Distinctio XXXI — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE PRIMAE

 

 

Praehabita distinctione discussum est, quid sit originale peccatum, et qualiter contrahatur. Hic plenius inquiritur, qualiter traducatur. Et circa hoc primo narratur falsa, imo et haeretica quorumdam opinio, qui dicebant originale peccatum secundum animam et carnem traduci, putantes animam prolis propagari atque causari ab anima patris, quemadmodum caro ex carne descendit. Deinde declarat carnem esse infectam, et in ea radicaliter esse originale peccatum, quod contrahit anima ex carne, iuxta sensum praehabitum, in unione et infusione sua cum carne. Verum de materia huius distinctionis iam dicta sunt multa, atque ut patuit, Magister hic in quibusdam communiter non tenetur, praesertim de modo traductionis per carnem, ita quod caro posterorum quantum ad id quod ad veritatem speclat naturae humanae, fuit substantialiter, realiter actualiterque in primo parente, et per eius traductionem originale derivetur et traducatur in posteros.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Circa haec aliqui quaerunt, Utrum per traductionem carnis traducatur originale peccatum.

 

Magister quoque movet in littera, an originale peccatum sit poena vel culpa. Ad quae iam supra responsum est, et ostensum, qualiter originale peccatum vocetur libido et concupiscentia, et qualiter nomina haec diversimode capiantur.

 

Denique ad intelligendum haec clarius, confert quod Thomas hic scribit :

Libido, inquiens, tripliciter sumitur. Primo, ut consistit in actu voluntatis illicite et inordinate aliquid desiderantis ; et sic est actuale peccatum. Secundo, prout consistit in delectatione sensualitatis, praesertim in actu generativae, ubi praedominatur ; et ita est quid ex peccato relictura, non quia delectatio non esset nisi peccatum praecessisset, sed quia inordinata non esset, quod nomen importat libidinis. Tertio, sumitur libido quasi habitualiter, pro illa inordinatione nimia ex qua inest nobis pronitas ad inordinate concupiscendum. A prima libidine mens iusti generantis liberatur seu praeservatur, cum contingat actum illum exerceri sine omni culpa mortali ac veniali : unde illa libido non transmittit originale peccatum in prolem. Nec illa quae est inordinata delectatio sensualitatis : etenim quamvis per miraculum a tali delectatione inordinata coitus aliquorum purgaretur, nihilo minus eorum nati peccatum originale contraherent. Hinc libido tertio modo dicta, est originalis peccati causa. Omne namque generans gignit sibi simile in natura. Unde cum haec sit conditio humanae naturae originali iustitia destitutae, ut talis inordinatio virium animae in ea exsistat, constat quod etiam talis conditio in prole remanebit. Et si fervor coitus inveniatur dici causa originalis peccati, hoc non dicitur propter se, sed in quantum est signum eius quod vere est causa : quia ex virium inordinatione delectatio coitus inordinata procedit, tanquam signum et effectus suam indicans causam. In hoc quippe peccato persona, videlicet primus homo, primo infecit naturam per actum peccati, utpote per primam suam transgressionem : quae naturae infectio secundo transivit in personam a persona peccante propagatam.

Haec Thomas in Scripto.

 

 

QUAESTIO II

 

AmpIius quaeritur, In quo sit originale peccatum tanquam in immediato subiecto.

 

Et videtur quod in potentia generativa, quia (ut infra dicetur) illa potissime est infecta. cum ergo originale peccatum sit innata infectio, videtur ad generativam maxime pertinere ac illi inesse. Accidens namque denominat suum subiectum.

Secundo, prsehabitum est in textu, quod originale peccatum sit lex carnis et concupiscentia, sicque ad sensualitatem et appetitum sensitivum spectat prsecipuc, ac subiectatur in eo.

Tertio, quia ostensum est quod ex carne infecta inficitur anima : ergo peccatum originale per prius in carne est.

 

Sed in oppositum est, quod iuxta inducta, peccatum originale non est in carne ante infusionem animae realiter, sed radicaliter tantum. Virtus quoque et vitium non sunt nisi in rationali intellectualique creatura. Rursus, peccatum originale infectio est naturae : ergo potissime est in natura seu in essentia animae.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Quaestio est, secundum quid originale primo inest animae : an scilicet ratione substantiae, an ratione potentiae ; et si ratione potentiae, utrum aut vegetativae, aut sensitivae, vel intellectivae. Itaque quidam dixerunt originale peccatum primo inesse animae ratione substantiae suae. Quod non videtur, cum originale peccatum sit carentia debitae iustitiae, quam constat esse in voluntate. Iterum, originale peccatum est concupiscentia, cuius actus est concupiscere, qui non inest animae nisi mediante appetitiva potentia. Dictum est quoque, quod originale peccatum est deordinatio animae. Deordinatio vero non inest animae nisi per potentiam per quam solum potest deordinari. Hinc sicut gratia respicit essentiam animae, non quod anima sit eius subiectum circumscripta potentia, sed quia inest potentiis prout continuantur ad unam essentiam : sic originale peccatum dicitur respicere substantiam animae, quoniam est in potentiis animae, non ex actibus propriis, sed ut continuantur in una essentia animae prout unita est carni infectae ; ita tamen ut primo insit deordinatio potentiae quam essentiae. Quo posito, sciendum quod dupliciter loqui contingit de originali peccato : primo, ut est culpa reddens animam Deo odiosam ; secundo, ut est vitium deordinans potentiam. Primo modo, proprie inest animas secundum liberum arbitrium, praesertim secundum voluntatem. Solum quippe liberum arbitrium est secundum quod anima culpatur vel laudatur dum est in actu, atque in quantum culpabilis sive laudabilis est ab actu suo. Secundo modo, inest animae ratione partis sensitivae, quae sicut et caro, fomentum est deordinationis animas in parte superiori, ac trahit deorsum.

Haec Bonaventura.

 

Alexander vero breviter ait, quod originale est in carne causaliter, in anima subiective.

 

Albertus quoque : Fomes, inquit, in anima est ; sed dicitur esse in carne, quia delectabilia sunt iu carne, et ad membra corporalia se extendunt, quas habent deservientia sibi tanquam arma iniquitatis peccato.

 

At vero Thomas :

Originale, ait, peccatum est in essentia animae. Nam sicut octavo Metaphysicae ostendit Philosophus, unio materiae et formae non est per aliquod vinculum medium, imo unum alteri per se unitur : aliter non esset unio essentialis, sed accidentalis. Cumque anima sit corporis forma, oportet quod per suam essentiam immediate corpori coniungatur, ut ex ambobus efficiatur unum per se, quemadmodum ex sigillo et cera, ut secundo de Anima dicitur. Et quoniam originale causatur in anima ex coniunctione eius ad tale corpus, ut est forma illius (sic enim ex utrisque coniunctis talis natura resultat), oportet quod in essentia animae primo principaliterque ut in subiecto originale consistat, in potentiis autem ex consequenti, ut supra de gratia dictum est. Denique, per originale omnes potentiae animae inficiuntur, quae non uniuntur nisi in essentia : ergo originale peccatum per prius essentiam respicit. Itaque quamvis originale peccatum per vim generativam traducatur, non tamen in ea, sed in essentia animae originale fundatur. Anima quoque agit per potentiam tanquam per instrumentum, et inter potentias gencrativa potissime fertur infecta, non tamen magis quam anima.

Per quae patet solutio ad primum. Ad secundum vero dicendum, quod iuxta praehabita, concupiscentia et lex carnis est velut materiale in originali, carentia autem iustitia ; est formale in ipso. Sicque partim in superioribus viribus, praesertim in voluntate, partim in inferioribus situm est, et hoc secundario : unde primo et immediate secundum sc totum ad essentiam animae pertinet. Ad tertium, quod anima inficitur ex carne, non quod caro ante infusionem anima ; sit subiectum peccati, sed radicaliter est in ea, sicut expositum est.

Haec Thomas in Scripto.

 

Amplius, in prima secundae, quaestione octogesima tertia, super his plenius scribens :

Aliquid, inquit, potest esse in aliquo dupliciter. Primo, sicut in causa principali vel instrumentali. Secundo, ut in subiecto. Peccatum igitur originale omnium hominum fuit in Adam sicut in prima causa principali, iuxta illud Apostoli, In quo omnes peccaverunt ; in semine autem, sicut in causa instrumentali, quoniam per virtutem seminis activam traducitur originale in prolem. Sed in carne esse non valet ut in subiecto, sed solum in anima. Nempe ex voluntate primi hominis originale peccatum traducitur ita in posteros per generativam motionem, sicut a voluntate alieuius hominis derivatur actuale peccatum ad quamcumque ipsius partem. In qua quidem derivatione potest attendi, quod quidquid provenit ex motione voluntatis ad quamcumque partem hominis quae aliquo modo potest esse capax particepsque peccati, sive per modum subiecti, sive per modum causae, habet rationem culpae : quemadmodum ex voluntate gulae provenit concupiscentia cibi ad concupiscibilem, et sumptio cibi ad manus et os, quae in quantum a voluntate moventur ad culpam, sunt instrumenta peccati. Quod vero ulterius derivatur ad vim nutritivam interioraque membra, quae non sunt nata a voluntate moveri, rationem non habet culpae. Sic ergo cum anima queat esse subiectum culpae, quidquid pervenit de corruptione primi peccati ad animam, rationem culpae sortitur ; quod autem pertingit ad carnem, non rationem habet culpae, sed poenae.

 

Praeterea in infectione originalis peccati duo considerantur. Primum est inhaerentia eius ad subiectum, sicque concernit essentiam animae. Secundum est inclinatio eius ad actum, et sic respicit animae vires, et primo illam quae primam habet ad peccatum inclinationem, utpote voluntatem. Verumtamen vis generativa et post eam sensus tactus, dicuntur praesertim infectae originali peccato. Illa quippe corruptio specialiter nominatur infectio, quae nata est transferri in aliud. Hinc morbi contagiosi infectiones vocantur, ut lepra. Corruptio autem originalis peccati per actus generationis traducitur ; unde potentiae ad hunc actum amplius concurrentes, magis corruptae dicuntur, ut sunt generativa, tactus et concupiscibilis. Peccatum namque originale ex ea parte qua ad actualia peccata inclinat, potissime spectat ad voluntatem ; sed ex parte qua in prolem traducitur, pertinet propinque ad generativam et tactum, remote ad voluntatem.

Haec Thomas in Summa.

Ex quibus patet responsio ad quaestionem qua quaeritur, quae vires sint magis infectae, et an generativa potissime.

 

De qua re etiam ait in Scripto :

Infectio peccati adscribitur tribus potentiis. Nam inter partes animae attribuitur generativae, et inter sensus tactui, et inter vires operativas concupiscibili. Peccatum etenim originale est ipsius naturae ; propterea eius infectio ad illas vires principaliter pertinet quae aliquem ordinem habent ad actum quo natura traducitur. Qui actus duo continet, puta substantiam actus et delectationem. Delectatio autem illa ad sensum pertinet tactus ; substantia vero actus attribuitur generativae virtuti ut exsequenti, virtuti quoque concupiscibili ut imperanti, quoniam eius est tendere in delectabilia secundum sensum : sicque diversis rationibus his tribus potentiis adseribitur ista infectio.

Verum si obiciatur, quod vis generativa rationi non obedit, sed pure naturaliter agit : ergo nec virtute potest perfici, nec vitio infici. Dicendum, quod peccatum actuale consistens in actu peccantis, esse nequit in parte quae rationi non obedit ; attamen in parte seu potentia quae est principium naturalis operationis, infectio naturae potest consistere : imo et actuale peccatum in generativa vi est, materialiter, non subiective, in quantum concupiscibilis actum generativae imperat.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus, et addit :

Virium quae sunt in anima, quaedam deserviunt personae, id est conservationi individui, ut nutritiva ; quaedam communi naturae, utpote conservationi speciei, ut generativa. Peccatum autem originale defectus est naturae potius quam personae : hinc magis corrumpit vim quae deservit propagationi naturae.

 

At vero Richardus utramque hic narrat opinionem de originalis peccati subiecto, ad nullam divertens, sed qualiter quaelibet probabiliter possit defendi, elucidans. Et quod sit in essentia animae, probat hac ratione :

Peccatum originale contrahitur per originem, ergo quod prius atque immediatius concernit originem, est immediatum proximumque originalis peccati subiectum. Sed origo prius attingit animam ut terminum generationis, in quantum est corporis forma, quam ut potens est operari. Est autem corporis forma immediate per suam essentiam, et potens est operari per suas potentias. Ergo origo prius attingit eam sub ratione formae, sicque ut forma, per suam essentiam est originalis peccati subiectum.

Haec Richardus.

 

Postremo ei quod dictum est, originale peccatum non contrahi ex libidine seu fervore coitus proximorum parentum, videtur contrarium quod scribit hic Bonaventura :

Expresse (inquiens) loquitur Augustinus in libro de Fide ad Petrum, et Magister hoc dicit in littera, quod foeditas carnis atque contractio originalis peccati non solum est ex lege propagationis, sed item ex foeditate libidinis.

Verumtamen horum concordia patet ex diversa acceptione libidinis, quam ponit tam Thomas quam Bonaventura. Multa alia hic possent induci, nisi paulo ante inducta essent, aut parum post inducenda.