Distinctio XLIII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XLIII
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE TERTIAE
Postquam in quibusdam distinctionibus iam actum est de peccato in generali, et de vitiorum initio et radice,divisionibusque peccati ; hic nunc agitur de gravissimo genere peccati, et de speciebus ipsius, hoc est de peccato in Spiritum Sanctum : de quo in littera diffuse tractatur, primo ex Scripturis probando esse tale peccatum. Deinde inquiritur, quae et quot sint illa, qualiter etiam diversimode dicatur peccatum in Spiritum Sanctum, atque de varia assignatione huius peccati.
QUAESTIO UNICA
In quaeritur, An aliquod sit peccatum in Spiritum Sanctum, et quae sint huiusmodi vitia.
Videtur quod nullum sit peccatum in Spiritum Sanctum.
Primo, quia peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile nominatur ; omne autem peccatum praesentis vitae remissibile est : alioqui desperandum esset, nec mors esset terminus merendi ac demerendi. Contra quod loquitur Damascenus : Quod in angelis fuit casus, hoc in hominibus mors. Si respondeatur, quod peccatum tale vocatur irremissibile, quoniam valde difficulter ac raro dimittitur ; contra hoc apparet esse quod per Ezechielem Dominus protestatur : In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum eius non amplius recordabor.
Secundo, quicumque veram habet contritionem, veniam ac gratiam a Deo consequitur : nullum ergo peccatum irremissibile est censendum.
Tertio, dictum est, quod peccatum gravitatem sortitur ex parte eius in quem peccatur; sed Spiritus Sanctus non est maior Patre aut Filio : ergo non est gravius peccare in Spiritum Sanctum quam in Patrem aut Filium : imo cum supergloriosissimae Trinitatis sit una maiestas, quicumque peccat in unam increatam personam, peccat in totam superdignissimam Trinitatem, et ita non erit aliquod speciale peccatum in Spiritum Sanctum.
Quarto, in littera dicitur, quod peccatum in Spiritum Sanctum est, dum quis ex certa peccat malitia, ita quod sibi placet ipsa malitia in se et secundum se ; sed taliter nemo peccat, quum bonum sit appetitus objectum, atque ut divinus Dionysius testatur, nullus respiciens ad malum operatur.
In oppositum sunt quae habentur in textu.
Ad haec Alexander respondet :
Peccatum in Spiritum Sanctum dupliciter dicitur. Primo, secundum quod addit conditionem super genus peccati. Alio modo, prout est quoddam genus peccati. Primo modo peccatum in Spiritum Sanctum est quodcumque mortale peccatum ex certa malitia cum pertinacia mentis. Alio modo, secundum Augustinum, non quodcumque peccatum est in Spiritum Sanctum, sed ubi per se impugnatur gratia Spiritus Sancti, in qua et per quam fit peccatorum remissio. Sicque peccata quaedam dicuntur specialiter esse in Spiritum Sanctum : ut impugnatio agnitae veritatis, et invidentia fraternae gratiae, ac alia quaedam : et ita videtur loqui Augustinus de peccato in Spiritum Sanctum in libro de Blasphemia. Hinc quod alibi loquitur Augustinus, Peccatum in Spiritum Sanctum est perseverans duritia cordis impoenitentis ; et rursus, Peccatum in Spiritum Sanctum est consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur ; intelligendum est de peccato in Spiritum Sanctum prout supponit aliud genus peccati, cum conditione superaddita. Obstinatio autem dupliciter sumitur. Primo, ut conditio quaedam mortalis peccati, cum quis perseverat aut induratur in illo : sicque peccatum in Spiritum Sanctum, prout addit super aliud genus peccati, dicit obstinationem cum certa malitia, quae est causa illius. Nec tota ratio peccati in Spiritum Sanctum est perseverans duritia : peccans enim ex infirmitate, si obduretur neque poeniteat, perseverantem habet duritiam cordis impoenitentis. Sed peccatum in Spiritum Sanctum, prout dividitur contra peccatum ex infirmitate et ignorantia, dicit industriam seu certam malitiam tanquam causam peccati. Secundo, obstinatio appellatur propositum seu voluntas perseverandi in duritia cordis impoenitentis, sicque est distincta species peccati in Spiritum Sanctum, et potest esse cum aliis peccatis et sine illis.
Secundo quaeritur, an peccatum in Spiritum Sanctum sit idem quod peccatum ad mortem. Dicendum, quod peccatum ad mortem multipliciter dicitur. Primo, ut sit idem quod peccatum mortale, secundum illud primae Ioannis : Omnis iniquitas est peccatum ad mortem. Secundo, pro omni peccato in quo quis moritur. Tertio, pro peccato quod disponit ad inexcusabilitatem, ut dum post veritatis agnitionem quis impugnat fraternitatem gratiamve fraternam. Dicendum ergo, quod primo modo peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ad mortem, non econverso. Si vero peccatum ad mortem sumatur secundo modo, potest dici peccatum in Spiritum Sanctum secundum aliam rationem peccati in Spiritum Sanctum ; sed non omne peccatum in Spiritum Sanctum dicetur peccatum ad mortem. Si vero tertio modo accipiatur peccatum ad mortem, sic videntur realiter esse idem, quamvis differant ratione. Dicitur namque peccatum in Spiritum Sanctum propter impugnationem gratiae, qua fit peccati remissio ; peccatum vero ad mortem, quoniam quasi irremediabiliter disponit ad poenam.
Denique sex ponuntur differentiae seu species peccati in Spiritum Sanctum, videlicet : desperatio, praesumptio, invidentia fraternae gratiae, impugnatio veritatis agnitae, obstinatio et impoenitentia. Quod enim desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum, habetur in Glossa ad Romanos super illud, Secundum duritiam, etc. Idem patet de praesumptione et desperatione, per Augustinum in libro de Fide ad Petrum, quo dicitur : Sicut misericordia suscipit absolvitque conversos, ita iustitia repellit et punit obstinatos. Quidam vero desperant de indulgentia peccatorum, quidam autem sperant sine meritis, de misericordia Dei praesumentes : hi peccant in Spiritum Sanctum. Ex quo habetur quod praesumptio est peccatum in Spiritum Sanctum. Quod item invidentia seu impugnatio fraternae gratiae sit peccatum in Spiritum Sanctum, patet per Augustinum in libro de Sermone Domini in monte, quo ait : Paulus apostolus non oravit pro Alexandro, quoniam invidentiae facibus fraternitatem impugnando peccaverat. Et denuo, hoc est peccare in Spiritum Sanctum, per malitiam et invidentiam impugnare fraternam caritatem post acceptam Sancti Spiritus gratiam. Demum, quod impugnatio agnitae veritatis sit peccatum in Spiritum Sanctum, asserit Augustinus in libro de Unico Baptismo. De obstinatione quoque idem testatur in Enchiridio. Hoc ipsum asseritur in Glossa super Matthaeum de impoenitentia, super illud, Spiritus blasphemiae non dimittitur, etc.
Praeterea ratio quod haec sex assignantur peccata in Spiritum Sanctum, esse potest. Peccatum enim in Spiritum Sanctum opponitur gratiae Spiritus Sancti, per quam est unitas Ecclesiae, in qua fit peccatorum remissio. Sed ad hoc quod iste effectus sequatur ex gratia illa, multa sunt per se adiuvantia : duo videlicet ex parte Dei remittentis ; alia duo ex parte eius cui fit remissio ; duo quoque alia ex parte proximi. Ex parte Dei remittentis est misericordia cum iustitia. Contra iustitiam Dei exstat praesumptio ; contra misericordiam Dei, desperatio. Qui enim praesumit cum suis demeritis, ponit Deum esse iniustum ; qui vero in hac vita desperat, ponit Deum esse immisericordem. At vero ex parte eius cui fit remissio, duae requiruntur dispositiones, quae sunt, commissa deflere, et deflenda non committere. Contra quae duo sunt duae species peccati in Spiritum Sanctum, utpote impoenitentia et obstinatio : quia per impoenitentiam proponit deflenda committere, et per obstinationem commissa non plangere. At contra ea quae respiciunt proximum, est invidentia fraternae gratiae, qua deordinatur affectus ; et impugnatio agnitae veritatis, qua deordinatur intellectus. Motivum enim ad remissionem est amor agnitae veritatis, per quam ordinatur intellectus ; amorque fraternae gratiae, per quam ordinatur affectus. Aliter quoque possunt hae species accipi : ut impugnatio veritatis agnitae respiciat effectum Spiritus Sancti in intellectu, invidentia fraternae gratiae impugnet effectum Spiritus Sancti in voluntate. Motivum autem ad remissionem peccatorum est, ut diligamus per fidem operantem et per dilectionem, per quam est unitas membrorum Ecclesiae.
Amplius, si quaeratur cui gratiae per se opponatur peccatum in Spiritum Sanctum, an scilicet gratiae innocentiae vel gratiae baptismali ; dicendum, quod gratiae poenitentiali, per quam fit reparatio a lapsu peccati actualis mortalis. Verum huic gratiae opponitur aliquid dupliciter. Primo, quia expellit eam : sicque omne peccatum mortale actuale, perpetratum post iniunctam poenitentiam aut praehabitam contritionem, opponitur gratiae illi. Secundo, quoniam maxime contrariatur et impedit ut homo non convertatur ad poenitentiam, nec ad gratiam illam pertingat : et ita peccatum in Spiritum Sanctum opponitur gratiae illi.
Postremo peccatum in Spiritum Sanctum aliquo modo remissibile est, et aliquo modo irremissibile. Remissibile quippe est ex parte omnipotentiae Dei remittentis, et etiam quoniam potest homo inde poenitere, excepta finali impoenitentia. Remissibile quoque vocatur, quia secundum esse finibile est, nisi fuerit causa in alio, utpote in voluntate peccatoris. Dicitur autem irremissibile quod per se contrariatur gratias remissionis : sicque finalis impoenitentia irremissibilis nuncupatur ; et item quod inhabile est remitti, et sic obstinatio irremissibilis perhibetur. Rursus irremissibile dicitur quod indignum est remitti, quoniam tollit adminicula remissioni : sicque invidentia fraternae gratiae est irremissibilis ; vel quia non habet colorem excusationis, sicut quae fiunt ex infirmitate aut ignorantia. Et ita peccatum in Spiritum Sanctum est, quod est ex certa malitia aut industria. Quod vero dixit Salvator, quod peccatum in Spiritum Sanctum non habet remissionem in hoc saeculo neque in futuro, non est intelligendum, quod peccatum mortale post vitam hanc dimittatur quoad culpam ; potest tamen quoad poenam : imo sic ignoscitur ei qui poenitet, et non satisfacit in saeculo isto.
Haec Alexander, in quibus et dicta Antisiodorensis continentur.
Denique Bonaventura eadem exprimit aliis verbis :
Peccatum (inquiens) in Spiritum Sanctum est genus distinctum ab aliis generibus peccatorum triplici ratione. Primo, ratione sui principii. Secundo, ratione sui oppositi. Tertio, ratione substrati actus. Ratione principii, quia peccatum in Spiritum Sanctum dicendum est omne illud quod procedit ex certa malitia seu industria. Ratione sui oppositi, quia opponitur gratiae poenitentiali. Ratione actus substrati, quia cum sit gratia impugnativum, et malitia sit in spiritu secundum se, peccatum in Spiritum Sanctum consistit circa actum spiritus seu mentis, ut patet in desperatione et obstinatione. Hinc peccata carnalia, quae in actibus carnis consistunt, dici nequeunt peccata in Spiritum Sanctum.
Est quoque peccatum istud gravissimum : quia naturam maxime laedit, non solum ei auferens sanitatem spiritualem, imo et viam ad illam praeludens, nec ullum excusationis habens colorem, praesertim cum sit ex malitia atque industria : quia tunc peccat quis in Spiritum Sanctum, quando movetur ad malum scienter, sciens se moveri ad malum. Hinc peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia, conflata ex concursu malitiae ex originali peccato contracta, actualis quoque malitiae coniunctae industriae : propter quod dicitur esse non solum ex malitia, sed ex certa malitia. Malitia vero ex originali contracta, non excusat nec minuit hoc peccatum, sicut ignorantia et infirmitas : quia malitia illa exstat in voluntate, et subiacet ei, nec minuit rationem voluntarii. Hinc istud peccatum maxime oculos Dei offendit. Unde et irremissibile dicitur, quia vix et raro ac difficulter dimittitur ; et ut aliqui dicunt, irremissibile est, quoniam ex se ineptitudinem habet ad hoc quod remittatur. Porro impoenitentia dupliciter sumitur. Primo, pro proposito non poenitendi : et hoc aliquo modo potest remitti, quia propositum potest mutari. Secundo, pro continua permanentia in peccato usque in finem vitae inclusive : et sic simpliciter est irremissibilis.
Amplius, quoniam fere omnes actus qui procedunt ex certa malitia, queunt procedere ex infirmitate et ignorantia, et nomina peccatorum imponuntur ab actibus : hinc nullum nomen specierum peccati in Spiritum Sanctum impositum est alicui earum secundum quod est praecise peccatum in Spiritum Sanctum. Unde in omnibus illis necessaria est generalis ista distinctio, quod sex nomina ista designant peccata in Spiritum Sanctum, prout ex certa malitia oriuntur, et non secundum quod ex infirmitate vel ignorantia nascuntur. Verbi gratia, desperatio interdum venit ex pusillanimitate, ita quod desperans in ipsa desperatione non habet nec invenit complacentiam, imo dolet ac nititur contra eam : et ita non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed prout quis definitive diffidit, instar Cain, quasi abscondens se a facie Domini. Nam hoc est in contumeliam misericordiae Dei, cui suam prafert ac praeponderare putat iniquitatem. Insuper veritas potest tripliciter intelligi impugnari. Primo, propter ipsam veritatem : et sic nemo eam impuguat, cum omnes homines naturaliter scire desiderent. Secundo, propter dicentem. Tertio, propter effectum sequentem. Hisque duobus modis potest impugnari non solum ex malitia certa, sed item ex infirmitate et ignorantia, sive ad sui excusationem, sive ad alterius confusionem. Item, dupliciter potest quis invidere gratiae aliena. Primo, prout aestimatur minorativa proprii boni seu propria fama, laudis aut gloria : et ita est peccatum capitale. Secundo, quoniam oculus anima ita est depravatus, ut sicut non videt bonum in se, sic nec in alio velit videre : et sic est peccatum in Spiritum Sanctum ; oriturque ex mera corruptione atque malitia voluntatis, qua in tantum gustum eius pervertit, ut bonum apparere faciat malum, et malum bonum. Sic et impoenitentia dupliciter dicitur, utpote privative et contrarie. Privative non est peccatum in Spiritum Sanctum, quia non ponit novum peccatum, sed dicit conditionem seu circumstantiam prsecedentis peccati. Contrarie vero sumpta, est peccatum in Spiritum Sanctum, secundum modum expressum.
Haec Bonaventura in diversis quaestionibus quas hic movet.
Circa haec scribit Thomas :
Peccare in Spiritum Sanctum contingit dupliciter. Primo, quia peccatur contra eius personam. Secundo, quia contra attributum ipsius. Peccat autem contra personam Spiritus Sancti, qui male sentit de ipso, ut qui dixerunt eum Patre Filioque minorem ac creaturam : quod infidelitatis est vitium. Peccare vero contra attributum Spiritus Sancti, quod est bonitas, est peccare ex certa malitia : sicut peccare in Patrem, est ex infirmitate peccare ; peccare in Filium, est ex ignorantia transgredi. Quorum differentia accipi potest ex quinto Ethicorum, quo ait Philosophus, quod tribus modis contingit peccatum, videlicet ex ignorantia, ex passione seu infirmitate, et ex electione. Verumtamen malitiam sub ratione malitiae nemo vult ; sed secundum quod peccatum putatur bonum peccanti, quasi quietans appetitum eius corruptum, propter hoc secundum se desideratur.
Hoc ergo peccatum in Spiritum Sanctum est speciale genus peccati. Nempe quod aliquis ex certa malitia, electione seu deliberatione eligat actum peccati, nulla passione impulsus, contingere potest dupliciter. Primo, per positionem alieuius in eligente per quod inclinatur in talem actum, ut qui peccat ex habitu vitii. Secundo, quando voluntas reiicit illud per quod a peccato retrahi posset, ut qui abiicit spem futurae remunerationis, aut timorem futurae damnationis. Sumendo autem peccatum ex electione primo modo, non est speciale peccatum, sed circumstantia quaedam peccati, ut quod peccatum procedit ex habitu : quod in omni vitiorum genere contingit. Secundo autem modo, est speciale peccatum, quoniam speciale peccatum vocatur ex speciali obiecto. Hoc vero est speciale voluntatis obiectum, in quo peccatur, videlicet quod natum est a peccato retrahere, cui voluntas dissentit sponte ab ipso discedens. Peccatum itaque in Spiritum Sanctum non proprie dicitur illud quod ex electione procedit primo modo, sed modo secundo : quia peccata specificantur ac nominantur ab obiectis, habetque hoc peccatum obiectum (ut patuit) speciale. Cum autem quis peccat hoc secundo modo ex electione, quod est proprie peccatum in Spiritum Sanctum, sunt ibi duo actus, quorum uterque peccatum est, et primus est causa secundi. Verbi gratia, aliquis uno actu voluntatis praemia aeterna contemnit, eorum spem abiiciens a se, atque in hoc ipso est peccans ; et quia desperat de praemio, incidit in actum fornicationis, qui actus provenit in eo ex certa electione propter actum praecedentem. Unde cum dicitur peccatum ex industria, ipsa industria quae notatur causa esse peccati, est quoddam peccatum, et est determinatum genus peccati, et proprie peccatum in Spiritum Sanctum ; et actus secundus ex illa proveniens, non est peccatum in Spiritum Sanctum, nisi forte secundum quod actus primus manet in eo.
Praeterea, sicut ex textu colligitur, de peccato in Spiritum Sanctum est duplex opinio. Quidam namque sumentes impoenitentiam prout est circumstantia peccati, assignant quinque species peccati in Spiritum Sanctum, quae supra annumeratae sunt impoenitentiae, dicentes nullam illarum habere complete rationem peccati in Spiritum Sanctum, nisi ei iungatur impoenitentia illa : sicque dicunt peccatum in Spiritum Sanctum simpliciter et omnino irremissibile esse. Quae opinio non videtur idonea esse, quia sic omne peccatum usque ad mortem continuatum inclusive, est irremissibile. Ideo alia positio est, sex esse species peccati in Spiritum Sanctum, sicut praehabitum est, quae positio verior reputatur.
Haec Thomas in Scripto.
Concordant Albertus, Petrus, Richardus.
Praeterea quaeritur, an peccatum in Spiritum Sanctum exsistat gravissimum.
Ad quod Petrus :
Quemadmodum morbus corporalis, ita et spiritualis potest dici unus alio gravior dupliciter. Primo, ratione maioris laesionis ; secundo, ratione difficilioris reparationis. Ratione maioris laesionis dupliciter. Primo intensive, quia plus tollit de bono intensive ; secundo extensive, quoniam plura bona tollit. Sic ergo tripliciter potest peccatum peccato gravius dici. Primo, ratione maioris laesionis. Secundo, ratione laesionis universalioris. Tertio, ratione difficilioris reparationis. Primo modo peccatum in Spiritum Sanctum gravissimum est, quia plus opponitur bonitati, unde plus privat de bono naturali. Tertio quoque modo gravissimum est, quoniam nihil aut minus habet excusabilitatis, plusque habet adhaesionis, quia voluntas pertinaciter illi malo adhaeret. Secundo modo quaedam alia peccata sunt graviora : ut malum infidelitatis, quod aufert fundamentum totius boni, et ex consequenti omnia bona ; similiter peccatum primorum parentum, quod totam naturam corrupit : quod tamen non fuit peccatum in Spiritum Sanctum, quod tantum habet locum in statu naturae corruptio.
Haec Petrus.
Rursus hic quaeritur, an peccatum in Spiritum Sanctum necessario praesupponat aliud peccatum.
Ad quod idem Petrus respondet :
Sicut in aliis contingit peccatis, ita et in peccato in Spiritum Sanctum. In aliis quippe peccatis, quaedam sunt peccata per se, ut fornicari ; quaedam vero peccata sunt quae super alia fundantur tanquam super materiam, ut gloriari de fornicatione. Similiter peccata in Spiritum Sanctum quaedam sunt species per se, sicut praesumptio, invidentia fraternae gratiae, impugnatio agnitae veritatis ; quaedam autem, quae alia peccata pro materia habent, ut desperatio, obstinatio, impoenitentia : quae tria praeexigunt aliam culpam, non prima tria.
Haec Petrus.
In cuius compendioso responso continetur Richardi responsio.
Porro Thomas plenius loquens :
In peccatis (ait) quorum unum ex alio nascitur, consideratur non quid semper, sed quid ut in pluribus fiat, propter aptitudinem quamdam quam unum peccatum habet ut ex alio frequentius oriatur : sicut fraus dicitur avaritiae filia, quae tamen ex fornicatione aut alio vitio potest oriri. Illud vero peccatum aptitudinem habet ut aliud ex ipso gignatur, cuius obiectum est amplius appetibile, utpote quod maiorem habet apparentiam boni. Hinc peccatum cuius obiectum maxime recedit a ratione boni, minime potest esse primum, sed quasi semper aut frequentius ex alio oritur ; et tale est peccatum in Spiritum Sanctum. Hinc saepius et quasi semper ad alia peccata sequitur ; attamen non sic, quin possibile sit hominem in primo actu in Spiritum Sanctum peccare, praecipue in duabus speciebus huius peccati, videlicet in impugnatione agnitae veritatis, atque in invidentia gratis qua sumus reconciliati : quia hae species maiorem videntur habere distinctionem ab aliis. Nihilo minus quoque hoc contingit in aliis peccatis qus sunt in Spiritum Sanctum, si diligenter consideretur. Potest etenim aliquis, inspectis diversorum hominum statibus, abiicere spem futurs gloris propter difficultatem pertingendi ad eam et propter delectationes eorum qui de ipsa non curant ; consimiliter, in hoc firmare animum suum, ut suam in omnibus voluntatem sequatur, quod est obstinationis, et ita de aliis.
Haec Thomas in Scripto.
Porro Bonaventura consentit primae positioni a Petro inductae :
Quaedam sunt, inquit, species peccati in Spiritum Sanctum quae nullo modo possunt esse sine peccato praeambulo, ut obstinatio, desperatio, finalis impoenitentia. Haec namque respiciunt peccatum praeambulum sicut materiam circa quam, et ut causam : nemo enim desperat de venia, nisi qui peccavit ; nemo obstinatur in malo, nisi qui incidit malum ; nemo impoenitens est, nisi qui habet unde poeniteat.
Haec Bonaventura.
Et istud verius esse videtur. Nec enim aliquis diversis hominum statibus consideratis, spem gloriae potest abiicere modo praetacto, nisi ante hoc multipliciter peccet per inconsiderationem eorum quae considerare tenetur, et per vilipensionem eorum quae praecipue diligere obligatur : quod etiam manifeste patet de firmatione animi in hoc, quod propriam in omnibus sequatur voluntatem.
Insuper circa haec quaerit Scotus, an voluntas creata possit peccare ex certa malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri aut apparentis. Ad quod non respondet directe et assertive. Attamen dicit, quod quamvis dicatur quod non, nihilo minus potest teneri, quod peccatum in Spiritum Sanctum sit ex certa malitia, quia non venit ex hoc quod voluntas appetitui sensitivo condescendit, condolet et condelectatur sive assentit, sicut in peccato ex infirmitate, nec ex hoc quod voluntas errore rationis abducitur, ut in peccato ex ignorantia ; sed ex propria libertate ac pravitate, non aliunde impulsa, fertur in malum, in quo maxime consistit ratio malitiae et peccati. Nec tamen fertur in malum sub ratione qua malum, quamvis feratur in id quod totaliter malum est, sed ut apparens bonum.
Haec Scotus.
Postremo hic quaeritur, an peccatum Adae fuit in Spiritum Sanctum.
Et iam ex Petro tactum est quod non.
Thomas vero respondet :
Quidam dicunt, quod peccatum daemonis et peccatum primi hominis non fuit in Patrem neque in Filium nec in Spiritum Sanctum. Hae namque non sunt differentiae peccati absolute accepti, sed peccati quod contingit in statu naturae corruptae. Infirmitas quippe et ignorantia et malitia, ex peccato consequuntur naturam corruptam. Sed sciendum, quod quamvis infirmitas in natura integra inveniri nequivit, et ita nec peccatum in Patrem, ignorantia tamen aliquo modo in natura integra potuit inveniri, non prout ignorantia dicitur privative, sed negative. Sic enim est defectus consequens intellectum creatum, in quantum creatus est : ex boc enim deficit a perfecto lumine intellectus increati, ut non omnia sciat, vel saltem non omnia actu simul consideret. Atque peccatum ex tali nescientia proveniens, peccatum in Filium dici potest. Malitia quoque ex qua peccatum in Spiritum Sanctum procedit, non oportet quod sit poena, sed est aliquis actus peccati ; unde etiam in natura integra potuit esse peccatum in Spiritum Sanctum. Verumtamen primus actus peccati hominis et angeli non fuit peccatum in Spiritum Sanctum, prout peccatum in Spiritum Sanctum est speciale peccatum : quod patet ex obiecto peccati. Uterque enim peccavit altitudinem propriam immoderate appetendo : ideo quantum ad genus peccati, fuit peccatum superbiae. Quantum vero ad circumstantiam peccati, utrumque peccatum fuit in Filium, quia uterque peccavit ex hoc quod non consideravit ea quae consideranda erant ad evitationem peccati. Non autem fuit primum peccatum eorum ex hoc quod propria voluntate repugnaverunt spei, aut alicui tali, sicut fit in peccato in Spiritum Sanctum.
Haec Thomas in Scripto.
Nihilo minus reor infirmitatem etiam proprie accipi posse pro defectu quodam convenienti omni naturae intellectuali creatae in quantum creata est, quae ex se imbecillis est, non solum incessabiliter indigens manutenentia Creatoris, ne labatur in nihilum, imo etiam prona ex se, fragilis labilisque ad peccandum, si gratuitis destituatur.
