Distinctio XI — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS UNDECIMAE

 

Praecedenti distinctione tractavit Magister de actibus angelorum qui eis conveniunt per respectum ad Deum atque ad invicem, puta, de purgatione, illuminatione et perfectione, de adsistentia, ministratione, missione et locutione. Hic specialiter loquitur de quodam actu ac ministerio quod inferiores angeli circa viatores exercent, hoc est de custodia qua custodiunt homines, ipsos dirigendo, tuendo, confortando, ac aliis modis subveniendo. Deinde circa haec movet quaestiones perutiles.

Prima est, an angeli taliter custodiendo homines, proficiant in merito ac praemio usque ad diem iudicii.

Secunda est, utrum mysterium Incarnationis a principio suae glorificationis noverunt.

Et circa has quaerit, an circa hoc ab ecclesiastica hierarchia aliquid didicerunt.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum angelis competat homines custodire.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam angeli sunt superiores ac digniores hominibus : ergo est contra ordinem rerum ut ministrent hominibus tam defectuosis.

Secundo, si custodiunt homines, cum ipsi angeli sint valde potentes ac sapientes, apparet quod nullus homo periret.

Tertio, quia si custodiunt homines, tenentur eos pro posse informare, et ab omni periculo, saltem animarum suarum, iugiter praeservare, imo et ipsis hominibus saltem aliquando visibiliter apparere pro ipsorum salute.

 

Insuper circa haec plurimae quaestiones nascuntur, videlicet : ad quem ordinem angelorum pertineat ista custodia ; et item, quorum hominum sit custodiri, utpote, an primi parentes ante lapsum suum angelos habuerunt custodes, an etiam Christus, et utrum Antichristus habebit angelum sanctum custodem.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa, libro secundo :

Super illud Evangelii, Angeli eorum in caelis, etc., dicit auctoritas : Magna est dignitas animarum, quibus ad custodiam deputati sunt angeli. Atque ut ait auctoritas, cuilibet animae deputati sunt angeli duo, unus ad custodiam, reliquus ad exercitium. Bonus igitur angelus, tanquam fidelis amicus, custodit hominem diligenter, ita quod quantum in ipso est, homo non peccat, nec errat, nec perit. Non tamen aufertur per hoc homini peccandi libertas, sicut nec per providentiam Dei. Nec sequitur, Homo semper custoditur ab angelo, ergo non pecçat ; sed est ibi fallacia consequentis. Quamvis enim illa sint connexa, non tamen ex necessitate : sicut hic, Iste est comptus et errabundus de nocte, ergo est adulter. Angelus tamen semper consequitur finem quantum in se est, quoniam nihil omittit de pertinentibus ad se, quemadmodum orator seu medicus vult istum curari, sicut et Deus, scilicet quantum in se est.

 

Circa hoc quaeritur, utrum angelus malus sit datus a Deo homini ad exercitium, quatenus homo cautior atque humilior fiat. Et testatur auctoritas quod sic. Sed obicitur : Deus deputavit homini angelum malum, ut homo cautior humiliorque reddatur ; similiter angelum bonum contulit ad custodiam, ut salvetur nec peccet ; et tamen ita non fit : ergo intentio Dei frustratur, nec fit quidquid vult Deus. Ad hoc quidam respondent, quod in illis locutionibus, hae dictiones, « ut » seu « ad », diversas habent significationes. Interdum namque significant causam finalem, sicut cum dicitur : Paulo apostolo datus est stimulus carnis, ut humiliaretur, vel ad humiliationem. Interdum notant concomitantiam, ut ibi : Lex subintravit, ut abundaret delictum. Aliquando vero, debitum seu obligationem, ut in praesenti. Nos vero dicimus,quod dictiones illae in verbis praetactis designant causam finalem. Nec valet argumentatio illa, Deus dedit istum angelum ad exercitandum illum, ergo directe et causaliter vult ut iste exercitetur, saltem ea intentione qua hoc vult angelus malus. Verumtamen ad istud argumentum aliter respondent qui dicunt, quod omnis actio est a Deo ; et illi qui affirmant, quod actio mala non est a Deo.

Haec Antisiodorensis.

 

Porro Alexander primo hic sciscitatur, utrum angelus habeat potestatem custodiendi hominem secundum animam. Videtur quod non, quia secundum Augustinum, mens hominis a Deo immediate formatur ; et iterum ait, quod inter Creatorem et mentem rationale nullum est medium : ergo nec intermedius custos.

Dicendum, quod angelus habet potestatem custodiendi animas, seu homines quantum ad animas. Quemadmodum enim secundum corpus indiget homo custode et duce atque magistro dum parvulus est, ne erret et ruat ; ita secundum animam quamdiu durat haec vita, in qua spirilualiter debilis est, hostibusque vallatus, pronus ad mala, faciliter quoque fallibilis. Ad auctoritates vero Augustini aliqui dicunt, quod mens humana duplicem habet vim seu respectum, videlicet : superiorem, quae intelligentia nuncupatur, per quam Creatorem cognoscit ; et inferiorem, qua cognoscit creata. Et de prima vi mentis, quae est apex intellectivae, loquitur Augustinus. Nobis vero videtur aliter respondendum, videlicet quod mens humana utroque modo habet custodiam angeli secundum aliquam rationem custodiae : tamen quanto plus descendunt potentiae, tanto est in eis ratio maior custodiae. Et quamvis quaelibet vis animae, tam cognitiva quam affectiva, immediate a Deo formetur forma ultimatae completionis, nihilo minus angeli habent vim disponendi ac praeparandi eas ad talent completionem. Et quamvis Deus per se ipsum omnia possit, attamen convenit ordini rerum, ut inferiora per superiora regantur et custodiantur.

 

Secundo quaerit, an angelus habeat potestatem hanc custodiendi homines a nature vel a gratia. Dicendum, quod ex utroque, sed differenter : quia a naturae sicut a principio primo dispositivo et fundamentali, et a gratia tanquam a principio proximo completivo. Dona enim naturalia quae angelus habet eminenter respectu animae, sunt haec quatuor attributa : simplicitas essentiae, discretio personalis, perspicacitas intelligentiae, libertas arbitrii : quae sunt dispositio naturelis in angelo ad custodiam animae. Sed non sufficit excellentia ista naturae, imo superaddita est angelis bonis gratia confirmationis : et ita sunt iugiter et inavertibiliter stantes ; animae vero communiter in hac vita labuntur frequenter aut labiles sunt. Itaque homini convenit regi et custodiri per angelos, tanquam firmiores in vera sapientia et omni virtute immobiles ; non autem competit angelo custodiri, cum non possit errare.

Haec Alexander.

 

Bonaventura quoque :

Conveniens (inquit) est hominem lapsum deputari seu committi angelicae custodiae, et angelos deputari ad homines custodiendos, tum quoniam decet altitudinem divinae potentiae, tum quoniam decet ordinem sapientiae, tum quia decet dulcedinem misericordiae. Altitudinem namque divinae potentiae decet duplici ratione. Una est, quoniam Deus vult honorari non solum in se, sed etiam in suis ministris. Unde non sufficit altitudini potentiae Dei, quod angeli ei ministrent, imo ad ostensionem superexcellentis potentiae suae, requirit ab eis ut suis quoque creaturis ministrent. Secunda est, quia diaboli sunt adversarii Dei, et decet ut illos vincat per suos ministros, angelos sanctos, ut in hoc declaretur Dei potestas, qua non solum in se, sed etiam in suis ministris tam praepotens est, ita ut merito Dominus exercituum ac Deus omnipotens appelletur. Conformiter decet hoc sapientiam Dei, quoniam hic est condecens ordo, ut Deus infima per media deducat ad summa. Cumque angelus tam ratione suae excellentis naturae quam ratione gratiae consummatae seu gloriae medium teneant locum inter Deum et homines, decens fuit ut Deus hominem adiuvaret et custodiret per angelum. Decet etiam dulcedinem divinae misericordiae, quae aperuit sinum gratiae suae homini lapso, nec in aliquo defecit ei quod spectet ad suae salutis promotionem. Cumque habeat daemonem impugnantem, dedit ei angelum custodem et adiutorem. Decet quippe, ut omne malum habeat bonum sibi oppositum, iuxta illud Ecclesiastici : Contra malum, bonum, etc., et sic intuere in omnia opera Altissimi.

Nec ex his sequitur, quod homo sit dignior angelo. Ista enim est ministratio praesidentiae et dignitatis, et ministerium quod exhibetur inferiori non propter ipsum principaliter aut dumtaxat, sed intuitu alicuius superioris : quemadmodum miles servit familiae aut ministro regis propter regem aut dignitatem mittentis.

Rursus, sicut Deus communicavit creaturis suis esse, posse et agere, ad suae bonitatis ostensionem ; ita intellectualibus creaturis communicavit potestatem praesidendi, custodiendi ac multipliciter influendi, ad suae liberalitatis, caritatis et pietatis declarationem.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Thomas dicendo :

Secundum Boetium libro quarto de Consolatione, Deus providentiam suam de rebus exsequitur mediantibus quibusdam causis secundis. Et quamvis omnium rerum providentiam habeat, specialiter tamen rationales creaturae providentiae divinae subduntur, in quantum eminentius consequi possunt finem bonitatis divinae, imo beatificam eius fruitionem. Cumque inter Deum et homines angelica natura sit media, Deus per angelos exsequitur providentiam suam circa salutem hominum, eos adiuvando ad tendendum in finem, et liberando ab his quae processum in finem impediunt : et haec exsecutio providentiae divinae per angelos circa homines, appellatur custodia angelorum. Deus vero est custos primus, principalis ac generalis, in quo summa residet ac plena auctoritas providendi atque custodiendi, respectu cuius alii sunt ministri et quasi causae instrumentales. Sicut enim in artificialibus instrumenta disponunt ad formae susceptionem, quam artifex introducit ; sic angeli et praelati disponunt sibi commissos ad gratiam et gloriam, quas sol us Deus largitur.

Si autem obiciatur, quod custodientis est custodire creditum sibi secundum modum ipsius commissi et custoditi ; sed connaturale est homini a sensibilibus cognitionem accipere : ergo angeli custodientes deberent hominibus visibiliter apparere et instructionem impendere ; quod non passim sed raro contingit. Dicendum, quod visibiles seu sensibiles angelorum apparitiones, cum sint supra naturam, incutiunt stuporem quemdam hominibus, et quodammodo violenter ad consensum inducunt : in quo deperit aliquod hominis bonum quantum ad conditionem naturae, quod est inquisitio rationis. Hinc huiusmodi apparitiones aliquibus factae sunt ad fidei confirmationem in multis, sicut et mirabilia alia. Nihilo minus angeli per modum nobis convenientem nos instruunt, illustrando phantasmata, et lumen intellectus nostri confortando, atque ad considerandum aliquid rectius excitando.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione centesima tertiadecima :

Secundum rationem (inquit) divinae providentiae hoc in omnibus, invenitur, quod mobilia et variabilia per immobilia et invariabilia moventur et regulantur : sicut omnia corporalia per spirituales substantias, et corpora inferiora per superiora. Et nos ipsi per prima principia immobiliter nota regulamur circa conclusiones, in quibus contingit diversimode opinari. Cumque affectiones et considerationes humanae multipliciter variabiles fallibilesque consistant, expedientissimum est eas per angelos in bonis immobilitatos moderari ac regi.

Haec Thomas in Summa.

 

Idem Petrus et Richardus.

 

Alberti etiam et Udalrici responsio in praehabitis continetur. Etenim dicunt, quod propter pericula viae et ea quae resistunt hierarchiae ecclesiasticae, ad profectum ac salutem adipiscendum necessaria est angelorum custodia, iuxta illud : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Unde ultra tres actus hierarchicos, qui sunt purgare, illuminare, perficere, quos angeli in hominibus nunc exercent, requiritur praefata custodia.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : Quorum hominum sit custodiri.

 

Et videtur quod pusillorum dumtaxat : quia Christus de pusillorum custodia facit solummodo mentionem, angelos quoque custodes nominat pusillorum : Videte (inquiens) ne contemnatis unum ex his pusillis ; dico enim vobis, quod angeli eorum, etc.

Insuper apparet, quod primi parentes in paradiso ante lapsum, angelicam non habuerunt custodiam, quia scientia atque virtutibus erant ornati, et sine difficultate poterant agere bona.

 

Amplius quaeritur, An obstinati, potissime Antichristus, habituri sint angelos sanctos custodes. Videtur quod non, quoniam frustra eos haberent, cum inflexibiles sint et indurati in malis.

 

Praelerea quaestio est, An Christus habuit angelum sanctum custodem, et Utrum quilibet homo habeat etiam specialem daemonem impugnatorem.

 

Circa haec scribit Thomas :

Providentia proprie est ad conferendum promoventia in salutem seu ultimum finem, et ad removendum impedimenta. Ultimum vero in adiutoriis istis est quod coniungit fini, seu coniunctio ipsa cum Deo, videlicet lumen gloriae seu beata fruitio : quod a solo Deo est effective. Hinc ab angelis custodibus, qui divinam providentiam circa singulares exsequuntur personas, sunt praeparationes quaedam iuvantes ad consequendum ultimum finem. Praeparans autem non habet operationem nisi circa rem ordinatam ad finem, ante finis consecutionem : ideo cunctis hominibus ab infusione animae rationalis, per quam ad salutem ordinantur, debetur custodia usque ad mortem, in qua via proficiendi finitur. Nulli ergo carent custodia angelorum, nisi aut per hoc quod fiunt impoenitibiles, ut damnati ; aut per hoc quod gloriam consequuntur, sicut Beati.

 

Denique, quamvis in primis parentibus ante lapsum non fuerit periculum ex corruptione carnis instigante ad malum, erat tamen periculum ex peccandi potentia et daemone oppugnante. Erant quoque debitions cognitionis et virtuositatis quam angeli, nec erant confirmati in gratia : ideo indigebant angelicae ope custodiae.

Similiter confirmati in gratia indigent custodia angelorum. Quamvis enim peccare non possint, possunt tamen proficere et a profectu impediri, venialiterque peccare.

Pueri demum in alvo materno quamvis non sint ecclesiasticorum sacramentorum capaces, quoniam non subduntur actibus ministrorum Ecclesiae, nihilo minus subduntur operationibus Dei ac ministrorum ipsius : ideo ab instanti infusionis animarum eorum assignantur eis angeli sancti custodes, per quos daemones cohibentur a multis nocumentis quae possent illis inferre, deteriorando complexiones eorum, per quod fierent ad vitia proniores, et exstinguendo vitam ipsorum ; et in his etiam prosunt parvulis natis.

Praeterea Antichristus angelum habebit custodem, quoniam lex communis non est propter unummutanda : et in hoc ejuis damnatio iustior apparebit, quia beneficia toti naturae humanae provisa et communicata, non sunt ei subtracta. Nec tamen ei frustra adhibebitur custodia illa. Nam etsi ad bona per eam non convertetur, a multis tamen malis cessabit, ab angelo custode retractus : hunc quippe effectum consequitur angelus per suam custodiam in quantumlibet obstinato.

 

Amplius Christus non habuit angelum custodientem : tum quia superior fuit angelis universis anima eius propter unionem cum Verbo, a quo immediate illuminabatur ; tum quoniam verus exstitit comprehensor, propter quod bonum eius nec impediri potuit nec iuvari.

Et si obiciatur, quod quarto Caelestis hierarchiae capitulo divinus Dionysius loquitur, quod subdebatur paternis traditionibus mediantibus angelis ; item. quod passione instante apparuit ei angelus ipsum confortans. Dicendum, quod subditus fuit paternis traditionibus per angelos quodammodo indirecte, in quantum angeli instruebant beatissimam Virginem matrem eius ac sanctum Ioseph de agendis circa puerum ipsum. Postremo angelus ipsum dicitur confortasse, non ei aliquid imprimendo, sed per modum ministerii.in quantum congratulabatur fortitudini eius, quemadmodum homo in tribulatione naturaliter confortatur ad praesentiam amicorum : sicque fuit vera confortatio, sicut et vera tristitia, non solum apparens, ut aliqui dicunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione centesima tertiadecima, respondens ad istud, an quilibet homo custodiatur ab angelo, scribit :

Quamdiu homo est in via, imminent ei ab intra et ab extra multa pericula, iuxta illud : In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Ideo sicut hominibus viam non tutam pergentibus dantur custodes, sic cuilibet homini quamdiu viator est, custos angelus deputatur.

 

Insuper quaerit ibidem, an singulis hominibus singuli angeli praesint.

 

Videtur quod non. Angelus namque homine exstat sapientior atque potentior. Sed frequenter unus homo sufficit plures hommes custodire, dirigere, edocere : ergo plus angelus unus.

Rursus, cum iuxta praehabita, in angelis tot sint species quot individua, solus unus angelus est inter quem et homines non est aliquis medius. Sicque videtur quod unus tantum sit angelus qui immediate custodit homines, cum inferiora per media reducantur in Deum.

 

Dicendum, quod providentia Dei comparatur ad singulos homines, sicut ad singula genera ac species corruptibilium rerum : ideo sicut, teste Gregorio, diversi angelorum ordines deputantur diversis rerum generibus, utpote, Potestates ad daemones coercendos, Virtutes ad mirabilia facienda in rebus corporeis, estque probable quod diversis rerum speciebus diversi angeli eiusdem ordinis praeficiantur ; hinc rationabile est quod diversis hominibus diversi angeli ad custodiam deputentur, videlicet singuli singulis.

 

Ad primum dicendum, quod alicui homini adhibetur custos dupliciter. Primo, in quantum est singularis persona : sicque uni homini adhibetur unus custos, et interdura plures deputantur ad unius custodiam. Secundo, in quantum est pars alicuius collegii : et sic loti collegio unus homo praeficitur in custodem, ad quem spectat providere ea quae pertinent ad hominem unum in ordine ad totum collegium, ut sunt ea quae exterius sunt agenda, de quibus alii aedificantur aut scandalizantur. Angelorum autem custodia deputatur hominibus etiam quantum ad invisibilia et occulta quae ad singulorum spectant salutem secundum se ipsos. Unde singulis hominibus singuli angeli deputantur ad custodiam.

Ad aliud respondendum, quod angeli primae hierarchiae omnes quantum ad aliqua immediate illuminantur a Deo : attamen quaedam sunt de quibus illuminantur superiores tantum immediate a Deo, quae inferioribus revelant. Idem quoque in inferioribus est considerandum ordinibus : nam angelus aliquis infimus illuminatur quantum ad aliqua ab aliquo supremo seu altiori, et quantum ad aliqua ab eo qui ei immediate praefertur. Sicque possible est, quod aliquis angelus immediate illuminet hominem, quamvis habeat aliquos angelos sub se quos illuminat.

Haec Thomas in Summa.

 

Amplius quaerit, utrum singulos homines custodire pertineat solum ad infimum ordinem. Respondet :

Duplex custodia homini adhibetur. Una particularis, in quantum est determinata persona : et illa custodia ad ordinem pertinet infimum. Alia est custodia universalis : quae secundum diversos ordines multiplicatur. Nam quanto agens est universalius, tanto est altius. Hinc custodia multitudinis humanae ad ordinem Principatuum, aut forte Archangelorum, est pertinens : qui Archangeli nominantur Principes Angelorum. Unde et Michael, quem Archangelum dicimus, unus de principibus appellatur a Daniele. Ulterius vero super omnes naturas corporeas custodiam habent Virtutes, et super daemones ipsae Potestates.

 

Verum his obici potest, quod super illud, Angeli eorum in caelis, etc., ait Chrysostomus : Non de quibuscumque angelis, sed de supereminentibus, loquitur Christus hoc dicens.

Iterum, ad custodiam hominum valde necessarium est arcere daemones : quod secundum Gregorium, spectat ad Potestates. Atque ad aliorum conversionem multum iuvant miracula : quae facere pertinet ad Virtutes. Ergo et illi duo ordines deputantur ad custodiam hominum, et non solum infimus ordo.

 

Dicendum ad primum, quod verbum Chrysostomi potest intelligi, ut loquatur de supremis infimi ordinis : quia ut divinus Dionysius contestatur, in quolibet ordine sunt primi, medii et ultimi. Estque probable, quod altiores angeli infimi chori ad illorum deputentur custodiam qui ad maiorera gradum gloriae sunt electi.

Ad secundum, quod etiam inferiores angeli exercent officium superiorum, in quantum aliquid de proprietate et donis eorum participant, et ad superiores se habent ut exsecutores officii seu virtutis ipsorum : sicque etiam angeli infimi ordinis daemones possunt arcere atque miracula operari.

Haec ibidem.

 

Qui denuo sciscitatur, quando angelus incipiat hominem custodire. Respondet :

Quemadmodum super Matthaeum recitat Origenes, super hoc fuit duplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod angelus deputatur homini ad custodiam ab hora Baptismi ; alii, quod a tempore nativitatis, et hanc opinionem approbat Hieronymus. Beneficia enim quae dantur homini divinitus ex eo quod est christianus, incipiunt a Baptismo : sicut perceptio Eucharistiae, et alia huiusmodi. Ea vero quae providentur a Deo homini in quantum habet naturam rationalem, ex tunc ei exhibentur, ex quo nascendo talem accipit naturam : et taie beneficium est custodia angelorum.

Denique puer quamdiu est in materno utero, non est totaliter separatus a matre ; sed quadam colligatione est aliquid eius, quemadmodum fructus pendens in arbore, est aliquid arboris. Hinc probabiliter dicitur, quod angelus custos matris custodit et prolem quamdiu in ventre est matris ; atque in nativitate, quando separatur a matre, deputatur ei angelus pro custode.

Haec Thomas.

 

Consonat Petrus :

Custodes (inquiens) hominum proprie dicuntur angeli illi qui ipsos hommes immediate illuminant, per quod excluduntur angeli primae hierarchiae ; et qui habent actus limitatos circa humana officia, per quod excluduntur angeli hierarchiae secundae ; et specialiter qui procurant bonum singularium personarum, per quod excluduntur duo superiores ordines infimae hierarchiae.

Haec Petrus.

 

Insuper Udalricus in Summa sua, quarto libro, videtur de hoc aliter scribere :

Angelis (dicens) de infima hierarchia competit custodire, quoniam custos singularis personae est de infimo ordine. Si vero aliquis praesit multitudini, tunc pro custodia suae personae habet, ut dictum est, angelum infimi chori ; et pro multitudine cuius est caput, habet custodem de ordine Principum. Si autem sit privilegiata persona, potest habere custodem de ordine Archangelorum, sicut Gabriel exstitit felicissimae Virginis custos. Confirmati quoque in via, ut beatissima Domina, et sanctificati, qui mortaliter peccare non potuerunt, angelicam habuerunt custodiam, quoniam potuerunt proficere : similiter parvuli in maternis visceribus.

Nec sic singuli angeli singulis deputantur hominibus, quasi idem angeli successive non praesint diversis hominibus, quia plures sunt homines omnes quam angeli, cum tot sint homines electi quot angeli sancti. Sic et idem diabolus successive diversis deputatur ad exercitandum hominibus.

Haec Udalricus.

 

Cuius verba sunt intelligenda cum moderamine superius facto, quia de numero et multitudine angelorum diversae sunt opiniones.

 

Praeterea dominus Antisiodorensis, qui in multis speciales habet opiniones, tenet quod Christus, in quantum minor fuit angelis, utpote secundum sensualitalem passibilemque naturam ut talem, habuit angelum custodem ; et qiiod angelus ille, quantum ad partem illam inferiorem qua Christus horruit mortem, vere confortavit eum passione instante. Nec obstat (ut ait) quod deitas Christi, imo et anima eius quoad partem suam superiorem, sufficiebat ad suae inferioris partis custodiam. Licet enim deitas sua sufficiat ad universorum custodiam hominum, vult nihilo minus adhiberi custodiam angelorum propter meritum eorumdem, et propter mutuum angelorum hominumque amorem, atque ut homo suam consideret dignitatem, ad dandum quoque exemplum nobis perfectae obedientiae et humilitatis, dum cernimus tam sublimes, deiformes, innocentissimos ac sacratissimos spiritus, nobis tam defectuosis, vilibus ac sordidis obsequi creaturis.

Insuper refert hic doctor quemadmodum quidam dixerunt, quod Antichristus non habebit angelum custodem : quod reprobat, quia ab initio sui non erit obstinatus, sed peccando obstinationem incurret. Addit tamen, quod dum ad tantam elationem erumpet, quod dicet se Deum, mox totaliter ab angelo custode deseretur, et hoc ei proprium erit sic relinqui ab angelo.

 

Idem dicit Thomas de Argentina, ac alii multi. Sed quia B. Hieronymus super Matthaeum et alii plures Sancti absolute affirmant, quod scripturam illam ex Psalmo, Quoniam angelis suis mandavit de te, diabolus perverse allegavit prolatam de Christo, quia de membris eius solum est edita ; idcirco communi positioni reor consentiendum, quod scilicet non habuit angelum custodem, quia in nullo indiguit eo : sicut nec angelus inferior, quamvis angelo superiori sit minor, non tamen custodilur ab illo. Nec Christo competebat proficere sicut Virgini gloriosae ; et a suae incarnalionis exordio data fuit ei secundum naturam assumptam, ut Verbo unitam, omnis potest as in caelo et in terra.

 

Postremo in hac materia a diversis diversa dicuntur, quae pie sunt suscipienda : ut quod ait Albertus, Ibi custodia habet locum, ubi est casus periculum. Ex quo sequi videtur, quod gloriosissima Virgo prorsus confirmata in bono, non habuerit angelum custodienlem. Item quod ait Thomas, quod lex communis non est propter unum mutanda, ideoque Antichristus angelum habebit custodem. Ex quo simili ratione sequi videtur, quod Christus quoque custodem angelum habuerit.

 

Demum quamvis Christus apud Matthaeum specialiter tangat de pusillorum custoditione angelica, non tamen hoc negat de hominibus aliis : imo potius alibi in Scripturis hoc exprimit.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, Utrum angelus bonus seu malus interdum deserat hominem quem custodit seu tentat.

 

Videtur quod sic.

Primo, quoniam Michael, qui fuit princeps Synagogae, ipsa relicta, est factus princeps Ecclesiae.

Secundo, apostolus Iacobus exhortatur : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.

Tertio, Iosephus refert, quod templo secundo vastato, auditae sunt voces angelorum ibi dicentium : Transeamus ab his sedibus. Ad idem pertinet quod apud Ieremiam angeli dicunt : Curavimus Babylonem, et non est sanata ; derelinquamus eam. Et per Isaiam loquitur Deus de Synagoga : Auferam sepem eius, et erit in direptionem. Ubi per sepem intelligit Glossa auxilia angelorum. In Evangelio item Nazaraeorum narratur, quod tempore dominicae passionis auditae sunt in aere voces angelorum clamantium : Transeamus ab his sedibus. Ergo angeli tunc reliquerunt filios perversissimae Synagogae.

In Vitas quoque Patrum habetur, qualiter quidam vir sanclus vidit angelos sanctos cum indignatione ab illis recedere qui inania loquebantur. Rursus, S. Bernardus in suis sermonibus interdum insinuat, quod angeli gloriosi a Fratribus somnolentis et pigris discedant, propter eorum negligentias, irreverentias et torpores.

Insuper, angeli custodes frequenter ascendunt ad caelum empyreum ; nec valent tunc homines custodire : quia ubi operantur, ibi sunt, et ita non operantur in homine, quando in caelo sunt

 

In contrarium est, quod angeli suum officium fidelissime ac obedientissime implent, et quamdiu se vident aliquid posse in sibi commissis proficere, ipsos custodire non cessant. Possunt aulem in eis usque in finem vitae praesentis aliquo modo proficere, saltem retrahendo a quibusdam excessibus : nam et Antichristum angelus custos eius a nonnullis sceleribus retrahet.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Angelus nunquam sic recedit a custodito, nec eum quamdiu vivit ita relinquit, quin aliquem effectum custodiae exerceat circa ipsum. Dicitur autem aliquando relinquere hominem, quantum ad illum effectum qui est conversio a peccato, aut similem. Nihilo minus semper facit quod in se est, et retinet hominem, ne toties et tam graviter cadat ut caderet si custodem angelum non haberet. Et per hanc distinctionem solvuntur obiecta pro utraque parte inducta.

Haec Albertus in Summa.

 

Et eadem in libro de IV Coaequaevis.

 

Udalricus demum his consonans :

Angelus (ait) custos, cum divinae providentiae sit minister et exsecutor, quae providentia nunquam deseril nos omnino, nunquam deserit eum cui est deputatus, sed deserit et non deserit eum, sicut et Deus. Simpliciter autem Deus non deserit quemquam, quia redigeretur in nihilum : sed deserit quantum ad quosdam effectus, ut dum aliquem pro sua utilitate aut pro suorum exigentia meritorum tribulari permittit, aut cadere in peccatum, iuxta illud secundo Paralipomenon : Si dereliqueritis eum, derelinquet vos. Sic angeli nunquam deserunt exsistentes in vita hac, ita ut nullum providentiae effectum ei exhibeant ; sed quantum ad aliquorum operum subtractionem, ex Dei voluntate, ut quod non iuvant in periculis et adversis. Nec hinc credendum, quod angelus semper localiter sit cum sibi commisso ; sed per efficaciam suae virtutis semper est praesens : quoniam imprimit fortes ac stabiles illuminationum et affectionum impressiones, quibus homo a malis spiritualibus praeservatur, et ad bona disponitur. Atque ex illuminatione divina cognoscit quando sit opportunitas promovendi hominem sibi commissum in prosperitate temporali aut spirituali : sicque ascendit et descendit.

Cumque virtus eius motiva, sit virtus substantiae immaterialis, operatio eius est secundum modum substantiae a qua fluit. Unde quia substantia spiritualis non est proportionata spatio medii localis, quia non habet quantitatem nec principium quantitatis in sua natura : ideo dum movetur, venit quidem de extremo in extremum per medium, non commensurando se medio, nec partes spatii numerando ; sed virtute medio improportionata movetur, vincendo medium impetu spiritus sui, ita quod quantitas medii non est ei quantitas, sed ut indivisibile punctum. Aliter enim non veniret aeque velociter de caelo in terram, et de una parte terrae ad aliam : quod falsum est. Eadem itaque velocitate per spatium quodcumque movetur : quod patet ex hoc quod subito in locis operatur diversis, ut patet multoties in Scripturis. Sic ergo movetur, quod in uno nunc est in termino a quo, et in alio in medio, atque in tertio in termino ad quem. Non autem movetur in tempore, etc.

Haec Udalricus.

 

Hoc est quod loquitur Thomas :

Angelorum custodia cum sit quaedam exsecutio divinae providentiae, oportet idem esse iudicium de utroque. Divina autem providentia nunquam hominem relinquit ex toto, licet magis provideat uni quam alteri. Inde et oculi Domini super iustos, quibus adeo perfecte providet, quod omnia cooperantur eis in bonum. In quibus etiam angelus quandoque tam fortem facit impressionem seu dispositionem, quod manet ad tempus notabile : ut dum aliquis semel multum devote orat, per plures dies remanet inde devotior. Sicque angelus quamvis non semper sit praesens, potest semper custodire. Et quamvis angelus sciret sibi commissum esse praescitum, attamen posset eum a multis malis retrahere, et ad quaedam bona inducere.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in prima parte Summae, quaestione centesima tertiadecima. Ubi et addit :

Quamvis angelus interdum derelinquat hominem loco, non tamen effectu custodiae. Nam et in caelo exsistens, quid circa hominem agatur agnoscit ; nec indiget mora temporis ad motum localem, sed statim potest adesse.

 

Denique Petrus :

Duplex est (inquit) custodia angelorum. Una generalis totius alicuius communitatis : et haec aliquando deserit communitatem. Unde dicitur, quod Michael, qui fuit Synagogae praepositus, factus est Ecclesiae princeps : secutus est enim Ecclesiam primitivam ex Iudaeis in quibus remanserat fides patrum. Alia est custodia specialis personae cuiuslibet : quae non deserit simpliciter, etc., ut supra.

Haec Petrus.

 

Porro Richardus :

Quidam (ait) dixerunt, quod angelus interdum deserit custoditum, dum scilicet se videt circa illum non posse proficere, quemadmodum medicus deserit aegrum de cuius curatione desperat : sicut et angelus malus, cum ita perfecte ab homine victus est, quod se putat non amplius posse illi nocere, recedit et omittit eum impugnare.

Alia est opinio probabilior atque communior, quod nunquam in toto deserit hominem custodia angeli sui, quia semper potest ei prodesse in aliquo : quod non potest medicus in quolibet aegro. Angelus quoque malus, nisi sit ita perfecte victus ab homine, quod aestimat se non posse illum retrahere ab aliquo bono, non totaliter recedit ab eo. His alludit quod in libro de Deo Socratis Apuleius asserit : Hic quera dico (videlicet angelus custos) prorsus custoditor, singularis praefectus, domesticus speculator, proprius curator, intimus cognitor, assiduus observator, individuus arbiter, inseparabilis testis, improbator malorum, approbator bonorum.

Haec Richardus.

 

Insuper Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, sequitur primam illam quam narrat Richardus opinionem :

Puto, inquiens, quod cum aliquis adeo fuerit purificatus atque purgatus, quod iam ascendit ad statum Thronorum, et habet prudentiam spiritus oculatam ante et retro, instar animalium Apocalypsis et Ezechielis ; quae, inquam, prudentia se habeat ad modum ancillae ostiariae, nullum penitus motum illicitum permittentis intrare, sed dicentis, Pepigi foedus cura oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine : tunc habet in tali statu plenam victoriam de diabolo, tuncque verum est quod diabolus eum desinit infestare.

Haec Antisiodorensis.

 

Sed cum dicat Scriptura, Iustus septies cadit in die ; itemque, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus ; et rursus, In multis offendimus omnes : non videtur quod diabolus in toto recedat ab aliquo, praesertim cum mens humana ad distractiones sit prona, nec immobilitata in cogitationibus bonis, potissime cum et sanctus fateatur Bernardus : Puto quod qui clausit caelum oratione, non clausit animum a cogitatione, id est Elias, qui utique fuit vir excellenter heroicus. Imo et beatissimi Apostoli,quamvis recepta plenitudine Spiritus Sancti non peccaverunt deinceps mortaliter, attamen venialiter peccaverunt, sicut et gloriosus princeps eorum in Antiochia iudaizando, ita quod Paulo teste, reprehensibilis erat. Hinc non apparet quod aliquis viatorum in hac vita sit talis, quod diabolus desperet se posse aliquid in ipso lucrari. Unde et beatissimo Martino adstitit in extremis. Propter quod loquitur Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Usque in quem finem ? Quousque finias vitam. Attamen interdum ad horam fugit diabolus : sicut in Vitas patrum legitur de duobus praeelectis iuvenibus eremitis, quorum uni non audebat appropinquare diabolus, quia ad quemlibet versum Psalmorum exivit flamma ignis in caelum ex ore ipsius.

Dicit etiam Augustinus : In infinitum ferventior est angelus bonus ad custodiendum, quam angelus malus ad obsistendum. Quo declaratur, quod angelus custos non recedit in toto.

 

At vero Alexander concordat :

Multiplex (dicens) est effectus angeli custodientis circa animam hominis custoditi. Unus est quoad potentiam speculativam, videlicet illuminare eamdem quoad quaedam occulta : et quoad istum effectum, angelus interdum recedit, sicque recessit a Zacharia, quia non semper tangit neque illuminat corda Prophetarum. Alius effectus eius est quoad vim motivam. Et iste est quadruplex, utpote : profici in bonum gratiae, non labi in malum culpae, a malo resurgere, non in tantum malum nec toties cadere ut caderet homo sine custodia illa. Et aliquem horum actuum, praecipue quartum, angelus usque in finem exercet circa custoditum.

Nec obstat quod loquitur Augustinus : Angelos sanctos repellimus, dum eorum consilio non acquiescimus, et videntes se operam perdere, dicunt, Relinquamus eum ; et quod ait Hieronymus : Infructuosa est anima quae non habet Deum hospitem neque praesidium angelorum ; itemque, Quotiescumque humana fragilitas suae relinquitur imbecillitati, Dei et angelorum auxilium ab ea recedit. Recedunt enim quoad aliquem effectum.

Haec Alexander.

 

Praeterea Bonaventura diffuse hic scribit :

Communiter, inquiens, a doctoribus tenetur, quod angelus non relinquit obstinatos omnino quamdiu sunt viatores. Non tamen custodit eos tam diligenter ut iustos aut mediocriter malos : ideo dicitur eos quodam modo deserere.

 

Hoc autem potest diversimode explicari. Nam custodiri hominem ab angelo, dupliciter potest intelligi, puta, secundum habitum, et secundum actum. Dixeruntque aliqui, quod angelus deserit obstinatum, quantum ad actum custodiendi, non quantum ad habitum : quia paratus est subvenire, si viderit illum se ad viam veritatis disponere. Sed istud non sufficit, quoniam nemo est ita obstinatus, quin angelus possit ei aliquod custodise beneficium impertiri.

Hinc alii dicunt, quod duplex est angelicae custodiae actus : unus respectu corporis, consistens in repulsione hostis, ne opprimat corpora ; alter respectu animae, ne hostis pervertat eam. Efficacia primi actus consistit in angelo ; efficacia vero actus secundi, non solum in angelo sed et in nobis consistit. Quantum ad primum actum, angelus hominem non relinquit usque ad mortem, quia non sinit eum a diabolo opprimi aut occidi, nisi aliud exigat aequitas divini iudicii. Sed quantum ad actum secundum, cum actus illius efficacia sit non solum in angelo, sed et partim in nobis, subtrahit custodiae suae beneficium ab his circa quos videt se frustra exerceri. Verumtamen, quum custodia angelica magis respiciat animam quam corpus, non apparet probabile quod angelus omnem actum custodiae subtrahat respectu animae.

Hinc alii verius dicunt, quod effectus angelicae custodiae est tam respect boni acquirendi aut conservandi, quam respectu mali devitandi aut minuendi. Et quantum ad istum actum respectu mali, angelus bonus non deserit hominem obstinatum : imo semper pro posse retrahit eum, ne ruat in peius. Quantum autem ad actum respectu boni, deserit obstinatos, nec Antichristum custodiet.

Haec Bonaventura.

 

Postremo Parisiensis secunda parte de Universo super his tractans diffuse :

Quoniam, ait, hucusque pervenit investigatio ista, ut dixerim quosdam ex beatissimis istis spiritibus esse rectores inferiorum rerumque humanarum, ostendam tibi qualiter patuit istud. Et dico, quod primo per Hebraeorum Prophetas, in quorum uno, puta Daniele, fit mentio de principe Persarum, et principe Graecorum, et Michaele, qui insinuatur ibi princeps exsistere Iudaeorum. Plato autem et omnes Platonici ex eius doctrina senserunt, quod beatis spiritibus credita sit cura et gubernatio generis humani. Plebs quoque Christianorum ex verbis legislatoris sui hoc tenet, dicentis : Angeli eorum, etc.

Quod et rationabiliter potest probari. Naturalis namque pietas atque dilectio est inter homines mutua, naturalis etiam amor honestatis compositionisque vitae, per quem unusquisque paterfamilias ad hoc tendit, ut componantur mores, et decoretur vita familiae suae. In forinsecos quoque ostendit hanc pietatem et caritatem, commonens eos atque corripiens pro peccatis. Quanto plus in sanctis angelis est pietas haec et ista dilectio ? Utique tanto plus, quanto in donis naturae ac gratiae sunt nobiliores. Si ergo natura humana non sustinet homines bonos in praesenti miseria a gubernatione et correptione hominum abstinere : quanto magis illa nobilissima angelorum natura ac copiosissima gratia, ferventissima caritas ac intima pietas, non sinet angelos abstinere a communicatione consilii atque auxilii in creaturas rationales, quas vident assidue crudelissimorum ac fallacissimorum daemonum dentes incidere ? Amplius, sicut hominibus dantur homines rectores et custodes contra visibiles hostes, ita ad divinae providentiae spectat perfectionem, ut contra invisibiles inimicos invisibilibus custodibus angelis sanctissimis muniantur : praesertim cum homines defectuosi, mortales, non sufficiant hominibus fragilibus sibi similibus pro custodia atque regimine, nec valeant sibi commissis ubique adesse, imo calliditatibus, violentiis ac viribus invisibilium hostium nequaquam sua virtute valeant reluctari aut praevalere.

 

Cumque bella et clades, persecutiones, damna, aegritudines et mortes hominum, ex occultis et iustissimis Dei iudiciis propter innumerabiles hominum utilitates in hoc mundo contingunt, non est angelorum negligentiis imputandum, quod nunc una gens, nunc alia, datur in pestem et gladium. Quemadmodum enim ex iustissimo Dei iudicio exercitus Aegyptiorum in mari Rubro submersus est, et totum genus humanum universali diluvio, octo exceptis, exstinctum est ; ita in multitudine hominum aut paucitate, et plerumque in uno homine, accidit, ex causis et utilitatibus quas novit solus inspector omnium et curator altissimus. Nec angeli constituti sunt hominum custodes, ut iustis Dei resistant iudiciis. Stultus ergo sermo est dicentium: Quare princeps seu custos angelicus permisit urbem aut gentem aut hominem illum sic destrui, aut iustum tam iniuste occidi ? Eadem ratione angeli non semper resistunt saevientibus in innocentes, nisi in tantum ut non pro voto saeviant. Et quoniam mors iustorum, praesertim pro fide atque iustitia tolerala, tam pretiosa et meritoria est coram Deo, constat quod Deus supergloriosus ac angeli etiam illos custodiunt et defendunt quos permittunt occidi.

 

Verum circa haec obici potest, quia si angelorum officium est homines informare, et ad Dei cultum inducere, cur tot nations et regna in impiissimos errores cadere et manere perpessi sint et nuncusque permittant ? Cumque officium custodiendi instruendique homines iniunctum sit eis non nisi propter Dei gloriam et honorem, hominumque salutem, cur tantas contumelias Creatoris et tantas hominum pernicies et spirituales strages ac clades non impediant nec avertant ? Nempe cum tam grandis sit eorum sapientia ac potestas, nequaquam contra eas stare valerent imbecillitas hominum atque fatuitas, si ipsi contra haec mala impenderent quidquid possent.

Sed ad haec solutio est, quia iusto Dei iudicio accidunt ista, cum gentes exhibeant se ipsas indociles ; neque cogendae sunt, nec solo terrore inducendae ad fidem. Et sicut per Osee prophetam locutus est Deus, Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te ne sacerdotio fungaris mihi ; sic et in novo legitur Testamento, quod Apostolum et suos coadiutores non permisit Spiritus Sanctus praedicare ad tempus in Asia. Quid igitur mirum, si et angelos sanctos non sinat Creator impiissimis revelare salubria et secreta, praesertim cum et Dominus ipse in Evangelio praedicatoribus suis praecipiat, Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargere ante porcos : evidenter ostendens sacram doctrinam non esse communicandam caninis hominibus aut porcinis, utpote, his qui sacris oblatrant doctoribus, eosque dentibus, id est verbis maledictis, persequuntur, vel his quibus sola spurcitia vitiorum sapit. Denique tanta est in quibusdam nationibus horribilitas, abominabilitas ac faeculentia vitiorum, quod angeli sancti eorum cohabitationem abominantur ac horrent. Unde et dixisse interdum leguntur : Transeamus ex his sedibus.

 

Praeterea de angelorum custodiis dico, quod sicut civitatibus adhibentur custodes contra incendia, et paedagogi pueris contra ruinas, nutrices quoque infantibus contra aquam et ignem ac porcos, et medici aegris ad curandum et visitandum ; his quatuor modis angeli sancti impendunt custodiam hominibus, praesertim electis. Quibus dormientibus, excubant tanquam fidelissimi vigiles, et etiam contra corporalia nocumenta protegunt illos ; maxime autem solliciti sunt a vitiorum atque libidinum incendio refrigerare et eruere eos. Ad instar quoque paedagogi dirigunt sibi commissos, ne offendant, scandalizentur, laedantur. Similiter tanquam nutrices spiritualiler alunt creditos suae custodiae, illustrando, hortando, et a spiritualibus ac corporalibus aquae ac ignis periculis eruunt ; atque ut piissimi medici spiritualiter et corporaliter sanant dispositive.

 

Postremo sancti et sapientissimi angeli isti custodes nostri omnia iuxta Dei propositum exsequentes, eiusque beneplacito omnia operantes, interdum quosdam puniunt peccatores, et deteriores illis non puniunt : eo quod deteriores iusto Dei iudicio reservantur aeternis suppliciis: alii tanquam minus rei, per temporales adversitales ac poenas pie et paternaliter castigantur ac reducuntur.

Haec Guillelmus.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An angeli doleant de malis culpae ac poenae, praesertim damnationis aeternae, eorum quos custodiunt ; et an ex illorum perditione minuatur gaudium angelorum : et hoc est quaerere, an gaudium custodientium angelorum augeatur.

 

In hac quaestione tria tanguntur.

Primum est, an angeli doleant de vitiis custoditorum ;

secundum, an de damnatione ipsorum ;

tertium, an augeatur angelorum iucunditas ex salvatione commissorum.

 

Videtur quod doleant de malis culpae illorum.

Primo, quoniam sicut ardentissime diligunt Deum, ita vehementissime cupiunt cultum et honorificentiam eius, maxime quoque de contumeliis, offensis iniuriisque tristantur ipsius.

Secundo, Deus ipse in Genesi legitur dolore cordis tactus intrinsecus propter flagitia hominum : ergo et angeli sancti inde cordialiter dolent, suum in hoc creatorem sequentes.

Tertio, angeli sancti omni pietate et caritate abundant : ergo vehementissime pereuntibus condolent, et ex dileclione, de tantis eorum malis tristantur. Ad quod allegari potest et illud Isaiae : Angeli pacis amare flebunt.

Quarto, angeli sancti cooperante hominibus ad salulem : ergo de eorum salvatione laetantur, praesertim cum Dominus protestetur, Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, etc. Cumque diversae causae pariant diversos effectus, sequitur econtrario, quod ex custoditorum damnatione gaudium angelorum diminuatur : ergo et inde tristantur.

 

Ad haec Bonaventura respondet :

De hoc, an angeli doleant seu detrimentum incurrant ex hominum damnatione ac malis, diversi diversa sunt opinati. Quidam enim dixerunt, quod quamvis non incurrant inde gloriae detrimentum, concipiunt tamen misericordiae compassionisve gemitum : quamvis enim ex sublimitate gloriae immortales et impassibiles asserantur, non tamen sunt incompassibiles. Et istud accipiunt ex quibusdam S. Bernardi verbis, qui videtur id dicere. Sed non apparet probabile, quod aliquis vere condoleat, nec doleat, cum condolere sit cum alio dolere. Nec verisimile est, quod angeli aliqua pietate aut misericordia fleclantur ad reprobos, cum maxime zelentur iustitiam, gloriamque divinam, utpote constitue in perfecto statu iustitiae, atque divinae iustitiae conformati. Propter quod in homilia de Lazaro et divite ait Gregorius : Iustorum animae quamvis suae bonitate naturae misericordiam habeant, tamen auctoris sui iustitiae iam unitae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.

 

Hinc alii dicunt, quod angeli custodientes, ex eorum quos custodiunt damnatione nec gemitum habent, propter plenitudinem gaudii sui, quod admixtionem non admiltit contrarii ; nec gloriae detrimentum incurrunt, propter stabilitatem immobilem boni adepti : nil enim habent boni quod possint amittere, nec ex parte meriti, nec ex parte praemii, cum sint in gloria atque iustitia confirmati.

Unde quod asserit Origenes, angelos in iudicium adduci seu trahi propter homines pereuntes, intelligendum est quod adducuntur in testimonium contra iniquos qui eorum monitis acquiescere noluerunt. Illud quoque, Angeli pacis amare flebunt, intelligitur non quoad veritatem fletus, sed quantum ad similitudinem operis, seu quantum ad aliquam conformitatem in signo vel effectu exteriori, quemadmodum Deus fertur tactus dolore cordis intrinsecus.

Et si obiciatur, quod desiderium angeli custodis frustratur in pereunte : ergo inde tristatur. Dicendum, quod desiderium desiderantis frustratur, quando id quod absolute et in omnem eventum appetiit, non impletur. Angeli autem ita non appetunt custoditorum salutem, sed cum moderamine isto, si debite obedierint atque adhaeserint Deo, et si sint praedestinati ab eo. Imo quos sciunt esse praescitos, volunt absoluta voluntate damnari. Nihilo minus quantum in se est, vellent eos salvari, faci un tque pro illorum salute quod in ipsis est : sicut et Deus vult illos damnari voluntate absoluta et consequente, licet velit eos salvari quantum in ipso est, et voluntate antecedente.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Alexander, et addit :

Quamvis angelo reveletur damnatio hominis sibi commissi, non tamen quantitas damnationis illius, quoniam haec est de secretissimis Dei. Ideo angelus nescit quantum proficiet circa illum, quantum ad hoc quod minor sit eius damnatio.

 

Denique Thomas :

Angeli, inquit, cum sint in divinae voluntatis contemplatione continua, cui perfectissime conformantur, nihil potest esse contra voluntatem eorum, sicut nec contra Dei voluntatem. Potest tamen aliquid esse praeter voluntatem ipsorum ; sed hoc ipsum, in quantum est permissum a Deo, volitum est ab ipsis sicut a Deo. Ideo nihil potest accidere de quo doleant, sicut nec de quo doleat Deus. Hinc simpliciter est dicendum, quod neque de hominum culpis nec damnatione tristantur ; sed utrobique laetantur de divina iustitia, et iusta eius permissione, ac debita pravorum punitione.

Quod autem in Isaia habetur, Angeli pacis amare flebunt, ad litteram dictum est de nuntiis Ezechiae, quos misit ad quaerendam ab Assyriis pacem : qui nuntii fleverunt amare, auditis blasphemiis Rabsacis. Allegorice vero exponitur de Apostolis in Glossa. Si vero ad angelos referatur, intelligendus est dolor metaphorice, sicut in Scripturis attribuitur Deo ira, furor et dolor.

Haec Thomas in Scripto.

 

In idem redit quod scribit in Summa, parte prima, quaestione centesima tertiadecima :

Dolor (inquiens) et tristitia sunt de his quae voluntati contrariantur, ut loquitur Augustinus. Nihil autem contingit in mundo quod contrarietur voluntati Beatorum : quia eorum voluntas omnino adhaeret ordini divinae iustitiae ; nihil autem in saeculo accidit nisi Dei iustitia agente aut permittente. Hinc absolute loquendo, nihil fit in mundo contra voluntatem Beatorum. Ut enim tertio dicitur Ethicorum, id simpliciter voluntarium dicitur, quod quis vult in particulari, consideratis omnibus quae circumstant, quamvis in universali consideratum non esset voluntarium : quemadmodum nauta absolute non vult mercium proiectionem in mare, sed imminentis submersionis periculo : propter quod, hoc est magis voluntarium quam involuntarium, ut dicitur ibi. Conformiter angeli culpas et poenas hominum non volunt, absolute loquendo : nihilo minus volunt circa hoc servari ordinem divinae iustitiae, qua Deus iusto iudicio permittit quosdam peccare ac debite punit.

Haec Thomas in Summa.

 

Insuper de hoc, an gaudium custodientium angelorum minuatur aut crescat, etc., ait in Scripto :

Gaudium angelorum non minuitur ex damnatione sibi deputatorum, quoniam numerus electorum minorari non valet. Gaudent quoque de bonis suis operibus quae custodiendo egerunt, quamvis custoditus damnetur.

Haec Thomas ibidem.

 

Hinc Bonaventura disseruit :

Ex salvatione hominum crescit accidentale praemium angelorum ; non tamen sequitur ex hoc, quod ex damnatione hominum incurrant detrimentum aut damnum gloriae praehabitae. Si autem sit detrimentum respectu rei habendae, hoc solum est quando ex impedimento remanet indigentia aliqua et imperfectio in eo qui impeditur. Et ita non est in proposito : quoniam quantumcumque ille qui custoditur, damnetur, nihilo minus tamen angelus salvum habet praemium suum quantum ad gaudium quod habet in Deo, et quantum ad gaudium quod habet in se ipso seu de proprio bono (gaudebit quippe de bonis operibus quae fecit circa eum quem custodivit), et item quantum ad gaudium quod habet in altero, quoniam uno cadente, alter accipit eius coronam : hinc quamvis ruina angelica non reparatur ex illo quem custodit, reparabitur tamen ex alio. Quamvis ergo propter culpam illius custoditi patiatur hoc impedimentum, quod de ipso non gaudeat, aliunde tamen tantumdem gaudebit.

 

Praeterea, sicut duplex est finis artificis, unus in se, alter in alio (ut patet de rhetore, cuius finis in se, est loqui ornate ; alteri vero persuadere, est finis eius in alio) ; sic et accidentale praemium angeli duplex est : unum quo gaudet de operibus bonis quae fecit, aliud quo gaudet de salute eius quem custodivit. Et quemadmodum artifex, si habeat finem primum careatque secundo, nihilo minus perfecte habere dicitur methodum, si ex contingentibus nihil omisit ; sic angelus qui fideliter custodivit sibi commissum ex propria culpa damnatum, perfectum habet meritum et praemium, dum de bonis operibus suis gloriatur.

Haec Bonaventura

 

Circa haec scribit Albertus :

In angelis non sunt gaudium et tristitia prout sunt passiones sensitivam animae partem respicientes ; est tamen in eis gaudium intellectuale, bonae actioni annexum : quod ut super decimum Ethicorum fassus est Michael Ephesius, est uniuscuiusque naturae diffusio et refloritio in operatione proprii et connaturalis habitus. Et hoc gaudium angelorum est diffusio naturae angelicse in operatione quse sibi est propria secundum theophaniam et illuminationem descendentem a Deo in angelos : ideo gaudere dicuntur in conversionibus peccatorum profectibusque bonorum, quoniam hoc per illuminationes descendit in illos. Nec sequitur, Accidit eis tale gaudium, ergo et tristitia opposita, eo quod opposita habent fieri circa idem : quia ut dicitur decimo Ethicorum, tale gaudium talisque delectatio non habent contrarium, quamvis gaudium et delectatio ut sunt passiones, contrariant habent tristitiam.

 

Insuper dico, quod angelus praescitum custodiens, vult eum salvari, quia Deus vult eum hoc velle : sicque in hoc se conformat voluntati divinae. Verumtamen sciens finalem praesciti voluntatem esse ad peccatum vertendam, et quod Deus per ultimatam sententiam decrevit eum damnare, se in hoc Deo conformat. Non enim ista sunt opposita, aliquem velle salvari in quantum suae curae atque custodiae est commissus, et eumdem velle damnari propter finalem sententiam divinam et finalem illius impoenitentiam.

 

Amplius, in angelis ac Beatis praemium substantiale non crescit neque decrescit. Praemium autem eorum accidentale, est gaudere de multis bonis operibus quae quis fecit, et de multorum beatitudine quos convertit ac custodivit : et meritum praemii huius in quibusdam crescit quotidie et decrescit. Nempe quo plura bona fecit in custodiendo angelus sive homo, et quo plures convertit, eo in pluribus exsultabit ; et quo egit pauciora, eo in paucioribus congaudebit. Et ita non est inconveniens dicere, quod crescat in angelis ex custodia meritum accidentaleque praemium.

Haec Albertus.

 

Concordat Uldaricus.

 

Ad obiecta ex dictis patet solutio. Quod enim in angelis non sunt dolor aut poenalis affectio, est ex sublimitate status ac felicitatis eorum. Detestantur quoque, horrent et aspernantur peccata in quantum peccata : tamen in quantum sunt poenae, id est de merito praecedentis culpae a Deo iuste permissa, sic et ipsi sustinent ea sicut et Deus.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur, An inter angelos sanctos sint pugna atque discordia.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam inter eos est summa pax, caritas et concordia, sicut vera et plena requirit beatitudo, iuxta illud : Qui posuit fines tuos pacem.

Secundo, inter angelos est tranquillissima praelatio, et in omni causa concordant in Deo.

 

In contrarium est quod Danieli angelus sanctus testatur : Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Itemque, Quatuor venti caeli pugnabant. Per quos, secundum Glossam, designantur quatuor angelicae potestates, quatuor principalibus regnis praelatae.

 

Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo :

Ieremias prophetaverat populum Israel a Babylonica captivitate liberandum mox septuaginta annis completis. Quos Daniel sciens impletos, oravit pro liberatione populi sui. Cui angelus dixit tempus esse impletum, orationemque eius esse exaudiendam ; et addidit : Princeps Persarum (id est angelus ille de ordine Principatus, ut dicitur, praesidens regno Persarum) restitit mihi. Sicque videtur inter angelos illos sanctos fuisse discordia. Ad quod dicimus, quod nihil aliud fuit illa resistentia nisi quod angelus Persarum revelavit angelo Danielis,cum esset eo superior, aliquid esse sibi revelatum quod non angelo loquenti ad Danielem : revelavit, inquam, ei ipsum velle contrarium ejus quod Deus volebat ; et ille acquievit, voluntatemque suam divinae supposuit voluntati. Voluit autem princeps Persarum nondum liberari Iudaeos, ut cessaret odium Persarum adversus eos, quos ipsi per se fuerant aliquando persecuti. Et forte ipse erat Archangelus, et ei revelaverat Deus Iudaeos nondum plene purgatos : quod tamen non revelaverat angelo Danielis, qui erat de simplicibus angelis.

Haec Antisiodorensis.

 

Cuius responsio est obscura, et continens quaedam incerta, videlicet, quod angelus Danieli apparens et loquens, fuit de simplicibus angelis, cum in libro Danielis legatur Gabriel exstitisse, iuxta illud in Daniele : Ecce vir Gabriel stetit coram me, etc.

 

Porro Thomas planius pleniusque respondens :

Verba (inquit) haec Danielis, ex quibus tota haec difficultas exorta est, a Sanctis diversimode exponuntur. Hieronymus namque ait, quod princeps ille Persarum resistens liberationi Israeliticae plebis, fuit angelus malus, Persis praelatus : quemadmodum enim unicuique homini datur ad exercitium unus angelus bonus et alter malus, sic singulis gentibus duo angeli praeponuntur, unus bonus, alter malus. Sed in hoc non est dubitatio minor. Constat enim, quod angelus loquens Danieli, exstitit bonus. Quomodo ergo tot diebus efficaciter ei restitisset angelus malus, nisi causam baberet iustam ? Quam si habuisset, etiam possibile fuit multo plus resistentiam illam fieri per angelum bonum. Ideo cum B. Gregorio est dicendum, quod uterque angelus fuit bonus : quod etiam magis consonat litterae, quae in eadem locutionis serie principem Persarum nominat, et Michaelem principem Iudaeorum, quem constat esse angelum sanctum.

 

Haec autem pugna secundum Gregorium ita est intelligenda. Cum Dei iudicia sint abyssus multa, profunditatem iudiciorum eius angeli sancti comprehendere nequeunt : ideo quid unicuique genti aut homini debeatur secundum dispositionem divinam, non semper intelligunt, nisi eis desuper reveletur. In diversis vero gentibus merita inveniuntur diversa, secundum quorum diversitatem videtur quod una gens debeat alteri esse subiecta, vel ab eius dominio liberari. Sicque in Iudaeis tunc fuit : quoniam Danielis oratio, quantum in se erat, liberationem populi Israel merebatur; sed peccata plebis illius, et item utilitas quam faciebat in regno Persarum, quia per eam notitia veri Dei diffundebatur in regno Persarum, erant in contrarium. Cumque unusquisque angelus secundum suum officium, ad divinae sapientiae examen referebat merita sibi subditorum, ideo contrariorum relatio meritorum per diversos angelos facta, divinam sententiam praestolantes, pugna angelorum vocatur : quorum concordatio est in perceptione divinae sententiae seu illuminationis supernae, per quam de divina voluntate docentur. Hoc quippe concorditer volunt, quod percipiunt Deum velle. Unde dicitur in Iob : Deus facit concordiam in sublimibus suis. Diversitas autem opinionum non repugnat amicitiae neque concordiae, sed solum diversitas voluntatum. Hinc talis pugna, quse est secundum iudicia ex diversis meritis sumpta, non obstat unitati caritatis, cum voluntas eorum sit una, ut scilicet divina providentia expleatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Quocirca pensandum, quod B. Hieronymus verba illa Danielis valde humiliter ac sobrie exponit sine assertione incauta. Unde et Thomas in parte prima Summae, quaestione centesima tertiadecima, expositionem Hieronymi non improbat : Hieronymus, inquiens, principem regni Persarum dicit fuisse angelum qui se opposuit liberationi Iudaeorum, pro quibus Daniel orabat, Gabriele preces eius Deo praesentante. Haec vero resistentia ita poterat fieri, quod princeps aliquis daemonum Iudaeos in Persidem ductos ad peccatum induxerat, per quod impedimentum fiebat exauditionis orationum Danielis. Secundum Gregorium vero septimodecimo Moralium, princeps ille Persarum fuit angelus bonus, etc, ut supra.

Haec Thomas in Summa.

 

At vero Petrus :

Inter bonos angelos, ait, nunquam est repugnantia neque discordia proprie sumpta : attamen secundum considerationes diversas potest esse inter eos diversa apprehensio de eodem, non tamen contraria definitio seu determinatio. Diversitas autem illa inter angelos diversarum provinciarum ex tribus contingit. Primum est ignorantia sententiae divini iudicii. Secundum est diversitas et quasi contrarietas meritorum. Tertium est consultatio angelorum super hac varietate, et praestolatio divinae sententiae, etc., ut supra in Thoma.

 

Richardus quoque :

Omnes (asserit) creaturae a primo procedunt principio, et quanto plus distant ab eo, tanto magis distant inter se, et quo amplius ei propinquant, tanto plus inter se uniuntur. Propter quod quinto de Divinis nominibus capitulo, S. Dionysius egressionem creaturarum a Deo comparat exitui linearum a centra, quia quo lineae plus elongantur a centra, tanto plus distant ab invicem, et illae partes quae centro sunt propinquiores, sunt propinquiores inter se, et ubi iunguntur centra, iunguntur inter se. Cumque angeli sancti sint Deo beatifice et immediate coniuncti, sunt et inter se perfectissime per amorem uniti : quod non esset, si inter se haberent discordiam. Pugna ergo eorum non nisi metaphorice dicitur pugna, etc., ut supra.

Haec Richardus.

 

Concordat Albertus :

Non est, inquiens, inter angelos ex custodia contradictio, nec praelium. Non enim haec contradicunt : populum esse liberandum propter preces Prophetarum, et non esse adhuc liberandum, eo quod nondum satis sit castigatus. Hinc super illud beati Iob, Qui facit concordiam in sublimibus suis, ait Gregorius : Sublimes spiritus gentibus principantes, nequaquam pro agentibus iniusta decertant, sed eorum facta iuste iudicantes examinant ; cumque uniuscuiusque gentis culpa aut iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus obtinuisse in certamine aut non obtinuisse perhibetur : quorum tamen omnium una Victoria est, sui super se opificis summa voluntas, quam dum super se semper adspiciunt, quod obtinere nequeunt, nunquam volant. Recte ergo dicitur, quod angeli sancti contra se veniunt, quando subiectarum sibi gentium merita contradicunt.

Haec Albertus in secunda parte Summae.

 

Idem libro de IV Coaequaevis.

 

Udalricus demum :

Ex carentia (inquit) iudiciorum Dei, videntur interdum angeli discordare. Circa quod dicimus, quod voluntates angelorum possunt materialiter discordare, puta in volito, non autem formaliter, id est in ratione volitorum ; quoniam omnes volunt quod iustum est, et quod Deo placere cognoscunt.

Liberatio vero Iudaeorum de captivitate, iusta fuit, propter promissionem qua Deus per Ieremiam promisit eos septuaginta annis elapsis redimere, et propter sanctorum, praesertim Danielis, preces et merita. Propter quod in Zacharia angelus interpellans pro Israël dixit : Iste septuagesimus annus est. Alia ratione iustum fuit ut diutius captivi manerent, propter peccata eorum in ipsa captivitate commissa, praecipue quoniam alienigenas duxerunt uxores : a quibus uxoribus et peccatis nondum fuerunt separati neque purgati ; sed post reditum factum est hoc in Iudaea, ut patet in Esdra.

Haec Udalricus.

 

Qui etiam scribit hic : Hieronymus dicit angelos de quibus dicitur in Daniele, fuisse principes malos : de quibus ad Corinthios Apostolus, Sapientiam loquimur non principum saeculi huius. Sed hoc est contra id quod sequitur ibi, quod ipse princeps venit propter orationem Danielis, et Daniel vocat eum dominum, et confortavit Danielem.

Circa haec verba Udalrici dico, quod Hieronymus super Danielem, per principem Persarum principemque Graecorum, intelligit spiritus malos ; spiritum vero qui venit ad Danielem, et eum confortavit, docuit et erexit, intelligit spiritual bonum, ut patet in eius commentario super Danielem.

 

Responsio demum Alexandri consonat Thomae, et tota sententialiter continetur in praeinductis.

 

 

QUAESTIO VI

 

Sexto quaeritur de profectu angelorum sanctorum in cognitione, An scilicet ministrando, custodiendo, ac iuxta Dei imperium extrinsecus operando, proficiant in Dei cognitione essentialive praemio, aut saltem in aliarum notitia rerum ; praesertim an mysterium Incarnationis per Ecclesiam didicerint.

 

Videtur quod in Dei contemplatione et praemio essentiali proficiant. Omnis namque actio ex caritate procedens, est meritoria vitae aeternae ; sed angeli in caritate perfecti sunt : ergo ministrando ex ea maxime promerentur.

Rursus, cum Deus sit liberalissimus praemiator, nequaquam illa assidua angelorum obsequia promptissima caritate ac profundissima humililate atque ingenti reverentia sibi et suis ministris exhibita, deserit irremunerata.

Insuper, supra ostensum est, quod angeli sancti mutua locutione et illuminatione cognoscunt quaedam de novo. Quod vero mysterium Incarnationis ex Apostolorum praedicatione didicerint, videtur ex verbis Apostoli ad Ephesios : Ut innotescat, inquit, Principatibus et Potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.

 

Circa haec loquitur Thomas :

Secundum Philosophum, motus et operatio differunt. Operatio namque est actus perfecti : ut lucere actus est lucidi, et intelligere actus est intellectus iam actuali. Motus autem actus est imperfecti in perfectionem tendentis. Ideo quod est in ultima sua perfectione, habet operationem sine motu, ut Deus ; quod vero distat ab ultima sua perfectione, habet operationem motui iunctam. Cumque proficere in beatitudine sit quidam motus naturae tendentis in perfectionem, ideo quandocumque angelus aut homo ponitur in ultima sua perfectione, operatio eius non est meritoria neque proficiens.

Verum de hoc, quando scilicet angelus sit in sua ultima perfectione, sunt duae opiniones : una quam Magister approbat, utpote quod hoc erit in die iudicii ; alia quae etiam in littera tangitur, quod hoc fuit in prima ipsorum ad Deum conversione et confirmatione. Et haec probabilior mihi videtur : tum quoniam ultima perfectio rei est in termino suae viae, terminus vero viae angelorum fuit confirmatio eorumdem (non enim nunc viatores dicuntur, nisi forte secundum quid, in quantum circa viatores operantur) ; tum quoniam idem iudicium est de hominibus post mortem, et de angelis post confirmationem seu lapsum : homini autem statim post mortem ultima sua perfectio confertur, nisi forte aliquid purgandum repugnet. Et ideo dicimus, quod angeli statim in confirmatione ultimam perfectionem beatitudinis consecuti sunt, nec postmodum in visione Dei proficiunt.

Haec Thomas.

 

Quaestiones de profectu scientiae angelorum ex mutua locutione et illuminatione pertranseo, quia praehabitae sunt.

 

De ultima vero parte quaesiti respondet Thomas :

De hoc videtur controversia esse inter SS. Dionysium et Augustinum, et Hieronymum. Hieronymus enim ponit duo. Unum est, ante Incarnationem angelos mysterium humanitatis Christ ignorasse : et quoad hoc videtur ei obviare Augustinus, dicendo quod a saeculis, id est a mundi exordio, hoc noverunt. Secundum est, quod angeli hoc mysterium per homines didicerunt : et quantum ad hoc videtur ei B. Dionysius obviare, protestans homines per angelos inde instructos, secundum ordinem divinae sapientiae immobiliter constitutum, quo inferiores per superiores divinitus illustrantur.

 

Ut autem sciatur qualiter quodlibet horum possit verificari, pensandum quantum ad primum, quod Incarnationis mysterium dupliciter potest considerari. Primo quantum ad substantiam facti : et sic a principio mundi omnes angeli id noverunt futurum, scilicet, incarnationem, passionem, resurrectionem, etc. Secundo, quantum ad conditiones factum circumstantes, ut quod sub tali praeside illaque hora Christus esset passurus : et hoc a principio non sciverunt. Sic etiam differunt Propheta et Evangelista : quia Propheta praenuntiavit substantiam facti, Evangelista etiam recitat modum et circumstantias rei. Quantum ad secundum, notandum quod angeli dupliciter sumunt notitiam rerum. Primo, per illuminationem : sicque angeli per homines nihil recipiunt, sed inferiores a superioribus illuminantur, et superiores immediate a Deo ; per quem modum multas rationes mysteriorum Ecclesiae edocentur. Secundo, per modum completionis rerum : quemadmodum futura contingenta cognoscunt dum actu complentur, per hoc quod causae eorum ad effectus determinantur, ut in eis queant agnosci. Et sic quaedam quae circa Incarnationis mysterium nesciebant, praedicantibus Apostolis, dum actu complebantur noverunt, non tamen ab Apostolis inde edocti.

Porro, ut super praetacta verba Apostoli ait Glossa, in apostolicis illis verbis, cum dicitur, Ut innotescat... per Ecclesiam, hoc complexum, per Ecclesiam, non determinat verbum hoc, innotescat, sed praecedens illud complexum, illuminare omnes : ut sit sensus, quod Apostolis erat data gratia illuminandi omnes de Ecclesia. Hieronymus tamen vult quod determinet verbum hoc, innotescat ; et tunc intelligendum est modo praedicto. Potest quoque intelligi de Ecclesia angelorum, ad quam colligenda est nostra Ecclesia, ut sit sensus : Mysterium Incarnationis fuit absconditum in Deo, ita tamen quod a saeculis innotuit principibus per Ecclesiam, id est in caelesti Ecclesia. Et hanc expositionem ponit Augustinus quinto super Genesim.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione centesima septimadecima :

Inferiores (asserit) angeli loqui superioribus possunt ; sed de divinis superiores ab inferioribus nunquam illuminantur. Quemadmodum vero inferiores angeli superioribus subduntur, sic supremi homines viatores infimis angelorum, iuxta illud : Qui minor est in regno caelorum, maior est illo, puta Ioanne Baptista ut viatore. Hinc de rebus divinis, ut de mysterio Incarnationis, angeli ab hominibus nunquam illuminantur.

Quod autem Apostolus loquitur, Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, Augustinus exponit sic : Absconditi, inquam, ut tamen innotescat Principibus et Potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Quasi dicat : Ita hoc sacramentum fuit absconditum hominibus, ut tamen caelesti Ecclesiae, quae continetur in Principibus et Potestatibus, notum esset. Potest quoque dici, quod id quod absconditum est in Deo, non tantum innotescit angelis desuper, sed etiam apparet dum expletur per homines.

Haec Thomas in Summa.

 

Idem Petrus ; et addit :

Circa Incarnationem est considerare conditiones generales ex divina providentia dependentes ; ut Christum de virgine incarnandum, passurum, etc. : et haec angeli omnes praesciverunt. Item est considerare conditiones speciales ex libero arbitrio determinatarum personarum pendentes ; ut quod incarnaretur ex Maria virgine, quod pateretur sub Pontio Pilato, traderetur a Iuda, praedicaretur a Paulo : atque ut Haymo scribit, quasdam conditionum istarum maiores angeli, per quos Incarnationis mysterium annuntiatum est, ut Gabriel, praesciverunt ; alii vero non.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, adiiciens :

In angelis respectu Dei maior est possibilitas seu potentialitas quam actualitas ; ideo inter eorum naturam et Deum, qui purus est actus, est maior distantia quam propinquitas, maiorque dissimilitudo quam similitudo. Et quamvis angeli potuerunt disponere se per suum actuale ad gloriam, non tamen se potuerunt in tantum disponere, quantum de gratia recipere potuissent : ideo quamvis eorum capacitas sit repleta per comparationem ad dispositionem quae potuit in eis esse per suum activum, non tamen per comparationem ad receptibilitatem quae est in eis per suum possibile vel passivum. Porro in anima Christi et in anima Virginis gloriosae, tantum est de gratia, quantum per suum possibile absolute recipere potuerunt, ita quod Deus in illis animabus non plus posset ponere de gratia neque de gloria.

Haec Richardus.

Cuius hoc ultimum dictum videtur parumper obscurum. Cum etenim anima Christi ac sacratissimae Virginis eiusdem sint speciei, videtur in eis aequalis esse naturalis capacitas ad gratiam et gloriam. Cumque gratia animae Ghristi et gloria animae eius multo plus transcendat gratiam et gloriam suae praestantissimae Matris, quam gratia et gloria Deiferae Virginis gratiam et gloriam cuiuscumque Sanctorum, videtur quod Deus omnipotens plus gratiae et gloriae de sua absoluta potentia possit conferre seu dare potuerit animae electissimae Virginis quam donavit, quanquam tantum ei contulerit quantum condecuit : omnia quippe in numero, mensura et pondere egit ac statuit.

 

Bonaventura quoque :

Cognitio (inquit) in angelis quaedam est a natura, quaedam a gratia. Prima est duplex. Quasdam etenim dicitur a natura, quia naturaliter est inserta, ut cognitio eorum quae sunt a prima mundi constitutione. Et quoad hanc, angeli non proficiunt neque deficiunt : nam quoad hanc, habent universales omnium species. Alia habetur per naturalem potentiam, sive sit innata, sive acquisita : et quantum ad hanc, angeli profecerunt secundum processum temporis per multiplicem experientiam et conversionem super his quae fiunt de novo. Conformiter quaedam est cognitio a gratia fixa, quaedam a gratia fluente. Quemadmodum enim in membris corporalibus ponuntur quaedam virtutes fluentes, quaedam fixae, seu vita quaedam fluens, quaedam fixa ; ita intelligendum est et in spiritualibus membris, sive angelicis spiritibus. In quibus gratia fixa, est gratia confirmationis. Et cognitio a gratia illa procedens, est visio lucis aeternae : in qua nec proficiunt angeli, nec decrescunt. Cognitio autem quae est a gratia fluente, est cognitio revelationis : quae ideo dicitur fluens, quia non semper revelat Deus mysteria, sed loco et tempore opportuno. Atque secundum banc intelligit Magister angelos profecisse in Dei cognitione, non quia Verbum viderint apertius, sed quoniam facta est eis revelatio quaedam a Verbo.

Quod vero ait Gregorius, Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident ? non est dictum per proprietatem, sed per aequivalentiam et sufficientiam : quia cognitio solius Verbi adeo sufficit angelis, ac si omnium rerum notitiam etiam in particulari haberent.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea circa praehabita asserit Alexander :

Quidam angeli cognoverunt mysterium Incarnationis a principio, non creationis, sed conditionis, cum dictum est : Fiat lux, et facta est lux. Alii vero non cognoverunt illud ex tunc, sed post plene noverunt dum fuit imptetum. Duplex quoque potest distingui cognitio, puta, in Verbo, et in genere proprio. Primo modo cognoverunt a principio, non secundo modo. Unde libro quinto super Genesim dicitur : Mysterium Incarnationis non in Deo tantum innotescit angelis, verum etiam eis in hoc mundo apparet, cum realiter manifestatur, iuxta illud Apostoli ad Timotheum : Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, assumptum est in gloria.

Haec Alexander.

 

Ad intelligentiam praedictorum conferant quae scribit Henricus sexto Quodlibeto, quaestione qua quaerit, an Christus secundum quod homo illuminet angelos :

Omnis (inquit) illuminatio procedit secundum ordinem et gradus illuminantium et illuminatorum, ita quod superiora in gradu et ordine, nata sunt inferiora illuminare, inferiora vero non illuminant superiora. Et quia, ut patet ex divini Dionysii dictis, iuxta naturalis ordinis rationem ordo supernaturalis illuminationis procedit, sciendum quod duplex est ordo rerum : et secundum hoc duplex est ordo illuminationis inferiorum a superioribus. Est enim quidam ordo rerum in esse naturae, quidam in esse gratiae. Ordo rerum in esse naturae, est secundum quem Deus Trinitas naturaliter est super omne ens, atque ab ipso universae creaturae secundum ordinem gradus naturalis procedunt, a summa creatura usque ad infimam. Ordo rerum in esse gratiae, est secundum quem Deus Trinitas super omnia bonus exsistens, donis gratiae intellectualem creaturam ad se ipsum reducit.

 

Itaque post divinam et supercaelestem hierarchiam, quae consistit in eorum ordine quae in divina constituuntur essentia, ut sunt rationes attributales et personae, ad perficiendum totius mundanae hierarchise decorem sequitur ordo creaturarum hierarchicus duplex, secundum praetactum duplicem ordinem rerum. Nempe secundum primum ordinem, hierarchia creaturarum incipit a creatura in gradu et dignitate naturae suprema, quae Lucifer creditur exstitisse. Post illum autem sequuntur ceteri secundum gradus excellentiae naturae suae. Post spiritus vero caelestes sequitur spiritus humanus. Et quia hi spiritus per dona naturae nequeunt suo creatori perfecte coniungi, idcirco est ordo secundus per gratiam, ad intellectualem creaturam per se ac specialiter pertinens, quae circulo quodam perfecto per gratiam et gloriam ad Creatorem, a quo procedit, unitive revertitur.

Estque ordo gratiae sublimior ordine naturae, et angeli sancti dominantur daemonibus, qui eis ordine naturae possunt esse sublimiores, saltem nonnulli. Nec solum hoc, sed et homines per dona gratiae et gloriae angelis etiam bonis queunt praeferri. Christus autem Deus et homo, cunctis angelis ineffabiliter est praelatus secundum naturam assumptam, non quantum ad ordinem naturae seu quoad naturalia sua, sed quantum ad ordinem gratiae, secundum quod per dona gratiae et gloriae angelis et omni mente creata est altior. Ideo omnes illos in Ecclesia triumphante ac militante potest illuminare, et de plenitudine sua exuberantissima illis communicare, imo et post ipsum gloriosissima Virgo, Mater ipsius, de qua in sermone quodam de eius nativitate fatetur Maximus : Caelum quod penetrasti, et cuncta contenta in eo, nova et ineffabili gloria decorasti, quia priorem gloriam eius ex praesentia tua, ultra quam dici possit aut cogitari, magnificasti, nova ac praecellenti virtutum tuarum dignitate illic irradians, immensaque gratiarum tuarum luce perlustrans. Unde ob istam illuminationem angeli sancti in Christum prospicere desiderant, deinde et in praestantissimam Matrem ipsius.

Haec Henricus.

 

Postremo Albertus et Bonaventura assignant duodecim effectus custodiae angelorum, quos tamen diversimode exprimunt.

 

Bonaventura quippe sic scribit :

Consueverunt a magistris effectus custodiae angelicae duodecim assignari, qui ex Scripturis eliciuntur.

Primus est, pro delictis increpare. Unde in libro Iudicum dicitur : Angelus ascendit de Galgala ad locum Flentium, et dixit : Eduxi vos de terra Aegypti, etc., et non audistis vocem meam. Quare hoc fecistis ?

Secundus est, a vinculis peccatorum absolvere, saltem dispositive. Ad quod designandum scribitur in Actibus : Angelus Domini adstitit. Et paulo post subditur : Et ceciderunt catenae de manibus eius.

Tertius est, impedimenta boni auferre. In cuius signum legitur in Exodo angelus Domini primogenita percussisse Aegypti.

Quartus est, daemones arcere : ut est in libro Tobiae, Daemonium ab ea ipse compescuit.

Quintus est docere : ut in Daniele, Nunc egressus sum ut docerem te.

Sextus, secreta revelare : sicut in Genesi tres angeli summae Trinitatis mysterium expresserunt ; quorum unus addit ibidem : Num celare potero Abraham quae gesturus sum ?

Septimus, consolari : ut in Tobia, Aequo animo esto, in proximo est ut a Deo cureris.

Octavus, in via Dei confortare. Unde in tertio Regum libro dicitur : Surge et comede, grandis enim tibi restat via.

Nonus est, in via ducere atque reducere : ut in Tobia, Ego ducam et reducam filium tuum.

Decimus est, hostes deiicere. Unde in Isaia : Angelus Domini percussit in castris Assyriorum, etc.

Undecimus, tentationes mitigare : quod significatum est in Genesi, ubi legitur, quod Iacob luctatus est cum angelo, et benediction accepta confortatus est, et emarcuit nervus femoris eius.

Duodecimus est, pro nobis orare, et orationes nostras in caelum deferre. Unde in Tobia : Quando orabas cum lacrimis, ego orationem tuam obtuli Deo.

Haec Bonaventura.

 

Albertus vero sic exprimit ista :

Ponuntur ab antiquis magistris duodecim effectus custodiae. Primus est, excitare a somno ignorantiae, et illuminare, ac solvere a vinculis peccatorum. Quod significatur ibi : Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris ; percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius. Secundus est, confortare ad labores poenitentiae, et confortantia ministrare. In cuius signum angelus dixit Eliae a facie Iezabel fugienti : Surge, comede. Et dedit ei subcincricium panem et aquam. Tertius est, daemones arcere, ut supra. In ceteris namque Albertus concordat Bonaventurae, quamvis alio referat ordine.

 

Additque :

Si effectus isti accipiantur per artem, potest sufficientia eorum sic assignari. Ad perfectam custodiam duo exiguntur, puta, exclusio mali, et conductio ad bonum. Et penes exclusionem mali sumuntur septem de istis effectibus. Triplex enim excludendum est malum, utpote, malum culpae, malum poenae, et malum dispositivum ad aliquod horum. Malum culpae consideratur in se, et in causa ad ipsum instigante. Si excludatur prout consideratur in se, sic est primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si vero consideratur in causa, sic considerari potest dupliciter, videlicet, penes instigantem, et penes modum instigationis : si penes instigantem, est tertius effectus, videlicet daemones coercere ; si penes modum instigationis, est undecimus effectus, videlicet tentationes mitigare.

Porro penes exclusionem mali poenae est consideratio duplex. Poena namque consideratur in se, et quantum ad nocumentum quod infert. Si excluditur in se, sic est effectus septimus, qui est adiutorium contra hostes. Si excluditur quantum ad nocumentum quod infert, est quintus effectus, qui est consolari afflictos.

Si est exclusio mali quod disponit ad malum culpae aut poenae, hoc est dupliciter. Aut enim disponit ad malum directe, aut indirecte : si directe, est octavus effectus, qui est increpatio pro delictis quae disponunt ad malum ; si indirecte, sic est nonus effectus, qui est auferre impedimenta ad bonum.

 

Si vero pensetur custodia in conductione ad bonum, hoc est dupliciter : nam bonum illud aut est ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Si ex parte intellectus, aut est de bonis pertinentibus ad salutem, aut de bonis pertinentibus ad revelationem. Si primo modo, est quartus effectus, qui est docere de occultis. Si spectat ad revelationem, est sextus effectus, qui est revelare mysteria per apparitiones.

Si autem est bonum affectus, consideratur tripliciter. Si autem consideratur secundum statum affectus non exsistentis in proprio robore, sed confortantibus indigentis ; sic est secundus effectus, qui est confortatio ad bonum, ut via poenitentiae peragatur. Aut est secundum fervorem affectus, qui indiget duce, ne fervor prsecipitet eum : et tunc est effectus decimus, qui est ducere atque conducere in via. Si vero sit ad bonum affectus impetrandum, tunc est effectus duodecimus, qui est orare et orationes deferre.

Haec Albertus.

 

Udalrico demum videtur quasi superfluum esse effectus custodiae angelicae numerare, cum innumerabiles esse probentur ex Scripturis. Nihilo minus dici potest, quod praetacta dinumeratio illorum effectuum bona et apta sit, et data in generali, ad quam alii possunt reduci.

De hoc quoque, an angeli per homines in divinorum proficiant cognitione mysteriorum, scribit sicut praehabitum est, qualiter de hoc Hieronymus et Augustinus diversimode sensisse videntur, atque praehabita verba Apostoli diversis modis exponunt. Concordantiam etiam Haymonis qua illos concordat, quam et Alexander sequitur, asserit esse nullam : quoniam Augustinus dicit illud mysterium innotuisse a principio angelis qui sunt nuntii ad nos, qui sunt de infima hierarchia. Verumtamen ista improbatio, secundum quosdam antiquorum, non procedit, qui dixerunt Michaelem et Gabrielem esse de superioribus angelis, ut dictum est supra.

 

Item scribit Udalricus, se non approbare positionem dicentium, quod angeli cognoverunt mysteria Incarnationis ac passions, etc., quantum ad substantiam facti, non quoad circumstantias conditionesque particulares : quae positio est Thomae, Bonaventurae, Richardi, multorumque aliorum. Nec tamen Udalricus idoneam ponit improbalionem positionis illius ; sed ait, quod sit contra mentem Hieronymi, asserentis angelos ignorasse mysterium Incarnationis, sed didicisse illud per praedicationem Apostoli.

Verum hoc dictum Udalrici nequaquam efficaciter est prolatum. Sequitur enim ex eo, quod angeli nescierunt illud ante apostolicam praedicationem, cum tamen ad longius in Christi ascensione didicerint illud a Christo quantum ad substantiam facti, et quoad aliquas circumstantias eius.

 

At vero Scotus hic sciscitatur, utrum angelus cuslodiens possit effective aliquid producere in anima quam custodit. Et dicit quod non. Cuius oppositum patuit saepe. Et ut ex Guillelmo Parisiensi ostensum est, lux spiritualis angelicorum spirituum non est minus idonea et fecunda, exuberans et causalis ad effundendum, communicandum ac dispergendum se spiritualiter, quam lux solis ad communicandum diffundendumque se sensibiliter et vere, efficienter radios producendo et splendorem in medio. Ideo lux illa angelica emicantias resplendentiasque producit in mentibus inferiorum, iuxta modum ex Guillelmo, Alberto et aliis introductum : quorum positio dictis D. Dionysii et Augustini concordat, imo et philosophiae Peripateticorum, Avicennae, Algazelis, Averrois, et auctoris libri de Causis.