Distinctio X — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS DECIMAE

 

In hac distinctione inquiritur, an omnes spiritus caelestes seu singulorum ordinum personae, ad exteriora agenda mittantur. Et circa hoc Magister procedit scholastice, arguendo pro parte utraque, caute tamen aliorum responsiones narrando, non ex proprio quidquam temere asserendo. Et ea quae scribit, potissime sumpta sunt ex homilia B. Gregorii quae in festo legitur beatissimi Michaelis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Circa hanc diversi varias movent quaestiones, videlicet : an omnes angeli sancti ministrent seu ad exteriora mittantur, an omnes adsistant ; et rursus, an iidem ministrent et adsistant ; itemque, qui ministrent, et qui adsistant. Verum cum istae condependeant quaestiones, de omnibus facio unam hanc : Utrum omnes angelici spiritus ministrent seu in ministerium mittantur.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia Apostolus ait : Nonne omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis ?

Secundo, quoniam Isaias ait, Volavit ad me unus de Seraphim : qui est ordo supremus. Si ergo mittuntur do illo, magis de quolibet ordine inferiori.

Tertio, divinae et increatae personae, Filius et Spiritus Sanctus, missi sunt, et Filius ministravit, qui etiam secundum naturam assumptam, propter hypostaticam eius cum Verbo unionem, cunctis angelis exstat sublimior ; et ipsae divinae personae in infinitum cuncta transcendunt creata : multo igitur plus etiam summis angelis convenit ministrare ac mitti.

Quarto, angeli ex caritate, dignatione et humilitate nobis ministrant ministerio dignitatis, administrationis atque praelationis : quod superioritati non derogat, sed quanto sunt superiores, tanto abundantiori caritate, dignatione et humililate sunt pleni : ergo supremis potissime competit ministrare.

Quinto, servi boni et humiles suo se domino libenter conformant, et eius sectantur vestigia et exempta. Cum igitur universi angeli videant suum creatorem, Deum ac dominum se tantum humiliasse, quod missus venit et servivit hominibus, videtur quod eum in hoc passim sequantur. Quis enim baronum aut militum non libenter ministret vulgari plebi ad mensam, si videat ipsummet regem id agere?

Sexto, ad Hebraeos probat Apostolus excellentiam Filii Dei super angelos universos, quod angeli omnes Dei exsistunt ministri, Christus vero est heres et filius naturalis : quae probatio non haberet processum, nisi omnes veraciter ministrarent ac mitterentur.

Septimo, Michael appellatur praepositus paradisi nihilo minus mittitur, ut Daniel insinuat.

 

Econtra videtur quod omnes adsistant.

Primo, quoniam Raphaël, qui missus fuit ad Tobiam, dissent : Ego sum Raphaël, unus de septem qui adstamus ante Deum. Sed ante Deum adstare seu stare, est Deo adsistere.

Ex eodem arguitur sic secundo : In verbis illis, per septenarium numerum universitas designata est angelorum, quemadmodum in Apocalypsi, quo dicitur : Gratia vobis et pax a Deo, et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt. Ergo universi adsistunt. Quid enim est Deo adsistere, nisi in conspectu throni eius esse et stare ?

Tertio, regi adsistere, est praesentem eius vultum conspicere. Sed de angelis infimi chori, qui hominum sunt custodes, Christus fatetur : Angeli eorum in caelo semper vident faciem Patris mei.

Quarto, in Iob habetur : Factum est quadam die, cum adsisterent filii Dei coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Ergo et angelus malus Deo adsistit : multo magis quilibet angelus bonus. Gregorius quoque testatur : Adsistunt, qui intima contemplatione fruuntur. Sed hoc angelis convenit universis.

 

In contrarium est doctrina divini Dionysii in Caelesti hierarchia ; et quod Daniel ait, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei : quocirca fatetur Gregorius, Alii sunt qui adsistunt, et alii qui ministrant.

 

Circa haec multa interrogat Alexander. Primo, an angeli a solo Deo mittantur. Videtur quod sic : quia omnes sunt ministratorii spiritus Dei, non unus alterius.

Respondet : A solo Deo est missio angelorum auctoritative. Unus vero ab alio mittitur auctoritate et commissione divina, iuxta illud Zachariae : Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit : Curre et loquere ad puerum istum. Circa quod ait Gregorius : Cum angelus ait ad angelum, Curre ; dubium non est quin angelus angelum mittat, superior inferiorem. Hinc dixit : In conspectu Conditoris angelica ministeria ordinata sunt, ut communi felicitate beatitudinis opificem suum videntes gaudeant, cum pro communi dispositione dignitatis alii aliis subministrant. Sic namque et in regno terreno superior officiatus mittit inferiorem.

Haec Alexander.

 

Secundo quaerit, utrum tam boni quam mali angeli mittantur a Deo. Respondet quod imo. Quod cum certum sit de angelis bonis, probat hoc idem de angelis malis per id quod tertio Regum legitur Deus dixisse angelo malo : Vade, egredere, et fac ita. Atque in Psalmo : Immissiones per angelos malos. Verumtamen in tali missione alia est intentio Dei mittentis, alia Satanae missi : cuius malitia utitur Deus in bonum, qui de malis elicit multa bona.

Haec Alexander.

Qui in huius quaestionis solutione concedit primogenita Aegyptiorum ab angelis malis percussa. De qua re aliter dictum est supra.

 

Tertio quaerit, utrum angeli mittantur de quolibet ordine. Ad quod nihil assertorie dicit determinando, sed recitatorie tantum, sicut in littera respondet Magister : Ex hoc, inquiens, quod ait Gregorius, Utrum per se haec faciant superiores angeli, an per subiecta agmina, nos affirmare non audemus quod certis testimoniis non probatur ; inde accepit Magister, quod duplicem ponit opinionem : unam dicentium, quod omnes, de quolibet sint choro, immediate mittantur ; aliam, quod superiores angeli nuntiant angelis inferioribus, et illi hominibus : ideo inferiores per se mitti dicuntur.

Atque ad illud Gregorii, Hi qui praeeminent, usum officii exterioris non habent, respondent illi qui dicunt omnes mitti, faciendo vim in hoc quod ait, « exterioris officii » : quia est quoddam officium exterius ad quod deputati sunt angeli inferiores ac medii, ut nuntiare, punire ; aliud est officium interius, ut purgare, illuminare, ad quod deputati sunt angeli de ordine superiori, ut purgatio Isaiae facta ministerio Seraphim. Similiter cum dicitur, Millia millium ministrabant ei, etc., non datur intelligi, quod qui adsistunt non ministrent, aut econverso ; sed quod omnium sit duplex officium, scilicet ministrare atque adsistere.

 

Quarto quaerit, ad quid principaliter mittantur. Respondet, quod ad complendum divinae beneplacitum voluntatis ; deinde propter electorum salutem, iuxta illud Apostoli : In ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.

 

Quinto sciscitatur, utrum singuli mittantur ad determinata officia adimplenda, an singuli indifferenter ad omnia. Respondet : Videtur dicendum, quod singuli sint prompti ad omnia officia peragenda. Sed quoniam quaedam sunt propter appropriationem quorumdam, apparet quod illi mittantur ad illa frequentius : et si qui alii de alio choro ad illa mittuntur, accipiunt quoad hoc denominationem ipsorum.

Haec Alexander.

 

Porro Bonaventura primo hic quaerit, utrum angeli mittantur ad homines. Et respondet :

Angeli absque dubio mittuntur ad homines. Et quamvis huius possint rationes plurimae assignari, una tamen potissima ex lege sumitur caritatis. Haec enim missio concordat caritati divinae, caritati angelicae, et caritati humanae. Caritati divinae : quia in hoc manifestatur bonitas Dei, et quantum nostram amet salutem, quod nobilissimos spiritus illos qui ei intima caritate iunguntur, et ipso beatissime perfruuntur, dirigit ac transmittit ad procurandam nostram salutem. Competit quoque caritati angelicae. Est enim caritatis ardentis, maxime desiderare aliorum salutem. Propter quod Isaias Domino dixit : Ecce ego, mitte me. Cumque angeli valeant nos iuvare, et videant nos periclitari, et suo auxilio maxime indigere, malosque angelos indesinenter nos impugnare ; et ideo eorum caritati concordat et convenit, ut suo ad nos adventu nos adiuvent. Convenit etiam caritati humanae, quae cum parvula sit in statu praesenti, indiget foveri, nutriri et excitari : et quoniam angeli sunt concives hominibus, cum non sint eis iuncti per specificam similitudinem naturae, quae excitat ad amorem, oportet eos nobis nunc iungi per obsequium beneficentiae suae, ut sic eorum validius accendamur amore.

Haec Bonaventura.

 

Qui quaerit secundo, an omnium angelorum sit mitti. Respondet :

Sicut ait Magister in littera, quidam dixerunt, quod soli angeli ultimae hierarchiae mittuntur ad nos : quod B. Dionysium dicunt sensisse. Apostolum vero ad Hebraeos dicunt solum de angelis hierarchiae infimae esse locutum, utendo distributione accommoda. Sed quia non consonat hoc intentioni Apostoli intendentis probare Christum esse cunctis angelis altiorem, alii dicunt, quod universi mittuntur ; nec esse hoc contra Dionysium, qui idcirco dicit angelos superiores non mitti, quia non mittuntur ita frequenter, nec pro communioribus causis, aut quia ex proprio officio convenit eis mitti, ut angelis infimae hierarchiae. Sed quia expositio ista est valde extranea, cum S. Dionysius dicat, quod angeli superiores usum exterioris officii nunquam habent, et indubitanter credendum est vera esse verba tam Apostoli quam divini Dionysii eius discipuli ; idcirco est positio tertia, per distinctionem salvans utrumque, et dicens, quod duplex est missio. Una exterior, ad nos : quae non competit superiorum agminibus ordinum. Alia interior, ad angelos, sed propter nos. Sicque mitti competit omnibus angelis, quia mittuntur a Deo ad medios, et medii ad infimos, dum revelando eis quae nobis expediunt, purgant atque illuminant infimos : quod totum est propter nos. Hinc signanter dixit Apostolus, Missi propter eos ; non inquit, Missi autem Unigeniti Dei fuit ad redimendum et salvandum : quae missio tantae est excellentiae, quod angelis non potuit convenire. Idcirco non sequilur instantia ista facta de Filii missione.

 

Itaque universi angeli multipliciter nos iuvant, protegunt et succurrunt immediate aut mediate, revelationes ministrando, orationesque nostras Deo assidue offerendo. Nam superiores simul cum inferioribus pro nobis Altissimum interpellant, et nostras orationes ei exponunt, non ut instruant Deum, sed ut nostras orationes imperfectas et tepidas igneis suis affectibus reddant Deo acceptas, quemadmodum advocati ornatis eloquiis aliorum causam tuentur ; sicque etiam ad suorum ordinum instaurationem cooperantur, et caritatis legem pietatisque curam implent in nobis.

Haec idem.

 

Insuper quaerit hic idem Doctor alia quaedam, ad quae quamvis ex praehabitis innotescat solutio, attamen quoniam circa ea tangit quaedam non habita, breviter tangam ea.

 

Itaque sciscitatur, ad quid angelus mittatur ; et primo, an ad inflammandum affectum. Et respondet :

Affectum nostrum ab aliquo inflammari contingit dupliciter. Primo, tanquam a principali agente, et directe imprimente seu efficiente : et ita non potest ab angelo inflammari. Secundo, tanquam a causa excitante et disponente : et sic potest.

Huic verae responsioni addit Bonaventura :

Primo modo dixerunt quidam philosophi affectum nostrum ab intelligentia inflammari. Dixerunt namque quod anima esset instrumentum intelligentiae, et quod intelligentia influeret super animam, sicut agens super instrumentum. Unde dixerunt, quod anima triplicem habet operationem, videlicet, animalem, intellectualem, et divinam : animalem ex se, intellectualem ex influentia angelica, divinam ex divino influxu.

Haec Bonaventura.

 

Quocirca sciendum, quod ea quae dicit posuisse philosophos, ipsi philosophi protulerunt de anima nobili, id est caelesti : quia caelestia corpora esse animata asseruerunt, ut evidenter patet in libro de Causis, et in Elementatione theologica Procli Platonici. Avicenna vero et Algazel, dicentes animas humanas ab intelligentia ultima esse creatas, etiam fassi sunt eas posse directe illuminari et accendi ab illa tanquam a creatore : quod prorsus haereticum est. Nihilo minus ad pium intellectum potest concedi, quod et anima rationalis in hac vita triplicem habeat actionem, utpote : animalem ex se, in quantum corpus informat; intellectualem, in quantum lumen suum naturale ab angelo confortatur, ac modis prsehabitis illustratur; et divinam, in quantum a Creatore per supernaturalia dona accenditur, elevatur, atque in Deum quodammodo transformatur.

 

Quarto investigat, an anima ab angelo illuminetur. Respondet :

Animam quoad superiorem rationis portionem illuminare, solius est Dei, ut frequenter Augustinus ostendit ; quamvis quidam non intelligentes totius veritatis principium, aliud posuerunt, scilicet intellectum nostrum non pervenire ad lumen primum, sed illuminari ac perfici ab eodem per medium intelligentiae lumen : quod exstat haereticum. Hinc tractatores catholici animam nostrum quantum ad partem rationis inferiorem, posuerunt ab angelis per eorum revelations illuminari. Quod tripliciter potest intelligi : primo, per modum luminis irradiantis ; secundo, per modum speculi offerentis ; tertio, per modum linguse vivaciter exprimentis : qui modus intelligibilior esse videtur, ita quod angelus illuminat mentem, non lumen infundendo, nec solum offerendo instar obiecti aut speculi, sed etiam vivaciter excitando, ut doctor exterior.

Haec Bonaventura.

 

Cuius verba ex praehabitis patent, ita quod Deo est proprium, animam quoad superioris rationis suae portionem, qua intendit aeternis, illuminare directe, producendo in ea lumen naturae vel gratiae aut gloriae : imo haec habet a Deo immediate, et potest immediate in solo Deo beatificari, et in praesenti per donum sapientiae illustrari, similiter per donum intellectus, consilii atque scientiae. Nihilo minus potest ab angelo praefatis modis hierarchice purgari, illuminari ac perfici.

 

Praeterea Thomas ad quaestionem hanc, an angeli omnes adsistant, respondet :

Adsistere in angelis dicitur ad similitudinem horum qui regibus terrae adsistunt ; quibus adsistere perhibentur qui circa eos sunt. Cumque B. Dionysius dicat primae hierarchiae proprium esse ut sic circa Deum sint eius agmina, tanquam in eius vestibulis collocata, ei dumtaxat convenit Deo adsistere, in quantum immediate ab ipso capax est illuminationum in ipsa luminis divini simplicitate, ut supra expositum est. Inferiores vero illuminationes seu cognitiones accipiunt ex ipso lumine iam diviso, et ad particularia applicato : ideo non dicuntur circa Deum esse seu ei adsistere. Verumtamen omnes immediate uniti sunt Deo ut beatificanti obiecto, et quantum ad multa quae immediate cognoscunt in eo : non tamen omnia cernunt in ipso.

Rursus, tripliciter dicitur quis Deum intime contemplari. Primo, per hoc quod eius consideratio ad exteriora sensibilia non distrahitur : et sic omnes angeli boni ac mali Deum intime contemplantur, quia a sensibilibus aut sensu non sumunt rerum notitiam. Secundo, per hoc quod non indigent exteriori similitudine in qua Deum contemplentur, quae simililudo sit extra Dei essentiam ; sed eum vident in sua essentia : sicque eum intime conspiciunt universi Beati, non autem mali angeli. Tertio, per hoc quod non tantum vident Dei essentiam, sed ipsam quodammodo penetrantes, in ipsa conspiciunt suorum effectuum rationes : sicque intime contemplari, est proprie adsistere, et soli supremae convenit hierarchiae. Secundum alios vero modos dicitur adsistere secundum quid, non simpliciter.

Haec Thomas in Scripto.

 

Denique de hoc, an omnes angeli in ministerium mittantur, loquitur in eodem :

Hanc quaestionem movet Gregorius, et indeterminatam relinquit. Quidam vero dicunt, aliquos angelos ex officio ad ministerium deputari, videlicet angelos inferiores ; attamen aliqua causa speciali extra communem dispensationem seu administrationem exorta, superiores quoque in ministerium milti. Sed hoc necessarium non videtur, quoniam ad quantumcumque magna nuntianda seu exsequenda inferiores sufficiunt ordines. Et iterum, quamvis talia fiant praeter communem cursum naturae, non tamen fiunt praeter ordinem gratiae, secundum quem attenditur distinctio ordinum.

 

Hinc secundum Dionysium respondendum, quod superiores angeli nunquam immediate circa nos ministerium habent. Cuius ratio ex tribus accipi potest. Primo, ex disposition divinae sapientiae, cuius ordinatione vel lege sancitum est ut a superioribus in ultima per media actiones perveniant, ut sit ordinata connexio in partibus universi, et nulli sua auferatur nobilitas, quae consistit in hoc quod quodammodo causa est inferiorum quantum ad aliquid. Secundo, ex parte illuminationum. Quemadmodum enim in actionibus corporalibus requiritur proportio inter agens et patiens, quod praecipue in sensibus patet, quia ab excellent sensibili corrumpuntur ; ita est et in intellectualibus. Propter quod intellectus hebes ad subtilissimas veritates non perlingit. Cumque lumen intellectuale in supremis angelis simplicissimum universalissimumque consistat, non est proportionatum intellectui nostro, nisi prius contrahatur et determinetur in inferioribus angelis, qui minoris sunt simplicitatis. Tertio, ex parte actionum quas circa nos exercent. Cum enim actiones ministerii sint particulares et circa particularia, oportet quod earum exsecutio sit per formas maxime particulares atque contractas. Et hae sunt formae quae in angelis inferiorum sunt ordinum : idcirco spectat ad eos ministeriorum exsecutio divinorum.

Hinc quoque philosophi posuerunt motores orbium duplices, puta : coniunctos, quos vocabant orbium animas ; quorum conceptiones sunt determinatae et particularizatae : quos etiam Avicenna vocat angelos ministrantes. Alios vero separatos, quos intelligentias nominant ; in quibus sunt formse simplices et universales : quos Avicenna appellat angelos adsistentes.

 

Unde constat quod ista positio rationabilior sit : tum quia sanctus et divinus Dionysius, apostoli Pauli discipulus, tradidit eam, qui et Apostoli visiones creditur conscripsisse, et ipsum Apostolus frequenter allegat ac tanquam auctorem inducit, et sicut tertiodecimo Caelestis hierarchiae capitulo innuit, ista positio fuit vulgata tempore primitivae Ecclesiae ; tum quoniam dictis meliorum philosophorum plus consonat, ut accipiamus ab eis ea quae fidei non repugnant, aliis resecatis.

 

Porro obiectionem ex Isaia inductam de Seraphim, B. Dionysius tertiodecimo Caelestis hierarchiae capitulo solvit dupliciter. Primo, quod angelus missus ad purgandum labia Isaiae, fuit-de ordine inferiori, et dictus est Seraphim aequivoce, quoniam venerat purgare per ignem ardentem. Secundo, quod vere fuit de ordine Seraphim. Non tamen angelus ille qui visionem revelavit Isaiae fuit de superiori ordine : imo is fuit de ordine inferiori. Sed cum virtus hierarchica quae est in inferioribus angelis, sit primo a Deo, et consequenter a superioribus angelis in inferiores descendens, angelus visionem formans, reduxit Prophetam non solum in cognitionem virtutis immediate agentis, sed etiam virtutis divinae : unde ostendit Dominum super solium sedentem. Et per consequens duxit in notitiam supremarum virtutum : unde ostendit Seraphim stantia circa thronum. Et ostendit virtutem purgativam ab eis per angelos inferiores usque in homines devenire, per hoc quod Seraphim videbatur ad eum volare. Et ponit exemplum de sacerdote qui absolvit ex potestate a pontifice descendante, ac si diceret : Pontifex te absolvit, qui mihi tradidit potestatem te absolvendi. Sic et angelus ostendit Seraphim purgantem, quoniam ipse in virtute illius purgabat.

Conformiter, omnes angeli dicuntur administratorii spiritus, in quantum inferiores virtute superiorum ministerium exsequuntur. Potest quoque dici, quod Apostolus probare intendit praeeminentiam novae legis ad veterem, per excellentiam Christi, qui novam contulit legem, ad angelos, per quos lex vetus est tradita. Propterea loquitur de angelis ultimi ordinis, per quos data est lex.

Haec Thomas ibidem.

 

Insuper ad hoc, an universi angeli ordinum mediae hierarchiae mittantur, respondet :

Quidam dicunt, angelos primae hierarchiae nullatenus mitti, angelos autem infimae hierarchiae mitti ad homines, angelos vero mediae hierarchiae mitti ad illos de tertia. Et tangitur opinio ista in littera. Sed non videtur conveniens, quia secundum eam non esset differentia inter hierarchiam primam ac mediam. Non enim potest intelligi missio angeli ad angelum nisi per hoc quod unus illuminat alium : sed sicut illuminat media ultimam, sic prima secundam. Rursus, opinio ilia dictis Sanctorum non consonat, qui adscribunt angelis hierarchiae secundae actus qui in exsecutione ministerii exterioris complentur, ut miracula facere, daemonesque arcere.

 

Hinc sequendo rationes nominum in sacra nobis pagina traditorum, ex quibus oportet colligere proprietates atque officia ordinum, prout a Dionysio assignantur, dicimus quod duo ultimi ordines mediae hierarchiae, videlicet Potestates et Virtutes, in ministerium extra mittuntur ; quod ordini Dominationum non competit, sed dirigere omnes ordines inferiores in ministeriis suis : hoc quippe spectat ad dignitatem domini, actiones inferiorum ad nutum dirigere, eorumque actibus non misceri. Hinc ordo Virtutum est supremus inter eos qui mittuntur, quasi pertingens ad ultimum in divinis ministeriis : quod nomini competit, quia virtus est ultimum in re de potentia, ut dicitur primo Caeli.

Sicque sex ordines ministrant, et tres proprie adsistunt. Inter quos ordo Dominationum quasi medio modo se habet ; tamen ad ministrativam pertinet dispositionem, in quantum praecipit ministrantibus, et ostendit eis quid agant. Ordo vero Potestatum actum sortitur circa ea quae pertinent ad tranquillitatem totius universi, in quantum habet potentiam non limitatam ad istam aut illam communitatem : et talia efficit ordo ille per se. Alia spectant ad statum alicuius regni sive provinciae : et haec non faciunt Potestates nisi mediantibus Principalibus, qui per se talia exsequuntur. Quaedam vero sunt pertinentia specialiter ad aliquem vel aliqua : et haec Principatus non exsequuntur per se, sed per inferiores ; et maiora per Archangelos, minora per Angelos.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem continentur in Summa, prima parte, centesima duodecima quaestione, quamvis partim sub aliis verbis. Et aliqua addit, specialiter de hoc, an plures sint qui ministrant quam qui adsistunt :

De numero (inquiens) adsistentium et ministrantium duplex consideratio potest haberi. Gregorius quippe affirmat plures esse ministrantes : quia quod scriptum est, Millia millium ministrabant ei, exponit non multiplicative, sed partitive ; ac si diceretur : Millia de numero millium. Sicque ministrantium numerus ponitur indefinitus, ad designandum excessum ; adsistentium vero finitus, dum subditur : Et decies millies centena millia adsistebant ei. Et procedit opinio ista secundum positionem Platonicorum, dicentium quod quanto aliqua sunt uni primo principio propinquiora, tanto sunt pauciora : sicut quo numerus est unitati vicinior, tanto est minor. Et ista salvatur opinio quantum ad numerum ordinum : quia ut dictum est, ordines sex ministrant, et tres adsistunt.

Verum magnus Dionysius quartodecimo Caelestis hierarchiae capitulo ponit, quod multitudo angelorum transcendit omnem multitudinem materialem : ut scilicet sicut corpora caelestia excedunt corpora inferiora in magnitudine quasi in immensum, sic naturae superiores incorporeae transcendunt multitudine omnes naturas corporeas ; quia quod melius est atque praestantius, est magis a Deo intentum et multiplicatum. Sicque plures sunt adsistentes quam ministrantes. Et ita quod dicitur, Millia millium, legendum est multiplicative, ac si diceretur, Millies millia. Cumque decies centum sint mille, si diceretur, Decies centena millia, daretur intelligi, quod tot essent adsistentes quot ministrantes. Sed quoniam dicitur, Decies millies centena millia, multo plures dicuntur esse adsistentes quam ministrantes. Nec tamen hoc ita est accipiendum, quasi tantus dumtaxat sit numerus angelorum, sed multo major : quia omnem multitudinem materialem excedit. Quod designatur per multiplicationem maximorum numerorum supra se ipsos, puta, denarii, centenarii et millenarii, ut S. Dionysius dicit ibidem.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Petrus, dicendo :

Duplex est actus contemplationis angelorum : unus earum rerum quae pertinent ad essentiam gloriae : alius rerum quae ad officium pertinent. Et iuxta hoc, adsistere, quod est immediate contemplari, dupliciter potest intelligi. Uno modo quoad actum contemplationis beatificantis : sicque cum angeli omnes immediate Deum contemplentur, omnes ei adsistunt. Alio modo quoad actum contemplationis ad officium pertinentis : et sic quum non seque immediate contemplentur ea circa quse versatur officium, non omnes adsistunt, quoniam primi immediate a Deo, secundi a primis, ultimi a secundis seu mediis illuminationes recipiunt.

Haec Petrus.

 

Porro de effectibus circa nos propter quos mittuntur angeli, concordat praetactis nunc Bonaventurae responsis Petrus :

Affectum (dicens) humanum ab aliquo incendi aut inflammari, tripliciter potest intelligi. Primo efficienter : sicque solus Deus hoc potest. Secundo motive, sicut obiectura movet potentiam : sicque desideratum inflammat affectum. Tertio excitative, sicut qui offert speciem rei optatae, et sic angelus, accendere potest.

Haec Petrus.

 

Haec supra plenius sunt inducta.

 

Circa haec scribit multa Richardus, quae sententialiter sunt praehabita, consonantque praedictis. Specialiter quoque inquirit, quomodo angelus doceat hominem in corpore assumpto, et item sine assumpto corpore. De quibus dubiis etiam sparsim multa sunt dicta. Loquitur autem Richardus secundum imaginationem dicentium intellectum possibilem nihil intelligere posse nisi phantasmata intuendo, ideo angelum sine corpore non posse illuminare aut instruere hominem nisi super phantasmata radiando, et super species in sensu interiori contentas agendo, easdem diversimode dividendo, componendo, et ostendendo. Qui autem dicunt, intellectum iam specie intelligibili informatum et actuatum, posse absque phantasmatis speculatione intelligere, secundum quod S. Dionysius ponit quamdam anagogicam et pure intellectualem cognitionem, subtilius et (ni fallor) verius dicere queunt, quod angelus sanctus ipsum intellectum immediate et pure potest illuminare, super species intelligibiles abstractas ac depuratas in ipso consistentes irradiando, suoque spirituali lumine refulgentiam quamdam ibi causando, quemadmodum lux sensibilis emicat et splendorem causat in rebus corporeis, ut supra in verbis Guillelmi expressum est. Nempe si phantasmata et formae sensibiles capaces sunt irradiationis, influentiae, compositionis et divisionis angeli sancti, cur non polius ipsa vis intellectiva et similitudines spirituales exsistentes in ea, cum inter illud activum et istud passivum sit maior proportio ?

 

Amplius circa haec Albertus plurima sciscitatur, in quorum solutione concors est dictis secundum Thomam. Verumtamen de missionibus angelorum, praesertim de hoc, an de singulis mittantur ordinibus, loquitur recitative, non assertorie, narrando quae in textu habentur ; et ait, quod illi qui dicunt omnes de cunctis ordinibus mitti, affirmant Michaelem et Gabrielem de superiori ordine esse, cum et Gabriel altissimum illud incarnationis Filii Dei mysterium annuntiaverit Virgini gloriosae. Additque : Etiam haec videtur fuisse opinio Magistri in littera, et Praepositivi, atque Guillelmi Antisiodorensis.

Insuper quaerit, ad quid mittantur. Et respondet, quod sicut secundum Philosophum, intelligentiae ac animae nobiles movent caelestia corpora principaliter ut se conforment virtuti, causalitati et communicationi summi et increati principii ; deinde propter utilitatem adiunctam, quae est generatio et conservalio inferiorum : sic angeli mittuntur ad homines et ipsis ministrant principaliter ut divinae obtemperent voluntati, eamque exsequantur ; utilitas autem adiuncta et quasi secundarius finis, est procuratio salvationis humanae, sicut ait Apostolus : In ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.

Rursus quaerit Albertus, utrum quilibet angelus circa homines exerceat tantum actum illius doni a quo denominatur, ut Seraphim actum incendii caritatis, Cherubim actum lucis scientiae, Throni actum iudicii et determinationis iustitiae, sicque de aliis ; vel unusquisque angelus missus, promptus sit et paratus per ministerium exercere actus omnium donorum omnium aliorum angelorum. Et respondet : Dicendum in veritate, sicut et ante nos quidam antiqui dixerunt, secundum dicturo B. Gregorii, quod quilibet angelus promptus est atque paratus exercere officium omnium aliorum, et quod ordo denominatur ab aliquo dono, non quia solus accepit illud, sed quia plenius accepit illud, et frequenter exercet actus ipsius : et ita Magister determinat.

Haec Albertus.

 

Qui in hac responsione videtur a doctrina B. Dionysii parumper deflectere. Ego vero in his ac ceteris, sacratissimi Dionysii documentis absolute simpliciterque consentio, obtempero, acquiescendumque reor.

 

Porro Udalricus in Summa sua, libro quarto :

Quoniam (inquit) in Daniele legitur, Millia millium ministrabant ei, etc., B. Dionysius divisiones angelorum ad bimembrem reducens, dividit eos in adsistentes ac ministrantes. Et ex verbis Danielis habemus, quod alii sunt adsistentes, alii ministrantes : quia per numerum et officia in praetacta auctoritate distinguuntur. Adsistere demum Deo, uno modo idem est quod se exhibere paratum ad exsecutionem voluntatis Dei, vel signi vel beneplaciti, sive exhibitio illa fiat bona intentione, sive perversa. Sicque convenit angelis bonis ac pravis, cum et Gabriel dicat, Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum ; et in Iob dicitur, quod Satan adfuit inter Iob filios Dei coram Domino.

Omnes autem ordines angelicos praeter tres primos, S. Dionysius nominat ministrantes, cum et eorum nomina ab officiis sint accepta. Verumtamen, sicut ad artificiatum non solum facere perhibetur tectonicus, qui suis manibus operatur, sed etiam architectonicus, qui manus artificum regit eisque imperat, quamvis manum propriam non apponat ; sic ministrare feruntur non solum angeli qui circa exteriora operantur, ut sunt angeli quinque inferiorum ordinum, sed etiam ordo Dominationum, qui in agendis regit ac dirigit eos : qui (amen non dicitur mitti ut alii quinque, quoniam mitti, est extra locum contemplationis auctoritate superioris destinari, ut missus per opus aliquod inferioribus misceatur.

 

Nec his obstat quod ait Apostolus, Omnes sunt administratorii spiritus : quoniam loquitur de ministerio de quo ex auctoritate Psalmistae praemisit, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Nempe quod ait, « flammam ignis », de Seraphim dixit, eo modo quo in Isaia legitur unus de Seraphim ad purgationis ministerium missus, in quantum per inferiorem angelum a se directum, hoc fecit.

Denique Apostolus ad Hebraeos, per missionem angelorum probat Christum Dei Filium, introductum per missionem in carnem in orbem terrarum, esse maiorem angelis, sicut filius est maior ministro, et sicut adorandus est maior his qui tenentur ei latriae cultum impendere, et sicut praesidens in throno regis, dispensatoribus eius, et sicut sedens ad dexteram patris maior est ministris in solio residentibus : quoniam sicut Ghristus propter naturam assumptam est minoratus ab angelis, sic propter personam missam per incarnationis mysterium maior est angelis, et Patri mittenti aequalis. Idcirco non approbo solutionem quorumdam, dicentium Apostolum tantum loqui de inferioribus angelis, per quos data est lex : quoniam rationes Apostoli concludunt de universis angelis. Psalmista quoque in versu praeallegato loquitur de angelis supremis, videlicet Seraphim, ut Glossa exponit.

Haec Udalricus.

 

Cuius hoc ultimum verbum est contra id quod Thomas (sicut iam patuit) tangit in Scripto, dicens Apostolum loqui de angelis per quos data est lex, quos dicit fuisse de ullimo ordine. Quod etiam videtur pati instantiam, cum lex illa pertinuerit ad commune ac maximum bonum, seu veram salutem totius Israeliticae plebis. Unde angeli per quos data est, potius videntur fuisse de ordine Principatuum, qui communitatibus praesunt, secundum unam expositionem ; vel saltem Archangelorum, quorum est nuntiare maiora, et ea quae concernunt bonum commune : nisi forsitan Thomas per ultimum ordinem intellexerit ultimam hierarchiam. Fateor quoque Apostolum ad Hebraeos loqui de angelis universis, prout consideranti circumstantiam connexionemque litterae ibi patescit.

 

At vero Durandus circa haec recitat duas praetactas opiniones de isto, utrum omnes angeli mittuntur in ministerium ; et ea quae quidam obiciunt contra primam, tangit sicut ex verbis Thomae obiectura est ei. Contra quae arguit sic Durandus : Congruit ordini gratiae, ut sicut infima nuntiantur per infimos angelos, sic maiora nuntientur per medios, et suprema per supremos. Quod et utile est, quatenus ministeria illa angelica congruentius et ordinatius fiant : neque enim decet regem magna per infimos nuntiare. Item, cum omnes ordines qui sub Dominationibus sunt, secundum illam opinionem, mittantur, et inter nos et Virtutes sint quatuor intermedii ordines, constat quod quando Virtutes mittuntur et circa nos aliquid operantur, quatuor ordines medii intermittuntur : sicque in hoc ordo gratiae non servatur.

Haec Durandus.

 

Et bene apparet, quod opinio illa probabiliter posset defendi, nisi S. Dionysii auctoritas obviaret. Non tamen convincunt persuasiones Durandi : quia et secundum B. Dionysii documenta, maiora nuntiantur per maiores, ut per Archangelos (inter quos etiam sunt maiores, minores et medii), et maxima per supremos Archangelos, aut per Principatus secundum quosdam.

 

Alia Durandi obiectio solvitur, quia Virtutum non est nuntiare, sed miracula operari : quod directe ac proprie ad nullum inferiorum ordinum dicitur pertinere. Ideo quando Virtutes mittuntur ad nos propter agenda miracula, et Angeli ad nuntiandum minora, non intermittitur aliquis ordo medius inter illos, ad quem directe spectet aliquod officiorum illorum.

Insuper, mysterium incarnationis Filii Dei inter omnia nuntianda fuit dignissimum, et tamen Gabriel, qui illud electissimae Virgini nuntiavit, ex Scriptura probatur non fuisse de hierarchia suprema aut ordine summo, imo inferior exstitit Michaele, cum ipse sanctus Daniel dicat : Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam eius, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri (id est angelus in similitudine viri), et audivi vocem dicentem, Gabriel, fac istum intelligere visionem (id est, o tu, Gabriel, expone huic Danieli hanc visionem). In his verbis, secundum expositores catholicos et Hebraeos, per angelum illum qui istud commisit Danieli, intelligitur Michael ; et sive ille, sive alius, certum quod fuit superior Gabriele. Michael autem princeps fuerat Synagogae, et sic fuit de ordine Principatuum, et Gabriel de choro (ut fertur) Archangelorum. Praeterea, si iuxta Durandum suprema nuntiantur per supremos, et media per medios, cur idem Gabriel nuntiavit Christi incarnationem et S. Ioannis nativitatem, imo et alia quaedam minora, ut in Daniele describitur ?

Verumtamen obici potest, quod in homilia de angelis beatus testatur Gregorius : Ad hoc quippe (videlicet Incarnationis) mysterium nuntiandum, summum angelum mitti dignum fuit, qui omnium summum venire nuntiabat. Sed et B. Bernardus super Missus est : Non arbitror, inquit, hunc angelum de minoribus esse. Ad quae poterit dici, quod fuit summus in ordine suo, vel summus, id est valde altus, et forsan inter Archangelos primus.

 

Praeterea Thomas de Argentina : Differentia (ait) est inter ministrare et adsistere angelorum : quia adsistere, est Dei faciem contemplari, sicque adsistunt omnes angeli boni ; item adsistere, est illuminationes a Deo immediate recipere : sic tres ordines supremi adsistunt. Ministrare vero, est nuntiare pro temporis opportunitate, vel secundum officium operari : ministerium namque est nuntii atque officii. Et sic ministrant Deo ordines duo Angelorum et Archangelorum. Rursus adsistere, est appropinquare Deo, et extraneum esse a missione : sicque adsistunt quatuor reliqui ordines, utpote, Dominationes, Virtutes, Potestates, et Principatus.

Haec ille.

 

Quae praehabitis non concordant, cum dictum sit, ad ordinem Virtutum spectare miracula facere ; ad Potestates, daemones coercere ; ad Principatus, regnis et provinciis seu praelatis et principibus praesidere : et ita mittuntur atque ministrant.

 

Insuper Scotus concedit universos angeIos mitti vel intra vel extra ; et addit :

Videtur tamen, quod supremi aut aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra. Nam incarnationem Verbi multi angeli nescierunt ante tempus incarnationis passionisve Christi. Propter quod in Isaia quaerunt : Quis est iste qui venit de Edom ? Et in Psalmo : Quis est iste rex gloriae ? Cum ergo mysterium illud non latuerit Gabrielem tam diu, sequitur ipsum de superioribus esse.

Haec Scotus.

 

Cuius verba quid contineant veritatis, distinctione patebit sequente. Et quamvis praemissae essent verae, non tamen concluderent, quod Gabriel fuisset de suprema aut media hierarchia, sed quod non fuit de infimo choro.

 

Amplius de his scribit Quodlibeto quinto Henricus, specialiter qualiter unus angelus illuminet alium et ei loquatur.

Denique super primum introducta est eius opinio, qua dicit actualem intellectionem non fieri per intelligibilem speciem, nec ad actualiter intelligendum requiri speciem talem, sed sufficere habitum scientialem : quae opinio (sicut ibidem expositum est) contrariatur communi ac verae tam philosophorum quam theologorum doctrinae.

 

Deinde ad hanc quaestionem, utrum unus angelus possit aliquid de novo cognoscere per alterius angeli operationem, id est illuminationem, locutionem, etc., respondens : Quaestio (ait) haec tres comprehendit articulos : unum de angelorum illuminatione, secundum de eorum locutione, tertium de utriusque novitate.

 

Itaque de illuminatione sciendum, quod ipsa ad intellectivam potentiam pertinet, ita quod ombis cognitio ex illuminatione procedit : ita quod scire, intelligere seu cognoscere, non aliud est quam intellectum lumine quo illuminatus est, lucere. Scientia namque secundum actum, nihil est aliud quam cogniti manifestatio, quae est per obiectum actualiter splendens in intellectu. Unde et obiectum ut actualiter cognitum, dicitur lumen : quia cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Unde dixit Apostolus : Omne quod manifestatur, lumen est. Quemadmodum enim lumen in corporibus est visibile primo et per se, per quod videntur et alia, in quantum participant lumen et lumine illustrantur ; sic in spiritualibus lux prima, quae Deus est, est primum intelligibile per se, cuius participatione in esse formali et illustratione omnia alia intelliguntur. Hinc sicut is dicitur domum seu oculos corporales illuminare, qui facit quocumque modo ut lumen in medio splendeat, et ad actum videndi immutet ; sic spiritualiter dicitur angelum illuminare, qui quocumque modo agit in intellectu angelico aliquid quo actualiter immutetur ad intelligendum.

Quod dupliciter fieri potest in spiritualibus, proportionabiliter illuminationi quae fit in corporalibus : uno modo lumen infundendo ; alio modo aliquid faciendo, quo facto, lumen infunditur, tamen ab alio.

 

Primus modus contingit dupliciter. Primo, ipsum lumen in oculo corporali aut spirituali causando : quemadmodum sol lumen suum infundit omni oculo corporali sibi opposito. Secundo, proponendo ipsi oculo aliquid participans lumen, ut eo illuminetur ad videndum : quemadmodum exponeres oculo aperto in tenebris piscium squamas, aut putridum lignum, cuius lumen ex se videtur in tenebris. Primo modo solus Deus illuminat intellectum angelicum, causando in eo lumen naturae, aut lumen gratiae, vel gloriae, aut etiam increatum lumen infundendo ; non faciendo ipsum esse ubi prius non erat, sed faciendo quod aliter sit ibi quam prius, videlicet : aut tanquam rationem et medium cognoscendi obiective alia a se, non autem se ipsum, secundum quod Augustinus posuit omne verum in lumine primae veritatis cognosci, praesertim omne verum supernaturale ; aut tanquam obiectum cognitum, sicut se manifestat Beatis. Cumque angeli esse non valeant creatores alicuius luminum horum, nec increatum lumen manifestare, constat quod isto modo unus angelus alium illuminare non queat ; sed potest hoc, proponendo intellectui aliquid participans lumen, illuminans intellectum ad cognoscendum. Verum iste modus ad doctrinam et locutionem pertinet angelorum.

 

Porro loquendo de illuminatione secundo modo principali, inferiores angeli a superioribus habent illuminari. Possunt etenim superiores angeli aliquid facere circa inferiores, quo facto, lumen quod illuminat ad cognoscendum, infundatur inferioribus, quod ipsimet angeli nequeunt infundere. Et hoc dupliciter : primo, mere contrarium impediens removendo ; secundo, cum hoc dispositionem necessariam inducendo. Primo modo dicitur lumen infundere, qui facit fenestram in pariete. Secundo modo medicina illuminat oculum vitiatum, removendo aegritudinis vitium et sanitatem inducendo. Sicque unus angelus illuminat alium.

Quocirca notandum, quod cum omnia naturaliter et ordinatim ad invicem sint connexa, connexio ista non solum est accipienda secundum gradum et ordinem naturarum, sed etiam principalius secundum gradum influentiarum et operationum, ita quod natura inferior semper quoad aliquid est in potentia respectu superioris, a qua potest per superiorem reduci ad actum. Et haec est influentia universalis, quae incipit a primo principio et gradatim protenditur per media usque ad infimam creaturam, quae est materia prima. Quam connexionem appellaverunt philosophi auream catenam : qua universa invicem connectuntur ad constituendum universi unitatem, ita quod si connexio talis per influentiam non esset in universo, ipsum universum non esset unum nisi ordine aggregatorum, quemadmodum murus lapidumve acervus est unus. Et quoniam influentiam istam non ponebant philosophi nisi per motum caelestium, idcirco iuxta numerum motuum mobiliumve caelestium, posuerunt numerum intelligentiarum, ita quod si qua esset quae non moveret corpus, illa esset otiosa et frustra, prout duodecimo Metaphysicae asserit Commentator. Angelus ergo inferior, quodammodo est in potentia et imperfectus, reducibilis ad actum per naturalem influentiam superioris in ipsum.

 

Praeterea de angelorum locutione, aliquorum fuit opinio, quod sit aliud ab intelligere eorumdem, utpote nutus seu signum quo angelus unus alteri indicat suum conceptum. Sed secundum hoc, nutus illi essent quid operatum ab angelo operatione intellectuali, cum loqui sit actus rationis et intellectus. Si ergo loqui non est intelligere, nutus huiusmodi essent aliquid operatum ab intellectu praeter actum intelligendi, non ipse conceptus mentis : et ita non essent verba, nisi quemadmodum sensibilia facta nutusque monachorum dicuntur verba. Si ergo loqui proprie ponamus in angelis pro verbo mentis, quod verius est verbum quam verbum vocis ; cum nullus tali verbo loquatur nisi actualiter inlelligendo, quo actu concipit verbum, non est dicendum quod verbum angeli seu loqui eius sit aliud quam intelligere : praesertim cum non sit proprie loqui sine verbo proprie sumpto. Ideo verbum angeli non nisi rationc differt ab actuali intellectione. Nam dicitur intelligere, in quantum intelligentem respicit absolute, et in verbo suo aliquid apprehendit : dicitur vero loqui, in quantum ordinatur ad indicandum alteri rem quae verbo concipitur. Huiusmodi ergo verbum seu conceptus indicativus (qui dicitur verbum locutionis), prout in intelligente absolute consideratur, conceptus vocatur ; ut vero ordinatur ad alium conceptum alteri indicandum, dicitur nutus.

 

Quocirca sciendum, quod notitia angeli duplex est, videlicet naturalis et supernaturalis. Naturalis non est nisi quidditatum universalium atque essentiarum omnium creaturarum, vel in Verbo, vel in propria natura. Viso etenim Verbo aeterno, naluraliter quidditates et essentiae illae videntur in ipso : et pertinet quodammodo ad beatitudinem essentialem cognitio huiusmodi essentiarum. Est quoque naturalis notitia angeli singularium participantium quidditates. Quae singularia mox ut fuerint exsistentia, angelus naturaliter noscit : quia in ipso universalia cognita, sunt rationes cognoscendi singularia. Cognitio autem supernaturalis, est cognitio singularium futurorum dependentium a sola voluntate divina et praescientia Dei : qualis fuit notitia, quando et ubi et de quo populo Christus nasceretur.

De his ergo quae naturaliter noscunt, proprie non loquuntur angeli, quoniam omnia illa quilibet angelus novit, nisi forsan ad admirationem aut excitationem laudis divinae. Hinc angelorum locutio proprie est de particularibus factis quae speciali revelatione ab uno primo supernaturaliter cognoscuntur : quae unus in alio naturaliter cognoscere nequit, neque in Verbo, neque in exsistentia rerum, nisi cum actu sunt.

Haec Henricus, qui de his scribit prolixe.

 

Verum his Scotus contradicit pro parte :

Videndum est, inquiens, de locutione angelorum. Et praetermissis opinionibus multis, una est removenda. In qua dicitur primo, quod angelus cognoscit singulare non primo, nec per aliquam rationem propriam, sed per universale suo intellectui concreatum : quoniam unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem ; forma autem singularis nil addit super universale nisi negationem, ergo nec in cognitione.

Contra quod arguitur, quia (ut supra, distinctione tertia, est ostensum) singulare aliquam entitatem addit super universale : ergo universale cognitum, non est ratio perfecta cognoscendi singulare.

Rursus, cum singularia in infinitum multiplicentur, sequeretur quod universale cognitum esset infinitae efficaciae in repraesentando. Iterum ex illa opinione sequeretur, quod quodlibet singulare mox ut est exsistens, notum esset cuilibet angelo ; et ita localis distantia non impediret angeli intellectionem : quod negatur a multis, et esse videtur contra Augustinum in libro de Cura pro mortuis agenda.

Amplius, probationes quibus probat singulare non posse intelligi ab angelo, procedere videntur ex hoc quod imperfectionis est in inteliectu cognoscere singulare : quod est falsum, quia secundum hoc intellectus divinus non intelligeret singularia. Ideo conclusio ab illo intenta, non est concedenda : quia probabile est, quod sicut sensus aliquis communis potest sentire omne sensibile, sic aliquis intellectus creatus potest intelligera omne per se intelligibile.

Insuper non videtur quod dispositio ad formam mere supernaturalem, possit causari ab angelo : quia licet ad formam immediate a Deo producibilem, cooperante communi cursu naturae, possit aliqua causa naturalis disponere, ut patet de corpore organizato respectu animae intellectivae ; ad formam tamen omnino supernaturalem, non cooperante communi cursu naturae, dispositionem immediatam agere agens naturale, videtur inconveniens esse.

 

Haec et multa consimilia inducit Scotus contra Henricum : quorum quaedam non militant contra eum. Non enim negat angelum singularia ista cognoscere, sicut obiectio illa Scoti videtur praetendere. Nec est inconveniens, angelum dispositive agere ad infusionem supernaturalis effectus seu formae, utpote luminis gratiae et gloriae, et aliorum divinorum charismatum gratiae gratum facientis, cum et homo hoc possit, ut viri catholici cooperatores Dei in conversione et salvatione errantium, sicut ait Iacobus apostolus : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae. Et Paulus : Ut salvos (inquit) faciam quosdam ex eis.

 

Insuper Scotus :

Circa haec, ait, sunt difficilia duo. Primum, quomodo angelus loquens non loquitur cuilibet angelo. Si enim loqui angeli, est praecise exprimere conceptum qui in ipso loquente videtur sicut in libro, et hoc expressum a quolibet potest videri aequaliter ; ergo exprimens illud, cuilibet aequaliter loquitur. Aliud est, quomodo angelus loquitur ei in quo nihil causat. Nulla enim erit ratio quare et quomodo nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiat in eo.

Haec Scotus.

 

Verum ut ista materia de angelorum locutione clarius intelligatur, scribenda sunt hic doctorum seniorum responsa.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur ergo hic secundo, Utrum angelus unus loquatur alteri.

 

Videtur quod non, quia secundum Gregorium in Moralibus super Iob, et Augustinum libro de Civitate, Beatorum corda et cogitationes invicem sibi patescunt et nota sunt : ergo non indigent mutuo sibi ea manifestare. Deinde si loquuntur ad invicem, quaeritur de medio deferente, et de instrumentis loquendi.

 

Circa haec primo quaerit Alexander, utrum loqui conveniat angelis. Respondet :

Duplex est spiritualis locutio angelorum. Una qua Deo loquuntur. De qua asserit Augustinus libro de Trinitate : Habet Deus suos nuntios, id est angelos, non quod ei aliquid quod nescit annuntient, sed bonum eorum est, de suis operibus eius consulere voluntatem seu veritatem. Alia est ipsorum ad invicem locutio.

 

Si autem obiiciatur, quia Commentator super Angelicam loquitur hierarchiam : Angeli non indigent locutione, quoniam conscientias suas ad invicem contemplantur. Dicendum, quod ex fine auctoritatis illius patet eius solutio. Sic quippe finitur : Quoniam conscientias suas ad invicem contemplantur, ad alterutrum quodammodo sine voce loquuntur. Quasi dicat : Non sensibiliter sed intelligibiliter spiritualiterque loquuntur.

Vel dicendum, quod duplex est manifestatio conscientiae in bonis Dei ministris : de malis namque non loquimur. Unam habent per cognitionem in Verbo ; et secundum hanc verum est quod conscientiae eorum sunt sibi invicem manifestae : nam unus in Verbo conscientiam videt alterius. Hinc Gregorius de nobis ut glorificatis in patria protestatur : Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Corporum enim glorificatorum tanta conformitas erit ad spiritum, quod ad affectus qui erunt in spiritibus, sequentur quidam nutus in eorum corporibus, in quibus poterunt dignosci ipsi affectus in illis nutibus relucentes. Similiter dicimus esse manifestas angelorum conscientias in invicem quoad cognitionem quam habent in Verbo. Sed hoc non est ex natura propria angeli, sed Verbi. Unde hoc magis est ex gratia quam ex natura. Nec ideo est negandum quin alii aliis plura cognoscunt in Verbo pro voluntate ipsius Verbi. Nec in angelis est locutio quoad ilia, quia potestas manifestandi illa non residet apud angelum, sed apud Verbum : ita quod sive vellet, sive nollet angelus qui plura cognoscit in Verbo, ipsum Verbum haec eadem manifestaret angelo pauciora scienti. Alia est cognitio quam habent angeli in se ipsis. Et de hac non est verum quod conscientiae eorum sunt sibi invicem manifestae : imo plura scit unus quam alius, et plura sciens naturalem habet potestatem manifestandi ea illi qui nescit ; haecque manifestatio vocatur locutio.

Haec Alexander.

 

Secundo quaerit, utrum locutio sumatur univoce aut secundum eamdem rationem, dum Deus dicitur loqui angelo seu animae, et dum angelus dicitur loqui Deo, atque dum angelus dicitur loqui animae seu angelo. Respondet :

Locutio quamdam rationem sortitur seu habet ex parte finis ; et ita non dicitur secundum eamdem rationem respectu Dei et angeli ac animae. Ordinatur namque locutio ad indicandum aliquid seu instruendum : et ita creatura non loquitur Creatori omnia aeternaliter cognoscenti. Porro ex parte formae secundum eamdem dicitur rationem, tamen per prius et posterius : sic namque est expressio, evidentia aut insinuatio seu interpretatio desiderii aut conceptus. Unde de animae locutione ad Deum fatetur Gregorius : Animarum verba sunt desideria ipsa. Si enim desiderium sermo non esset, Propheta non diceret : Desiderium cordis eorum audivit auris tua. Similiter de locutione angeli mali testatur Gregorius : Diabolum loqui ad Deum, est potestati maiestatis ac sapientiae eius nil posse celare. Hinc locutio angeli non aliud est quam cogitatio seu desiderium eius expressum ; respectu autem alterius angeli aut animae, est indicatio horum ut cognoscantur ab illis. Unde et Augustinus libro de Trinitate affirmat : Formata cogitatio de re quam scimus, est verbum quod corde proferimus.

 

Tertio quaerit, an una sit locutio Dei et angeli, quando Deus per angelum loquitur. Et circa hoc sciscitatur, an semper per se immediate loquatur creaturae, praesertim ralionali, an semper per angelum.

 

Ad primum horum respondet, quod una est locutio, quae est Dei ut primo moventis ac imperantis, et angeli ut exsequentis et obsequentis. Etenim una est actio principalis agentis et instrumenti : ut artificis et securis est una sectio. Sicque loquitur Deus per angelum, iuxta illud Apocalypsis : Loquens per angelum suum servo suo Ioanni.

Si vero obiciatur, quod diversarum essentiarum diversae sunt actiones : dicendum, quod verum est quando una non operatur per aliam, nec una in virtute ac vice alterius ; et rursus hoc verum est, loquendo de actionibus elicitive ac immediate productis ab ipsis agentibus.

 

Ad secundum respondet :

Deus aliquando loquitur animae per se ipsum, quandoque per angelum, quemadmodum ex Scripturis probatur. Propter quod ait Gregorius : Spiritum Dei quasi quaedam verba nobis dicere, est occulta quae agenda aut cognoscenda sunt, homini intimare, atque cor hominis non adhibitis strepitu ac tarditate sermonis, peritum de absconditis reddere. Cum enim loquitur per angelum, aliquando voluntatem suam rebus seu factis indicat, aliquando imaginibus oculis cordis ostensis, quandoque imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumptis, interdum caelestibus substantiis, interdum terrenis, quandoque caelestibus pariter ac terrenis. Nonnunquam vero humanis cordibus ita per angelum loquitur, ut ipse quoque per angelum mentis obtutibus praesentetur. Verbis namque per angelum loquitur, tamen per imaginem nihil ostenditur, sed supernae locutionis verba audiuntur : sicut in Evangelio legitur, Clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi intimae impulsionis clamat, in tempore vocem suam per subslantiam edidit, quam incircumscriptam tempore per humana verba distinxit ; sed de caelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit, administrante rationali creatura formavit. Aliquando autem per angelos loquitur Deus rebus, dum verbo nil dicitur, sed futura, assumpta ex elementis imagine, nuntiantur : sicut Ezechiel speciem vidit electri in medio ignis. Interdum vero per angelos rebus simul et verbis loquitur, prout in Genesi scribitur : Cum audisset Adam vocem Domini deambulantis, abscondit se. Interdum imaginibus oculis cordis ostensis : sicut Iacob vidit scalam in somnis. Nonnunquam imaginibus ante corporeos oculos ex aere ad tempus assumptis : sicut Abraham vidit tres viros, qui nunc angeli, nunc Dominus appellantur. Quandoque loquitur caelestibus substantiis : sicut dum vox de nube insonuit, Hic est Filius meus dilectus. Interdum terrenis : quemadmodum ore asinae per angelum verba humana formavit. Aliquando caelestibus simul et terrenis per angelos loquitur Deus : sicut ad Moysen in monte, cum iussionis suae verba edidit, ignem rubumque sociavit. Aliquando immediate per angelos sua secreta humanis cordibus inspiravit, quemadmodum Zacharias testatur : Dixit ad me angelus qui loquebatur in me. Ex quibus patet, qualiter Deus diversis modis per angelos loquitur.

Nihilo minus potest per se ipsum verba efficere, et res per quas loquatur, sine ministerio angelorum formare ; sed in huiusmodi voluit ipse ministerio angelorum agere, quatenus sicut angeli sunt medii inter Deum et creaturam rationalem, ita Deo ministrent, et rationali naturae divinam naturam insinuent.

Haec Alexander, vel potius Gregorius. Qui Gregorius denuo protestatur : Dei locutio ad nos intrinsecus facta, videtur potius quam auditur, quoniam dum se ipsum sine mora insinuat, repentina luce tenebras ignorantiae nostrae illustrat.

 

Quarto quaerit, quid dicatur locutio secundum quod angeli mutuo loquuntur. Et respondet :

Ait Damascenus libro secundo, quod locutio illa est intelligentiae sive consilii communicatio sine sermone vocali. Quocirca ambigitur, qualiter intelligentia unius angeli possit transferri ad alium, cum id quod traditur aut communicatur, ad alterum per aliquid tranferatur. Dicendum, quod communicatio ista fit per similitudinem quamdam, ut si speculum cum vellet, suam similitudinem communicaret alteri speculo ; sic angelus cum vult, suam intelligentiam communicat alteri angelo. Si vero quaeratur, quae sit differentia inter traditionem intelligentiae atque consilii ; respondendum, quod intelligentia est de re cognoscenda, traditio consilii de re fienda.

Haec Alexander.

Qui de hac materia adhuc multa inquirit, quae infra tangentur.

 

Insuper de hoc, an in angelo idem sint locutio et cogitatio, Bonaventura respondet :

Loqui, dupliciter sumitur. Primo modo loqui, dicit actum in se seu intrinsecum ; secundo, actum ad alterum, et quasi extrinsecum. Primo modo loqui, est idem quod verbum formare seu gignere ; secundo, idem est quod formatum verbum exprimere. Primo modo locutio sive in Deo, sive in angelo, sive in anima, non est aliud quam cogitatio. Secundo modo plus dicit quam cogitationem, diversimode tamen in diversis : quia in Deo loqui ad alterum, ultra intellectum notat effectum, videlicet revelationem. Non enim dicitur Deus homini loqui solummodo quia in se ipso intelligit, sed quoniam ultra hoc, aliquid revelando, illustrationem aliquam in nobis efficit. In homine autem non solum addit effectum in alterum, sed etiam actum et medium signum, videlicet vocem sensibilem per quam mentis conceptus alteri notificatur. In homine enim est alius actus conversionis supra se, et alius actus conversionis ad alterum. In cogitatione convertitur anima supra id quod habet in se, in locutione autem offert hoc alteri : sicque aliud est cogitare, quam exterius loqui ; et ita addit actum locutio supra cogitationem in homine. Anima quoque quamdiu degit in corpore, non est nata suscipere, nisi mediante vi sentiva. Idcirco requiritur signum sensibile, quatenus sicut homo compositus est ex anima et corpore, sic locutio eius aliquid habeat spirituale, et aliquid corporale.

In angelis autem, cum sint spirituales substantiae, locutio habet se medio modo : nam ultra cogitationem addit effectum sive respectum, non sensibile signum. Addit autem effectum sive respectum, quoniam cogitatio quantum est de se, exstat secreta : ideo non fit alteri manifesta, nisi cogitans aliquid offerat alteri, et aperiendo se, quasi quodam nutu mediante, id quod in se habet faciat ad alterum quasi ad aurem pervenire. Necessarius quoque est actus novus, quoniam angelus non eadem conversione convertit se supra se et ad alterum. Non autem requiritur sensibile signum aut deferens medium, cum in angelis non sit sensitiva cognitio. Propterea sufficit eis intelligibilis species, quae ex virtute angeli intellectiva ad voluntatis suae imperium potest protendi ad alterum. Quemadmodum etiam species ilia dum eam sibi et in se intuebatur, fuit verbum interius ; ita dum eam extendit ad alterum, efficitur quasi nutus seu signum, et verbum exterius. Cumque tam species ilia, quam virtus protendens eam ad alterum, et ipsa protensio, spirituales consistant, non egent corporali medio deferente. Verumtamen quoniam virtus illa finita est, ad hoc quod angelus angelum protendendo illam speciem excitet, oportet quod non nisi finita distantia ab invicem distent. Itaque locutio angeli ultra cogitationem addit ulteriorem actum atque respectum, ratione cuius concernit finitam distantiam, quamvis cogitatio et intellectus abstrahant ab omni distantia ; et angeli sancti cogitationes suas ad nutum voluntatis modo communicant, modo occultant.

 

Verum his obici potest. Locutio namque differens a cogitatione, addit aliquod signum exprimens. Si ergo angelus vult speciem suam intelligibilem alteri angelo manifestare loquendo, et in ipso differunt cogitatio et locutio, oportet quod differant etiam species illa et signum quod exprimit. Tunc quaero de signo illo : quia aut est species, aut est res. Si species, pari ratione indiget aliquo signo ; et similiter quaereretur de illo tertio signo, nec erit status. Si vero est res, aut ergo sensibilis, aut intelligibilis. Non sensibilis, cum nihil sensibile exsistat in angelo. Si intelligibilis, quaero quare illam magis intelligit angelus cui fit sermo, quam speciem ipsam quae est in intellectu angelico. Et rursus, res quae est in uno angelo, nequit fieri in veritate in alio. Ergo fit secundum similitudinem : sicque pari ratione species exsistens in unius angeli intellectu, potest gignere similem sui in alio. Et si non, quaeritur quare.

Et respondendum, quod non oportet nutum et speciem differre realiter, sed sufficit quod differant comparatione. Eadem quippe species est, quae consideratur in se, et quae potest protendi ad alterum, differens relatione. Actus vero considerandi eam in se, qui est cogitatio, et actus protendendi eam ad alterum, qui est locutio, est alius et alius actus : nam his actibus intellectus angelicus eadem similitudine diversimode utitur, ita quod una consideratione dicitur tantum verbum et species, alia vero etiam nutus. Nihilo minus dici posset, quod sicut species quae est in speculo, dum se protendit ad oculum, non est penitus eadem, sed se multiplicat, ita et species intellectus angelici. Porro si quaeratur de virtute qua fit, seu de luce spirituali ; dicendum, quod concurrit ibi lux duplex, videlicet, lux intellectus angelici offerentis, et lux supernae veritatis : ut sicut in luce corporali ad immutandum visum videmus concurrere et lucem incorporatam, et lucem solis superinfluentem ; ita et in spirituali cognitione duplicem concurrere lucem intelligamus, puta divinam atque creatam, ut saepius innuit Augustinus.

Haec Bonaventura.

 

Qui item ad istud, utrum eadem locutio possit esse a Deo et angelo sancto, respondet : Sicut tripliciter dicimur Deum videre, utpote, visione corporali, imaginaria et intellectuali, ita quod visione intellectuali videtur Deus in caelis in se ipso lucens, visione imaginaria et corporali, in creatura subiecta apparens ; sic tripliciter dicimur audire : primo, per signum sensui exteriori oblatum ; secundo, per signum in interiori sensu seu imaginatione formatum ; tertio, per verbum inspirationis menti instillatum. Et sicut tripliciter Deus auditur, ita tripliciter loquitur, secundum quod triplicem excitat in nobis auditum. Quemadmodum enim sensum nostrum ad sui ipsius apprehensionem excitat signo sensibili, in quo angelus apparat in Dei persona, vel Deus ex ministerio angeli ; mentem autem nostram per semetipsum informat ut ipsum agnoscat : sic in locutione intelligendum est, quia locutio qua Deus loquitur nobis per signum sensibile, sive interius sive exterius, aut semper aut frequenter exhibetur per angelum, ut Gregorius ait tertio Moralium, nempe : Dum Deus loquitur nobis per angelum, aliquando voluntatem suam rebus indicat, aliquando imaginibus, etc. (ut supra in Alexandro). Et tunc est eadem locutio, sicut est eadem operalio principalis moventis ac instrumenti, etc. (ut supra).

Praeterea si quaeratur, an angelus in Dei persona apparens, debeat adorari ex persona Dei, sicut apparat et loquitur in persona Dei ; dicendum, quod sicut sermo quem format angelus in subiecta creatura, dupliciter potest referri ad Deum, videlicet immediate et mediate : immediate, dum angelus pronuntiat ac si Deus pronuntiaret ; mediate, dum angelus pronuntiat ut nuntius Dei : ita in apparitione sensibili est intelligendum, quoniam forma illa aut principaliter ducit in angelum, sicque potest dulia adorari ; aut in Deum, et sic potest adorari latriae cultu.

Postremo, de hoc, an huiusmodi apparitiones et locutiones sensibiles semper fiant mediante ministerio angelorum, Augustinus tertio de Trinitate dubie loquitur. Attamen potius innuit, quod omnes factae sint ministerio angelico in novo ac veteri Testamento. Gregorius vero tertio Moralium expressius hoc affirmat (ut patet in verbis ex Alexandro).

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Thomas :

In angelis, inquit, est quaedam locutio ; quae tamen ab illuminatione differt in duobus. Primo, quantum ad ea de quibus sunt : quoniam illuminatio proprie est de his quae superior angelus in lumine divinae essentiae apprehendit : quae inferior angelus ibi non videt ; propter quod indiget ut in lumine superioris angeli magis contracto ac determinato quam est lumen divinum et increatum, illa cognoscat. Locutio autem est de motibus liberi arbitrii, quos unus non videt in alio. His etenim modis duobus aliquid potest esse notum angelo uni, non alteri. Secundo, quoad modum quo utrumque perficitur, differentem secundum duo quae ad visionem intellectualem requiruntur, ad corporalis similitudinem visionis, videlicet, res ipsa quae intellectui proponitur, et lumen sub quo videtur. Illuminatio ergo fit per hoc quod lumen intellectus unius angeli per fortius lumen superioris angeli confortatur ad aiiquorum cognitionem. Sed locutio fit per hoc quod aliqua prius occulta proponuntur ut cognoscenda, sine hoc quod virtus cognoscentis fortificetur : ut patet in recitationibus historiarum, in quibus aliquis cognoscit quod prius nesciebat, sine hoc quod suus intellectus clarificetur.

 

Qualiter autem aliquid possit proponi angelo ut cognoscendum ab ipso, patet ex simili in nostra locutione. Est enim aliquid in homine quod alius homo de ipso naturaliter percipere valet, ut quae exterioribus sensibus subiacent ; aliquid vero quod ita ab alio nequit cognosci, ut interiores mentis conceptus. Species ergo concepts interius, secundum quod manent in simplici conceptione intellectus, habent rationem intelligibilis tantum. Sed prout ab intelligente ordinantur ut alteri manifestandae, habent rationem verbi, quod dicitur verbum cordis. Secundum autem quod adaptantur et quodammodo coordinantur signis apparentibus foris, si sunt signa ad visum spectantia, dicuntur nutus ; si ad auditum, vocatur proprie vocalis locutio : hi enim sunt duo sensus disciplinabiles.

Conformiter in angelis interior mentis conceptus libero arbitrio subiacens, ab alio videri non potest. Quando ergo conceptam speciem ordinat ut manifestandam alteri, dicitur verbum cordis. Quando vero coordinat eam alicui horum quae unus angelus in alio naturaliter potest videre, illud naturaliter cognoscibile, fit signum expressivum interioris conceptus : et talis expressio vocatur locutio, non quidem vocalis, sed intellectualibus signis expressa ; virtusque exprimendi nominatur illorum lingua.

 

Nec his obviat dictum Basilii, Si nuda et intecta anima viveremus, ex solis motibus intentionum cogitationes alterutrum panderentur : quia per verba haec intendit Basilius ab anima separata indigentiam locutionis vocalis, non intellectualis, negare. Et pari modo exponendae sunt multae auctoritates quae idem videntur praetendere.

Nec cogitandi sunt incorporei angeli quasi situaliter ab invicem distantes, et quasi per medium deferens colloquentes. Imo quod in corporalibus agit situs, hoc in spiritualibus facit ordo : hinc ad istam locutionem sufficit solus ordo intentionis ad manifestandum quid alteri.

Porro angeli sancti indesinenter sunt in actuali sui ipsorum consideratione, et per consequens eorum quae ad ipsos pertinent, quorum omnium ipsemet quicumque angelus est ratio cognoscendi. Nil enim prohibet plura simul intelligi, quorum una est ratio cognoscendi. Verum quam cito angelus unus ordinat locutionem suam ad alterum, efficitur locutio eius de pertinentibus ad illum, sicque ab ipso cognoscitur. Quo constat, quomodo unus angelus plures sibi loquentes simul potest audire, unusque Sanctus plures ipsum invocantes.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in prima parte Summae, quaestione centesima septima :

In angelis, inquit, exstat locutio. Sed, ut secundo Moralium ait Gregorius, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis transcendat, quatenus ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Itaque ad intelligendum qualiter unus angelus alteri loquatur, advertendum quod voluntas movet intelleclum ad suam operationem. Intelligibile autem est in intellectu tripliciter : primo, quasi habitualiter, vel secundum memoriam, ut loquitur Augustinus ; secundo, ut actualiter consideratum ; tertio, ut ad aliud relatum. Atque de primo gradu in secundum transfertur intelligibile per voluntatis imperium. Unde in definitione habitus dicitur : quo quis cum voluerit utilur. Similiter de secundo transfertur per voluntatem in tertium : quia per voluntatem mentis conceptus ordinatur ad alterum, ad aliquid operandum manifestandumve alteri. Dum vero mens convertit se ad considerandura actu quod novit habitu, loquitur aliquis sibi ipsi. Conceptus autem mentis angelicae ordinatus ad manifestandum alteri per voluntatem unius angeli, alteri innotescit : sicque unus loquitur alteri, cum nil aliud sit ad alterum loqui, quam conceptum mentis ei manifestare.

 

Si autem obiciatur, quod loquens per aliquod signum excitat audientem, ut suae locutioni attendat : sed non apparet per quid angelus unus sic excitet alium. Dicendum, quod quantum ad angelos beatos, qui incessanter se invicem vident in Verbo, non esset necesse ponere aliquid excitativum : quoniam sicut unus semper conspicit alium, sic iugiter videt quidquid in illo est ad se ordinatum ac pertinens. Sed quia etiam in statu naturae conditae sibi invicem loqui poterant, et mali etiam angeli nunc invicem sibi loquuntur ; dicendum, quod sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili. Hinc sicut per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem excitari potest mens angeli ad attendendum.

Haec Thomas in Summa.

 

In qua quaerit secundo, an angelus inferior loquatur superiori ; tertio, an angelus Deo loquatur. Et ex praehabitis constat quod imo : siquidem omnis illuminatio in angelis est locutio, non econtra.

Quarto quaerit, an localis distantia aliquid agat ad locutionem angelicam. Quinto, an locutionem unius angeli ad alium angeli omnes cognoscant. Ad quae etiam ex dictis habetur in promptu responsio. Operatio namque intellectualis angelica est omnino a loco et tempore separata : et in eo quod ita est separatum, neque diversitas temporis neque distantia loci aliquid operatur. Unde in locutione angeli nullum parit impedimentum distantia loci. Rursum, cum dictum sit, conceptum unius angeli per hoc percipi posse ab alio, quod unus angelus ordinat eum sua voluntate ut manifestandum alteri, certumque sit quod sic possit eum ordinare ad unum, quod non ad alium ; constat quod sic possit loqui angelo uni, quod non alteri.

Haec Thomas ibidem.

 

Albertus quoque :

Loquuntur (inquit) angeli sermone intus disposito, non prolato, secundum Damascenum. Ideo non sunt in eis loquentium organa, ut linguae, aures, et consimilia, nisi secundum anagogicam seu spiritualem significationem. Hinc lingua in angelis, est intellectualis potestas interpretandi seu significandi suos conceptus ad alterum.

Loqui etiam convenit omnibus ad omnes, loquendo de locutione simpliciter, quantum ad interioris conceptus significationem. Hoc enim est de naturalibus angelorum, nec pertinet ad ministrantium et adsistentium distinctionem. Alia vero est locutio ad illuminationem relata ; et ita superiores angeli inferioribus loquuntur, non econverso.

Denique ad locutionem in angelis tria exiguntur, puta : conversio luminis intelligentiae angelicae super speciem rei de qua vult loqui ; et haec species dicitur signum per quod angelus alteri loquitur. Secundum est voluntas manifestandi alteri angelo suum conceptum. Et hoc a Basilio vocatur cogitationum intentio : ad hune quippe finem angelus tendit loquendo ; dicitque Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine. Tertio exigitur innuitio per lumen intelligentiae ad rem quam vult manifestare ; et hoc dicitur nutus.

Haec Albertus.

 

Qui de his plura conscribit hic et in libro de IV Coaequaevis.

 

Porro Durandus hic recitat et impugnat quorumdam opiniones circa angelorum locutiones : quae etiam opiniones modicum apparentiae sortiuntur ; nec ipsa Durandi opinio certitudinem habet. Imo finaliter puto, quod sicut natura angelica nostrum intellectum vehementer transcendit, in tantum quod mens nostra ad eius cognitionem et intuitionem se habet quemadmodum ad lumen solare oculus noctuae ; sic et modum locutionis angelicae reor nobis pro maxima parte ignotum. Imo (ni fallor) tam per lumen suum naturale quam per lumen gratiae, possunt variis modis nobis ignotis loqui ad invicem et ad nos, atque purgare, docere, influere, operari ; nec sapientiae est de talibus multum assertorie loqui, sed potius Deo et ipsis ipsorum secretum committere. Nihilo minus positiones solennium doctorum sunt recitandae, quatenus ex diversis, quantum nobis possibile est, veritatis notitiae propinquemus. Placet demum et angelis sanctis, ut cum humilitate, modestia et reverentia et timore de ipsis loquamur.

 

Itaque Guillelmus secunda parte de Universo :

Quoniam (ait) ingressus sum hunc sermonem de illuminationibus angelorum et applicationibus per quas fiunt, aggrediar perscrutari diffusius de allocutionibus illorum ad invicem et ad animas nostras. Qui utique non naturali necessitate, sed voluntate et libertate, lumina revelationum communicant. Cuius exemplum est in eo qui tenet librum multorum voluminum ac foliorum, liberam habens voluntatem claudendi illum atque aperiendi, et aperiendi ad inspectionem unius folii aut versiculi, et ostendendi in eo quidquid voluerit et quoties. Quilibet namque eorum verus est liber spiritualis lucidissimae inscriptionis naturalium ac divinalium seu supernaturalium scientiarum : et quantum voluerit, aperit se, et adspicientes in se legere sinit ex jussione et beneplacito Creatoris, sine quibus et extra quae nil penitus facit. Nec sunt prorsus ut materialia specula, sed sunt revera clarissima specula, imagines visibilium et invisibilium lucidissime repraesentantia secundum mensuram perfectionis eis a Creatore superglorioso collatae : sic tamen ut in eis nullus videat nisi quantum ipsi voluerint. Atque in hoc similitudinem gerunt Altissimi ac sapientise eius : quae cum sit speculum sine macula, attamen in ea nullus videre aut noscere potest nisi quantum sua dignatio dederit.

 

Denique in allocutione humana per positive et voluntaria signa excitatur audiens ut applicet se ad intelligendum : quanto magis signa naturalia, quibus utuntur angeli, poterunt excitare, et intentum exprimere, tanquam verae et expressse imagines rerum ? Formae enim quae in huiusmodi substantiis sunt, verae ac propriae imagines rerum sunt quarum scientia est in ipsis : ideo non sunt alia signa necessaria beatis illis substantiis, ad loquendum et designandum quod voluerint animabus nostris aliisve spiritualibus substantiis. Loqui ergo earum ad invicem vel ad animas nostras non est nisi applicatio earum ad invicem sive ad animas nostras : quemadmodum neque loqui nostrum ad alios, aliud est quam applicatio nostrae vocis ad auditum illorum. Cum ergo unaquaeque substantiarum istarum vox naturalis sit, non positiva, et tota liber naturalis ac proprius, tolaque signum ; applicatio earum ad invicem et ad animas nostras, est spiritualis locutio earum ad invicem et ad animas nostras, revelatio quoque atque instructio. Denique vox huiusmodi non tantum vox spiritualis est, sed etiam fortissimus et clarissimus clamor, spirituali auditui audibilissimus.

Haec Guillelmus.

 

Amplius, ultra praehabita quinto asserit Quodlibeto Henricus :

Locutio angelorum non est nisi conceptus expressus in conceptu unius angeli possibili videri in se ab intellectu alterius angeli, quemadmodum si legeret in libro quo eidem explicat conceptum aliquem quem naturaliter videre non potest, neque in illo, neque in re ad extra : quod alter videre non valet illi sic esse revelatum, quoniam absque immutatione cognitionis et absque novo conceptu fit revelatio illa.

Haec Henricus.

 

Qui circa haec multa scribit difficultatem gignentia, sicut et verba ista nunc tacta. Nam quomodo potest revelatio ista fieri sine novo conceptu eius cui fit, si per eam aliquid cognoscit de novo ? Verum circa hoc scribit hic doctor multa obscure, et quae verbis divini Dionysii consona non videntur. Puto, inquit, quod angelus unus de novo nihil potest cognoscere per alterius angeli operationem circa ipsum in illuminando. Tamen de hoc ambigue loquitur.

 

At vero Scotus a nonnullis praedictis dissentiens :

Angelus, inquit, loquitur angelo, causando immediate conceptum aut cognitionem obiecti de quo loquitur. Loquens enim principaliter intendit exprimera suum conceptum intellectui cui loquitur. Quodlibet autem agens naturale, statim, si posset, induceret quod principaliter intendit. Angelus autem potest praefatum effectum inducere. Quod enim sufficienter est in actu primo respectu alicuius effectus, potest effectum ilium producere in receptivo proportionato et approximato. Angelus autem habitualem habens notitiam alicuius obiecti, est sufficienter in actu primo ad causandum intellectionem actualem ipsius : ergo potest effectum ilium causare in quocumque intellectu receptivo. Intellectus autem alterius inferiorisque angeli est receptivus illius effectus seu notitiae aut conceptus.

Potest autem angelus loquens causare in alio solum actum : ut si loquatur ei de aliquo quod ille habitualiter noscit. Potest quoque in illo causare speciem simul et actum : ut si angelus cui loquitur, non habeat speciem singularis de quo fit sibi locutio. Quemadmodum enim species sensibilis potest speciem causare sensibilem eiusdem rationis, ita species intelligibilis intelligibilem rationis eiusdem.

 

De his scribit Scotus prolixe. In quibus a seniorum et maiorum documentis recedit : quibus, quia rationabiliora sunt documenta, magis est consentiendum. Nec enim ea quae scribit plus probant, nisi quod unus angelus causat in alio actum aut speciem dispositive, excitative et cooperatorie. Ipsa autem intellectualis actio seu actualis intellectio angeli cui fit locutio, effective et immediate procedit a potentia sua intellectiva. Nec angelus potest in angelo aliquid per creationem efficere. Nec verum est quod forma seu species sensibilis, verbi gratia, color et species diffusa ab eo in medium, eiusdem sunt rationis, cum color habeat esse ratum, specificum, denominans suum subiectum, species vero esse intentionale.

Asserit etiam Scotus iste, quod local is distantia impedit locutionem angelicam : quod a praenominatis doctoribus satis est reprobatum.

 

Insuper quaeritur hic, An angeli per exteriora ministeria sua, vel per missionem et allocutionem, retardentur aut impediantur a contemplatione beatifica et divina.

 

Ad quod concorditer ab omnibus respondetur quod non, quia inavertibiliter, plene et consummate semperque actualiter uniti sunt Deo, et ipse est eis causa et finis et regula operandi in omni quod agunt.

 

Hinc Thomas testatur :

Angeli nullam operationem habent quae non sit essentialis felicitati eorum, id est ad essentiam felicitates eorum pertinens, vel in qua per contemplationem non dirigantur. Hinc contemplatio eorum se habet ad ministerial eorum sicut consideratio regularum artis ad exsecutionem operum artificis, eo quod Deus est finis omnium operationum hierarchicarum, atque a fine sumitur ratio cuiuslibet operis, et ita se habet finis ad operabilia sicut principium ad speculative : et ideo, sicut artifex simul considerat rationem artis et exsequitur opus, sic angelus simul contemplatur Deum et ministrat nobis.

Si autem obiciatur, quod Raphael dixit Tobiae, Tempus est ut revertar ad eum qui me misit ; non autem revertitur ad Deum nisi per contemplationem : dicendum, quod sicut angelus a Deo recessit non contemplationem intermittendo, sed se visibilem exhibendo, ita ad Deum reversus est invisibilitatem pristinam resumendo.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus, dicendo :

Omnis action agentis secundum propositum regulator per apprehensionem. Apprehensio vero regulans motum, non impeditur per motum ipsum : quemadmodum apprehensio artificis de regulis artis non impeditur per opus artificiale ; nec apprehensio locutionis exprimendse, per actum locutionis. In angelis autem omnis eorum operatio, sive sit circa Deum, sive circa angelum alium, sive circa nos, regulatur per lumen contemplationis divinae : unde non minuit contemplationem eorum.

Si autem quis instet, et dicat, quod una et eadem potentia non potest simul exercere diversas operationes ; dicendum, quod verum est de operationibus non coordinatis neque connexis.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus, Udalricus, et alii. Unde Salvator : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei.

 

Dicitur quoque angelus ad Deum reverti, in quantum redit ad caelum empyreum, in quo Deus specialiter esse et habitare asseritur, quoniam ibi clarius cernitur, et gratiosius ac gloriosius operatur. Hinc fatetur Gregorius : Angelus ad exteriora sic mittitur, quod ab interna contemplatione non elongatur ; et iterum : Quocumque mittitur, intra Deum currit, ut Raphaël, qui dixit, Tempus est ut revertar, se nihilo minus Deo praesentem esse insinuavit, Ego sum (dicens) unus ex septem qui adstamus ante Deum.