Distinctio XL — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XL
SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE
Praeinducta distinctione tractatum est de actibus, praesertim interioribus, in quibus ratio meriti demeritive exsistit ; hic de exterioribus actionibus investigatur, qualiter et ex quibus causis sint moraliter bonae aut malae. Et pene tota distinctionis huius materia iam paulo ante praehabita est, idcirco nec immoderantius insistendum. Quaerit quippe Magister, an opera ipsa exteriora de quibus iam mentio, sint bona ex affectu unde procedunt, et ex fine propter quem fiunt.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, Utrum exterior actio ex voluntatis affectu sit bona censenda.
Videtur quod non, quoniam scelera multa ex bona procedunt voluntate : ut si homo compassivus furetur quatenus indigentibus largiatur.
Verum de isto prorsus pertranseo, quia ex dictis in distinctionibus immediate praehabitis patet responsio. Nempe cum actus exteriores ab interioribus actionibus ex quibus emanant, bonitatem et malitiam sortiantur, idem iudicium est de exterioribus et interioribus actibus : siquidem quod est causa causae, est causa causati.
Praeterea circa haec quaeritur, an bonum et malum sint differentiae essentiales actus humani.
Ad quod Thomas :
Actiones, inquit, differunt specie secundum diversitatem formarum, quae sunt principia actionum, quamvis etiam agentia non differant specie : quemadmodum calefacere et infrigidare differunt specie, sicut calor et frigus. Forma autem voluntatis est finis et bonum, quod est obiectum eius ac volitum : hinc in actibus humanis oportet differentiam inveniri specificam secundum rationem finis. Cumque actus sint in genere moris ex hoc quod sunt voluntarii, idcirco in genere moris est diversitas speciei secundum finis diversitatem. Et quoniam bonum et malum secundum ordinem ad finem sumuntur, hinc necesse est quod bonum et malum sint essentiales differentiae in genere moris. Porro aliqua reducuntur ad genus dupliciter : primo, per se, ut quae per essentiam suam in illo genere continentur, sicut albedo et nigredo reducuntur et pertinent ad genus coloris ; secundo, per accidens, ratione alieuius exsistentis in ipsis, ut res alba et nigra ad colorem. Ea ergo quae simpliciter sunt in genere, differunt specie per differentias generis essentiales ; quae vero reducuntur ad genus per accidens, non differunt per differentias generis simpliciter, sed secundum quid tantum, secundum quod ad illud pertinent genus, prout praecipue in artificialibus patet. Formae enim artificiales sunt accidentales ; sicque cultellus et clavus differunt specie secundum quod ad genus artificiale pertinent, sed quoad substantiam eiusdem sunt speciei : quia substantia utriusque est ex materia naturali, non ex forma artificiali. Et quia (ut dictum est) ita aliquid ad genus pertinet moris, quo voluntarium exstat ; ideo actus voluntatis immediate et per se ad voluntatem pertinentes, per se in genere moris sunt. Hinc simpliciter specie distinguuntur interiores actus voluntatis per bonum et malum, tanquam per differentias essentiales. Actus autem imperati a voluntate, eliciti per alias potentias, pertinent ad genus moris per accidens, secundum scilicet quod sunt a voluntate imperati : ideo actus illi secundum substantiam non distinguuntur specifice per bonum et malum, sed per accidens, secundum quod ad genus pertinent moris. Verumtamen malum ut est differentia actionis voluntariae, non sumitur pro sola privatione, sed ut fundatur in aliquo fine voluntatis positivo, et sic dicit aliquam entitatem.
Haec Thomas in Scripto.
At vero Petrus :
Quemadmodum (ait) tangit Magister, quidam dixerunt quod omnia opera, sive bona sive mala, iudicantur ex intentione ; alii vero, quod sola indifferentia. Quarum opinionum concordia haec est, quia intentio dupliciter sumitur : primo, pro motu voluntatis ordinantis opus in finem ; secundo, pro fine intento ad quem voluntas ordinat opera. Primo modo intentionem accipiendo, omnia opera, sive bona sive mala, iudicantur ex intentione. Nam ille motus voluntatis ordinantis nunquam est bonus, nisi ordo sit rectus, ita quod extrema convenienter ordinentur. Sed accipiendo intentionem secundo modo, non omnia opera ex intentione iudicantur, sed illa quae de se bona sunt vel indifferentia. Hinc Ambrosius dicens quod affectus operi nomen imponit, affectum vocat intentionem primo modo sumptam. Similiter in Matthaeo ubi habetur, Non potest arbor bona fructus malos facere : arbor appellatur intentio primo modo, quae est ordinatio operis in finem ; opus autem dicitur fructus.
Haec Petrus.
Concordat Richardus per omnia, respondendo ad hanc quaestionem, utrum omnis actus exterior bona intentione factus, sit meritorius. Et ait, quod sumendo intentionem pro motu voluntatis ordinantis actum exteriorem in finem, sic omnis actus exterior bona intentione factus, est meritorius ; si autem sumatur intentio pro fine intento, sic solum actus exteriores qui de genere sunt bonorum aut indifferentes, sunt meritorii ex bona intentione.
Haec Richardus.
Albertus demum de hac quaestione et de pertinentibus ad distinctionem praesentem parum aut nihil scribit, praeter ea quae habentur in textu. Responsio quoque Bonaventurae in responso Petri sententialiter continetur ; atque in idem coincidit solutio Alexandri.
Porro Scotus :
Primo, inquit, dicendum est de naturali actus seu operis bonitate, secundo de bonitate morali. De primo dico, quod sicut in corpore pulchritudo est ex aggregatione omnium convenientium corpori et inter se, utpote quantitatis et coloris atque figurae, ut asserit Augustinus octavo de Trinitate ; sic bonitas naturalis (non illa quae cum ente convertitur, sed quae habet malum oppositum) est perfectio secunda alicuius rei integrata ex omnibus convenientibus sibi et ad invicem. Omnibus quoque illis concurrentibus, perfecta est bonitas, iuxta illud divini Dionysii, Bonum est ex perfecta et integra causa ; omnibus vero istis deficientibus, ac stante natura quae nata esset perfici illis, est perfecte mala ; quibusdam vero subtractis, est mala, sed non perfecte, sicut est de pulchritudine et turpitudine corporis. Actus autem naturaliter natus est convenire suae causae efficienti, et obiecto, ac fini et formae. Tunc ergo bonus est naturaliter, quando habet omnia convenientia, quantum ad ista quae nata sunt ad esse eius concurrere.
De secundo dico, quod bonitas actus moralis est ex aggregatione omnium convenientium actui, non absolute ex natura actus, sed quae conveniunt ei secundum rectam rationem. Cumque recta ratio dictet actui determinatum convenire obiectum, determinatumque modum et circumstantias alias, non est tota et plena bonitas eius ex fine solo ; sed prima ratio bonitatis eius est convenientia actus ad efficiens, a quo actus vocatur moralis, quia libere elicitus. Et istud actui tam bono quam malo commune est, cum neque laudabilis nec vituperabilis exstet nisi sit ex voluntate. Secunda conditio ex obiecto est : quod si conveniat, tunc actus est bonus ex genere. Post istud prima circumstantia est ipsius finis ; nec ista sufficit sine circumstantiis aliis, ut est circumstantia formae, utpote quod debito modo fiat : quae est circumstantia quarta. Deinde sequuntur circumstantiae magis extrinsecae, utpote quando et ubi. Sequitur ergo, quod sola bonitas finis, etiam ut secundum rectam intenditur rationem, non sufficit ad actus bonitatem, sed requiruntur aliae circumstantiae secundum ordinem praedictum, ad hoc quod bonitas sit moralis. Bonitas quoque meritoria addit super bonitatem moralem, quoniam bonitas meritoria principaliter est ex fine : quia praesupposita seu completa bonitate morali, superadditur bonitas meriti ex debita relatione actus istius in finem, quae relatio debita fit prout ex caritate elicitur.
Haec Scotus.
Cuius dicta videntur a praehabitis aliqualiter dissentire. Nihilo minus per distinctionem concordantur. Bonitas namque sufficiens ad hoc quod actus vocetur bonus, ex fine est et mediis proporlionatis, iuxta sensum praehabitum ; bonitas vero perfecta etiam illa requirit quae tetigit Scotus.
Praeterea Durandus circa hoc nititur comprobare, quod bonum et malum non sint differentiae essentiales actus moralis, probans hoc eo quod praesupponant actum moralem constitutum in esse specifico. Quod si ita esset, haberent se accidentaliter ad actum moralem, nec oporteret actum moralem esse bonum aut malum : cuius oppositum infra dicetur. Multa quoque circa haec scribit, in quibus occupari videtur infructuosum.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, Utrum actus exterior aliquid bonitatis aut pravitatis superaddat actui interiori ex quo elicitive imperialiterve procedit.
Videtur quod non, quia tota perfectio causati continetur et praeexsistit in causa, atque ab ea derivatur et causato communicatur. Actus autem exterior ab interiori procedit sicut effectus a sua causa ; unde et dicitur quod tota bonitas actus exterioris ab interiori dependet.
Secundo, totum praemium correspondet interiori radici, scu internae caritatis perfectioni ; praemium vero datur secundum quantitatem bonitatis actus virtuosi : ergo tota bonitas eius in interiori consistit.
Idem videtur per auctoritates. Philosophus namque testatur decimo Ethicorum, quod actus exteriores sunt ad virtutum manifestationem. Et concordat illud Bernardi : Bona voluntas sufficit ad meritum, sed actio bona requiritur ad exemplum. Glossa quoque super Matthaeum loquitur : Quantum intendis, tantum facis. Tota ergo bonitas ac ratio promerendi in interioribus sita est.
In oppositum est, quod etiam opera bona exteriora praecipiuntur, et specialiter remunerantur a Deo, et commendabilia exstant. Bonum autem creatum additum bono creato finito, efficit illud maius.
Circa haec Bonaventura movet tres quaestiones. Prima, utrum opera exteriora, ratione suae privilegiatae dignitatis et eminentiae, aliquid addant bonitatis et excellentiae ac meriti supra interiorem bonitatem voluntatis et inteutionis seu actionis. Et respondet : Aliquid dici potest maius bonum dupliciter. Primo intensive, videlicet quoniam amplius placet Deo. Secundo extensive, utpote quoniam pluribus prodest. Et iuxta hoc dupliciter potest quaestio ista intelligi : primo, an opus privilegiatum aliquid addat quantum ad proximorum aedificationem ; secundo, quantum ad Dei approbationem. Primo modo attenditur augmentum hoc bonitatis quantum ad exemplum ; secundo, quantum ad meritum. Itaque primo modo addit, quia interior bonitas non lucet nec innotescit hominibus nisi per ostensionem operum bonorum, praesertim privilegiatorum. Loquendo autem de augmento secundo modo, distinguendum est : quia est loqui de augmento praemii substantialis, et item de augmento praemii accidentalis. Et respectu praemii accidentalis, opus privilegiatum addit aureolam. Sed loquendo de merito praemii substantialis, adhuc oportet distinguere, cum duplex sit meritum, utpote congrui et condigni. Quantum ad meritum congrui, opus privilegiatum addit : quia voluntas in opere illo disponitur ad susceptionem maioris caritatis et gratiae, per quam digna fit retributione praemii essentialis maiori. Si vero loquamur de merito condigni, non addit : quoniam quantitas meriti condigni pensatur ex quantitate radicis, et tantum placet Deo qui plenam habet voluntatem nec potest habere opus, quantum qui habet voluntatem et opus, quantum ad praemium essentiale, si sint in caritate aequali. Sic patet responsio primi.
Secundo quaerit, an opus exterius quoad quantitatem dati aliquid bonitatis superaddat actioni bonae interiori. Respondet :
De quantitate dati est loqui dupliciter. Primo, comparando datum ad datum solum. Secundo, comparando ea ad invicem atque ad dantis facultatem. Primo modo, maior quantitas doni aliquid superaddit, non quoad praemium essentiale directe, sed quia aliquo modo disponit hominem ad proficiendum in bono, et ad recedendum a malo. Nempe qui maius tribuit munus ut faciat sibi amicum de mammona iniquitatis, plus obligat recipientem ad orandum pro se. In hoc quoque quod eleemosynam facit maiorem, absolvi meretur a poena maiori, iuxta illud : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Daniel quoque ait : Peccata tua redime eleemosynis pauperum. Similiter, si comparemus quantitates datorum ad invicem et ad facultatem donantium, maior quantitas non addit quoad meritum praemii substantialis directe, sed quodammodo dispositive. Qui enim pensatis viribus suis plus largitur quam alter pensatis viribus suis, magis ad donum gratiae se disponit, et magis a peccato recedit. Porro, dum ex una parte datum unum excedit aliud in se, et econtra exceditur ab alio in comparatione ad facultatem donantis, secundum quod Dominus dixit, quod paupercula vidua plus misi quam divites : tunc se habent sicut excedentia et excessa, quia secundum diversas conditiones unum donum plus promovet quam reliquum. Maior etenim quantitas dati plus promovet ad evadendam poenam, iuxta illud Proverbiorum : Redemptio animae viri sunt propriae divitiae. Maior vero quantitas dati secundum facultatem dantis, plus valet ad gratiam acquirendam. Nam sic dans, magis disponit se ad beatitudinem paupertatis, de qua dicitur : Beati pauperes spiritu.
Haec idem.
Tertio quaerit, utrum opus bonum, quantum ad suam numerositatem, videlicet saepius iteratum, superaddat interiori bonitati, ita ut reddat operantem maiori gloria essentialis praemii dignum. Respondet :
Dupliciter proficitur in merito, utpote in praemio substantiali, et praemio accidentali, quod consistit in gaudio quod habetur de bono creato vel de liberatione a malo. Ita loquendo de merito respectu praemii essentialis, aliquid valet ad profectum meriti tripliciter. Primo, quia per illud meretur homo gloriam maiorem ; et hoc modo maior caritas vel melior voluntas facit ad profectum meriti. Secundo, quia disponit ad merendum maiorem gloriam ; et talia sunt opera perfectionis, quae dicuntur facere ad meriti profectum. Tertio, quia conservat id per quod homo gloriam promeretur ; sicque omnia opera bona proficiunt ad meritum, quia in ipsis caritas exercetur, conservatur et radicatur, ut homo finaliter perseveret in illa : quod non est parvum, cum sola perseverantia coronetur. Non tamen operum multitudo meretur maiorem gloriam praemii principalis de condigno.
Conformiter, ad profectum maioris prsemii accidentalis potest aliquid valere tripliciter. Primo, ratione adeptionis aureolae ; sicque opera specialis excellentiae conferunt ad profectum meriti bonae voluntatis. Secundo, ratione adeptionis alicuius delectationis internae ; et sic omnia opera quae fiunt ex gratia, quodammodo valent ad profectum praemii accidentalis : quia secundum quod homo plura opera bona facit, secundum hoc de pluribus iucundabitur in conscientia sua. Tertio, ratione diminutionis poenae ; et sic opera difficilia atque poenalia faciunt ad profectum meriti, et ad bonae meritum voluntatis : quia remissionem alicuius poenae meretur homo ex voluntate cum opere, quam non mereretur sola voluntate. Haec demum distinctio non solum valet ad determinandum quod dictum est, sed etiam ad praecedentia duo. Generaliter enim verum est, quod operum dignitas et dati quantitas et operum numerositas, ad profectum meriti facit respectu praemii accidentalis, quamvis differenter. Generaliter quoque verum est, quod ista non faciunt ad profectum meriti respectu praemii substantialis, nisi disponendo et conservando.
Haec Bonaventura.
Concordat Alexander.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro tertio, dicens :
Multitudo operum bonorum non facit ad maius praemium, supple essentiale, quoniam opera a radice virtutis habent quod sint meritoria. Unde si duo in pari caritate decedant, aeque boni sunt, et aequale praemium sortientur, quamvis unus plura fecerit opera bona.
Hinc rursus eodem asserit libro :
Opera bona reviviscunt quantum ad tria. Primum est, quod maior caritas datur resurgenti, quam daretur si non praecessissent in eo opera bona. Secundum est, quod caritas citius augetur in eo. Tertium, quod firmius promeretur. Verum est enim, quod si ex eadem caritate non crescente, fiant multa opera bona, non maius praemium meretur homo omnibus illis simul sumptis, quam uno tantum eorum ; attamen omnibus simul firmius promeretur. Verumtamen non ideo minus multiplicanda sunt opera bona, quoniam valent ad octo. Primum est, quod per ipsa vitantur negligentia atque omissio. Secundum est, quia per ea caritas radicatur in homine. Tertium est caritatis augmentum : nam caritas occasionaliter augetur per huiusmodi opera. Quartum est dimissio poenae temporalis. Quintum est debilitatio fomitis. Sextum repulsio daemonis, qui vulneratur et tabescit, dum videt hominem salubriter occupari beneque operari. Septimum est iucunditas mentis. Octavum, quia stabilius certiusque meremur multis operibus bonis, quam uno.
Haec Antisiodorensis.
Qui etiam addit, non expedire quod istud publice praedicetur, ne simplices retrahantur a bonis operibus. Nihilo minus quidam dicunt horum oppositum, asserentes hominem remunerari secundum opera sua, et secundum suos labores. Sed de isto suo loco dicendum est.
Amplius Thomas :
Actus (inquit) exterior et actus voluntatis interior ita comparantur ad invicem, quod uterque est alteri causa quodammodo bonitatis, et uterque quamdam in se continet bonitatem quam alteri praestat. Actus namque exterior bonitatem sortitur ex circumstantiarum commensuratione, secundum quam proportionatus est ad finem hominis consequendum. Cumque actus exterior comparetur ad voluntatem sicut obiectum, ideo hanc bonitatem voluntatis actus interior ab exteriori habet, non secundum quod est exercitus, sed secundum quod est intentus ac volitus : quia in quantum exercitus, sequitur actum voluntatis. Quaedam autem ratio bonitatis consistit in actu interiori secundum se, prout voluntas est suorum domina actuum, secundum quam bonitatem actus habet rationem meriti sive laudabilis. Haecque bonitas ab actu interiori ad exteriorem procedit. Loquendo ergo de illa bonitate quam actus interior praebet exteriori, actus exterior nihil adiicit bonitatis, dummodo voluntas aequaliter sit intensa. Quod addo, quoniam quidam actus ita delectabiles sunt, quod voluntas non potest in eis esse ita intensa ante actum sicut in actu, ut patet in actu fornicationis. Ideo non aequaliter demeretur qui vult fornicari, et qui fornicatur. Quidam vero sunt actus difficiles, in quibus voluntas in actu remittitur, atque in his voluntas potest esse magis perfecta ante actum quam in actu, ut patet in actibus fortitudinis qui sunt in bello. Si autem loquamur de bonitate actus quam actus exterior secundum se habet, sic actus exterior complet interiorem in bonitate aut pravitate, quemadmodum terminus motus complet motum. Comparatur enim ad voluntatem ut obiectum. Et quia ad praemium essentiale ordinatur actus per bonitatem quam habet a voluntate, prout liberaliter redditur et ex amore ; ideo actus exterior nihil adiungit ad praemium essentiale. Tantum namque meretur hoc modo qui habet perfectam voluntatem aliquid faciendi, quantum si faceret ; et tantum si facit unum actum, quantum si faceret multos voluntate aequali manente. Frequenter quoque exeundo in opus bonum, magis habilitatur ad bene agendum et ad proficiendum in caritate.
Haec Thomas in Scripto.
Hinc in prima secundae, quaestione vicesima :
Loquendo, ait, de bonitate exterioris actus quam habet ex bonitate finis, sic actus exterior nihil addit ad bonitatem, nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem in bonis, aut peiorem in malis. Quod videtur tripliciter posse contingere. Primo, secundum numerum, ut dum aliquis vult aliquid facere bono fine vel malo, et tunc quidem non facit, postmodum autem vult et facit : duplicatur actus voluntatis, et sic fit duplex bonum seu duplex malum. Secundo, quantum ad extensionem, puta cum aliquis vult facere aliquid bono fine aut malo, sed propter aliquod impedimentum desistit, alius vero continuat motum voluntatis quousque perficiat opere : constat quod huiusmodi voluntas est diuturnior in bono vel malo, et secundum hoc est peior aut melior. Tertio, secundum intensionem. Sunt enim quidam actus exteriores, qui in quantum delectabiles aut poenales, nati sunt intendere sive remittere voluntatem ; et certum est, quod quanto voluntas intensius tendit in bonum aut malum, tanto melior est aut peior.
Si autem loquamur de bonitate actus exterioris quam habet secundum materiam et circumstantias debitas, sic comparatur ad voluntatem ut finis et terminus : sicque addit ad bonitatem aut malitiam voluntatis, quoniam omnis motus seu inclinatio perficitur in hoc, quod consequitur finem terminumve attingit. Unde non est perfecta voluntas, nisi sit talis quae data opportunitate operetur. Si vero possibilitas desit, voluntate exsistente perfecta ad operandum, si posset, defectus perfectionis qui est ex actu exteriori, est simpliciter involuntarius. Involuntarium autem sicut non meretur poenam aut praemium in operando bonum aut malum, ita non aufert aliquid de praemio vel de poena, si simpliciter involuntarie homo deficiat ad faciendum bonum aut malum. Sicque intelligendum est quod super Matthaeum ait Chrysostomus : Voluntas est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera vero sunt testimonia voluntatis. Non ergo quaerit Deus opera propter se, ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quod iustus est Deus. Quod totum intelligendum est, quando voluntas hominis est consummata, nec cessatur ab actu nisi propter impotentiam faciendi.
Haec Thomas in Summa.
Praeinductis ex Bonaventura et Thoma concordant per omnia scripta Petri et Richardi, quae et continentur in illis.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, An in actibus humanis sit aliquis indifferens, id est nec bonus nec malus moraliter.
Videtur quod sic.
Primo, quia sunt quidam hominum actus nec boni nec mali, videlicet nec ex virtute nec ex vitio procedentes, sed vel ex sola imaginatione aut naturali ratione, qui non sunt in se mali nec demeritorii, ut honorare parentes, nec semper ex virtute procedunt.
Secundo, peccatoribus praedicatur, ut quamvis in peccato persistant, non tamen penitus ab actibus abstineant ex suo genere bonis, ut sunt, ieiunare, orare : qui actus ab ipsis facti, nec boni nec mali sunt moraliter.
Tertio, opera non sunt meritoria nisi propter Deum facta. Aut ergo exigitur actualis in Deum relatio, et sic nunquam quis mereretur, nisi cogitaret actualiter de Deo, quod esset viam salutis nimis arctare ; aut sufficit relatio habitualis, sicque sufficeret semel in mense aut anno actum referre in Deum, quod esset viam salutis nimium relaxare
Quarto, bonum et malum sunt contraria mediata, ut in Praedicamentis habetur. Nec videtur aliquod medium inter ea nisi indifferens.
Quinto, festucam de terra levare, barbam fricare, surit actus humani indifferentes, et possunt referri in finem indifferentem, videlicet ut alius videat illos actus.
In oppositum videtur illud Apostoli : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et si homo hoc implet, bene et meritorie operatur ; si non, peccat. Ergo actus hominis meritorius demeritoriusve consistit.
Rursus, loqui otiose peccatum est : ergo et frustra seu inaniter operari, quod est actum in finem debitum non referre, praesertim cum plus sit facere quam dicere tantum.
De huius quaestionis solutione breviter expedit se Albertus, dicendo :
Otiosum et indifferens non sunt idem. Otiosum namque redimit inutiliter tempus ; indifferens autem aequalem habet dispositionem seu potentiam ad bonum et malum. Et sic otiosum est peccatum, indifferens vero non.
Haec responsio incompleta est et obscura ; innuit tamen quod secundum theologos, aliquis actus indifferens sit.
Thomas vero super hoc plenius scribens :
Tres (inquit) opiniones circa hoc sunt. Nam aliqui dicunt, quod in dictis non potest esse aliquid indifferens, sed in factis. Verbum namque ordinatur ad aliquid, cum sit signum rei ; factum vero, cum non sit signum, non est ordinatum ad aliud. Idcirco in verbo deformitas incidit, si otiose proferatur, non autem in facto, si sine causa legitima fiat. Verum haec ratio nulla est. Quamvis enim factum non sit ordinatum ad aliud sicut signum ad signatum, est tamen ordinatum ad aliquid sicut ad finem : quoniam omne quod a principio est, ad aliquem tendit finem. Otiosum vero opponitur ordini illi qui est eius quod ordinatur ad finem ipsum, non ordini qui est signi ad signatum.
Hinc alii dicunt, quod tam in dictis quam in factis contingit aliqua indifferentia esse, quae nec bona nec mala sunt : ut illa quae non ordinantur ad praeceptorum impletionem, ut sic propter Deum fiant, neque divinis contrariantur praeceptis, sive sint in dictis, sive in factis : ut si quis loquatur alicui ex amicitia quadam civili, aut amicabile quoddam opus ad ipsum exerceat. Sed nec istud videtur, quoniam actus virtutis politicae non exstat indifferens, imo de se bonus est, et si gratia informetur, meritorius redditur. Nec est accipere aliquid in quod ordinetur actus humanus, quod vel secundum politicam virtutem rectum non sit, aut rectitudini adversum : quia non potest esse aliquis actus ab aliquo deliberante sine intentione finis, ut secundo Metaphysicae dicitur. Porro finis ille est homini conveniens vel secundum animam, vel secundum corpus, aut secundum res exteriores, quae ad utrumque ordinantur. Quod bonnm, nisi contrarietur bono convenienti homini secundum rationem, rectitudinem habet virtutis civilis : quoniam virtus civilis dirigit in omnibus quae sunt corporis, et etiam quae propter corpus quaeruntur. Hinc si quis mediocriter his utatur, usus est rectus ; si autem secundum abundantiam vel defectum, usus est vitiosus virtuti contrarius.
Ideo aliter, secundum alios, est dicendum, quod nullus actus a voluntate deliberativa procedens potest esse, qui non sit bonus aut malus, non tantum secundum theologum, sed etiam secundum moralem philosophum. Et ultra, non potest esse aliquis actus a deliberativa virtute procedens in habente gratiam, qui meritorius non sit. Verumtamen in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberativus qui nec meritorius nec demeritorius sit, attamen bonus aut malus est. Cuius ratio est, quoniam malum in quantum malum, non opponitur bono nisi sicut privatio habitui ; oppositio autem contrarietatis est ex eo quod id super quod fundatur privatio talis, non compatitur secum aliquod bonum quod sit simpliciter bonum : quemadmodum delectatio immoderata in cibis non compatitur secum bonum sobrietatis, quod est simpliciter bonum. Hinc immoderata delectatio adiungitur privationi boni, sicque mala vocatur. Si ergo in actionibus invenitur medium inter bonum et malum, hoc non erit nisi in quantum malum bono privative opponitur. In privative vero oppositis non invenitur medium nisi per hoc quod subiectum non est habitus susceptivum : propter quod lapis, qui visionis susceptivus non est, nec videns nec caecus asseritur. Atque per hunc modum oportet accidere medium inter bonum et malum, ut si aliquid est quod alicuius bonitatis susceptivum non est, nec malitia opposita inerit sibi ; unde relinquetur indifferens. Hoc autem contingit dupliciter.
Primo, per modum abstractionis, secundum quod universale aliquid significatur ut abstractum a differentiis contrariis dividentibus ipsum : ideo in sua communitate sumptum, significatur ut indifferenter se habens ad utramlibet differentiarum : ut animal non significatur ut rationale, neque ut irrationale ; et tamen oportet ut omne particulare animal rationale aut irrationale exsistat. Et ita est hic. Si enim significetur actus in eo quod est agere, habet naturalem bonitatem in quantum est ens ; sed indifferenter se habet ad bonitatem malitiamve moralem. Conformiter, bonum ex genere indifferenter se habet ad bonum et malum ex circumstantia et ex fine, quamvis non inveniatur aliquid in genere particulare, quod non sit circumstantia quadam vestitum, et ad finem aliquem ordinatum. Atque secundum hanc considerationem quidam dixerunt omnes actus esse indifferentes, in quantum sunt actus ; quidam autem dixerunt, quod non omnes actus, sed aliqui, accipientes nomina actuum magis in speciali, quae non exprimunt aliquid ex quo actus ad bonitatem vel malitiam determinetur, ut materiam aut finem vel circumstantiam, ut comedere, ambulare.
Alio modo contingit hoc secundum quod aliquod particulare signatum deficit a susceptibilitate alieuius perfectionis, ut lapis a susceptibilitate visus : sicque aliqui actus deficientes a susceptibilitate perfectionis moralis, non morales dicuntur. Actus demum susceptibilis est bonitatis moralis, secundum quod humanus est ; humanus autem est, secundum quod aliquo modo a ratione deducitur : quod contingit tantum in actibus illis qui a voluntate imperantur, qui rationis deliberationem sequuntur. Actus vero qui sequitur apprehensionem subitae imaginationis, ut confricatio barbae, hoc modo indifferens est. Sed nullus rationem deliberativam sequens, erit indifferens, imo necessario bonus aut malus bonitate aut pravitate civili. Attamen actus bonitate civili perfectus, non est susceptibilis efficaciae promerendi, nisi in eo qui gratiam habet. Hinc in eo qui gratia caret, indifferens est ad meritum sive demeritum ; sed in eo qui gratiam habet, oportet vel meritorium vel demeritoriuin esse : quia si est malus, erit demeritorius ; si bonus, meritorius erit ; quia cum caritas imperet cunctis virtutibus sicut voluntas universis potentiis, oportet quod quidquid ordinatur in finem alieuius virtutis, ordinetur in finem caritatis, et ita, cum omnis actus bonus ordinetur in finem alieuius virtutis, ordinetur in finem caritatis ; sicque meritorius erit, sicut bibere et comedere, servato modo temperantiae, et ludere ad recreationem, servato modo eutrapeliae, in eo qui caritatem habet, qua Deum ultimum finem vitio suae constituit.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima secundae, quaestione octavadecima, movet super hac re dubia duo :
Primum an aliquis actus sit indifferens secundum speciem ; secundum, utrum aliquis actus indifferens sit secundum individuum. Ad primum respondet : Omnis actus habet speciem ex obiecto ; actus quoque humanus, qui vocatur moralis, speciem suscipit ex obiecto relato ad principium actuum humanorum, quod est ratio. Unde si obiectum actus includat aliquid quod conveniat ordini rationis, erit actus bonus secundum speciem suam, ut dare eleemosynam indigenti ; si autem includat aliquid quod ordini rationis repugnet, sicut furari, erit actus secundum speciem malus. Interdum autem obiectum actus non includit quidquam ad ordinem pertinens rationis, ut levare festucam, seu ire ad campum ; et tales actus secundum speciem suam sunt indifferentes.
Cum ergo obicitur, quod malum et bonum sunt immediate opposita, sicut habitus atque privatio ; respondendum, quod duplex est privatio. Una consistens in privatum esse, et haec nihil relinquit, sed totum tollit, ut mors, decitas. Et inter hanc privationem et habitum oppositum non est medium circa susceptibile proprium. Alia consistens in privari, quemadmodum aegritudo est privatio sanitatis, non quasi totum mox auferens, sed ut via ad totalem sauitatis ablationem, quae fit per mortem. Ideo talis privatio, cum aliquid relinquat, non semper est immediata cum opposito habitu. Sicque malum est privatio boni, ut in commentario suo super librum Praedicamentorum ait Simplicius. Hinc potest esse medium inter bonum et malum.
Ad secundum respondet :
Contingit interdum aliquem actum secundum speciem esse indifferentem, qui tamen est bonus aut malus in individuo consideratus, quoniam actus moralis non solum sortitur bonitatem ex obiecto a quo speciem habet, sed etiam ex circumstantiis, quae sunt quasi accidentia quaedam : sicut aliquid convenit homini secundum accidentia individualia, quod non convenit ei secundum rationem speciei. Oportet autem quemlibet actum individualem habere circumstantiam aliquam per quam trahatur ad bonum vel malum, ad minus ex parte intentionis finis. Cum enim actus rationis sit ordinare, actus a ratione deliberativa procedens, si non sit ad finem debitum ordinatus, ex hoc ipso repugnat rationi, et habet rationem mali ; si vero ordinetur ad debitum finem, convenit cum ordine rationis, unde habet rationem boni. Estque necesse ut vel ordinetur vel non ordinetur ad debitum finem. Unde necesse est omnem hominis actum a ratione deliberativa procedentem, in individuo consideratum, esse bonum aut malum.
Cum ergo obicitur, quod nulla est species quae non contineat aut continere valeat aliquod individuum sub se : ergo si actus secundum speciem potest esse indifferens, ergo et actus individualis. Dicendum, quod actum esse indifferentem secundum speciem, potest intelligi dupliciter. Primo, quod ex sua specie debeatur ei esse indifferentem : sicque nullus actus ex sua specie exstat indifferens. Non enim est aliquod humani actus obiectum quod ordinari non queat ad bonum vel malum per finem aut circumstantiam. Secundo, quia ex specie sua non habet quod sit bonus vel malus, nihilo minus potest per aliquid aliud fieri bonus aut malus : sicut homo ex specie sua non habet quod sit albus aut niger, nec tamen babet ex specie sua quod non sit albus aut niger : quoniam aliunde potest homini supervenire albedo vel nigredo quam ex principiis speciei.
Haec Thomas in Summa.
Petrus vero hic tangit duas opiniones : unam iam dictam, et aliam plenius infra ponendam, nec declinans ad aliquam, sed breviter depromens qualiter utraque possit salvari.
Richardus quoque ea quae Petrus scribit prosequitur magis diffuse, ambas referens opiniones, et ad eam quam Thomas tuetur magis declinans. Ad quod allegat quod quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius protestatur :
Daemonis malum est esse contra deiformem intellectum ; malum vero animae, esse contra rationem ; corporis, contra naturam. Sed omnis actus deliberativae voluntatis in nobis, est aut secundum rationem, et sic est moraliter bonus, aut contra eam, sicque consistit moraliter malus. Quod si fuerit praeter rationem, adhuc esset moraliter malus, quia secundum Damascenum libro secundo, manendo in eo quod secundum naturam est, in virtute manemus ; declinantes vero ab eo quod est secundum naturam ad id quod est praeter naturam, in malitia sumus. Et per naturam intelligit rationem.
Haec Richardus.
Praeterea Bonaventura circa haec scribit diffuse :
Haec, inquiens, quaestio intelligitur de actione voluntatis deliberativae, secundum quod deliberativa est. De qua etiam actione est loqui dupliciter, utpote per comparationem ad genus operationis, et in comparatione ad operantem. Et hoc ultimo modo intelligitur quaestio, suntque diversae opiniones de ista materia. Nam aliqui dicunt, quod nihil faciat homo ex deliberatione quod Deus non reputet ei ad praemium vel ad poenam, ita quod in die iudicii de omni actu deliberativo rationem reddemus. Et huic opinioni videntur consonare verba Sanctorum, dicentium quod sicut non peribit capillus de capite, sic nec momentum de tempore de quo rationem non reddemus, ut dicit Bernardus. Et idem dicere videtur Anselmus : Exigetur, dicens, a nobis omne tempus nobis impensum qualiter sit expensum. Quibus consentire videtur quod Veritas ipsa testatur : De omni verbo otioso, etc.
Verum ista opinio aut multum ampliat viam salutis, aut multum angustat. Nempe ad hoc quod opus sit meritorium, aut dicerent exigi actualem relationem operis in Deum et in particulari, aut dicerent sufficere relationem in habitu atque in universali. Et si dicant primum, nimis coarctant viam salutis. Sic enim in omni opere quod homo non referret actualiter in Deum, peccaret ac demereretur : quod valde durum est dicere. Si autem sufficit intentio habitualis et in universali, sic dum quis semel in principio anni aut mensis vel septimanae vel diei proponeret Deo servire, omnia opera bona quae postea faceret, etiam nihil de Deo recogitans, meritoria sibi essent : quod esset viam salutis valde laxare.
Hinc est alia positio magis temperata, videlicet quod quaedam sunt actiones voluntatis deliberativae quae respiciunt ipsam directe, quaedam vero concernunt eam secundum quod regit potentias naturales. Prima operatio est locutio, quae est potentia rationalis, secundum quod utitur ratione ; secunda est comestio, ambulatio. Dicunt ergo quod circa illas operationes quae concernunt voluntatem rationalem secundum quod rationalis est, non invenitur medium neque indifferens, sed circa alias invenitur. Hinc concedunt, quod non omnis actio deliberativa est bona vel mala. Locutio autem omnis vel bona est vel mala. Aut enim est utilis, aut otiosa : et si otiosa, ergo et mala ; si utilis, tunc est bona. Ideo et Dominus dixit de omni verbo otioso rationem esse reddendam, non de omni facto. Reatus quoque Iacobus : Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
Verumtamen ista positio non videtur adhuc satisfacere plene. Nam velle cogitare de veritate, actus est voluntatis secundum quod rationabiliter movetur ; et tamen homo frequenter cogitat de veritate non referendo ad Deum : et durum est dicere, quod tunc peccet. Ulterius quoque, potest loqui ex naturali pietate, aut civili urbanitate, ut hominem salutando in via : et valde durum est dicere, quod sic peccet ; nec dici potest, quod omnis talis locutio sit meritoria. Denique, si plus est facere quam dicere, potius reddemus rationem dc facto otioso quam de huiuscemodi verbo. Propter quod Sancti concludunt hoc a minori ex verbo Christi.
Hinc est positio tertia, quod in operibus voluntatis deliberativae sit medium inter bonitatem et pravitatem. Quaedam etenim actio a voluntate deliberativa procedit, ordinata in debitum finem, puta in Deum : et ista est bona, et si sit ex caritate, est meritoria vitae aeternae ; si vero fiat extra caritatem, est meritoria merito congrui. Quaedam autem actio ex voluntate deliberativa procedens, non est ordinata. Et haec est divisio per immediata procedens. Sed non omnis actio non ordinata ad Deum sicut ad finem, est mala. Nam quaedam ita non ordinatur propter inordinatam conversionem ad creaturam, quaedam vero non ordinatur propter negligentiam operantis, quaedam vero non ordinatur propter operantis infirmitatem atque miseriam. Prima divisio actionis non ordinat se est mala malitia commissionis. Secunda est mala malitia omissionis. Tertia vero neutro modo est mala, sed est indifferens : et hoc, dum quis facit aliquam operationem, ita quod circa creaturam non afficitur inordinate, nec tamen operationem illam refert ad Deum, sed facit eam ob aliquem finem qui indigentiam concernit naturae, sicut dum ambulat ut recreetur, vel comedit ut reficiatur. Talis actio reputatur indifferens, quia nec Deus eam remunerat, nec imputat ad peccatum : et hoc, quia in tali actione non est malitia commissionis, cum non sit inordinata delectatio ; nec etiam omissionis : non enim semper omittit homo, quando actiones suas non refert in Deum. Oportuit enim indulgere naturae infirmae ac fragili, ut possit facere talia multa. Nec Deus requirit ab homine in tali statu distractionis et miseriae, quod omnia, dum facit, referat ad se ; requirit tamen aliquando, quando videlicet est locus et tempus : et si homo tunc non referat, peccat omittendo.
Praeterea advertendum, quod ad hoc quod aliqua actio sit meritoria, non oportet quod quis semper referat actualiter eam in Deum, sed sufficit habitualis relatio. Habitualem autem relationem appello, non quia habeat caritatem, per quam sit habilis ad referendum, sed quia in primordio illius operationis vel alterius ex qua illa consequenter se habet, intentionem habet ad Deum directam : ut si quis intendat dare pro Deo centum marcas, et incipit dare, cogitatque de Deo in prima marca, et in aliis non cogitat, nihilo minus omnes dationes illae sunt meritoriae ; si autem opus alterius generis inchoet, oportet quod intentio renovetur ad hoc quod opus hoc sit meritorium. Sic quoque intelligitur in viris religiosis, quoniam in principio voverunt ex caritate portare pondus religionis. Quidquid enim faciunt quod ad suae religionis observantiam spectat, ex prima intentione fit eis meritorium ad salutem, nisi forte, quod absit, contraria intentio superveniat. In aliis autem quae ad religionem non spectant, secus est, quia illa intentio non se extendit ad alia habilualiler. Ideo non est parva ; securitatis et utilitatis, religionem intrare.
Attamen quidam dixerunt, quod habitualis intentio solum sufficit ad meritum satisfactionis : opus enim satisfactorium est, si fiat in caritate. Ad hoc vero quod opus sit meritorium vitae aeternae, dicunt requiri actualem intentionem, ita quod nullum opus sit meritorium, nisi veniat ex caritate actualiter movente.
Probabilius est tamen dicere, quemadmodum dictum est, quod ad utrumque sufficiat relatio habitualis. Relationem autem voco habitualem, non qua quis in generali refert ad Deum omnia opera diei vel anni, sed qua quis refert aliquod opus ad Deum, ita quod opus sequens directam habet ad opus primum ordinationem et consequentiam : ut est in illo qui dat pro Deo centum marcas, vel intendit ad S. Iacobum ire. In aliis autem locum non habet. Insuper habitualem intentionem relationemve voco, quando non praecogitato in actu ut tunc fine ultimo sive Deo, ex sola boni operis consideratione caritas seu alia virtus caritate informata, prompta est et ad bonum opus inclinat : ut dum subditus meretur obediendo suo praelato sibi iubenti, etiam si nihil cogitet de Deo, sed solum consideret quod bonum est obedire.
Haec Bonaventura.
Praeterea Scotus movendo hanc quaestionem, remittit ad Bonaventuram, additque aliqua :
Aliter, inquiens, potest esse de bonitate et malitia morali, et de bonitate meritoria ac malitia demeritoria. In prima bonitate et malitia, comparando ad actum naturalem, videtur posse inveniri actus indifferens, qui habeat determinatam speciem in genere naturae per comparationem ad omnes causas suas, et tamen possit indifferenter habere bonitatem malitiamve moralem : quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, habitus iustitiae generatur ex operibus iustis, non tamen iuste factis ; et iste actus ex quo generatur virtus, non est bonus moraliter, quia non est ex virtute. Similiter de actibus post acquisitam virtutem, quoniam non videtur necesse quod voluntas habens virtutem, utatur ea necessario, sed solum quando occurrit tam vehemens passio, quae subvertat rationem nisi utatur virtute.
Secundo etiam modo loquendo de bono et malo, videtur esse medium inter actum bonum et malum. Supposita namque bonitate morali, meritum videtur esse ex relatione ad ultimum finem, quae relatio fit a caritate inexsistente. Potest autem actus referri ex caritate in debitum finem tripliciter : primo actualiter, quemadmodum actualiter cogitans de fine, appetit seu diligit illum, vultque aliquid propter ipsum ; secundo virtualiter, ut dum ex cognitione et dilectione finis devenitur ad volitionem entis huius ad finem ; tertio habitualiter. Tripliciter quoque potest actus non referri : primo penitus negative, quia nec actualiter nec virtualiter refertur in finem ; secundo privative, quoniam non est natus referri, ut veniale peccatum, quamvis stet cum caritate, non tamen natum est a caritate referri in finem ; tertio contrarie, quia corrumpit principium referendi, videlicet caritatem, ut peccatum mortale. Dc his duobus ultimis membris certum est, quod actus illi sunt mali, puta peccatum mortale et veniale. Porro de duobus primis certum est, quod primus actus est meritorius ; et de secundo, qui scilicet refertur virtualiter, idem satis probabile est. De actibus vero qui tantum referuntur habitualiter, et qui pure negative, id est, nec actualiter nec virtualiter referuntur, dubium est an sint meritorii, an venialiter mali, an indifferentes. Si ponatur alterum duorum primorum membrorum, videtur quod homo exsistens continue in gratia, mereatur continue, aut pecaet venialiter saltem : quoniam multos tales elicit actus, qui nec actualiter nec virtualiter referuntur in Deum. Unde videtur probabile, quod sint indifferentes, quia non habent sufficientem malitiam peccati venialis (Cum possibile sit nullam esse in eis inordinationem), nec videtur in eis esse sufficiens ratio meritoriae bonitatis, ad quam videtur ad minus requiri relatio virtualis, qualis in istis non est. Sunt ergo multi actus indifferentes, non solum secundum esse quod habent in esse naturae, sed etiam secundum esse quod habent in esse morali. Et sunt indifferentes ad bonum meritorium et malum demeritorium, quoniam unum individuum potest esse tale, et aliud tale. Multi etiam singulares actus eliciti, sunt indifferentes, qui non sunt tales nec tales ; et non solum actus non humani, de quibus non est sermo, ut barbam fricare, sed etiam de actibus libere elicitis.
Haec Scotus, qui in his sequitur Bonaventuram.
Insuper Durandus praefatas opiniones hic tangit, et ad nullam multum declinat. Opinionem quoque quam sequitur Thomas, sic probat :
Ratio deliberans, sicut deliberando procedit ex fine ad consiliandum de his quae sunt ad finem, sic imperando exsecutionem eius quod deliberatum est, ordinat actum imperatum ad aliquem finem. Ex hoc ita arguitur : Omnis actus imperatus a ratione, ordinatus est ad finem debitum, vel non : si ordinatus est, non est indifferens, sed bonus ; si non, ergo est malus. Nec dici potest, quod ordinetur ad finem indifferentem : quia impossibile est rationem boni non includi in ratione finis. Secundo, si esset aliquis actus indifferens, oporteret dare habitum indifferentem : quia habitus determinat potentiam, ut dicitur secundo Ethicorum, ubi et dicitur, quod habitus est quo bene aut male possumus : sicque per habitum disponitur potentia, et determinatur ad bene vel male. Ergo nullus habitus potest indifferens esse. Cumque ex actibus generetur habitus, sicut ex actibus bonis frequentatis generatur habitus bonus, ita ex malis malus, et ex indifferentibus indifferens : quod est inconveniens.
Deinde Durandus obicit contra aliqua contenta in Thoma, et ait :
Dicitur, quod in habente gratiam nullus actus ex deliberatione procedens est indifferens, sed meritorius aut demeritorius ; sed in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberatus, nec meritorius nec demeritorius, etc., ob causam in positione Thomae expressam. In quo dicto est aliquid satis clarum, videlicet quod in habente gratiam et in non habente gratiam, omnis actus malus a deliberatione procedens, est demeritorius ; et aliquid dubium, utpote quod omnis actus moraliter bonus, est meritorius. Oppositum quippe videtur probabile, quoniam circumstantia quae est solum concomitans actum et non informans, nullam bonitatem aut malitiam ponit circa ipsum, ut patet in actibus tam bonis quam malis. In malis : nam infidelitas non ponit malitiam aliquam circa actum moralem, nisi dum actus ille ex infidelitate procedit : tunc enim est conditio informans, non solum concomitans ; sed in aliis, puta in eo quod est dare eleemosynam ex naturali pietate, vel honorare parentes ex naturali pietate, respectu quorum infidelitas est solum conditio comitans, nullam pouit deformitatem. Similiter est in bonis. Constat autem, quod caritas et gratia frequenter est solum circumstantia concomitans actum bonum moralem, nequaquam informans, ut dum quis solo dictamine naturalis rationis reddit alteri quod suum est. Caritas ergo et gratia non ponit in tali actu aliquam bonitatem praeter simplicem bonitatem moralem.
Denique, quod in habente caritatem omnis actus moralis debeat ordinari in finem caritatis, non apparet. Nam quamvis quilibet teneatur vitare malum, nullus tamen tenetur facere omne bonum quod potest : alioqui unusquisque teneretur ad opera supererogationis. Hinc quilibet solum tenetur ad bonum cuius omissio in ipso est mala et poenam meretur. De numero autem talium non videtur esse ordinatio uniuscuiusque actus moralis in finem caritatis, in eo qui gratiam habet. Quod patet, quia ad omne illud ad quod tenetur fidelis exsistens in gratia, tenetur fidelis gratia carens : quia defectus culpabilis nullum absolvit ab eo ad quod tenetur. Fidelis autem gratia carens, non tenetur omnem actum moralem bonum ordinare in finem caritatis, ut patuit. Ergo nec ad hoc tenetur fidelis exsistens in gratia.
Hac Durandus.
Qui contra pratactum verbum diffusius arguit, et (ut apparet) idonee. Positio demum Bonaventura rationabilior esse videtur, et ex dictis eius innotescit responsio ad motiva alterius opinionis.
QUAESTIO IV
Quarto quaritur, An eadem numero actio possit esse bona et mala moraliter.
Non enim dubium est de bonitate natura seu entis, qua omnis actio positiva est bona. Et quod eadem actio possit bona esse et mala, probatur. Nam eadem actio potest incipi recta intentione, et continuari ac finiri intentione perversa.
Secundo, aliquis in mortali exsistens, facit suffragia pro defuncto ; et operatio illa est meritoria mortuo, non ipsi agenti, cum caritatem non habeat ; defuncto tamen meretur poenae minorationem, et satisfactoria est pro ipso : sicque eadem actio est meritoria et non meritoria.
Tertio, si dominus aliquis ex caritate praecipiat servo suo eleemosynam dare, et servus invitus hoc faciat, videtur eleemosynae illius largitio esse bona per respectum ad dominum, et mala per comparationem ad servum.
Quarto, secundum Philosophum tertio Physicorum, idem motus est, qui in agente est actio, et in patiente passio : quemadmodum eadem est via ab Athenis ad Thebas, et econtrario. Sed contingit actionem esse malam, passionemque bonam : sicut mala fuit actio crucifigentium Christum, et optima passio eius. Et sic idem actus seu motus est bonus et malus.
In contrarium est, quod bonum et malum contraria sunt, et differentiae oppositae actus humani. Contraria vero nequeunt simul inesse eidem.
Circa hoc Alexander scribit :
Oppositio inter bonum ex genere et malum ex genere est oppositio disparata, quoniam separantur ab invicem secundum rationem seu formam, et subiectum ; non autem proprie contraria, cum non sint nata fieri circa idem subiectum, nec sub eodem genere continentur, imo sunt disparata. Quemadmodum autem bonitas et malitia disparata sunt inter se, ita et actiones quibus conveniunt. Nihilo minus bonum et malum possunt eidem accidere actioni. Nam bona actio ex genere potest esse mala ex intentione aut bona : et ita hoc est per respectum ad diversa. Simpliciter autem non potest eadem actio numero esse bona et mala. Hinc aliter se habent bonum et malum circa actionem et circa agentem. Possunt enim eidem numero agenti inesse, sed non simul ; uni autem et eidem numero actioni nequeunt simul secundum prius et posterius convenire. Cuius ratio est, quod agens numeratur propria numeratione praeter malum et bonum quae ei accidunt ; actio vero cum non sit in se stans, sed transiens, numeratur cum conditionibus suis. Unde alia numero est actio bona, et alia numero actio mala.
Haec Alexander, cuius responsio intricata videtur.
Porro Thomas clarius scribens, testatur :
Cum unum et ens convertantur, secundum hoc quod res se habet ad esse, ita se habet ad unitatem. Est autem in re duplex esse considerare, videlicet esse ipsius secundum se, quod est esse ipsius primum et substantiale, et esse superveniens, quod est secundum et accidentale. Idcirco contingit quod aliquid secundum se consideratum, est unum, quod tamen secundum aliquid sibi accidentale, quamdam habet pluralitatem : ut lignum cuius una pars est alba et alia nigra, in se unum est lignum ; sed quoad esse coloratum, est quodammodo plura. Cum ergo actus exteriores participent bonitatem malitiamve moralem tanquam quoddam superveniens, in quantum sunt imperati a voluntate, contingit talem actum esse unum secundum se consideratum, et tamen esse multa prout ad genus moris refertur, secundum quod moraliter bonus aut malus vocatur.
Per quod patet ad primum solutio. Talis etenim actio secundum esse naturae est una ; sed prout diversa intentione ac varia voluntate exercetur, est moraliter alia et alia, et bona ac mala.
Circa solutionem autem secundi est duplex opinio. Una, quod suffragia quae facit quis in mortali exsistens, quantum ad opus operans non sunt meritoria agenti, nec ei pro quo fiunt ; si vero consideretur opus operatum, ut sacrificium aut aliquid tale, sunt meritoria ei pro quo fiunt, non operanti. Et sic operatio eadem non est meritoria et non meritoria : quoniam operatio ipsa nullo modo meritoria exstat. Sed quoniam efficacia suffragiorum mensuratur secundum caritatem eius pro quo fiunt (nam tantum unicuique valent quantum meruit ut sibi valerent, ut testatur Augustinus) ; idcirco ab aliis verius dicitur, quod etiam ipsa operatio sine caritate facta, valet ei pro quo fit, virtute caritatis illius, et non operantis. Nec tamen sequitur quod illa operatio bona sit simpliciter, sed quod est bona huic pro quo fit. Simpliciter enim bonum est quod facienti bonum est. Nec est inconveniens quod aliquid simpliciter malum sit, quod tamen alicui bonum est.
Ad tertium respondetur, quod servus agit ut instrumentum domini sui, atque ut motus a domino. Alia autem est actio moventis, et alia moti. Nec enim secundum eumdem motum potest idem esse movens et motum. Sicque alia numero est actio domini, alia servi.
Ad quartum, quod cum actio sit in agente, et passio in patiente, non potest esse idem numero accidens quod est actio, et quod passio, cum idem accidens nequeat esse in diversis subiectis. Unde et Avicenna affirmat, quod non est eadem numero aiqualitas in duobus, sed specie tantum. Sed quia eorum differentia non est nisi penes terminos, utpote penes agens et patiens, motusque ab utroque abstrahat termino : hinc motus significatur ut sine differentia ista, propter quod dicitur quod motus est unus. Meritum quoque non consistit in passione ut passio est, sed in operatione patientis, qua passionem voluntarie sustinet propter Deum : quae operatio alia est ab operatione agentis.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit in prima secundae, quaestione vicesima.
Quibus concordat Petrus, et addit :
Duplex est actio, quaedam simplex et indivisibilis, ut actio interior, et haec non potest eadem esse bona et mala ; quaedam vero successiva atque exterior, et haec eadem potest esse bona et mala, sed non secundum eamdem partem : quemadmodum eadem superficies secundum unam partem est alba, secundum aliam nigra. Nam sicut haec actio habet duplex esse, videlicet esse naturae, prout procedit a naturali potentia, ut ambulatio a vi gressiva, et esse moris, prout procedit a voluntate ; sic habet duplex esse morale, in quantum inchoatur ex caritate, et continuatur ex vanitate.
Haec Petrus.
Consonant Bonaventura et Richardus.
Verum contra illud dictum Petri de actione interiori simplici et indivisibili, quod eadem numero nequeat esse bona et mala, obicit sic Durandus :
Sicut se habet intellectus ad verum et falsum, ita voluntas ad bonum et malum. Sed idem actus ipsius intellectus quamvis sit simplex et indivisibilis, attamen successive potest esse verus et falsus : ut dum aliquis credit Socratem sedere, qui veraciter sedet, et in eadem actuali credulitate perseverat Socrate surgente. Ergo idem actus voluntatis simplex et indivisibilis potest successive esse bonus et malus. Nec valet quod dicitur, quod actus non est bonus et malus, quia non habet successionem. Nam idem secundum idem, potest successive opposita suscipere, non per sui successionem, sed per successionem oppositorum circa ipsum, dummodo contingat ipsum pluries sumere : sicut corpus secundum eamdem partem potest successive calidum esse et frigidum. Actus autem voluntatis quamvis sit simplex et indivisibilis, potest tamen pluries sumi, quia non solum habet esse per instans temporis, sed pluribus partibus temporis coexsistit : ideo actus voluntatis potest successive esse bonus et malus : ut dum quis bona voluntate vult publice celebrare, et ipso perseverante in eodem velle, a superiore ei legitime prohibetur, nihilo minus in eodem velle persistit.
Haec Durandus.
Cuius obiecta videntur procedere, nisi Petrus loquatur de actu simplici indivisibili et instantaneo tantum.
Postremo hic quaeritur, an bene agens, tantum bene agit ac promeretur quantum intendit.
Ad hoc Alexander respondet brevissime.
Petrus vero et Richardus responsionem eius clarius scribunt, dicendo :
Secus est in bonis et malis, quia ad bonum non sufficit bonitas generis sine bonitate intentionis ; ad malum vero sufficit tam malitia generis, quam malitia intentionis. Hinc in malis augmentum mali mensuratur secundum intentionem, quoniam qui intendit multum peccare, multum peccat ; sed non diminutio : non enim parum peccat, qui intendit parum peccare. In bonis vero distinguendum est, quoniam quantitas intentionis potest considerari dupliciter : primo, secundum quantitatem affectus ipsius intendentis ; secundo, penes quantitatem effectus intenti. Primo modo intentio mensurat opus, quia tam bonum est opus quam bonus est affectus ex quo fit ; non autem secundo modo, imo aliquando qui credit facere maius bonum, facit minus, et econverso.
Haec Petrus et Richardus.
