae caelos moverent ob situum renovationem, atque ut intelligentiis assimilarentur, quasi ipsas intelligentias et assimilationes earum summe finaliterque appeterent.

Quod multipliciter reprobat, et (ni fallor) reprobationes eius parum concludunt contra mentem philosophorum, qui utique cognoverunt et scripserunt Deum altissimum esse omnium causam ultimate ac summe finalem, eiusque coguitionem et assimilationem universis intelligentiis et animabus nobilibus esse finem supremum ac ferventissime affectatum. Nihilo minus posuerunt ordinem proportionalem inter intelligentias et animas nobiles, ita quod prima et summa anima nobilis, scilicet anima primi mobilis, specialiter converteretur ad intelligentiam primam : quatenus dirigeretur et perficeretur ab ea immediate, attamen a Deo principaliter ac mediate, hoc est mediante intelligentia prima, a qua etiam putaverunt primam nobilem animam esse creatam. Conformiter dixerunt secundam animam nobilem ad intelligentiam converti secundam, sieque descendendo deinceps usque ad ultimam. Fatetur quoque Guillelmus, quod secundum Aristotelem et eius sequaces, animae nobiles et intelligentiae realiter distinguuntur, sicut et Bonaventura testatur : quod consonat his quae dixi.

 

Praeterea Scotus :

Videtur (inquit) quod caelum, secundum philosophos, non potest dici nec esse animatum formaliter, qnia aut esset intellectiva anima tantum (non enim posuerunt ibi animam, nisi intellectivam), sicque solus intellectus esset quantus : quod non est intelligibile ; nam constat caelum esse formaliter quantum. Vel praeter animam quae est de essentia caeli, est ipsum caelum aliquid per se perfectibile per animam, sicque erit ibi passiva potentia atque potentia contradictionis, nec esset perpetuum et incorruptibile. Unde sive Philosophus sive Commentator ponat caelum formaliter animatum anima quae sit per se de essentia caeli, videtur statim recedere a prima positione, qua asserit intelleetum separatum, nulliusque corporis actum, nec esse corporeum. Sed quidquid sit de Averroe, non imputemus hoc Aristoteli, nec verba eius cogunt id sibi imponi : quoniam ubicumque ponit animam caeli, potest exponi quantum ad illam conditionem qua anima dicitur motrix corporis, non qua dicitur forma ; et illa anima est intelligentia propria motrix orbis, ei coniuncta ut propria motrix. Avicenna tamen plane distinguit inter intelligentiam et animam illam. Verum nulla exstat necessitas multitudinis tantae.

 

Praeterea quantum ad animationem caeli, secundum theologos, videtur dubium esse, quoniam Augustinus in Enchiridio de hoc loquitur dubitative. Primo quoque Retractationum, ubi tangit quod alicubi dixit mundum esse animal, addit : Hoc non assero esse falsum, nec affirmo contrarium, quia de nullo horum auctoritatem habeo Scripturarum. Et super Genesim videtur dicere caelum habere animam : quod dicit non retractatum tanquam falsum. Sed alius Graecus, videlicet Damascenus, asserit caelos non esse animatos. Ad quod ratio ponitur, quoniam anima illa frustra uniretur corpori illi, ex quo non habet sensum, nec per consequens aliquam ex corpore illo perfectionem acquirit. Verumtamen hoc non videtur congrue dictum, quod scilicet forma unitur materiae quatenus ab ea perfectionem accipiat, sed magis ut materiae perfectionem communicet ; imo potissime, ut totum ex eis compositum sit perfectum. Ad quod respondendum, quod forma aliquam a materia perfectionem sortitur : alioqui anima beata corpori frustra uniretur. Itaque breviter dico, si caeli non sunt animati, hoc est creditum, non ratione conclusum : quoniam nulla est conditio in corpore illo tam perfecto, manifeste apparens animationi corporis repugnare.

Haec Scotus.

 

At vero Henricus circa haec Quodlibeto tertiodecimo quaerit, utrum angelus moveat corpus immediatius per voluntatem, an per intellectum. Ad quod respondet :

Quemadmodum in nobis primum principium motus et actionis est intellectus appetibile repraesentans, secundum vero voluntas determinans, interiorique motu suae volitionis imperans viribus ipsis motivis, tertium vero sunt vires motivae, motum operationemque exsequentes, tanquam principium immediatum et proximum movens et agens ; sic exsistit in angelis. Et ita, ut per principium primum movet per intellectum, per voluntatem vero ut per principium mediatum, tanquam autem per principium immediatum movet vi sua motiva : sicque immediatius movet per voluntatem, quam per intellectum.

Haec Henricus.

 

Verum specialis est difficultas, an in angelis seu intelligentiis vis illa motiva sit realiter a voluntate distincta. Et si non, videretur angelus sua voluntate effectum producere : ad quae doctor iste hic non , respondet, sed de hoc supra aliquid recolo tactum.

 

 

QUAESTIO V

 

Amplius quaeritur hic, Utrum luminaria seu planetae moveantur in orbibus suis motibus propriis.

 

Respondet Bonaventura :

De hoc controversia est inter naturales et mathematicos. Mathematici quippe, potissime attendentes apparentia circa caelos, ut illa queant salvare simul cum uniformitate et perpetuitate motus caelestis, epicyclos atque eccentricos posuerunt, planetas quoque motibus propriis moveri in epicyclis ; sicque salva motus uniformitate, quandoque contingit planetam deprimi, aliquando elevari secundum motum planeta in epicyclo, atque epicycli in eccentrico, et eccentrici circa centrum proprium, quod est extra centrum mundi. Porro positio naturalium, ut Aristotelis et Commentatoris, est quod planeta non moventur nisi suorum orbium motu, ut clavus fixus in rota : quia, ut dicunt, corpus illud caeleste scindi non potest. Ponunt quoque idem esse centrum corporum superiorum et inferiorum, utpote centrum mundi : et hoc propter perfectam orbium rotunditatem, qui circulariter moventur, ita quod unus alium non subintrat. Ponunt item cum hoc maiorem ac minorem velocitatem in motibus orbium, et ex hoc habere modo retrogradationes, modo progressiones : quia cum unus planeta alium multum praecedit sua velocitate, alter retrocedere videtur. Qua omnia videntur rationi consona valde, quamvis positio mathematicorum secundum iudicium sensuum verior aestimetur, quia secundum illam positionem, sensus non falluntur circa motum caelestium ; non tamen sequitur hoc verius esse, quoniam falsum frequenter est via inveniendi verum. Nihilo minus naturalis philosophus videtur rationabilius dicere.

Haec Bonaventura.

 

Verumtamen agnoscendum, quod Plato in Timaeo asserit etiam stellas firmamenti moveri in eo, sicut avis movetur in aere, et pisces in aqua : quam opinionem secutus est Ptolemaus.

 

Insuper Richardus :

Luminaria (ait) qua sunt in sphaera octava, qua dicuntur stella fixa, propriis motibus non moventur, sed tantum motu sphaera, qua proprio motu movetur ab occidente in orientem in centum annis uno gradu ; per motum vero nonae sphaerae movetur motu diurno ab oriente in occidentem. Quilibet autem planeta, praeter motum suae sphaerae, qui est ab oriente in occidentem, et praeter motum propriae sphaerae illius, qui est ab occidente in orientem, movetur etiam motu deferentis. Quilibet item planeta, praeter solem, ultra motus praedictos movetur per motum epicycli sui. Solus vero sol inter planetas epicyclo est carens. Nec est putandum quod epicyclus transferatur de una parte deferentis ad aliam. Sed sicut tota sphaera movetur motu circulari circa suum centrum, et deferens circa suum centrum ; sic epicyclus movetur motu circulari circa centrum suum, quod habet inter convexum et concavum deferentis.

 

Porro an aliquis planeta moveatur circa centrum proprium, satis creditur de sole quod non. De reliquis quinque incertum est mihi. Attamen est certum, quod nullus transfertur de una epicycli parte ad aliam, sicut nec epicyclus de una parte deferentis ad aliam. De luna vero multis videtur probabile, quod motu proprio circulariter moveatur circa centrum suum, quod habet inter concavum et convexum epicycli ; quoniam macula lunae nunquam apparet nobis modo opposito, ita ut pars illa maculae quae apparet superius, appareat inferius : quod et secundo Caeli videtur velle Philosophus. Et si proprio motu non moveretur per epicyclum macula illa transponeretur. Estque motus lunae circa centrum suum ad partem contrariam motus epicycli tali proportione, quod quantum per motum epicycli illa macula transponeretur, tantum per motum lunae proprium ad contrarium transponi prohibetur. Verum Aristoteles fuit simpliciter contrariae opinionis, utpote, quod planetae non moventur nisi suarum motu sphaerarum ac motu diurno, qui est in sphaeris inferioribus ex motu sphaerae supremae. Sic quippe ait secundo Caeli : Remanet ut dicamus, quod circuli tantum moventur, et stellae quietae sunt rotundae et in circulis fixae. Eodemque libro nititur hoc probare de luna per experientiam, dicens : Stellae non moventur motu rotundo : quod clarum est, quoniam res involuta convertitur atque revolvitur. Facies autem lunae est eadem apud nos et semper nobis opposita.

Haec Richardus. Verum modo communis opinio est, quod planetae sunt stellae erraticae, et non fixae.

 

Hinc Durandus :

Quanquam (ait) Aristoteles dicat secundo Caeli, quod planetae moveantur solo suorum orbium motu, verius tamen dicunt astronomi, ponentes ipsos moveri in epicyclis atque eccentricis. Quod de eccentricis patet : quoniam stella quae movetur solum motu sphaerae, non potest quandoque magis, quandoque minus terrae appropinquare ; quoniam omnes sphaerae exsistunt concentricae, planetae autem uno tempore plus propinquant ad terram quam alio, sicut per astrologica patet experimenta. Hinc coacti sunt astrologi ponere motum planetarum in circulis eccentricis, quorum una pars maxime removetur a terra, ut aux seu elevatio ; altera vero magis accedit ad terram. Similiter patet de epicyclis : quoniam si planetae moverentur solum motu sphaerarum, cum sphaerae planetarum moveantur ab occidente in orientem, tunc si planeta aliqua nocte esset ex directione alicuius stellae fixae, sequenti nocte praecederet ipsam versus orientem : cuius oppositum saepe in quibusdam planetis videmus. Ergo praeter motum sphaerarum oportet in eis ponere motum retrogradationis : quod fit in epicyclis, in quibus planeta est retrogradus, stationarius vel directus. Verumtamen non dividitur sphaera planetae. Ponitur enim eccentricus circulus inter duas superficies sphaerae exsistens, cuius una medietas magis accedit ad superficiem sphaerae concavam, altera ad convexam ; et movetur hic circulus infra sphaeram, cum sit sphaerae contiguus ; et motu eius movetur planeta, tanquam pars eius exsistens : planeta, inquam, habens eccentricum sine epicyclo, ut est sol. Si vero habeat epicyclum cum eccentrico, tunc epicyclus ponetur moveri in eccentrico per modum quo ponitur moveri eccentricus in sphaera, quia epicyclus est sphaericum corpus infra eccentricum contentum et non continuum : ideo potest in eccentrico proprium motum habere, cuius epicycli pars est planeta.

Haec Durandus.

In cuius verbis videtur obscurum, quod dicit planetam esse epicycli partem : quia sic non posset separari ab eo, aut egredi illum, cum istud non videatur posse intelligi nisi de parte integrali.

 

Quaerit demum Richardus, Utrum caelum sit a nobis visibile in parte non stellata.

 

Videtur quod non, quoniam Avicenna sexto Naturalium loquitur : Corpus simplex translucens non est visibile. Sed caelum in parte non stellata est corpus simplex translucens, quia per medium sphaerarum ipsorum planetarum stellae fixae videntur. Rursus ibidem asserit Avicenna : Visibile ex sua natura prohibet videri id quod retro se est. Pars autem caeli non stellata non prohibet videri quod post se est. Rursus, si partem caeli non stellatam videremus in die, videremus quoque eam in nocte. cum igitur illud quod vulgus asserit esse caelum, non videamus aequaliter in die et nocte, sequitur id non esse caelum. Iterum, ignis quamvis in sua sphaera sit luminosus, non tamen a nobis videtur ob sui raritatem : sed caelum quocumque elemento rarius subtiliusve consistit.

 

In contrarium est, quod galaxia a nobis videtur, in qua tamen sunt partes plurimae non stellatae. Luna quoque videtur a nobis non solum in parte in qua aggregatum est lumen, sed item in alia. Ergo a simili, pars orbis non stellata est nobis visibilis.

 

Ad istud respondet Guillelmus de Conchis, in libro suo de Naturalibus quaestionibus ad ducem Normannorum :

Supra lunam nec tu, nec alius, praeter stellas aliquid vidit. Nec est ibi obstaculum quo repercutiatur ; sed deficit et deficiendo spissatur radius visualis, cum ad superiora dirigitur. Cum autem transit per oculum, in quo est albugineus humor et crystallinus, cum exscritur nec alius color sibi occurrit, talem, videlicet crystallinum et aqueum, sibi colorem confingit. Radium vero visualem, ut patet in libro eodem, dicit esse corpus, quod naturali agilitate in eodem fere momento modo est in oriente, modo in occidente.

Verum hanc opinionem inconvenientia multa sequuntur. Primum est, quod visio fieret extra mittendo, non intus suscipiendo. Aliud, quod unum corpus aliud penetraret ac pertransiret naturaliter sine alterius laesione.

 

Alii ergo dixerunt, quod sicut non videmus aerem purum, nec purum ignem, propter eorum raritatem, sic non videmus aliquid de quinta essentia nisi stellas : quoniam quanto corpora sunt superiora, tanto sunt nobiliora ; et quo nobiliora, eo et rariora. Igitur quod videmus est quoddam confusum, resultans quantum ad apparentiam visus nostri ex aere, igne et caelo : sicut si acciperemus plura corpora, quorum quodlibet esset tam tenue quod neutrum eorum sufficeret per se terminare visum nostrum a remotis ; sed plura simul sufficerent, si ita ordinarentur quod unum esset ante aliud, magna distantia inter ea exsistente. Tunc etenim visus a remotis adspiciens, iudicaret ea esse unum sensibile, nec apprehenderet inter ea distinctionem, appareretque sibi quoddam confusum ex illis : ut si obicerentur visui plures parietes vitrei, unus ante alium, diversimode lumen participantes. Sed sive videamus, sicut dicit ista opinio, sive non, constat quod quaedam falsa contineantur in ea. Sol quippe est nobilior inter planetas, et tamen super ipsum sunt Mars, Iupiter et Saturnus. Pars quoque caeli stellata non est minoris nobilitatis eo, lumine suo quod sortitur a sole, secluso ; et tamen est densior, propter quod abundantius a sole suscipit lumen ac retinet. Non est igitur verum in partibus quintae essentiae, quod quanto sunt nobiliores, tanto sunt rariores. Subtilitas namque caelestium corporum non attenditur penes maiorem et minorem raritatem, sicut subtilitas elementorum, quamvis subtilissimum inter illa, videlicet caelum empyreum, credatur rarissimum, eo quod dispositio talis congruit loco corporum glorificatorum ; sed attenditur penes maiorem et minorem virtutem substantise : quae virtus in aliqua parte densiori est maior quam in alia parte magis rara. Sicque dicimus aurum subtilius plumbo, quamvis plumbum sit rarius : sie et corpora Beatorum erunt igne subtiliora, non tamen tam rara.

 

Alii dicunt, quod illud quod homo iudicat se videre in parte caeli non stellata, aliquid simile sit colori exsistens in parte caeli non stellata, in caelove crystallino. Quod quidem causatur ex naturali luce ipsius caeli, et lumine quod recipit a sole ac stellis. Siquidem pars illa non est densitatis tantae, quod in ea possit aggregari lumen sicut in parte stellata, propter quam aggregationem non possumus videre in parte stellata simile illud colori, quod videmus in parte octavae sphaerae non stellata caelove crystallino. Illa quoque pars caeli in qua videmus simile illud colori, non est tantae raritatis ut purus aer purusque ignis. Unde magis potest esse in ea aliqualis aggregatio luminis, quam in aere puro seu puro igne. Idcirco pars caeli non stellata, caelumve crystallinum, magis valet terminare visum, quam purus aer vel purus ignis.

Haec Richardus.

 

 

QUAESTIO VI

 

Amplius quaeritur, Cur et qua necessitate ponatur caelum crystallinum, seu aqueum : praesertim cum quidam astronomi dicant caelum stellatum cum orbibus planetarum ad inferiorum productionem sufficere, nonnulli quoque theologi octavam sphaeram caelestem, primum mobile nominent.

 

Ad hoc Albertus :

Quadruplici (inquit) necessitate ponitur caelum crystallinum. Prima est ex parte motus, quia ab uno motore simplici non nisi unus potest exsistere motus ; multi autem sunt motus in caelo stellato : non ergo est mobile primum. Multi quoque et multum difformes sunt motus in sphaeris planetarum : ideo nulla earum potest consistere mobile primum. Aut ergo universum non est completum in ordine moventium et motorum, aut ponendum est caelum aliquod uniforme super caelum stellatum, quod uno motu simplici moveatur a primo motore.

Secunda est, quia cum sit corpus unum circulare quod participat bonitatem primi motoris sine motu, ut caelum empyreum ; et aliud quod eam per multos participat motus : requiritur mobile medium inter ista extrema, quod primi motoris bonitatem participet motu uno.

Tertia sumitur ex dictis Platonis in Timaeo dicentis : Creator circulum caeli in circulos duos reflexit, puta aplanes et planes. Circulum quoque planes divisit in circulos septem. Cumque duo sint motus in genere, de perfectione principiorum natura est, quod uterque habeat proprium mobile. Et quia in caelo stellato sunt motus primi, qui sunt planes ; illud non potest esse mobile proprium illius motus qui vocatur aplanes. Oportet ergo de necessitate, quod illi motui mobile proprium ponatur ante caelum stellatum : sicut et ipse motus prior est secundum naturam, quam motus planes. Est enim motus aplanes super polos mundi, et super circulos seque distantes ab aequinoctiali ad tropicum aestivalem, et ad tropicum hiemalem. Motus vero planes est super polos circuli aequinoctialis, qui dicitur circulus declivis, et super circulos seque distantes ab aequinoctiali ad partem utramque. Et mobile illi primo motui proprium oportet uniforme consistere, quod caelum dicimus crystallinum, a quo in caelis omnibus inferioribus est motus diurnus, qui motus aplanes vocatur : quia Philosophus secundo Metaphysicae tradit pro regula, quod quidquid est in pluribus secundum rationem unam, est in uno primo quod est causa ceterorum.

Quarta est ex parte finis. Nempe cum in inferioribus sit diversitas in figura, difformitas quoque generationis et alterationis, aliorumque motuum, ad haec causanda sunt orbes ac caeli difformes in partibus et in motu. Est item in inferioribus uniformitas in esse specifico et in esse generico. Oportet ergo quod sit caelum aliquod uniforme influens virtutem ad conservationem in specie et in genere : et hoc oportet uniforme esse in partibus et in motu. Et hoc non potest esse nisi quod appellamus crystallinum, quoniam nullum aliud est uniforme post empyreum.

Denique multae difformitates sunt in caelo, videlicet dextrum et sinistrum, ante et retro : nam ad austrum esse est ante, et ad aquilonem retro. Similiter est ibi sursum et deorsum, per elevationem et depressionem in auge seu in opposito augis planetarum, et in ascensu descensuve circuli deferentis, secundum quod virtus unius planetae praevalet super virtutem alterius, atque secundum quod unus ascendit in epicyclo et alter descendit, et unus dirigitur et alter stat vel retrocedit : prout ait Albumasar, quod si sol ascendit super Mercurium et lunam, et adiuvatur a Marte, facit longitudinem serenitatis et siccitatis ; si econtra fuerit, signabit humiditatem et pluvias longas.

Haec Albertus in Summa.

 

In cuius verbis videtur obscurum quod ait, ab uno motore primo et simplici non posse esse nisi motum unum : quod sive de Deo vero sive de intelligentia intelligatur, instantiam patitur ; nec iuvat si et illud philosophorum quorumdam pariter allegetur : Ab uno simplici non procedit immediate nisi unum. Imo intellectualis substantia, potissime Deus supergloriosus, sicut simul plura intelligit, ita et plura opere simul exsequitur tam in creando quam in movendo ac perficiendo. Et hoc etiam ipse Albertus super primum testatur. Superius quoque ex Thoma est tactum, quod aliqui ponunt decem mobiles caelos.

 

Praeterea Bonaventura hic sciscitatur, utrum conveniat alicui orbi absque stellis moveri, hoc est, an sit ponendum aliquod caelum mobile non stellatum, utpote uniforme in omnibus partibus suis. Et respondens :

Ponendum est (ait) aliquod caelum moveri, carens diversitate luminarium ac stellarum : et hoc est caelum crystallinum. Etsi pervenerunt philosophi pauci ad eius cognitionem, quia corporeum latet sensum, quidam tamen pervenerunt, dixeruntque ipsum moveri, prout quidam astronomi probare conati sunt.

 

Communiter vero ad eius notitiam pervenerunt tractatores catholici, illustratione Scripturae adiuti, quae illud esse aperte declarat, quamvis motum eius seu quietem non explicet. Doctores vero theologiae ponunt et probant ipsum moveri, potissime ex perfectione universi, ex qua etiam distinctio numerusque caelorum accipitur, etc., ut supra in Thoma, Alberto ac aliis.

Et breviter, in isto concordant theologi, nec opus est immorari, cum et supra inde tractatum sit.

 

 

QUAESTIO VII

 

Quaeritur quoque, An opus tertiae diei convenienter describatur.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam tertia dic separata est aqua a terra ; sed aer et ignis elementa sunt praestantiora quam aqua et terra : ergo eorum distinctio debuit designari.

Secundo, elementa ab exordio suae creationis habuerunt proprias et distinctas formas substantiales, ut probabilior tenet opinio, et supra ostensum est : ergo a principio fuerunt distincta ab ab invicem etiam loco et situ, quia dans formam dat consequentia eam.

Tertio, naturale est leviora superius collocari, et innaturale est ea sub gravioribus situari. Cum ergo aqua sit levior terra, innaturale fuit eam de superficie terrae ad locum redigere bassiorem.

Quarto, tres ultimi dies pertinent ad ornatum : ergo in uno illorum debuit describi qualiter terra plantas produxit et herbas, cum horum productio ad ornatum pertineat.

Quinto, scriptum est in Genesi, quod post transgressionem primorum parentum locutus est Dominus homini primo : Spinas et tribulos germinabit tibi. Ergo terrae nascentia non tertia die, sed postea oriri coeperunt.

 

In oppositum est scriptura Genesis primo.

 

Ad haec Thomas respondet :

Opus distinctionis attenditur in hoc, quod corporibus quae sunt elementa, collatae sunt virtutes universaliter ad effectus naturales moventes ; cuiusmodi sunt qualitates activae et passivae elementorum, quae datae sunt illis tertia die : quibus ab invicem proprietate et situ separantur, eo quod inter qualitates elementares gravitas et levitas contineantur, quae sunt principia motus elementorum ad propria loca ac naturalis quietis ipsorum in illis, quemadmodum calidum et frigidum sunt priucipia alterationis. Hinc ex collatione talis virtutis dicuntur aquae tertia die in uunm locum congregatae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ignis et aer sunt elementa magis latentia : ideo Moyses rudi populo loquens, de eis expresse non dixit. Aer quoque et ignis, quantum ad suam ab invicem et ab aliis distinctionem, aliquo modo dantur per aquae distinctionem intelligi, quemadmodum secretiora per manifestiora relinquuntur prudentibus intelligenda.

Ad secundum, quod sicut calor et frigus non sunt formae substantiales elementorum, ita nec gravitas et levitas. Ideo sicut forma substantialis in elementis non est principium alterationis nisi mediante frigore et calore, ita nec quietis nisi mediante gravitate aut levitate : ideo quamvis aqua formam substantialem habuit ex opere creationis, non tamen ex hoc congregabatur in proprium locum, sed per opus distinctionis factum est hoc.

Ad tertium, quanto elementum est subtilius, tanto maius, sicut aer maior est aqua, et aqua quam terra : ideo aer complectitur ista duo, undique sphairicam complens figuram ; a quo deficit aqua terram cingens, non totam operiens, circulum complens, sed a completione sphaerae deficiens. Et hoc est propter exigentiam finis ob quem creata est aqua et terra, ut in terra valeat esse habitatio animalium respirantium, generatioque plantarum. Terra vero quasi minima in centro concluditur. Denique corpora inferiora, praeter proprios motus, sequuntur quodammodo motum superiorum ; et quo corpus inferius exstat perfectius, tanto plus consequitur de motu superioris. Quod patet ex hoc, quod in corporibus caelestibus orbis inferior, praeter proprium motum, retinet motum orbis superioris. Conformiter elementa ex motu caelestium corporum aliquid consequuntur de motu circulari, praeter motus proprios naturales : quod evidenter apparet in maris refluxu, qui sequitur motum lunae. Nec tamen hoc fit violenter, quia (ut asserit Commentator super quartum de Caelo et mundo) motus quibus elementa sequuntur impressiones caelestium corporum, non sunt violenti, cum sit secundum ordinem corporum naturalem quod inferiora impressionem superiorum sequantur : atque per modum hunc ex corporum impressione caelestium moventium elementa ad commixtionem, aqua subingreditur terram, ut sit ad generationem mineralium apta et animalium ac plantarum ; et exinde in locum proprium naturali motu revertitur, iuxta illud Ecclesiastse : In locum unde exeunt flumina, revertuntur. Amplius, elementa ubi se contingunt, ab invicem alterantur, ut sit quidam motus coniunctionis inter ea ; et exinde in mari causatur salsedo ex admixtione vaporis terrestris, simul cum adustione radii solaris : et hoc praecipue prope terram et in superficie maris. In profundo etenim pelagi est aqua dulcis, ut patet ex verbis Philosophi libro de Animalibus, ubi ait quod piscis nomine malakie, invenitur magnus valde in locis pelagosis in quibus abundant aquae dulces.

Ad quartum respondendum, quod de productione plantarum videtur esse diversitas inter Augustinum et alios Sauctos. Augustinus quippe videtur velle, quod cum dicitur, Producat terra herbam virentem, etc., non intelligitur tunc esse plantas productas in natura propria, sed tunc terrae datam esse virtutem germinativam ad producendum plantas opere propagationis. Aliis autem videtur quod tunc etiam plantae productae sunt ; propter quod ait Ambrosius : Herba sole antiquior est. Et utroque modo plantarum productio ad distinctionis pertinet opus, quoniam ad earum productionem sufficit virtus caelestis loco patris, et virtus terrae loco matris. Sicque principia activa communia ad opus distinctionis spectantia, sufficiunt ad generationem plantarum, non ad productionem animalium perfectorum, ad quam requiritur virtus formativa exsistens in semine. Vel, quoniam quaelibet res pertinet ad ornatum loci illius in quo movetur, non in quo quiescit ; plantae vero radicitus terrae infixae adhaerent : ideo ad ornatum eius non pertinent, sed computantur cum ipsa, ut super Genesim loquitur Augustinus.

Ad quintum dieendum, quod plantae nocivae simul cum aliis sunt productae : verumtamen ante peccatum hominibus non fuissent nocivae, divina protegente providentia ; sed post peccatum coeperunt hominibus esse nocivae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ubi et addit :

Aristoteles dixit tantum orbes moveri, non stellas nisi in orbe ; Ptolemaeus vero disseruit stellas habere proprium motum praeter motum orbis.

Insuper, praeter mysticam rationem quae in littera tangitur de hoc cur in descriptione operis secundae diei non dicitur, Vidit Deus quod esset bonum, aliam quoque litteralem in historiis Magister assignat, quam etiam Rabbi Moyses tangit : quia videlicet in secundo die medium elementum a supremo distinguebatur, et ita non erat perfecta distinctio medii elementi, nisi etiam ab infimo distingueretur : sicque opus secundae diei tertia die est consummatum. Hincque benedictio tertiae diei ad utrumque refertur.

 

Praeterea in prima parte, quaestione sexagesima nona :

Tertia (inquit) die informitas terrae aufertur. Duplex vero informitas circa terram describebatur : una, quod erat invisibilis seu inanis, quoniam aquis exstitit cooperta ; alia, quod fuit incomposita seu vacua, id est, non habens decentem decorem, qui acquiritur terrae ex plantis eam quodammodo vestientibus. Idcirco utraque informitas die hac tertia removetur : prima, per hoc quod aquae sunt congregatae in locum unum, et apparuit arida ; secunda, per hoc quod terra protulit herbam virentem. De productione autem mineralium non loquitur Moyses, quoniam generationem habent occultam in visceribus terrae ; Moyses vero ea tantum proposuit quae in manifesto apparent.

Haec Thomas in Summa.

 

Circa haec scribit Albertus :

Aer distinctus est, et liberam formam accepit distinctumque locum, quando aquae vaporabiliter in aere diffusae per congregationem condensatae sunt et descenderunt ad terram. Ignis quoque vaporabiliter in aere mixtus prius, liberam formam accepit, et per consequens motum, quia motus consequitur formam ; unde tunc undique liber ascendit ad cameram caeli lunae, sicque ab aliis est distinctus.

Si vero quaeratur ad quem locum congregatae sint aquae, respondet super Genesim Beda : cum multa constet esse maria ac flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quoniam cuncta maria et flumina magno mari meguntur : et si qui lacus in se ipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur. Fossores quoque puteorum hoc probant, quoniam omnis tellus trahit aquas per invisibiles venas, quibus ex mari principium est. Unde in Ecclesiaste : Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Dicit etiam Beda, quod verno tempore factus est mundus, in quo tempore solent herbae apparere virentes, et ligna pomis onusta.

Haec Albertus.