Distinctio XXXIV — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUARTAE

 

 

Completo tractatu dc peccato originali, nunc tractatur de actuali peccato. Et circa hoc quinque inquirit. Primum est, quai fuit causalis origo primi illius peccati. Secundum, quid sit peccati actualis subiectum. Tertium, quae definitio sit peccati. Quartum, quot modis fiat. Quintum, de comparatione peccatorum quoad gravitatem. De horum quinque duobus primis tractatur in ista distinctione.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Circa haec quaeritur, An bonum sit origo et causa mali culpae, et an subiective sit in eo a quo procedit.

 

Nec oportet hic immorari, quoniam circa exordium huius secundi introducta sunt multa de ista materia.

 

Itaque quod bonum non sit causa mali, primo probatur : Productio fit per similitudinem, quoniam omne agens producit simile sibi : ideo unum oppositorum non est directe causa alterius. Bonum autem et malum opponuntur : ergo bonum non est causa mali.

Secundo, S. Dionysius loquitur, quod malum non habet causam effectivam, sed defectivam.

Tertio, quidquid est causa causae, est causa causati ; omne quoque causatum causse secundae in causam reducitur primam. Si ergo bonum creatum est causa mali, oportet quod bonum increatum sit prima principalisquc causa mali illius.

Quarto, si bonum est causa mali, aut in quantum bonum et in actu ac perfectionale, aut in quantum malum et defectivum ac potentiale. Non primum, quia effectus est participata similitudo suae causas : ideo bonum ut bonum et perfectionale, non efficit nisi bonum et perfectum. Nec secundum, quia sic malum non esset a bono, sed magis a malo : imo iretur in infinitum. cum enim malum sit defectivum, oportet quod in causa eius sit aliquis defectus, et hoc vel actu vel potentia. Quod autem deficit actu, est malum : et sic non bonum, sed malum est causa prima mali. Nec adhuc hoc erit primum malum, cuius quaerimus causam. Si vero defectus sit in bono in potentia tantum, non potest educere aliquid in actu, cum nihil agat nisi secundum quod exsistit in actu.

 

In oppositum est Augustinus in littera. Et circa principium huius secundi praehabitum est : non sunt duo prima principia rerum, sed unum dumtaxat ; nec malum potest fundari nisi in bono, estque bono annexum, et concomitatur illud.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Haec quaestio disputata est supra in principio huius operis, distinctione de Principio mali ; ideo breviter est transeundum, et dicimus cum Magistro ex verbis Augustini, quod malum non est nisi ex bono. Hoc enim asserit Augustinus libro Responsionum contra Iulianum haereticum, qui dicebat : Si peccatum est ex natura, ergo natura illa est mala. Ad quod Augustinus : Respondeat, quaeso, si potest. Manifestum est omnia opera mala ex mala voluntate fieri, veluti fructus malos ; sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam nisi ex bono ? Nam sive ex angelo, sive ex homine prodiit malum, quid est angelus nisi bonum opus Dei ? Et quid homo, nisi bonum opus Dei ? Imo quid erant haec duo, antequam oriretur in eis malum, seu mala voluntas, nisi opus Dei bonum, et bona ac laudanda naturae Insuper B. Dionysius libro de Divinis nominibus ait : Malum non agit nisi in bono in quo est, nec coalescit nisi in bono.

Verumtamen malum non oritur ex bono in quantum est bonum, sed in quantum deficit a specie, modo et ordine, quibus bonum determinatur. Bonum quippe, ut divinus Dionysius contestatur quarto capitulo de Divinis nominibus, est a bono plantatum in bono et ad bonum. Hinc si avertitur a bono a quo est, avertitur a suo principio ; et si avertitur a specie boni in qua plantatum est, tunc per aversionem a bono a quo est, caret debito modo quo debet esse bonum ; per aversionem quoque a specie boni in qua plantatum est, caret specie ; atque per amissionem ordinis ad bonum, caret ordine : sicque caret omnibus his quibus bonum determinatur et rationem boni sortitur, et non retinet nisi id quod est boni subiectum, quod est ens quoddam a Deo creatum. Et ita ex eo oritur malum culpae tam in angelo quam in homine : quoniam ita procedens in actum, non potest procedere nisi in actum defectuosum, qui vocatur peccatum ac malum. Propter quod in Enchiridio disseruit Augustinus : Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Sicque oritur malum ex bono, hoc est ex eo quod bonum est, non in quantum est bonum, sed in quantum est a ratione boni deficiens. Unde constat, quod contraria non oriuntur ex se invicem : imo magis se destruunt, quoniam unum non procedit ex alio ut est tale, sed ut opposito modo se habens. Sicque unum contrariorum semper oritur ex altero : sicut ex continua abiectione albi oritur nigrum, et ita in aliis universis.

 

Praeterea, si obiciatur quod in Evangelio legitur, Non potest arbor bona fructus malos facere, etc. ; item, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizaniae ? Respondit Dominus : Inimicus homo hoc fecit. Ergo bonum semen a Deo est ; malum autem, quod per zizania designatur, ab inimico (per quem, secundum Glossam, diabolus denotatur) producitur. Respondendum, quod arbor bona secundum quod bona, non potest fructus facere malos : sic quoque arbor mala ut talis, nequit bonos producere fructus. Semen vero bonum non est nisi a Deo. Semen autem malum in quantum malum, est ab inimico ; sed in quantum est, sic bonum est, et a Deo est. Conformiter inlelligendum est illud Matthaei, Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus ?

At vero ad illud quod in littera dicitur, regulam dialecticorum deficere in istis contrariis quae sunt bonum et malum, eo quod unum eorum sit in alio, cum logici dicant unum contrariorum non posse in alio esse, nec ambo simul in eodem : dicendum quod regula illa dialecticorum non fallit hic, si recte inlelligatur : quia dum dicitur, quod duo contraria non possunt esse pariter in eodem, intelligendum est hoc secundum idem et per se. Malum autem non est in bono, nec econtra, secundum idem. Nam malum inest secundum defectum eorum quibus bonum determinatur, hoc est seeundum recessum a specie, modo et ordine, sicut expositum est ; bonum autem secundum quod est natura et substantia a Deo creata.

Quod vero loquitur Isaias, Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum, exponitur de virtutibus et vitiis, seu de bonis et malis, moraliter seu formaliter loquendo de eis. Et si dicatur quod eidem non insunt contraria ; formae, dicendum quod verum est secundum idem, et secundum esse completum.

Haec Albertus.

 

Et concordat Udalricus.

 

Praeterea Thomas :

Nihil, inquit, agit nisi secundum quod est in actu. Nihil quoque in actu est nisi secundum quod formam aut perfectionem aliquam habet ; unde oportet ut omne quod agit, agat in quantum aliquo modo perfectum est, et ita in quantum bonum. Intentio quoque omnis agentis est similitudinem suam in altero facere : ideo ab agente per se intentum est, ut aliquod bonum efficiatur. Hinc bonum per se causam habet ; sed defectus incidit praeter intentionem agentis. Quod contingit tripliciter. Primo, ex parte eius quod intentum est ab agente, quod dum non compatitur secum aliam quamdam perfectionem seu formam, excludit illam, nt patet in generatione naturali. Nam ignis formam suam intendit in materiam sibi applicatam inducere ; sed quoniam forma ignis non compatitur secum formam aeris,  sequitur praeter intentionem agentis privatio formae aeris. Secundo, ex parte materiae recipientis actionem, indispositae ad consequendam perfectionem quam agens intendit inducere, ut patet in naturalibus, in partubus monstruosis, in artificialibus quoque, in ligno nodoso quod non flectitur ad actionem artificis ; propterea in artificiato manet defectus. Tertio, ex parte instrumenti, ut patet in claudicatione, quoniam a virtute gressiva procedit gressus distortus propter curvitatem cruris.

 

Porro malum culpae ex duobus horum modorum potest contingere, puta ex parte intenti ac instrumenti. Ex defectu namque materiae malum culpae non accidit, quia operationes morales non sunt factiones, ut per eas aliquid in materia constituatur, ut sexto Ethicorum habetur, sed sunt actiones in ipsis agentibus permanentes. In omnibus enim peccatis quae per deliberationem rationis contingunt, malum incidit ex parte intenti. Quemadmodum enim in naturalibus nequeunt esse duae formae substantiales ultimae in eodem, ita non valent esse duo ultimi fines voluntatis. Hinc sicut agens naturale inducendo unam formam, causa est defectus alterius formae ; ita voluntas adhaerendo uni ut ultimo fini, qui tamen non est debitus ei finis, a debito fine avertitur, in quo completur ratio culpa praeter voluntatis intentionem. Peccata autem pracedentia rationis deliberationem, ut primi motus, incidunt ex defectu instrumenti, id est virium inferiorum, quae sunt sicut instrumenta rationis aut voluntatis, ut patet in motibus primis. Sic igitur patet, quod eo modo quo malum causam habere potest, bonum efficiens est per accidens causa eius : non utique summum bonum.

 

Ex quibus innotescit solutio ad obiecta. Bonum quippe ut tale, est causa boni ; per accidens autem, vel in quantum defectibile, est causa mali, sicque producit simile sibi : et ita malum non habet causam effectivam, sed defectivam, quia non habet causam per se, et causa eius effectiva, ut peccans, est defectiva.

Ad tertium respondetur, quod quidquid agit causa secunda per se, et ut manens sub influentia et ordine primae causae, agit et prima causa ; non autem quod agit per accidens, atque ut defectiva et recedens ab ordine primae causae.

Ad quartum, quod in voluntate creata est duplex defectus. Unus, qui est potentialis causa mali, videlicet esse ex nihilo : ex hoc enim potest deficere peccando per vertibilitatem electionis. Non tamen iste defectus, est actualis causa mali : nam sequeretur, quod voluntas semper deficeret, sicut crus claudi claudicat in omni incessu. Alius, est defectus eius actualis, secundum quod actu deficit : et quidquid procedit ab ea, ut stat sub tali defectu, totum est malum. Illius autem defectus qui est in actu voluntatis, non oportet quod causa sit aliquis alius defectus in voluntate actualiter praeexsistens, quia iretur in infinitum ; sed ipsamet voluntas secundum se considerata, illius defectus est causa. Ille quippe defectus in voluntate est secundum quod ipsa voluntas ad aliquid indebito modo convertitur. Et ad hoc voluntas est libera, et quasi dominium habens. Nec enim est simile de voluntate et naturali agente, quod ex sua natura determinatur ad unum, propter quod non potest esse causa actionis inordinate, nisi per hoc quod aliquis defectus in ipso est ; voluntas vero se ipsam determinat libere, secundum quod huic vel illi adhaeret, et in tali adhaesione primum voluntatis malum consistit. Sicque res bona, scilicet voluntas ipsa, est causa primi mali culpa ; exsistentis in actu ipsius, sed per accidens, quemadmodum dictum est ; secundi vero mali, quod est in actu exteriori, ipsa voluntas iam mala per actum interiorem est causa.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Petrus, Richardus, Alexander quoque, Bonaventura et alii, qui circa haec multa pulchra conscribunt. Sed nequeo immorari, quia materia supra plenarie est tractata. Nempe Magister eadem aliquoties repetit, unde et contingit ut quaestiones quas unus doctor movet in una distinctione, alius moveat in alia. Alexander vero in suo processu magis observat ordinem materiae quam Magistri.