Distinctio XII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XII
SUMMA DISTINCTIONIS DUODECIMAE
Postquam in praehabitis distinctionibus a secunda usque hunc locum, determinavit, Magister de incorporeis, spiritualibus et separatis substantiis, utpote angelis bonis et malis, hic tractare nunc incipit de substantiis materialibus, praesertim de operibus sex dierum.
De quibus primo determinat quantum ad eorum creationem, in hac ipsa distinctione ; secundo, quantum ad eorum distinctionem seu formam, distinctione immediate sequenti ; tertio, quoad eorum ornatum, quintadecima distinctione.
Circa primum tangit ipsum creationis exordium, et ponit solenniores opiniones circa hoc ipsum, seu circa intellectum Scripturae in qua corporalium rerum seu totius universi creatio ipsa describitur. Insuper circa haec quadam dubia movet et solvit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Utrum omnia corporalia sint simul creata.
Et in hac quaestione multa comprehenduntur, videlicet an creata sint simul seu uno et eodem instanti quantum ad materiam et formam substantialem, an etiam quantum ad formas accidentales. Quocirca se ingerit quaestio, an materia possit esse seu stare nuda, et utrum omnium corporalium rerum sit una materia.
Quod autem omnia simul creata sint, probatur primo per illud Ecclesiastici : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.
Secundo. Deus est infinitae potentiae in agendo, similiter infinitae sapientiae in disponendo, infinitae quoque bonitatis seu benevolentiae in complendo seu perficiendo. Ergo in instanti cuncta creavit, distinxit et ordinavit, complevit seu perfecit : infinitae quippe potentiae competit agere in instanti ; sic et infinitae sapientiae convenit in instanti distinguere.
Tertio, supersublimis Deus omnia condidit, ut in eis sua repraesentetur resplendeatque perfectio. Sed in hoc omnipotentia atque immensa sapientia eius ac perfectio infinita magis innotescit ac relucet, si dicatur omnia simul creasse, distinxisse et ornasse, quam si per intervalla dierum.
Quarto, opus correspondet suo factori. Ergo superperfectissimo Deo competebat producere opus perfectum, distinctum, ornatum ; non confusum, informe, incompletum. Unde et in Deuteronomio habetur : Dei perfecta sunt opera.
Quinto, ordo est optimum quid in rebus, ut D. Dionysius protestatur. Ergo Deus universum in suo ordine condidit primum, alioqui opus imperfectissimum plasmasset.
Sexto, ponere res esse creatas per intervalla dierum, poeticum esse videtur et fabulis consonans poetarum quae ita dixerunt, sicut in Metamorphosi legitur :
Ante mare et terras, et quod tegit omnia caelum,
Unus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles, etc.
Septimo, non decuit Deum lucis opus producere tenebrosum, neque a tenebris inchoare : ergo in exordio condidit lucidam creaturam.
Octavo, supra, secunda distinctione inductum est, quod substantiae immateriales separata et res corporales sunt simul producta : ergo potius corporalia cuncta, cum magis ab invicem distent immaterialia et materialia, quam unum materiale ab alio.
Nono, si Deus dicatur corporalia condidisse per temporis intervalla, oportet fateri quod opus cuiuslibet diei produxit in ipsius diei exordio seu primo instanti. Cur ergo non statim post instans primum continuavit et prosecutus est opus suum ? Numquid in primo momento lassatus est et repausavit ?
In contrarium est sacra scriptura Geneseos, cuius scripturae maior est auctoritas, quam omnis intellectus humani perspicacitas : sed in illa scriptura apertissime describitur artifex summus per intervalla sex dierum creasse mundum sensibilem.
Praeterea conveniens esse videtur, a distanti in distans et ab imperfecto ad perfectum procedere : ergo condecens fuit res primo imperfectas produci, deinde distingui atque ornari.
In hoc quoque clarissime elucescit, Deum adorandum ac superliberrimum, non de necessitate naturae, sed liberali ac libera emanatione, omnia produxisse.
Ad hoc Thomas in Scripto :
Pertinentia (inquit) ad fidem, duplicia sunt. Quaedam namque per se sunt de substantia fidei, ut Deum esse unum in essentia et trinum in personis, et huiusmodi : in quibus nulli licet aliter opinari. Quaedam vero per accidens tantum, in quantum videlicet in Scriptura traduntur, quam fides praesupponit Spiritu Sancto dictante esse conscriptam ; quae et sine periculo possunt ignorari ab his qui Scripturas scire non obligantur : ut sunt historialia multa. Et in his etiam Sancti interdum diversa senserunt, Scripturam diversimode exponentes.
Sic itaque circa principium mundi aliquid ad substantiam fidei pertinet, utpote mundum per creationem a Deo coepisse, nec aeternaliter exstitisse : quod Sancti concorditer fassi sunt. Porro quo modo ac ordine factus sit, non spectat ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cuius veritatem Sancti salvantes, eamdem diversimode exposuerunt. Augustinus etenim vult in ipso creationis principio quasdam res per species suas fuisse distinctas in propria natura, ut angelos, corpora caelestia et elementa, et prima rerum individua ; alia vero, in rationibus seminalibus tantum, ut animalia, plantas et homines : quae omnia postmodum in naturis propriis sunt distincta illo opere quo post senarium illorum dierum Deus naturam prius conditam administrat. De quo opere ait Salvator : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Vult igitur Augustinus in distinctione rerum non esse attendendum ordinem temporis, sed naturae atque doctrinae. Naturae, sicut sonus praecedit cantum : sicqne quae naturaliter priora sunt, prius facta commemorantur, ut terra prius quam animalia, et aqua prius quam pisces, sicque de aliis. Ordine quoque doctrinae, ut patet in docentibus geometriam : quamvis enim partes figurae sine ordine, temporis figuram constituant, tamen geometria docet constitutionem fieri protrahendo lineam post lineam. Et hoc fuit exemplum Platonis, ut dicitur primo Caeli et mundi. Ita et Moyses rudem populum de mundi creatione informans, divisit per partes qnae simul sunt facta. Porro Gregorius, (Beda) et alii ponunt ordinem temporis in rerum distinctione servatum. Et positio ista communior est, et litterae quoad superficiem eius, consonantior esse videtur. Prima vero est rationabilior, atque a derisione infidelium Scripturam sacram magis defendens : quod secundum Augustinum super Genesim libro primo, valde est observandum, ut scilicet Scripturae a fidelibus sic exponantur, quod ab infidelibus non irrideantur. Ideo ista opinio amplius mihi placet. Utraque tamen potest teneri.
Sicque secundum Gregorium, omnia dicuntur simul creata per substantiam materiae, non per speciem formae.
Conformiter secundum istam opinionem, in rerum creatione non solum debuit manifestari Dei potentia, sed et sapientia eius, quae requirebat ut quae sunt priora ordine naturae, prius instituerentur.
Similiter respondetur quod hoc ordini sapientiae magis conveniebat, quod in rerum productione ab imperfectione ad perfectionem paulatim procederetur, quemadmodum in operatione naturali videmus.
Simili modo dicendum, quod Dei perfecta sunt opera, non statim in exordio, sed opportuno tempore. Nam sicut creatura non habet esse ex se, ita nec perfectionem : hinc ad ostendendum utrumque, voluit Deus ut creatura prius non esset, deinde fieret imperfecta, postmodumque perfecta.
Unde et ordinem indidit Deus rebus per intervalla dierum, quantum ad ordinis complementum.
Haec demum expositio a fabulis poetarum satis dissentit, sicut patebit : tamen quantum ad id quod in dictis poetarum verum est, illis concordat.
Postremo, quamvis materialia magis distant ab immaterialibus quam materialia ab invicem, saltem quantum ad aliqua, tamen quia materia praecedit natura compositum, idcirco ut ordo temporis ordini naturae correspondeat, prius facta sunt materialia quoad materiae substantiam, deinde distincta per formas.
Producto quoque opere cuiuslibet diei in primo instanti, distulit Deus opus sequens non quasi lassatus, sed ut unicuique rerum distinctioni dies unus specialis ac proprius responderet.
Qui autem vult aliam sequi opinionem, dicet quod expositio Augustini non derogat Scripturarum veritati nec fidei, et quod magis decuit Deum simul producere opus completum quam successive.
Haec Thomas in Scripto : quae et infra clarius innotescent.
Porro in prima parte Summae, quaestione sexagesima sexta, ubi quaerit, utrum informitas materiae praecesserit tempore eius formationem, conatur praetactas opiniones quodammodo concordare :
Diversae, inquiens, circa hoc sunt opiniones Sanctorum. Augustinus enim tenet quod non. Basilius vero, Ambrosius et Chrysostomus senserunt quod sic. Et quamvis opiniones hae videantur contrariae, parum tamen ab invicem differunt : quoniam Augustinus sumit informitatem materiae pro carentia omnis formae ; sicque informitas materiae non potuit tempore eius formationem praecedere, cum omne esse actuale sit a forma. Nec potest dici quod materia habuit primo aliquam formam communem, et postea supervenerunt ei formae speciales diversae quibus distincta sit : quia hoc esset incidere in errorem antiquorum philosophorum, dicentium materiam primam esse corpus in actu, ut ignem, aerem, aquam, vel aliquod medium ; sicque generari et fieri non esset nisi alterari, ut probat Philosophus libro de Generatione, quia praecedens forma substantialis daret esse simpliciter seu esse substantiale. Oportet ergo quod materia fuerit primo creata sub formis distinctis, nec informitas eius suam formationem praecesserit tempore.
Alii vero Sancti accipiunt informitatem materiae, non prout excludit omnem formam, sed formositatem atque decorem nunc apparentem in creatura corporea : sicque opinantur quod informitas materiae praecessit tempore formationem ipsius. Et secundum hoc quantum ad aliquid Augustinus cum eis concordat, et quoad aliquid discordat, ut infra patebit. Et quantum ex littera Genesis accipi potest, triplex formositas deerat, propter quod creatura corporalis dicebatur informis. Deerat quippe toti corpori diaphano quod dicitur caelum, pulchritudo lucis : unde dicitur quod tenebrae erant super faciem abyssi. Terrae quoque deerat duplex pulchritudo. Una quam habet ex hoc quod est aquis discooperta : propterea dicitur, Terra erat inanis seu invisibilis ; quoniam corporali conspectui apparere non poterat. Alia quam habet ex hoc quod est herbis ac plantis ornata ; ideo dicitur quod erat vacua, vel incomposita, secundum aliam translationem, id est non decorata. Sicque cum praemisisset duas naturas creatas, videlicet caelum et terram, informitatem caeli expressit per hoc quod dixit, Tenebrae erant super faciem abyssi, prout aer sub caelo includitur ; informitatemque terrae, dicendo, Terra erat inanis et vacua.
Praeterea, dum dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, terra aliter ab Augustino et ab aliis Sanctis accipitur. Augustinus enim nomine terrae et aquae dicit significari materiam primam, quam Moyses rudi populo significare nequivit, nisi nominibus rerum eis notarum. Propter quod sub multiplici similitudine exprimit eam, non vocans eam tantum terram aut aquam, ne videatur materia prima secundum veritatem esse terra vel aqua. Habet tamen similitudinem cum terra, in quantum subsidet formis, et cum aqua, in quantum apta est formari formis diversis. Secundum hoc ergo dicitur terra inanis et vacua, seu invisibilis et incomposita, quia materia per formam cognoscitur. Hinc in se considerata, dicitur invisibilis seu inanis, et eius potentialitas per formam repletur : propter quod Plato materiam dixit locum.
Alii vero Sancti per terram intelligunt elementum : quae secundum eos, fuit informis modo praefato. Nec Sancti hi incidunt antiquorum philosophorum errorem, qui posuerunt in materia confusionem quae omnem excludit distinctionem, praeter hoc quod Anaxagoras posuit solum intellectum distinctum atque immixtum. Sed ante opus distinctionis Scriptura ponit distinctionem multiplicem. Primo quidem, caeli et terrae : in quo ostenditur distinctio etiam secundum materiam, ut infra dicetur. Unde ait : In principio creavit Deus caelum et terram. Secundo, distinctionem elementorum quantum ad formas suas substantiales, per hoc quod nominat terram et aquam. Acrem vero et ignem non nominat, quoniam rudibus quibus loquebatur, non fuit tam manifestum ignem et aerem esse corpora, sicut terram et aquam : quamvis Plato aerem intellexerit significari per hoc quod dicitur, Spiritus Domini, quia etiam aer spiritus dicitur ; ignem vero intellexerit significari per caelum, quod dixit igneae esse (quantum ad stellas) naturae, ut recitat libro de Civitate Augustinus. Sed Rabbi Moyses in aliis cum Platone concordans, dicit ignem significari per tenebras, quia in propria sphaera non lucet. Convenientius tamen videtur quod dictum est prius, quoniam Spiritus Domini in Scripturis non nisi pro Spiritu Sancto consuevit poni : qui aquis dicitur superferri, non corporaliter, sed sicut voluntas artificis superfertur materiae quam vult formare. Demum distinctio tertia significatur secundum situm quo terra erat sub aqua, et aer, qui est tenebrarum subiectum, super aquas, per hoc quod dicitur, Tenebrae erant super faciem abyssi.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus ; et addit qualiter secundum Augustinum intelligenda sit distinctio sex dierum : quod infra pandetur.
Richardus quoque pro maiori parte concordans :
Aliqui, inquit, dixerunt materiam fuisse creatam sub formis completis, et quod omnia corpora sub caelo empyreo a sua creatione simul fuerunt confusa. Quae opinio irrationabilis comprobatur : quia dum aliqua corpora inter se confunduntur, manentia sub formis completis, mutuo dividunt se in partes multas. Sed non est putandum quod corpora elementaria unquam ita habuerunt se ad corpora caelestia, quod fecerint partes illorum distare ab invicem per suarum partium interpositionem. Aliorum phantasia est, quod tota materia infra caelum empyreum fuit creata sub una forma, et quod de illo corpore uno facta sint per intervalla sex dierum quae in Genesi facta narrantur. Quae phantasia irrationabilis est, quia secundum eam corpora elementaria atque caelestia facta essent ex uno corpore illo. Alii probabilius dicunt, quod Deus in primo instanti temporis fecit corpora caelestia et elementa, hypostases quoque specierum animalium, quae in Genesi facta leguntur quinto et sexto dic sub suis formis completis. Quam opinionem videtur sentire Augustinus super Genesim libro primo.
Ego autem aestimo, quod quamvis materia caeli empyrei creata fuit sub forma completa, materia tamen corporum aliorum non fuit creata sub forma completa ; sed partes illius molis contentae sub caelo empyreo, creatae fuerunt sub formis incompletis illorum corporum quae postea de partibus illis sunt facta per intervalla sex dierum. Quae opinio magis placere videtur Magistro in littera, et Hugoni prima parte de Sacramentis, quo ait : In forma confusionis primo materialiter omnia corpora simul et semel creata sunt, et in forma dispositionis postmodum per intervalla sex dierum ordinata. Gregorius quoque super illud Iob, Ecce Behemoth quem feci tecum, testatur quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. Idem sequitur Beda et doctores communiter, et magis consonat litterae.
Haec Richardus.
De cuius opinione quid sentiendum sit infra clarescit.
Praeterea Albertus ad dubium istud, utrum conveniebat corporalem creaturam primo in massa confusa, et informi produci, respondens :
De hoc, inquit, diversificati sunt Sancti. Augustinus etenim dixit quod omnia simul facta sunt in forma atque materia secundum genera et species sicut nunc sunt. Idem videntur sentire Damascenus Gregoriusque Nyssenus, dicentes quod de singulis speciebus animalium duo perfecta secundum speciem et sexum primo creavit Deus, ex quibus alia propagarentur. Aliis vero Sanctis, sicut Hieronymo, Gregorio, et eorum sequacibus, potius visum est, quod Deus primo creavit confusam materiam elementorum et elementatorum, atque ex illa per distinctionem et ornatum secundum species et genera res formavit sicut adhuc sunt. Et utrumque catholicum est, quamvis secunda ista positio magis consonet litterae. Nihilo minus expositio et sententia Augustini probabilior mihi videtur. Non enim apparet ratio assignabilis, cum Deus quamlibet creaturam creaverit verbo et in instanti seu primo momento suae diei, quid in toto residuo diei illius fecisset : ideo dicimus quod uno et eodem instanti cuncta condidit et complevit. Verum, ut loquitur Augustinus, quod simul factum est, simul explicari nequivit : ideo Moyses posuit volumina sex dierum, per quae notaretur naturarum creatarum distinctio et ornatus.
Praeterea si quaeratur, Si omnia Deus creavit in nunc, an hoc fuit nunc aeternitatis, vel aevi, aut temporis ; respondendum, quod illud non fuit nunc aeternitatis, quoniam quidquid est in nunc aeternitatis, est aeternum, si est in nunc aeternitatis ut in mensura adaequata sibi, et non sicut in mensura excedente se. Eadem ratione videtur dicendum, quod non est nunc aevi ; sed est nunc quod est principium temporis, a quo continue fluit tempus, et cuius fluxus efficit tempus. Ab illo namque coaeva sunt, natura angelica, caelum empyreum, materia corporalium prima, et tempus.
Haec Albertus in Summa.
Idem in libro de IV Coaequaevis, ultima parte, ubi determinat de eis in generali.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto :
Materiam, inquiens, primo esse creatam ante omnia corporalia secundum suas species et virtutes completa, asserunt concorditer omnes doctores, quoniam hoc expresse legitur in Genesi, quo scribitur : In principio creavit Deus caelum et terram. Nempe cum id quod Moyses primo nominat terram, postea vocet aquam et abyssum, constat quod hoc nomine non intelligit terram proprie dictam, cum est elementum ; sed metaphorice per ipsam intelligit informem materiam : quam vocat terram, propter informitatem, quoniam inter omnia elementa terra minus habet formalitatis. Aquam quoque appellat eamdem propter potentiam ad formam, quoniam aqua bene receptibilis est. Abyssum etiam vocat eam propter indeterminabilitatem suae potentiae : quoniam nunquam tam fortiter et perfecte per formam perficitur, quin adhuc sit in potentia ad alias formas.
Verumtamen in horum specificatione Sancti dissentiunt. Hieronymus enim, Gregorius, Beda, ac alii multi, textui Genesis simpliciter incumbentes, contemnunt omnem scientiam quae se erigit contra scientiam Dei traditam nobis spiritu prophetali per Moysen. Dicunt ergo materiam primo esse creatam non penitus sine omni forma substantiali ; sed materiam illam intelligunt cuncta simplicia elementa constituentia hunc mundum sensibilem, utpote quatuor elementa nobis nota, et quintum corpus, quod a Philosopho nuncupatur quintum elementum et quinta essentia : non ideo quod veniat in compositionem generabilium, sed quoniam est de integritate mundi sensibilis. Vocantur autem omnia haec materia per similitudinem, in quantum adhuc erant in potentia ad suas figuras et qualitates virtutesque naturales. Hi ergo distinguunt triplex opus, videlicet creationis, distinctionis, atque ornatus.
Verum his omnibus solita sua subtilitate obviat Augustinus, dicens omnia secundum distinctas suas species simul esse creata in quibus universi consistit integritas, scilicet angelos, caelos, elementa, perfectorumque animalium prima individua, ac hominem primum. Alia vero quae ex istis principiis sufficienter causantur, ut animalia imperfecta et plantas, dicit tunc esse creata in potentia causarum seminalium : quae post processerunt ex causis istis de potentia in actum. Propter quod in Genesi dicitur Deus fecisse omne virgultum agri, puta causaliter, antequam oriretur in terra actualiter. Sicque intelligitur illud : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.
Ecce tactae sunt duae opiniones, estque ostensum nullam earum esse contrariam fidei. Verumtamen illa quae ponit creaturas per intervalla dierum distinctas, continet aliquid quod est ad inagnam indecentiam fidei sanctae, secundum quod per ipsam Scriptura non solum contra rationem exponitur, sed etiam ita ridiculosum errorem antiquorum philosophorum renovare videtur, quod fides derisibilis apud infideles efficitur. Quod secundum Augustinum valde cavendum est : aliter poneremus coram caeco offendiculum, contra legem divinam ; et contra Evangelium, daremus sanctum canibus, provocando eos ad oblatrandum ; nec parati essemus omni poscenti nos reddere rationem de ea quae in nobis est, fide et spe. Incidit enim Scriptura, secundum illam expositionem, in errorem vulgatum apud imperitos philosophos Epicureos, qui ex uno confuso mixto res in esse dixerunt procedere. Sic quippe dixerunt Anaxagoras, Empedocles, Democritus et Leucippus, in tantum quod Ovidius quoque hunc errorem metro cecinit, dicens :
Ante mare et terras, et quod tegit omnia caelum,
Unus erat toto natura, vultus in orbe,
Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles.
Et hic error in philosophia satis est reprobatus, quia nec omnia commiscibilia sunt, nec poni potest causa naturalis cur movens movet illa mixta ex confusione ad determinatum esse nunc et non prius, cum tamen omne illud quod in natura non semper eodem modo est, habeat causam suae diversitatis, eo quod in natura nihil est inordinatum : et haec est ratio Aristotelis octavo Physicorum.
Quod vero praedictus sensus sit contra rationem, patet ex omnibus quae supra de mundi inceptione diximus contra rationes Philosophi adstruentes mundi aeternitatem. Illae etenim rationes rationabiliter nequeunt solvi, ponendo successivam mundi productionem. Sequeretur etiam, corpora caelestia non esse naturaliter incorruptibilia. Insuper multa ponuntur in illa opinione quae rationis nil habent, utpote, cur confusio illa processerit ab operante per sapientiam, cuius est ordinare potius atque distinguere ; et cur Deus prius creavit naturas rerum, et non dedit eis suas naturales virtutes ; cur etiam Deus, qui lux est, non statim in principio lucem creavit ; et quare Deus successive produxerit universum, quod eadem facilitate potuit totum simul producere. Itaque ex his motivis opinioni Augustini consentio.
Haec Udalricus.
Cuius dicta videntur potius audenter quam sapienter prolata. Nempe si expositio illa Sanctorum continet aliquid ad magnam fidei indecentiam pertinens, sequitur quod absolute sit falsa : quoniam fides Christiana nil prorsus indecentiae docet, tradit aut continet, cum sit supernaturalis radius Sapientiae increatae. Quod si falsa consistit, nequaquam catholica est. Amplius, ut ait Anselmus, in Scripturis ac fide minimum inconveniens seu indecens, est impossibile absolute. Et hoc ipsum in scriptis super Sententias et alibi, frequenter allegat Albertus. Si ergo sensus ille Sanctorum inconvenientiam indecentiamve includit, impossibilis est et falsus, nequaquam catholicus. Insuper, secundum Augustinum et alios Sanctos, quamvis ea quae fidei sunt, sint supra rationem, non tamen sunt contra rationem. Si ergo expositio illa Sanctorum censetur catholica, non est irrationabilis nec rationi contraria.
Nec verum est quod expositio illa renovat ridiculosum antiquorum philosophorum errorem ; nec incidit in eumdem, ut supra iam patuit partim. Et nunc addo quod philosophi illi imperiti Epicurei dixerunt materiam esse totam rerum substantiam : quod expositio illa refutat, asserendo res primo productas sub substantialibus formis specificis, quamvis nondum quantum ad accidentalia sua distinctis. Nec verum est quod causa seu ratio nequeat assignari cur Deus omnipotens movit res ex illo confuso esse ad esse determinatum tunc et non ante : imo huius ratio est iam tacta, videlicet, ut cuilibet diei suum opus corresponderet, similiter unicuique operum generi suus dies. Ceterorum quoque motivorum et obiectorum Udalrici solutiones et rationes nunc traditae sunt, aut infra ponentur. Nec ista rerum successiva productio fuit inordinata, cum naturale sit ex imperfectione ad perfectiora gradatiin ascendere. Si vero Creator altissimus reliquisset creata omnino in tali confusione, inordinatum fuisset. Nec ex ista expositione sequitur rationes Aristotelis solvi non posse : quia et ista opinio dicit creatum illud confusum, ab aeterna et invariabili Dei voluntate simplici emanatione fluxisse. Unde iuxta Aristotelis debilia, imo revera debilissima argumenta, non sequitur motum fuisse ante primum motum, nec tempus ante exordium temporis. Si autem sancti Patres dixissent illud chaos confusum, ab aeterno fuisse aut aeternaliter fluitasse, inciderent philosophorum errores, et argumenta Philosophi contra eos aliquid apparentiae seu efficaciae sortirentur. Haec breviter tetigisse sufficiat, quae diffusius prosequi non esset difficile.
Itaque in hac tam ardua fidei sacrae materia, loquendum est sine temeraria assertione, et consentiendum opinative uni expositioni sine alterius derogatione. Subiicienda quoque est ratio auctoritati divinae, nec increatae Sapientiae sensus irreverenter est discutiendus. Quis enim cognovit sensum Domini ? Quae omnia beatus et disertissimus Augustinus in sua tunc nova et speciali expositione servavit. Et quamvis expositio sua subtilior rationabiliorque putetur, alia tamen expositio exstat securior, utpote divinae Scripturae conformior. Nec in veteri Testamento aliquis doctorum Mosaicae legis invenitur ita ut Augustinus exposuisse, sed potius secuti sunt litteram. Intentio tamen Augustini exstitit pia, unde et merito excusatur.
Denique quod paulo ante ex Alberto inductum est, quod Damascenus et Gregorius Nyssenus Augustino concordant, dicendo omnia simul distincte producta, non videtur certum, praesertim cum libro secundo, capitulo primo, Damascenus affirmet : In principio, sicut ait Scriptura, ab aquis terra velabatur et inornata erat, divinaque iussione proprium suscepit ornatum, omnimodis herbis et plantis pulchra effecta. In quibus (ni fallor) verbis insinuat Damascenus, terram primo in sua creatione fuisse aquis opertam et inornatam, deinde Deo praecipiente fecundam.
Praeterea Bonaventura primo hic sciscitatur, utrum materia corporalium creata sit in omnimoda possibilitate, id est absque omni forma. Et respondet :
De materia contingit loqui dupliciter : primo, secundum quod exsistit in natura ; secundo, prout consideratur ab anima. Primo modo materia nunquam est praeter locum et tempus, nec potest informis exsistere per privationem omnis formae, cum omne esse sit a forma. Secundo modo potest, considerari informis, sive per privationem formae distinctae, sive per privationem etiam omnis formae : quia materia secundum essentiam sui est informis per possibilitatem omnimodam ; dumque sic consideratur, ipsa formarum capacitas seu possibilitas est ei pro forma.
Haec Bonaventura.
Qui quaerit secundo, utrum materia illa producta sit in actualitate perfecta, hoc est sub formis distinctis. Respondet : Quidam Sancti in hac quaestione magis secuti sunt theologicam viam, trahentes rationem ad ea quae fidei sunt. Quidam vero, inter quos praecipuus est Augustinus, magis secuti sunt viam philosophicam, ponendo ea quae videntur rationi plus consona. Cumque videatur rationabilius a summa potentia omnia simul produci, moraque temporis interiacentis nullius videatur utilitatis aut necessitatis, dixerunt omnia simul distincte producta. Quae expositio fuit multum rationabilis et subtilis.
Verumtamen, quia ad hanc positionem videtur intellectus Scripturae distrahi, et securius magisque meritorium est, intellectum nostrum omnino Scripturae supponere, quam ipsam aliquo modo distrahere ; hinc alii doctores communiter, tam qui praecesserunt quam qui secuti sunt Augustinum, sic intellexerunt et exposuerunt Scripturam, sicut textus sonare videtur. Hanc positionem, quamvis minus rationabilis appareat, non est irrationabile sustinere. Nam quamvis ratio non percipiat eius congruitatem secundum quod suae considerationi innititur, percipit tamen eam prout sub lumine fidei captivatur. Est enim huius successivae formationis et distinctionis ratio quadruplex, utpote litteralis, moralis, allegorica, et anagogica.
Litteralis, in hoc quod Deus non tantum facere intendit quantum potest, sed et tantum communicare creaturae quantum potest recipere. Unde cum possit beatitudinem absque meritis dare, vult tamen quod eam mereamur. Sic cum possit statim materiam perficere, maluit tamen eam sub quadam informitate imperfectioneque facere, ut ex sua imperfectione quasi materia ad Deum clamaret ut ipsam perficeret. Et hoc idem voluit per senarium dierum differre, ut in ipsa perfectione numeri simul ostenderetur perfectio universi. Senarius quippe est numerus perfectus, quoniam constat ex omnibus suis partibus aliquotis, ita quod nec deficit nec excrescit. Partes vero aliquotae dicuntur, quae sumptae aliquoties, reddunt totum.
Ratio moralis, ut in hoc homo erudiatur, quod sicut materia corporea per se ipsam exstat informis, tuncque formatur dum divina bonitas eius informitati tribuit formam ; sic anima formari non potest per bonitatem, nisi Deus per gratiam suam infundat eamdem. Cui etiam numerus senarius attestatur quod tempus est merendi per universum tempus vitae praesentis, quatenus postmodum detur homini quies, quia non pervenitur ad perfectionem meriti usque ad consummationem gratiae finalis, post quam nulla sequitur vespera : ideo dies septimus non habet assignatum vespere in Scriptura.
Porro allegorica ratio est, quia ut Augustinus aperte ostendit, in prima illa mundi constitutione quae per senarium est distincta, totum spatium decursus mundi praesentis secundum sex aetates praesignatur : ut primus dies primae aetati respondeat, secundus secundae, sicque deinceps, prout plane adaptat super Genesim Augustinus.
Anagogica ratio est, ut in illa dierum distinctione intelligatur cognitionis perfectio in angelica natura beatificata, ut plane ostendit Augustinus super Genesim ad litteram quasi per totum. Ideo vocat expositionem illam, ad litteram, quoniam expositionem istam, quam alii reputabant anagogicam, dicit Moyseu legislatorem intendisse ad litteram. Nihil tamen asserendo dicit ibidem, sed modo inquisitorio procedere se testatur. Atque ut patet ex eius intentione, potius voluit intellectum ex Scriptura elicere ex quo Scriptura non posset a viris philosophicis irrideri, nec propter superficiem textus posset aliquis philosophia imbutus a fidei veritate ac susceptione retardari, quemadmodum ipse aliquando fuerat retardatus : magis, inquam, quam intellectum principalem exponere quem ibi habuit legislator.
Consequenter quaerit hic Doctor, utrum materia illa corporalium creata sit sub aliqua formarum diversitate. Respondet :
Quidam dixerunt, quod materia illa dicta sit chaos propter contrarietatem multitudinemque formarum quae erant in partibus eius, ita quod partes illae non distinguebantur ab invicem secundum loca determinata, nec ita proportionaliter invicem iungebantur ut ex eis resultaret aliquod mixtum completum. Ideo erat ibi mixtio quaedam, non proportionis, sed confusionis ; et sicut non erat ibi mixtio proportionalis, ita nec erat ibi regularis actio, imo cuiusdam pugnae confusio, ita ut calida pugnarent cum frigidis, et humida cum siccis, sicque recte posset materia illa chaos vocari. Verum hic modus ponendi magis poeticus quam philosophicus reputatur, quoniam magis sequitur imaginationis fictionem quam rationem, cum secundum istam positionem ponantur elementa materiam sic productam naturaliter praecedere : quod nec rationi consonat nec Scripturae.
Idcirco est alia positio rationabilior, quod materia illa producta est sub aliqua forma, sed illa non erat forma completa, nec dans materiae esse completum : ideo non sic formavit, quin materia adhuc diceretur informis ; nec appetitum materiae adeo finiebat, quin adhuc materia aliam formam appeteret : ideo forma illa dispositio erat ad formas ulteriores. Et quia ad multas formas materia illa informis appetitum et inclinationem habebat, ideo quamvis illa forma non habebat in se diversas naturas, tamen materia in partibus suis diversis quamdam diversitatem habuit imperfectam, non ex actibus diversis completis, sed magis ex appetitibus variis ; ideo commixta dicitur et confusa. Cuius est exemplum in embryone, quod actu habet unam formam et quamdam massae carnis figuram ; illa tamen dispositio est ad diversas membrorum figurationes. Attamen istud non est penitus simile, quoniam forma illa non erat tantae actualitatis ut est forma embryonis, nec in tanta propinquitate ad eductionem formarum sequentium ut forma embryonis ad formationem membrorum. Forma namque embryonis exsistit visibilis, atque per vim natura ad perfectionem perducitur ; illa vero materia sub tali forma incomposita fuit et invisibilis, et sola divina virtute ad formas sequentes ducibilis. Hinc propter imperfectionem formae illius, materia illa appellatur informis ; et propter indeterminatum multarum appetitum formarum, confusa dicitur et permixta.
Haec Bonaventura.
Verum ista est opinio quam Thomas, sicut iam patuit, specialiter reprobat, quam et Richardus nominat phantasiam.
Praeterea Alexander circa haec multa quaerit, et tandem sequitur Augustinum, perhibens omnia facta in eodem nunc : dicitque illud nunc fuisse nunc aevi, non temporis, atque in ipso simul esse creata distincte invisibilia ac visibilia.
Henricus demum Quodlibeto sexto, quaestione ultima, qua inquirit, utrum elementa sint distincta per corpora caelestia, parum tangit de ista materia elementorum, dicens :
Ordo ac dispositio non est a caelo, sed immediate a Deo, sive in primo instanti creationis mundi, sive per intervalla dierum, ut narrat scriptura Geneseos. Unde ne errandi occasionem accipere posset humana temeritas si Scriptura narraret primo factum caelum, deinde elementa, pronuntiat ea simul creata, cum ait, In principio creavit Deus caelum et terram : nomine terra, naturam omnium quatuor elementorum designans. Iuxta quem modum dicit in Hexaemeron Ambrosius : Scriptura describit terra nascentia esse facta tertio die, cum tamen sol, luna et stellae legantur quarto die producta, ne si prius sol, luna et sidera, per quorum virtutem terra nascentia crescunt, facta describerentur, procreatio terrae nascentium illis possit adscribi.
Haec Henricus.
In quibus non determinat, an omnia sint simul distincte producta, an non.
Porro Thomas de Argentina magis sentire conspicitur, quod simul producta sint et distincta, dicendo :
Deus dupliciter operatur : aliqua mediante natura, et haec communiter fiunt successive ; aliqua per se immediate, ut res creare, peccata dimittere, gratiamque infundere : et talia in instanti fiunt perfecte, cum Deus sit potestatis penitus infinitae. Cumque primordiales res non produxerit mediante natura, sed immediate per se, videtur posse dici, quod in instanti fecerit eas perfectas et completas, tam in materia quam in forma.
Haec ille.
Idem Hannibal.
Praeterea Guillelmus prima parte libri de Universo :
Ordo (ait) natura est ordo creationis, ut quae priora sunt natura, intelligantur esse priora creatione seu prius creata. Cumque extrema in omni contrarietate priora sint aliis, caelumque ultimum et terra sint extrema inter omnia mundi corpora atque contraria, primo utique sunt creata. Ideo scriptum est : In principio creavit Deus caelum et terram, hoc est ante corpora alia. Hinc quaedam narrationes propheticae sunt conclusiones philosophicae, ut est illud Prophetae : Ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. Itemque illud : Dixit Deus, Fiat lux ; et facta est lux. Haec autem narratio, In principio creavit Deus caelum et terram, ex conclusionibus multis est aggregata. Quarum prima est, Deum esse : cuius declaratio ad primam spectat philosophiam. Alia conclusio est, caelum et terram esse creata : et hanc declarat naturalis scientia. Tertia est, caelum et terram inter corporalia primo creata esse : cuius probatio est praetacta, quoniam idein est ordo creationis quorumcumque, qui est esse sive essentiae eorumdem ; quoniam idem est ordo finium, et viarum quai ducunt ad fines. Porro esse et essentia ita se habent ad creationem seu generationem, ut finis ad viam suam. Declaratur quoque idem ordo, id est prioritas creationis caeli et terra, per hoc quod idem est ordo actuum et potentiarum. Qui autem est ordo potentialitatum, idem est et exituum de illis ; et qui est ordo exituum, est et actuum sive effectuum. Cumque creatio et generatio exitus sint de potentia in actum, et de potentialitate in effectum essendi, manifestum est quod quorum actus seu actualitates sunt primi, eorum exitus de potentialitate sunt primi. cum ergo caelum et terra necessario prima sint, utpote extrema inter corporalia, constat quod primi sint eorum exitus seu productiones. Quarta conclusio est, caelum et terram a nullo posse aut potuisse creari, nisi a Deo. Quod sic probatur. Si non esset lux nisi solaris, non esset lucere nisi ab illa. Sic cum non sit esse primum per se et independens nisi Deus, non potest esse aliquod esse aliud nisi ab ipso. Sic igitur imaginare Creatorem in universo, ut radiantissimam lucem, et ipsum esse universi ut latissimam ipsius radiositatem et circumfulgendam in omnibus et super omnia expansam.
Verum nunc perscrutandum est, utrum subito vel per partes caelum (quod est citra caelum empyreum) et terra creata sint, et utrum aliqua alia sint simul creata cum eis, hoc est eadem die vel hora seu puncto, et quae ac quot sint illa. Itaque dico quod si inter caelum illud et terram non essent aliqua intermedia corpora, vacuum esset. Ergo cum caelo illo et terra simul creatum est aliquod medium unum aut plura. Et quidam dicunt hoc esse quatuor elementa ; alii, materiam quatuor elementorum confusam, tanquam massam indistinctam, superioremque partem eius revolutione caeli esse calefactam et exsiccatam ac subtiliatam, et sic generatum esse ignem elementarem, caelo lunari contiguum ; secundam vero eiusdem materiae partem dicunt eodem motu caeli subtiliatam et calefactam, non exsiccatam, sed humidam remansisse, sicque aerem procreatum ; tertiam autem massae illius partem, ob eius maiorem a caelo elongationem, minus subtiliatam nec calefactam, idcirco ex ea factam aquam elementarem ; terram vero creatam fuisse ac remansisse in ea grossitie in qua est, aut resedisse in fundo mundi istius tanquam omnium faecem elementorum, generatamque esse subtiliorum separatione a communi massa. Sed istis difficile est salvare reliquam partem scripturae in Genesi, quae videtur asserere caelum esse creatum in medio aquarum ; ipsi vero non ponunt aquas esse supra lunam, imo omnia elementa esse sub illa.
Denique, cum caelum empyreum sit quietissimum, terra quoque prae ceteris elementis quieta sit, imo quoad se totam omnino immobilis, sequitur quod caelum ex sua natura mobilissimum, sit in distantia aequali inter duo illa extrema, id est in medio eorumdem, sicut ait Scriptura : Fiat firmamentum in medio aquarum. Totam etenim massam seu molem quae fuit inter caelum empyreum et terram, sapientes Christianorum ac Hebraeorum dixerunt aquam vocari sive abyssum, aut etiam aliquando terram. Scriptura demum nominat cam abyssum propter profunditatem et confusionem, insinuatque totum fuisse aquam a terra usque ad caelum empyreum, atque in medio tantae aquae factum esse caelum, quod nuncupat firmamentum. De igne vero et aere generationibusque eorum, nullam videtur Scriptura facere mentionem, quamvis quidam ex philosophis Hebraeorum somniaverunt, per Spiritum Domini aerem designari, quia in lingua eorum pro spiritu, habetur ventus, quasi ventum opinaretur Propheta esse aerem motum : quod et in libro Meteororum improbatur.
De hac materia scribit hic doctor diffuse, sequens superficiem litterae, dicendo caelos ex aqua constare ac factos in medio aquae, ac conservari in aquis quae sunt supra caelos, quemadmodum pisces facti ex aquis inferioribus conservantur in eis, prout haec infra plenius exprimentur. Tenet quoque quod per intervalla dierum sint facta, et in substantialibus formis, saltem quibusdam, distincta.
QUAESTIO II
Nunc pertractandum est : An materia valeat stare nuda.
Videtur quod non, quoniam omne esse species est a forma, et ipsa materia est pura potentia, in se nil habens de actualitate.
Ad hoc respondet Henricus primo Quodlibeto :
Hic oportet primo excludere falsam imaginationem quorumdam de materia, dicentium quod nihil sit nisi potentia quaedam : ideo quantum est de se, non est (quia quod solum est in potentia, in quantum huiusmodi non est), ita quod in sui natura in tantum appropinquat non enti, quod si careat forma, mox cadit in non ens. Hinc Plato in secundo Timaei debilitatem esse materiae tangens, ait, quod mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam posita pura videtur potentia. Augustinus quoque duodecimo Confessionum testatur : Prope nihil erat quod informe erat. Propter quod Augustinus fatetur se quandoque putasse eam nihil esse posse nisi sub forma : Suadebat enim (ait) ratio vera, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino si detrahere vellem, prorsus omnino informe cogitarem. Et non potui. Citius enim non esse censebam quod omnino forma privatur, quam cogitarem quiddam inter formam et nihil, nec formatum nec nihil, sed informe et prope nihil. Unde et Avicenna quinto Metaphysicae suae : Materia, inquit, est quiddam quod non habet per se ullo modo esse, nec est in effectu nisi per formam.
Et quanquam materia ita sit prope nihil, quod sit media inter ens actu perfectum sub forma, et non ens, ipsa tamen in sua natura est aliquid, prout duodecimo Confessionum loquitur Augustinus : Non est (inquiens) corpus, nec color, nec forma, nec spiritus ; non tamen omnino nihil, sed aliquid factum et creatum a Deo. Nec solum materia est aliquid aliud praeter formam : imo etiam in quantum est aliquid boni, est differens a bono quod est forma. Quae materia non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest.
Quia ergo materia non ita est prope nihil, nec ita in potentia, quin sit natura atque substantia capax formarum, differens per essentiam a forma ; nec esse suum quo est quid capax formarum, a forma est, sed a Deo, etiam immediatius quam forma, ita quod ipsarum formarum productio quodammodo magis dici possit formatio quaedam de materia quam creatio : non est dicendum propter debile et potentiale esse materiae, quod omnino possibilitas esse eius simpliciter sit dependens a forma, sed potius econtrario ; imo est susceptibilis esse per se, tanquam per se creabile et propriam habens ideam in Creatore. Et quamvis secundum communem cursum institutionis naturae, sic sit facta materia ut aliqua actione naturae non possit omnino spoliari forma, quoniam pura actione naturae non est corruptio unius sine generatione alterius ; tamen actione Creatoris spoliabilis est ab omni forma, ut id quod formae est, relinquatur suae naturae, nec ipsum conservetur ab illo, sed illud cadat in nihilum, idque quod materiae est, in esse conservet Deus per se. Non enim minus potens est Deus esse materiae conservare, quam ipsam creare : imo si non conservaret, nec in composito staret. Nec minus potens est eam per se creare, quam esse formae in composito ei communicare : quia natura et origine esse eius in actu creationis compositi praecedit esse formae atque compositi, quamvis non tempore. Imo simpliciter tenendum est, quod actione divina supernaturali, materia potest per se subsistere nuda absque omni forma, multo plus quam accidentia, quae magis remota sunt a per se subsistente substantia quam materia, cum ipsa sit substantiae pars essentialis. Et qui istud negant de materia, multo magis negarent hoc de accidente, nisi oppositum pateret per fidem.
Ad obiectum dicendum, quod procedit ex defectu philosophiae non determinantis omnem modum essendi, non ex contrarietate eius ad theologicam veritatem. Quemadmodum enim ait super secundam hebdomadam Boetii commentator, in philosophia et in theologia esse simpliciter et esse aliquid circa quamcumque rem multipliciter dicuntur. Nempe in theologia quod aliquid dicitur esse, hoc intelligunt theologi denominatione extrinseca ab esse primi principii : quia videlicet participat divino esse, in quantum est similitudo quaedam divini esse. Quod vero res dicitur aliquid esse, ut homo vel corpus, dicunt ei convenire denominatione intrinseca a natura suae essentiae. Hinc in materia attenditur triplex esse, utpote : esse simpliciter, quod habet a Deo participatione increati esse, in quantum est eius effectus ; et esse aliquid duplex : unum quo est formarum capacitas, quod habet a sua natura, qua est id quod est, differens a forma ; aliud quo est compositi fulcimentum, et hoc habet a forma, quia quod forma habet ex natura suae essentiae, per hoc quod perficit capacitatem potentiamque materiae, communicat materiae ac toti composito : et tale esse est illud quod materia habet in actu ; per quod habet et exsistentiam actualem, ita quod quantum est ex aptitudine suae naturae, nisi supernaturaliter conservetur ; desinere esse sub forma, est ei desinere esse simpliciter. Unde philosophi respicientes ad naturalem materiae aptitudinem solum, dicunt quod materia est in potentia, et non habet actualiter esse nisi per formam.
Haec Henricus.
Qui istud ibidem consequenter declarat, sicut et in quaestionibus suae Summae.
Porro Scotus respondet :
Res materialis composita est ex duobus, quae sunt partes eius essentiales, et semper aliquid generantis praeexsistit genito sub forma corrumpendi. Unde teneo quod non est contradictio, materiam esse sine forma quacumque, substantiali et accidentali : quoniam absolutum distinctum, et prius alio absoluto, potest esse sine illo absque contradictione ; sed materia est quid absolutum distinctum, ac prius forma quacumque, substantiali et accidentali. Maior declaratur ; nam ideo ponitur ibi absolutum, ad excludendum correlativum ; prius vero, ad excludendum simultatem originis, quae includit etiam simultatem correlativorum. Materia autem est quid absolutum, cum faciat compositionem realem et absolutam ; et est natura vel origine prior forma, cum sit receptiva fundamentumque formae. Praeterea, quidquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda, potest facere sine illa per se. Si ergo per formam dat esse materiae, potest hoc facere per se effective et conservative. Rursus, quod Deus immediate creat, potest conservare immediate : sed materiam immediate creat per se.
Istud multipliciter probat Scotus, et auctoritatem Boetii quod omne esse est a forma, exponit de esse perfecto specifico, vel quod loquitur de facto, non de possibili secundum omnipotentiam Dei. Addit quoque quod materia non est ens in potentia sicut futurum quod nunquam fuit, sed est in potentia respectu formae et esse perfectioris. Sicque Scotus in isto consentit Henrico, a quo communiter seu valde frequenter dissentit.
Porro Thomas et Bonaventura, ut patuit supra, dicunt impossibile esse materiam actualiter sine forma exsistere. Attamen dubium esse potest, an intelligant hoc de impossibilitate secundum cursum ordinemque naturae, an de impossibilitate simpliciter, ita quod implicet contradictionem.
Richardus vero respondet :
Materia dupliciter accipi potest. Primo, pro re pure possibili, transmutabili in actualitatem generabilem et corruptibilem : sicque contradictionem includit, quia ex hoc res dicitur pure possibilis, quod sibi nullus actus convenire potest per quamcumque potentiam. Secundo, pro natura recipiente formam quae manet altera pars compositi : et materiam taliter sumptam Deus facere potest absque omni forma. Quamvis enim naturale esse materiae sit esse sub forma, tamen Deus supernaturaliter potest ipsam privare illo esse, et dare ei esse per se, ut patet de accidente in Sacramento. Et quia res pure possibilis, transmutabilis in formam, concreata est materiae prout sumitur pro natura susceptiva formae quae remanet altera pars compositi ; ideo quamvis non sit possibile per quamcumque potentiam fieri illam naturam pure possibilem per se, tamen per divinam potentiam possibile est ipsam esse supernaturaliter sine actualitate quae est forma, per hoc quod Deus potest facere materiam sine forma.
Haec Richardus.
Cuius responsio videtur obscura et implicans. Si enim contradictionem includit, materiam primo modo sumptam fieri per se, videtur quod nec per divinam potentiam possibile sit ipsam esse supernaturaliter sine actualitate quae est forma. In creaturis quippe, quod fieri nequit, esse non valet. Insuper quae est illa res pure possibilis, transmutabilis in actualitatem ? Aut enim hoc est forma inchoata seu quaecumque inchoatio eius, vel aptitudo, potentialitas dispositiove ad ipsam. Propriissime autem loquendo, materia prima, quae est altera pars compositi, secundum se sumpta et abstractissime considerata, est pura potentia passiva per totius actualitatis exclusionem, utpote id quod remanet, abstracta ab ea per intellectum omni forma substantiali et accidentali. Quae materia, secundum Philosophum, non est quid nec quale nec quantum : et de illa materia versatur haec difficultas. Porro materia illa primo modo accepta, secundum Richardum, vel est realiter idem cum materia secundo modo sumpta, vel cum forma substantiali, aut cum toto composito : alioqui non est in genere substantiae per se, nec reductive. Si autem est realiter idem cum materia secundo modo accepta, non transmutatur in actualitatem ; si est idem cum forma, non est res pure possibilis. Haec breviter tacta relinquo aliis plenius prosequenda.
Insuper Durandus recitat ambas istas opiniones cum suis motivis, et tenet quod implicet contradictionem, materiam quae est altera pars compositi, esse absque omni forma substantiali ; quod item impossibile videatur, materiam esse sub forma accidentali sine substantiali : et motiva eius sunt tacta. Nempe ut asserit Commentator, materia sustentatur per posse : ideo eam actualiter esse sine forma, implicare videtur.
Praeterea verius reor, quod omnipotentia Dei supernaturaliter possit materiam per se creare, et creatam per se nudam conservare. In quantum enim materia recedit a non ente seu nihilo, in tantum sortitur et habet aliquid de opposito, hoc est de entitate : quae quamvis non sit actualitas formalis completa, naturaliter per se sustentabilis aut subsistens, attamen est entitas absoluta, incompleta, supernaturaliter conservabilis in se, nec est successivae naturae ; nec contra hoc Durandi obiectio militat. Et iuxta hoc omnipotenti Deo possibile est materiam conservare sub fonna accidentali sine substantiali.
QUAESTIO III
Modo quaerendum est : An omnium corporalium sit una materia, id est univoce dicta seu eiusdem rationis.
Aliqui vero communius quaerunt, An omnium spiritualium et corporalium sit una materia. Sed quia superius, tam in isto secundo quam super primum, est declaratum quod in angelis et anima non sit materia proprie dicta, neque univoce cum rebus corporeis ; hinc modo praecipue est scrutandum, an omnium corporalium sit una materia.
De alia tamen quaestione paulisper tangendo, sciendum quod Bonaventura circa hoc scribit super tertia distinctione :
Circa hanc quaestionem sapientes sapientibus videntur contrarii. Magni etenim ac profundi in theologia philosophiaque clerici, qui eminentius veritatis inquisitores fuerunt, diversificati sunt. Quidam enim posuerunt, quod materia in spiritualibus et corporalibus differt, nec unitatem nisi analogice habet. Alii posuerunt, quod est una per essentiam.
Si autem quis sapienter consideret, videbit quod utraque opinio secundum diversas vias vera loquatur. Ratio namque huius diversae positionis fuit diversus modus cognoscendi materiam ; quia materia dupliciter scibilis est, utpote per privationem et analogiam. Cognitio per privationem est prius removendo omnem formam, deinde dispositiones ad formas, sicque considerare ipsam essentiam materiae nudam quasi intelligibilem tenebram. Cognitio vero per analogiam est per consimilem habitudinem. Horro habitudo materiae est per potentiam, et haec cognitio est per materiae comparationem ad formam mediante potentia. Potentia quoque materiae dupliciter potest comparari ad formam : primo, in quantum materia praebet formae fulcimentum in ratione entis, sicque considerat eam metaphysicus ; aut sub ratione mobilis, et sic considerat eam naturalis.
Itaque considerantes materiam secundum privationem omnis formae, tam substantialis quam accidentalis, dixerunt quod eadem est in spiritualibus et corporalibus secundum essentiam. Si enim ab omnibus formis et ab omnibus accidentibus separetur utraque materia, nulla omnino inter eas diversitas apparebit. Considerantes vero materiam secuudum analogiam, videlicet sub ratione potentiae, in quantum praebet fulcimentum formae in ratione entis, dixerunt esse eamdem secundum analogiam, quia est ibi consimilis habitudo. Quemadmodum enim materia corporalium sustinet et dat suis formis exsistere atque subsistere, sie materia spiritualium. Est etiam ibi ratio participationis secundum plus et minus. Nam in spiritualibus substat formae substantiali tantum ; in corporibus autem superioribus, formae substantiali et quantitati ; in corporibus vero inferioribus, formae substantiali et quantitati et contrarietati. Et quia quod pure est in genere substantiae, plus participat de ratione per se stantis et independentis ; quod vero plus accedit ad accidentis naturam, inde plus elongatur ; hinc substantiae spirituales per prius ac verius substantiae appellantur, deinde corpora superiora, postremo corpora inferiora.
Potest quoque aliter dici, quod dum loquimur de unitate materiae, loquimur de ea prout ad ipsam stat ultima resolutio principiatorum. Ideo tripliciter possumus loqui de ea, secundum quod tres sunt qui docent resolutionem faeere ad principium materiale. Ad materiam namque resolvit naturalis, qui considerat generationem et corruptionem. Ad eam resolvit physicus universalis, qui considerat omne corpus mobile sive secundum situm sive secundum formam. Ad eam resolvit metaphysicus, qui considerat omne ens. Et quilibet horum resolvit secundum ampliationem suae considerationis. Physicus quippe inferior, qui negotiatur circa generationem et corruptionem, considerat materiam ut est principium generationis et corruptionis : sicque solum est in inferioribus. Cumque omnia illa sint ad invicem transmutabilia, ideo solum dicit generabilium et corruptibilium eamdem esse materiam. Physicus autem superior considerat ipsam naturam mutabilem sive ad situm sive ad formam, videtque omnem passionem in inferioribus et superioribus, per quam mutabilia sunt ad situm, esse a partibilitate mobilis, euius principium est materia ; aut contrarietate, cuius subiectum est ipsa ; ideo resolvit ad materiam omnis rei corporalis. Hinc secundum ipsum est eadem materia in corporalibus universis. Porro metaphysicus considerat naturam omnis creaturae, praesertim substantiae per se entis, in qua est considerare et actum essendi, quem dat forma, et stabilitatem per se exsistendi, quam praestat id cui innititur forma, hoc est materia. Cumque per se esse, in spiritualibus et corporalibus dicat communitatem, non aequivocationem, imo communitatem generis ac rei, non analogice tantum ; ideo oportet recurrere ad principii unitatem. Unde secundum metaphysicum, in omnibus per se entibus est materiae unitas.
Omnium horum philosophorum consideratio vera est, sed iudicant differenter. Physicus namque non dicit eamdem esse materiam nisi in corporalibus, quoniam non pertingit ad considerationem materiae secundum eius essentiam, sed solum secundum esse ; et absque dubio aliquod esse habet materia in corporalibus, quod non in spiritualibus, et aliquod in corruptibilibus, quod non in incorruptibilibus. Metaphysicus demum non tantum secundum esse, sed et secundum essentiam considerat materiam ; cumque omni esse abstracto, non sit reperire, imo nec fingere, diversitatem in materia, ideo dicit esse unam in omnibus per essentiam.
Idcirco dum hanc quaestionem tractat theologus, aut pertractat eam ut naturalis, aut ut metaphysicus : potest etenim ipse accipere omnium modos scientiarum, cum ei deserviant. Si ut naturalis, dicet non esse eamdem ; si ut metaphysicus, dicet eamdem esse secundum essentiam, non secundum esse. Et quoniam nobiliori modo iudicat metaphysicus quam inferiores scientiae, hinc qui posuerunt eamdem in spiritualibus corporalibusque materiam, altius elevati melius iudicarunt, quamvis secundum diversas considerationes utrique potuerunt dicere verum.
Haec Bonaventura.
Insuper quaerit ibidem, utrum materia spiritualium et corporalium sit numero una. Respondet :
Positio philosophorum et physicorum virorum est, quod materia in quibuscumque consistit, est una numero secundum essentiam, cum secundum se sit pura potentia, nullum habens actum nullamque formam, ergo nullam distinctionem.
Haec ibi.
Quae recitative induco, cum certum sit materiam quae est in uno, non esse eamdem numero quae exsistit in alio ; neque essentia unius est essentia alterius. Materia vero omnino abstracta et secundum essentiam suam considerata, ut sic, non est in pluribus : imo soli increatae divinae essentiae proprium est esse eamdem numero in pluribus, ut primo patuit libro.
Praeterea hac duodecima quaerit distinctione, utrum caelestium atque terrestrium corporum sit una materia quantum ad esse. Videtur quod sic, quia quum dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, secundum expositores communiter nomine terrae intelligitur materia visibilium omnium citra caelum empyreum : et si exstitit una, habuit aliquam formam. Ergo caelestia et terrestria ex una materia quoad esse materiae sunt producta.
Dicendum, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : primo, de unitate materiae secundum esse quod habuit ante rerum ex ea productionem ; secundo, de unitate materiae secundum esse suum post productionem rerum ex ea. Primo modo fuit una, quoniam una fuerat moles, unicam habens formam incompletam. Quantum vero ad secundum quaestionis istius intellectum, alia est caelestium terrestriumque materia, utpote diversis formis completis formata, et corruptibilis ac privationi subiecta sub una forma, non autem sub alia : quod non solum facit diversitatem in materia secundum esse quantum ad actum, imo etiam quantum ad potentiam ad actum ordinatam. Quae diversitas non est in materia prout formis elementaribus est subiecta. Nempe etsi materia subiecta formis ignis et aeris, habeat aliud et aliud esse actuale, attamen quoniam utrobique subiecta est transmutationi atque privationi, et possibilis ad utrumque, ideo dicuntur materiam unam habere secundum esse. Porro in caelestibus et inferioribus corporibus non est ita.
Haec Bonaventura.
Cuius responsio procedit secundum praeinductam eius opinionem, qua opinatus est primordialem illam materiam una communi et incompleta forma substantiali tantum fuisse formatam : cuius oppositum est ostensum.
Ibidem addit unum iuxta suam positionem notabile :
Quadrupliciter, inquiens, potest intelligi unitas materiae : aut, quantum ad eius essentiam ; aut quoad esse incompletum et a completione remotum ; aut secundum esse incompletum completioni proximum ; aut secundum esse suum completum simpliciter. Et iuxta hoc distinguitur materia, quod quaedam est subiecta formae substantiali tantum, sicut in angelis ; quaedam formai substantiali et quantitati, sicut in caelestibus corporibus ; quaedam formae substantiali, quantitati et contrarietati, ut in elementis ; quaedam formae substantiali, quantitati, contrarietati et corruptioni, ut in mixtis, quai secundum se tota corruptioni obnoxia sunt. Primo modo est eadem materia spiritualium et corporalium ; secundo, caelestium et terrestrium, seu incorruptibilium et, corruptibilium ; tertio modo, corporum elementarium ad invicem transmutabilium ; quarto, corporum specie ac natura similium.
Postremo quaerit, de illa materia primordiali quantum ad tempus et locum, videlicet quando et ubi fuerit creata.
Et quantum ad tempus, respondet quod ante omnem diem quoad prioritatem ordinis naturae ; sed quoad ordinem durationis seu temporis, diversimode diversi senserunt. Quidam namque dixerunt, quod non fuit aliqua mora inter creationem et distinctionis inceptionem, ita quod statim ut producta est illa materia, facta est et lux, quae diem causavit, nec ulla fuit intermedia morula. Alii dicunt, quod intererat mora : cui plus consonat expositorum sententia, quamvis de his non sit certitudo omnimoda.
At vero quantum ad secundum, respondet quod primordialis illa materia fuit in loco et habuit situm, pertingens sursum usque ad caelum empyreum ; habuit quoque differentiam in partibus suis secundum suam subtilitatem atque grossitiem semiplenam, positiones etiam secundum sursum et deorsum quodammodo.
Haec Bonaventura.
Praeterea ad hoc, an materia angelorum et corporalium sit unigenea, id est unius rationis, respondet Richardus :
Dicunt quidam quod imo, eo modo quo plures annuli facti ex auro dicuntur unigeneam habere naturam, id est in substantialitate consimilem. Quod probant, quoniam libro de Mirabilibus sacrae Scripturae, primo capitulo, dicitur : Ex informi materia quam Deus primo ex nihilo condidit, cunctorum visibilium et intellectualium ac intellectu carentium species multiformes divisit. Sed mihi videtur quod omnium horum non est materia unigenea seu univoce dicta. Materiam enim corporalium sequitur extensio, non aliorum. Materia quoque se habet ad formam sicut potentia passiva ad actum. Differentiae autem potentiarum sumuntur iuxta differentias actuum. Unde cum materia cuiuslibet elementi sit in potentia ad formam cuiuslibet elementi, dicimus in eis esse materiam univoce. Cumque materia angelorum sit determinata ad formam spiritualem et ei proportionata, nec sit in potentia ad formam aliquam corporalem, non est unigenea materiae corporalium rerum.
Ad auctoritatem ergo praetactam dicendum, quod ibi accipitur informis materia non tantum pro illa de qua fecit Deus corporalia omnia infra empyreum caelum contenta, sed etiam largissime pro omni potentiali natura perfectibili forma substantiali. Hinc secundum Philosophum primo de Generatione, illorum tantum est una materia, quae transmutationem habent ad invicem.
Haec Richardus.
Qui iterum quaerit, au angelorum materia sit actualior quam forma corporum quorumcumque. Respondet :
Probabiliter dici potest quod imo, quoniam passio intellectualis nobilior est quam quaecumque actio pure corporalis : ergo nobilius est principium passivum substantiae intellectualis, videlicet eius materia, quam principium activum cuiuscumque substantiae pure corporalis. Verumtamen alii poterunt opinari, quod si materia illa esset actualior quacumque forma corporali, ex ipsa et forma eius non posset unum simpliciter fieri.
Haec Richardus.
Ex quibus manifeste apparet, quod isti ponentes spiritualem materiam in intellectualibus, loquuntur de materia improprie atque aequivoce, cum materia proprie sumpta dicat quid prorsus potentiale. Quid autem super his probabilius videatur, dictum est supra, et super primum.
Amplius ad istud, utrum corporum incorruptibilium et corruptibilium sit una et unigenea materia, respondet Richardus :
Dici potest, sine praeiudicio et assertione pertinaci, quod non, quia (ut tactum est) materia se habet ad formam sicut potentia passiva ad actum : ideo sicut potentiae passivae non sunt unigeneae, quae ita sunt diversis actibus proportionatae ac determinatae quod una non potest recipere actum actui alterius similem, nec econtra ; ita materias iudicamus non unigeneas, quae ita ad diversas formas sunt determinatae et proportionatae quod una non valet naturaliter recipere alterius formam, nec econverso. Cumque materia corporum corruptibilium naturaliter nequeat incorruptibilium corporum suscipere formas, neque econtra, patet propositum. Hinc in Metaphysica ait Philosophus : Omnia materiam habent quae transmutantur, sed alia sempiternorum materia, quae non transmutantur. Commentator quoque octavo Metaphysicae protestatur : Themistius dicit, quod sol et luna et stellae aut sunt formae sine materiis, aut per aequivocationem habent materiam. Iterum asserit Commentator : Non invenitur materia una communis unicuique naturalium rerum, nisi in rebus habentibus generationem et corruptionem. Unde et Rabbi Moyses : Materia (inquit) corporis quinti non est quatuor elementorum materiae unigenea.
Porro ad istud, utrum omnium corruptibilium sit materia numero una, respondet :
Sive materia generabilium et corruptibilium dicat ens purum in potentia, sive infimum actualitatis gradum, semper est numero alia secundum quod consideratur sub formis : quia secundum dicentes quod materia dicit infimum gradum actualitatis, materiae diversorum compositorum distinguuntur se ipsis incomplete, et per formas complete. Si vero materia dicatur quid pure potentiale, quamvis in ipsa formis circumscriptis nulla possit intelligi distinctio in actu, posset tamen in ea distinctio intelligi in potentia, quae per distinctas formas reduceretur ad actum : sicque materia in diversis compositis adhuc esset numerata per formas, et formae formaliter numeratae se, ipsis. Ideo concedendum quod in diversis generabilibus et corruptibilibus non est materia numero una.
Haec Richardus. Qui etiam addit, quod materia de se importat infimum actualitatis gradum.
Contra quod obici potest, quod cum materia et forma sunt extrema et primo diversa ac se ipsis distincta, unum nihil includit alterius : ergo materia de se nil actualitatis aut formalitatis includit.
Denique, si eum Thoma concedit formas per materias individuari, ergo et numerantur per eas.
Praeterea de hoc, an omnium corporalium sit una materia, scribit Thomas :
Duplex super hoc invenitur philosophorum opinio, quarum utraque sectatores habet. Avicenna etenim omnium corporalium dicit unam in specie esse materiam, argumentum ex ratione corporeitatis accipiens, quae cum sit unius rationis, una sibi debetur materia. Hoc autem Commentator in principio Caeli et mundi et alibi saepe improbare conatur, quia materia quantum in se est, est in potentia ad omnes formas, licet non possit simul esse sub pluribus formis : ergo secundum quod est sub una, est ad aliam in potentia. Nulla autem invenitur potentia passiva cui non correspondeat potentia quaedam activa potens eam in actum reducere, alias frustra esset potentia illa passiva. Cumque non sil aliqua potentia naturalis activa quae materiam caeli ad aliam queat formam perducere, nihil invenitur in caelo de materia prima corporum inferiorum. Sequeretur etiam, quod materia elementorum posset actuari formis caelestium corporum. Hinc positio ista Commentatoris probabilior mihi videtur, et Philosophi dictis plus consona. Quamvis autem corporeitas secundum intentionem logicam in cunctis corporibus exstat univoce, tamen secundum esse considerata, non potest in materia corruptibilium et incorruptibilium esse rationis eiusdem : quia non habent se similiter in essendi potentia, cum unum sit possibile ad esse et ad non esse, non aliud.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in prima parte, quaestione sexagesima sexta :
Circa hoc, inquit, diversas fuerunt opiniones philosophorum. Plato namque et omnes ante Aristotelem philosophi posuerunt omnia corpora esse de natura quatuor elementorum. Cumque quatuor elementa in una communicent materia, ut mutua generatio et corruptio in eis ostendit, sequebatur quod omnium corporum una consistit materia. Quod autem quaedam corpora sunt incorruptibilia, Plato adscripsit non conditioni materiae, sed voluntati primi artificis, quem in primo Timaei introducit corporibus caelestibus dicentem : Natura vestra estis dissolubilia, mea autem voluntate indissolubilia, quia voluntas mea maior est nexu vestro. Hanc positionem Aristoteles reprobat per naturales corporum motus. Cum enim corpus caeleste habeat naturalem motuin diversum a motu naturali elementorum, sequitur quod eius natura sit alia a natura illorum. Et sicut motus circularis, qui proprius est caelestis corporis, caret contrarietate, motus autem elementorum sunt invicem contrarii, ut motus sursum et deorsum ; ita corpus caeleste est absque contrarietate, corpora vero elementaria habent contrarietatem ad invicem. Cumque generatio et corruptio sint ex contrariis, sequitur quod corpus caeleste secundum suam naturam sit incorruptibile, elementa vero corruptibilia.
Verum non obstante hac differentia naturalis incorruptibilitatis et corruptibilitatis, Avicebron posuit omnium corporum unam materiam, attendens ad unitatem formae corporalis. Sed si forma corporeitatis esset una forma per se, cui supervenirent aliae formae quibus corpora distinguuntur, haberet necessitatem (quod dicitur, quia forma illa immutabiliter materiae inhaereret), et quantum ad illam formam omne corpus esset incorruptibile. Sicque corruptio accideret per remotionem formarum sequentium : quae non esset corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia privationi substerneretur aliquod ens actu ; quemadmodum antiquis accidebat philosophis, qui ponebant subiectum corporum aliquod ens actu, ut ignem, aut aerem, aut aliquid tale. Supposito autem quod nulla forma quae sit in corpore corruptibili, remaneat substrata generationi et corruptioni, necessario sequitur quod non sit eadem materia corruptibilium incorruptibiliumque corporum. Materia enim secundum id quod est, est in potentia ad formam. Oportet ergo quod materia secundum se considerata, sit in potentia ad formas omnium illorum quorum est communis materia. Per unam autem formam non fit in actu nisi quantum ad illam formam. Remanet ergo in potentia quantum ad omnes alias formas. Nec hoc excluditur per hoc, si una illarum sit perfectior aliis, virtualiter eas includens : quia potentia quantum est de se, habet se indifferenter ad perfectum et imperfectum. Unde, sicut quando est sub forma imperfecta, est in potentia ad formam perfectam ; ita dum est sub forma perfecta, remanet in potentia ad formam imperfectam. Sicque materia secundum quod est sub forma incorruptibilis corporis, erit adhuc in potentia ad formam corruptibilis corporis ; et dum actu eam non habet, erit simul sub forma et privatione. Haec autem est dispositio corruptibilis corporis. Impossibile ergo est quod corruptibilis et incorruptibilis corporis sit una materia.
Non tamen dicendum est, ut fingit Averroes, quod ipsum corpus caeleste sit materia caeli, in potentia exsistens ad ubi, et non ad esse, et forma eius sit substantia separata quae unitur ei ut motor : quia impossibile est ponere aliquod ens actu, quin vel ipsum totum sit actus et forma, vel habeat actum seu formam. Semota ergo per intellectum substantia illa separata, si corpus caeleste non est habens formam, sequitur quod totum sit forma et actus. Omne autem tale est intellectum in actu, seu quid actualiter intellectum aut intelligibile : quod de corpore caelesti dici non potest, cum sit sensibile. Hinc materia corporis caelestis non est in potentia nisi ad formam suam, sive illa sit anima, sive non.
Haec Thomas in Summa.
Petrus vero circa haec narrat aliorum opiniones, tangens earum motiva, et qualiter quaelibet probabiliter queat defendi declarans ; nec ad aliquam specialiter multum declinat, nolens in his quae infra certitudinem sunt, assertorie loqui.
Sic et Albertus expositionem Augustini tangit ac aliorum de operibus sex dierum, magis tamen declinare videtur ad Augustinum.
An vero sit una materia in omnibus spiritualibus ac corporalibus, vel saltem in corporalibus cunctis, non movet in ista distinctione, sed supra in prima, ubi inducit positionem Avicebron et Platonicorum, sicut praehabitum est, et sequitur Peripateticos asserentes non esse vere ac proprie materiam in intellectualibus substantiis separatis, neque in anima rationali. Infra quoque, quartadecima distinctione, tuetur corpus caeleste non esse naturae elementaris, nec materiam eiusdem rationis esse in caelis ac elementis.
Idem fatetur Udalricus in Summa sua, quarto volumine.
Praeterea Durandus in decisione huius quaesiti, utrum omnium corruptibilium et incorruptibilium sit materia eadem, scribit notabilia quaedam :
De hoc, inquiens, est triplex opinio : una, quod ipsorum est alia et alia materia ; secunda, quod eadem ; tertia, quod nec eadem, nec alia. Per in corruptibilia vero intelligit solum caelestia corpora : nempe in angelis non esse materiam alibi comprobavit. Per tertiam vero opinionem intelligit positionem Averrois, qui in libro de Substantia orbis affirmat in caelestibus corporibus non esse materiam quae sit pars compositi. Prima vero opinio est quam Thomas et Richardus sequuntur : cuius motiva tangit Durandus, quae et modo inducta sunt. Porro secunda est opinio ipsius Avicebron, quam Bonaventura magis sequi videtur.
Durandus vero sequitur primam. Nihilo minus obicit contra eam :
Huic (dicens) opinioni duo obviare apparent. Primum, quia secundum rationem eius sequitur quod sicut corruptibilium et incorruptibilium corporum non est eadem materia, ita nec ipsorum incorruptibilium ad invicem ; sed erunt tot materiae primae, quot corpora caelestia : quia materia unius corporis caelestis aut est in potentia ad formas aliorum corporum caelestium, aut non. Si est in potentia ad formas aliorum corporum, cum eas actu non habeat, est sub privatione earum ; materia autem sub privatione, est corruptionis principium, sicut dicunt : sicque corpus caeleste corruptibile esset, quod negant. Materia vero est in potentia ad formas omnium quorum est communis materia. Ergo caelestium corporum ad invicem non est aliqua communis materia, sed erit materia uniuscuiusque differens a materia alterius propria ratione ; et praeter materiam corruptibilium, erunt tot primae materiae quot caelestia corpora. Quod inconveniens valde videtur ; sic namque caelestia corpora differrent inter se genere.
Secundum est, quia impossibile est ea quae diversarum sunt rationum, esse in gradu propinquitatis aequali ad esse, quemadmodum impossibile est diversas species numerorum esse in distantia aequali ad unum. Si ergo materia caelestium sit alterius rationis a materia corporum inferiorum, non sunt in gradu aequali. Cumque materia generabilium et corruptibilium sit pura potentia ad esse et ad omnia quae consequuntur ipsum esse, impossibile est quod materia caelestium sit potentia pura ad esse, quia in pura potentia non sunt gradus, sicut nec in puro actu ; sed materia illa necessario erit actus aut actum habens : quorum utrumque est impossibile, quia quocumque eorum dato, sequeretur quod ex ipsa et forma non fieret unum per se, sicque caelum uon esset unum per se, nec unum simpliciter.
Verum haec solvi possunt, dicendo ad primum, quod corpora caelestia communicant in materia, non tamen suut ad invicem transmutabilia, nec materia unius proprie fertur privata forma alterius. Transmutatio namque fit iuter contraria, non inter similia. Communitas autem materiae ad formas diversas ex qua provenit quod possit transmutari ad ipsas, est ad formas diversas secundum diversos gradus specificos. Cum ergo corpora caelestia non differant specie, nec formae eorum, sed numero solo, non sunt ad invicem trausmutabilia.
Ad secundum dicunt aliqui, quod in pura potentia passiva est dare gradus, et in puro actu similiter, sumendo actum proportionabiliter ad passivam potentiam : sicut enim materia est pura potentia, sic forma est purus actus. Materia namque sic est pura potentia, quod nec est actus, nec habet actum partem sui ; tamen actui exstat unibilis : sic forma ita est actus, quod non est potentia ; nec habet potentiam partem sui, tamen potentiae unibilis est. Quemadmodum ergo in tali actu, sic et in huiusmodi potentia est dare gradus.
Secunda opinio est, quod omnium corruptibilium et incorruptibilium est eadem materia. Hoc etenim ab aliis non negatur, nisi quia inferiora sunt corruptibilia, non alia. Sed istud non obstat, quia materia non est corruptionis principium, nisi in quantum privationi et contrarietati subiecta, ut primo Physicorum habetur. Materia vero caeli, quamvis sit eadem cum materia inferiorum, non est tamen privationi et contrarietati subiecta in caelo : imo forma caeli est quodammodo omnis forma, utpote productiva omnium inferiorum formarum. Quod demum ait Philosophus, ea communicare in materia quae possunt ad invicem transmutari, intelligitur de materia non prima, sed proxima.
His autem obicitur, quia materia susceptiva est formae, non solum secundum id quod est virtualiter, sed item secundum id quod est essentialiter ; forma vero caeli non est essentialiter omnis forma : ergo materia stans sub forma caeli, adhuc omni alia forma est privata.
Tertia opinio est, quod in caelo non est materia. Materia quippe dupliciter sumitur. Primo ut est pars essentialis compositi : sicque Averroes cum suis sequacibus negat materiam esse in caelo, dicens quod caelum sit corpus simplex, non solum simplicitate opposita mixtioni, secundum quod elementa dicuntur simplicia corpora, sed et simplicitate opposita compositioni ex essentialibus partibus, seu ex forma et materia, qua simplicitate nullum corpus generabile et corruptibile potest esse simplex. Secundo sumitur materia ut est subiectum actu ens, secundum quod accidentia dicuntur habere materiam. Sicque dicunt in caelo esse materiam, vel potius ipsum caelum esse materiam sum quantitatis, diaphaneitatis et luminositatis. Denique opinio ista fundatur in hac imaginatione : Ea quae a Deo procedunt, quanto plus distant ab ipso, tanto compositionem incidunt ampliorem ; et quo minus, eo minorem. Cumque caelestia corpora minus distent a Creatore quam corruptibilia, erunt minus composita : itaque in eis non erit diversarum coniunctio naturarum, videlicet formae et materiae, sed solum partium quantitativarum. Praeterea, secundum Commentatorem, operatio arguit seu scire facit formam, transmutatio materiam : nam sicut operatio est entis in actu, sic motus seu transmutatio est entis in potentia ; potentia quoque respicit materiam, quemadmodum actus formam. Quidquid ergo habet materiam quae est in potentia ad esse, potest transmutari de esse ad non esse, et de non esse ad esse. Si igitur caelum haberet materiam talem, posset transmutari de esse ad non esse, essetque corruptibile.
Verumtamen huic opinioni obicitur, quia caelum aut est materia tantum, aut forma tantum, aut compositum ex utroque. Non potest dici quod sit materia tantum, quia non esset quid actu ; nec forma tantum, quoniam forma per se actu subsistens, est intellectus : ergo compositum est ex utroque. Iterum, in omni quod movetur, oportet imaginari materiam ; similiter in omni re corporali sensibili. Ad haec tamen alii respondent, quod divisio substantiae in materiam, formam et compositum, non est universalis, sed solum in certo genere rerum, cum angelus non sit materia, nec forma quae est actus materiae, neque compositum ; similiter omne mobile atque sensibile habet materiam altero modo praetacto.
Tamen huic non consentio opinioni ; nec verum est quod omnis materia quae est in potentia ad esse, sit in potentia ad non esse, praesertim dum est actuata propria forma eius appetitum satiante.
Haec Durandus.
In cuius verbis obscurum videtur quod ait, corpora caelestia ab invicem specie non differre, nec formas eorum : cuius oppositum alibi est ostensum. Thomas quoque et Richardus hoc improbant, et infra patebit contrarium.
Praeterea circa praehabitas quaestiones multa pulchra disseruit Alexander, quae sententialiter sunt inducta, et tenet quod non est communis materia caeli et terrae :
Non est, inquiens, una materia communis caelo et terrae. Et quamvis omnium substantiarum sit unum genus in rationali philosophia, non tamen eadem est materia. Non enim correspondet materiae genus, quamvis dicamus genus esse ad modum materiae, differentiasque instar formae : alias eadem esset materia spirituum et corporum. Distinguitur ergo, quod quaedam est materia subiecta motui et contrarietati, sicut in elementis ; quaedam motui, non contrarietati, ut in caelis ; quaedam nec motui, nec contrarietati, sed tantum formis, ut in spiritibus. Oportet autem nos, loquendo secundum expositiones Sanctorum, fateri non esse eamdem materiam caeli et terrae, si nomine caeli intelligatur caelum empyreum, iuxta Strabum. Si vero per caelum intelligantur firmamentum ac sidera, est distinguendum. Materia namque communis potest vocari, in qua sit formarum ad invicem transmutatio. Nec sic est caeli et terrae communis materia. Sicque Gregorius loquitur, distinguendo caelum et ea quae spectant ad ipsum, a terra et ab his quae producuntur ex ea. Si vero dicatur materia, in qua est formarum distinctio antequam plenarie distinguantur, sic communis potuit esse materia caeli aquei seu crystallini et firmamenti ac inferiorum caelorum. Insuper dici potest, quia cum dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, per caelum et terram designatur informis materia, ex qua facta sunt caelum et terra. Unde Augustinus contra Manichaeos : Primo materia facta est confusa et informis, ex qua omnia fierent quae sunt formata atque distincta : quam credo a Graecis chaos vocari. Sic enim in libro Sapientiae dicitur Deo : Qui fecisti mundum de materia informi. Pro quo aliqui codices habent : De materia invisa. Hinc rectissime creditur Deus omnia ex nihilo condidisse : quia etsi omnia de materia illa sunt facta, ipsa tamen materia de nihilo facta est.
Haec Alexander, qui in ceteris satis concordat nunc approbatis.
Attamen nunc temporis in quo omnia simul creata dicuntur secundum utramque expositionem, non secundum eumdem sensum, dicit fuisse nunc aevi, non temporis.
QUAESTIO IV
Quaeritur, An sint tantum quatuor coaequaeva, videlicet angelus, caelum, tempus, materia.
Videtur quod non.
Primo, quoniam locus est conservativus locati et ei coaevus, sicut et tempus rei temporali ; tempus vero est corruptivum rei temporalis : ergo locus est unum coaequaevorum, sicut et tempus, imo et magis quam tempus.
Secundo, tempus est mensura motus caelestis, ergo satis datur intelligi nomine caeli, nec ultra caelum ponit in numerum : imo cum caelum mobile, utpote firmamentum, secunda die sit factum, tempus secunda die incepit, nec coaequaevum est angelo.
In oppositum sunt auctoritates Bedae, Strabi ac Rabani.
Ad istud respondet Albertus libro de IV Coaequaevis :
Numerus coaequaevorum accipitur penes principia creationis et coexsistentiam eorumdem. Sunt enim quaedam creata ex materia corporea mutabili, et illorum principium exstat materia. Quaedam vero ex materia immutabili per generationem et corruptionem, et horum principium est caelum. Quaedam autem creata sunt non ex corporali materia, et haec nequeunt esse principiata ex materia aut ex caelo, ut angelus. Ideo tria ista sunt coaequaeva. Tempus quoque coaequaevum ponitur eis, secundum quod sumitur extenso nomine pro mensura cuiuscumque mutationis ad quodcumque esse, videlicet pro mensura progressionis rerum in esse per creationem. Hinc tempus illud non est in uno dumtaxat, sed adiacet tribus, angelo, caelo, materiae ; habetque duplicem comparationem ad id cui adiacet, utpote ut mensura, et accidens. Atque ut accidens principiatur ex illis, estque posterius illis secundum intellectum, non quoad esse et durationem ; sed ut mensura, est passio motus et adiacet ut coaevum.
Porro locus proprie non est nisi extremitas corporis alicuius, et refertur ad ipsum sicut terminans ad terminatum, et pars ad totum. Secundum autem quod accipitur in generatione atque natura, habet influentiam quamdam principii super formam et figuram rei generatae in ipso, prout ait Porphyrius : Generationis principium dicitur vel ab eo qui genuit, aut ab eo in quo quis genitus est.
Haec Albertus.
Et concordat Udalricus.
Denique Thomas :
Per opus (ait) creationis instituta est tota natura quantum ad esse suum informe. Unde quae reduci nequeunt ad unum informe principium, quod est materia, faciunt numerum in operibus creationis. Substantia autem et accidens non reducuntur in unam materiam, quoniam accidentis pars materia non est. Hinc accidens quod est sicut extra mensurando denominans, substantiae connumeratur, videlicet tempus. Substantia quoque spiritualis et corporalis in materiam unam non reducuntur, qnnin spiritualia careant ipsa materia. Similiter corporum caelestium et inferiorum non est una materia. Ideo angelus, caelum et materia quatuor elementorum inter coaequaeva connumerantur. Cumque locus sit superficies corporis locantis, creatio loci in creatione intelligitur corporalis naturae. At vero accidentium quaedam denominant illud in quo sunt, ut albedo parietem ; et illa intelliguntur creata in creatione subiectorum suorum, si sint de his quae primum esse consequuntur, ut figura et quantitas. Quaedam vero denominant illud in quo non sunt ut in subiecto, ut locus. Non enim est locus corporis continentis in quo est ut in subiecto, sed corporis contenti ; et tempus est numerus omnium motuum, quamvis primo motus in quo est ut in subiecto, videlicet motus primi mobilis, per quem omnes motus alii mensurantur, ut decimo Metaphysicae dicitur. Attamen alia ratio est de tempore et de loco : quoniam locus essentialiter est superficies corporis locantis ; tempus autem non est idem numero cum aliquo accidente in substantia fundato. Locus quoque totum suum complementum sortitur in re ; ratio autem temporis completur actione animae numerantis : ideo magis habet rationem extrinseci, quam locus aut aliud quodcumque accidens. Idcirco prae illis inter coaequaeva annumeratur. Quod et factum puto ad removendum antiquorum philosophorum errorem qui tempus dixerunt aeternum, praeter Platonem, sicut octavo dicitur Physicorum.
Praeterea si dicantur omnia non simul facta, motus caeli coepit die secunda, sicque tempus istud non potest intelligi mensura seu numerus motus primi mobilis. Sed per tempus significatur aevum, secundum quosdam, aut largissime sumitur pro mensura cuiuscumque successionis, ita ut tempus primo creatum dicatur quod mensurat creationem rerum, qua post non esse, prodierunt in esse.
Postremo per caelum intelligitur caelum empyreum, aut etiam crystallinum et sidereum, quantum ad naturam informem horum duorum. Caelum namque empyreum mox in sua creatione ultimum habuit complementum.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte, quaestione sexagesima sexta, testatur :
Communiter ponuntur quatuor simul creata, videlicet natura angelica, caelum empyreum, materia, tempus. Verumtamen hoc dictum non procedit secundum intentionem Augustini. Augustinus quippe ponit duo prima creata, puta naturam angelicam et corporalem materiam informem, nulla mentione facta de caelo empyreo. Et haec duo, natura angelica ac informis materia, praecedunt formationem non duratione, sed natura : et sicut natura praecedunt formationem, sic etiam et motum et tempus. Sicque tempus non potest illis connumerari ut coaequaevum. Procedit ergo enumeratio illa secundum aliorum intentionem Sanctorum, dicentium quod informitas materiae duratione praecessit formationem. Sicque illius durationis necesse est ponere aliquod tempus : aliter enim mensura durationis illius accipi non valeret. At vero si motus firmamenti non statim a principio coepit, tunc tempus quod praecessit, non fuit numerus motus firmamenti, sed cuiuscumque primi motus. Accidit etenim tempori quod sit numerus motus firmamenti, in quantum hic motus est primus motuum. Si autem esset alius motus primus, illius motus mensura esset tempus, quoniam omnia mensurantur primo sui generis, secundum Philosophum. Oportetque dicere statim a principio fuisse aliquem motum, ad minus secundum successionem conceptionum et affectionum in mente angelica. Motus autem sine tempore nequit intelligi, cum nihil aliud sit tempus, quam numerus prioris et posterioris in motu.
Quod si quaeratur, cur tempus magis quam motus inter coaequaeva annumeretur, dicendum quod inter primo creata seu coaequaeva computantur ea quae habent generalem habitudinem ad res. Tempus autem habet rationem communis mensurae, non motus, qui solum ad suum mobile comparatur.
Haec Thomas in Summa.
Ex quibus patent obiecta.
Consonat Petrus :
Universale, inquiens, naturaliter prius est particulari. Ideo ea quae respectu aliarum rerum rationem alicuius universalis principii habent, primo creata dicuntur, in quibus cetera quodammodo continentur. Ideo quatuor praefata dicuntur primo creata seu coaequaeva. Nam omnia sunt in materia sicut in sustinente, in angelica natura sicut in continente et regente, in caelo empyreo ut in continente, in tempore ut in mensurante.
Haec Petrus.
QUAESTIO V
Consequenter quaeritur, An secundum expositionem Augustini salvetur sex dierum distinctio.
Videtur quod non, quoniam dies ex sua ratione dicit successionem temporalem et temporis partem, et continet mane, meridiem, vesperam : quae in spirituali die, de qua loquitur Augustinus, non inveniuntur ad litteram, sed metaphorice, mystice, et per adaptationem.
Ad hoc Alexander respondet :
Lux illa fuit irradiatio super intellectum angelicum ad cognoscendum : vel in Verbo, et sic diceretur mane ; vel in proprio genere, sicque vespere vocaretur. Istae vero irradiationes distinguuntur secundum operata. In opere namque distinctionis erat triplex distinctio : una lucis a tenebris ; alia aquarum superiorum ab inferioribus ; tertia inferiorum ab arida. Et ita tria sunt operata, et secundum ea tres dies. Similiter in ornatu erant tria, puta ornatus caeli, ornatus aeris et aquae, et ornatus terrae. Sicque sunt alii dies tres. Septimus autem dies determinatur secundum conservationem rerum factarum, quia non solum oportet producere, sed etiam conservare.
Haec Alexander.
Denique de his Thomas diffusius ac clarius loquens :
Illi (ait) sex dies, secundum Augustinum, sunt unus dies simul praesentatus sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur ; quemadmodum unum Verbum est quo omnia facta sunt, scilicet Filius Dei, quamvis saepe legatur : Dixit Deus. Et sicut opera illa salvantur in universis sequentibus quae ex ipsis propagantur operatione naturae, ita illi sex dies manent in tota successione temporis. Natura quippe angelica intellectualis est, et lux est ; et si proprie lux est, oportet ut eius illustratio dies vocetur. Angelica autem natura in prima rerum conditione cognitionem earum accepit, sicque lux intellectus eius rebus creatis praesentabatur in quantum cognoscebantur ; unde ipsa cognitio rerum dicitur dies, atque secundum diversa genera ac ordinem cognitorum dies illi distinguuntur ac ordinantur : ut in prima die intelligatur formatio spiritualis creaturae ad Verbum seu ad eius imitationem ; in secunda dic formatio creaturae corporeae quantum ad eius partem superiorem, quae dicitur firmamentum ; in tertia die quantum ad partem inferiorem, videlicet terrae et aquae ac aeris sibi vicini ; in quarta die superior pars, scilicet firmamentum ornatur ; in quinta inferior pars, quoad aquam et aerem ; in sexta quantum ad terram. Cumque Deus sit lux plena, in quo nullae sunt tenebrae, cognitio Dei plena est lux ; creatura vero, ex hoc quod ex nihilo est, tenebras possibilitatis imperfectionisque habet : ideo cognitio qua creatura cognoscitur, tenebris est admixta. Potest autem cognosci dupliciter, puta in Verbo, secundum quod exit ab arte divina : sicque eius cognitio dicitur matutina ; quoniam sicut mane finis est tenebrarum et principium lucis, sic creatura a Verbo principium lucis sumit, cum prius non fuerit. Cognoscitur quoque prout est in propria sua natura exsistens : et talis cognitio dicitur vespertina ; quoniam sicut vespera est terminus lucis et tendit in noctem, sic creatura in se exsistens, est terminus operationis Verbi, tanquam facta per Verbum, et de se in tenebras tendens defectionis, etc. (Haec autem superius dicta sunt, ubi de cognitione angelorum matutina ac vespertina tractatum est.)
Haec demum expositio subtilis et bona est, dummodo dies et lux in spiritualibus proprie, non metaphorice, dicantur. Sed quoniam a plerisque negatur, ideo sustinentes cum Augustino omnia esse simul facta atque per species distincta, dicere possumus quod dies de quibus hic agitur, accipiuntur pro illustratione lucis corporalis ; ita tamen quod ordo dierum attendatur secundum ordinem et distinctionem eorum in quae lux illa corporalis refulget. Itaque lux illa, tam spiritualis quam corporalis potest intelligi. Et si intelligatur corporalis, dies distinguentur secundum diversa illuminata, non secundum tempus illuminationis. Si vero intelligatur lux spiritualis, non est per influentiam luminis ad res creandas, sed per lucis fulgorem ad res cognoscendas.
Praeterea species rerum primo habent esse in arte divina, quae est Verbum aeternum : quod significatur cum dicitur, Dixit Deus. Fiat, id est, Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Secundo habent esse in intelligentia angelica : quod significatur cum dicitur, Factum est. Tertio esse habent in rebus : quod significatur dum dicitur, Fecit Deus.
Haec Thomas.
In his doctores satis concordant, quamvis variis verbis eumdem exprimunt sensum. Thomas quoque in prima parte, quaestione septuagesima quarta, plenius super his scripsit, ut suis locis tangetur.
QUAESTIO VI
Circa haec quaerit Richardus : An materia sit de essentia compositi.
Videtur quod non, quoniam septimo Metaphysicae loquitur Philosophus, quod anima est substantia animati.
Itemque Commentator, quod definitio est universalis intentionis et formae, non aggregati ex forma atque materia. Sed definitio indicat quid est res. Ergo materia non est de essentia rei.
In contrarium est quod quinto Metaphysicae suae, capitulo quinto, Avicenna deprompsit : Composita non sunt ex forma tantum id quod sunt. Definitio enim compositorum non est ex sola forma : definitio quippe rei significat omne illud ex quo componitur sua essentia ; unde contingit ut contineat materiam aliquo modo. Et per hoc agnoscitur differentia inter quidditatem et formam : forma namque est pars quidditatis in compositis. Rursus, Philosophus septimo Metaphysicae et Commentator ibidem affirmant, quod homo et animal est totum aggregatum.
Ad hoc ait Richardus :
Aliqui dicunt quod materia non est de essentia compositi, sed transmutatur in essentiam compositam, et est in quam resolvitur essentia composita, nec tamen annihilatur ; materia vero transmutatur in id quod generatur. Et quod generatur, non dicunt esse ex materia et forma compositum, ita ut materia sit actu pars essentiae illius, sed pro tanto, quoniam ipsum genitum secundum id quod est, est actu forma. Quamvis autem opinio haec aliquam habeat probabilitatem, est tamen expresse contra Philosophum, ponentem materiam ingenerabilem et incorruptibilem esse, primo Physicorum, et quod sit de essentia compositi, septimo Metaphysicae ; et contra Avicennam quinto Metaphysicae suae, ubi ait quod quidditas compositi est compositio formam materiamque complectens ; et contra communem opinionem, quae tenet quod nulla forma generabilis et corruptibilis potest naturalis exsistere per se.
Mihi autem apparet, quod si accipiatur materia pro re potentiali transmutabili in formam, sic non est de essentia compositi, quamvis id in quod transmutatur, sit de illius essentia. Porro si sumitur materia pro fundamento transmutationis primario, quod recipit formam tanquam essentialem suam perfectionem, nec transmutatur in eam, sic ipsa est de essentia compositi.
Haec Richardus.
De cuius hac duplici acceptione materiae quid videatur, tactum est supra, nec huius quaestionis discussioni volo hic immorari.
Thomas vero in pluribus locis, praesertim in tractatu suo de Esse et essentia, tenet materiam esse de quidditate materialium rerum. Albertus vero, Udalricus et alii quidam, imo et Hugo de S. Victore, senserunt materiam non esse de essentia materialium, nisi ut quid intrinsece terminans fluxum formae. Allegat quoque Thomas pro se, quod definitiones naturalium non dantur per additamenta, quae tamen per materiam dantur : idcirco materia non videtur extranea essentiae talium. Verum de his loco opportuniori plenius inquiretur.
Amplius Scotus hic sciscitatur, utrum in substantia generabili et corruptibili, sit aliqua entitas positiva realiter distincta a forma. Quocirca inter cetera scribit :
Opinio una est, quae ponit rem generabilem et corruptibilem habere tantum in se unam realitatem positivam. Verum aliqui hoc tenentes, dicunt realitatem illam esse materiam, aliqui formam. Et differunt illae opiniones solum in voce : quia dicentes realitatem illam esse materiam, dicunt materiam in gradu suae entitatis proficere, quando res generatur : quemadmodum quantitas, cum terminatur, non acquirit novam realitatem seu entitatem ab ipsa realiter aliam, sed proficit in gradu propriae entitatis. Alii, dicentes materiam non differre a forma, dicunt ipsam materiam ut est sub hoc termino suo intrinseco, esse compositum hoc ; et ut est sub alio termino intrinseco, esse compositum aliud. Quibus obicitur, quia secundum Philosophum primo de Generatione, in generatione naturali semper aliquid corrumpitur et aliquid generatur. Sed tunc accipit Philosophus, quod in generatione ex opposito fit oppositum : non quod oppositum maneat, sed aliquod commune utrique termino, quod vult esse materiam, quae non potest esse idem cum aliquo oppositorum, quia unum oppositorum non manet cum alio.
Circa haec scribit Scotus prolixe, et bene concludit ac philosophice probat, quod totum compositum non est forma tantum ; quod item materia non mutatur nec transit in formam, nec fit forma, sed sub utroque termino manet una et eadem, et successive diversis substat ac perficitur formis. Imo opinio illa huic contraria, videtur prorsus irrationabilis et insana.
Scotus itaque tenet quod materia sit aliqua entitas positiva realiter distincta a forma, atque quod materia et forma sunt primo diversa et extrema extreme distantia, quanquam ex eis unum per se naturaliter constituatur ex coordinata naturali proportione qua potentia perfici et actuari habet per formam, et forma nou intellectualis sustentari indiget per potentiam, id est materiam, extra quam nequit naturaliter separatim subsistere. Opinio demum contraria, dicens materiam non esse aliquid positivum, sed sic puram potentiam, tanquam in se non sit quid reale (sicut res producenda nondum producta, ut Antichristus est ens in potentia), satis est reprobata, cum materia sit subiectum transmutationis, et altera pars compositi, creationisque terminus. Allegavit quoque opinio illa pro se id quod septimo Primae Philosophiae Aristoteles ait, materiam non esse quid nec quale nec quantum. Ad quod Scotus respondet verbum hoc falsum esse, nec Aristotelem hoc dixisse ex intentione, sed arguendo ad partem falsam pro antiquorum opinione. Verumtamen aliter dici potest et melius, quod scilicet Philosophus ex intentione hoc dixerit. Nam et communiter verbum istud tanquam auctoritas suscipitur, exponitur atque conceditur ad hunc sensum, quod materia non est quid nec quale nec quantum : quia in se considerata et abstractissime sumpta, non habet esse substantiale determinatum formale, nec accidentale quantum, nec quale ; non tamen est nihil, sed aliquid positivum.
Attamen non arbitror concedendum, quod sic sumpta, sit ens in actu aut aliquid actuale seu actus, quamvis Scotus concedat hoc. Imo est ens prorsus pure et penitus potentiale per totius actualitatis exclusionem : propriissime loquendo de actu atque potentia, secundum quod Philosophus ea definit, dicendo quod actus est principium transmutandi, agendi seu movendi alterum in quantum alterum, potentia vero principium est transmutandi, movendi aut perficiendi ab altero ut altero. Sic etenim Deus omnipotens et aeternus, supergloriosissimus et immensus, vere ac subtilissime dicitur actus purus, utpote primum ac summum activum principium, cuius est cetera universa agere, transmutare, movere, perficere. Et ex opposito materia prima secundum se considerata, est pura potentia, id est passivum infimumque principium, cuius est transmutari, agi, perfici et moveri, nullum esse actuale habens ex se. Idcirco rectissime dicitur facta prope nihil, et medium inter non ens et ens.
Idcirco qui dicunt eam esse quid purum potentiale possibile, nil positivum reale, valde modicum attribuunt ei. Qui vero fatentur eam secundum se esse quid actuale, aut ens in actu seu actum, nimis multum ei adscribunt. Aliqui demum locuti sunt, quod aliquid dicitur ens in actu seu actuale dupliciter : primo, ab actualitate essentiae, sicque materiam primam posse dici quid actuale, in quantum recedit a nihilo et distat a non ente ; secundo, ab actualitate formalitatis seu formae, a qua proprie ac simpliciter fluit esse. Sed quoniam recessus ille materiae a non esse, est tam imperfectus et modicus, non apparet quod absolute loquendo sufficiat materiam ita denominare, ut secundum se et ex se dicatur ens in actu vel quid actuale aut actus : sicut non valet argumentum a dicto secundum quid, ad dictum simpliciter.
