Distinctio V — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAE

 

Hic tractat Magister, quales effecti sint angeli in sua conversions et aversione, hoc est, quales in sua conversione ad Deum facti sint angeli boni, quales item constituti sint angeli reprobi in sua aversione a Deo. Et circa haec introducit qualiter in huiusmodi conversione et aversione aliquod donum gratuitum sit conversis appositum, et aversis subtractum. Inserit quoque aliquid de naturalibus attributis, viribus seu proprietatibus angelorum, sicut et supra ; et quid per naturalia illa, praesertim per liberum potuerunt arbitrium. Praeterea tangit opinionem stultorum quorumdam, dicentium angelis pravis non esse imputandum quod peccaverunt : quam reprobat. Postremo producit in medium, an in angelis bonis merita praecessit praemium, an econtra. Quocirca tangit quid sibi probabilius visum sit.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : Utrum angeli potuerint peccare, et qua specie peccati atque qualiter transgressi sint.

 

In quaestione hac tria tanguntur.

Primum est, an angelus fuerit peccabilis, fallibilis seu deviabilis.

Secundum est, quod fuerit peccatum cadentium angelorum.

Tertium est, qualiler inductus sit angelus ad peccandum, an scilicet a se ipso, vel an unus alium induxerit ad peccandum.

 

De primo apparet, quod non potuerunt peccare.

Primo, quoniam omnis error voluntatis procedit ex aliquo errore, defectu seu negligentia intellectus, qui est director et oculus voluntatis. Angeli autem secundum divinum Dionysium, habent deiformem intellectum, in quo error non cadit neque fallacia.

Secundo, quia ut Aristoteles, Avicenna, et alii Peripatetici contestantur, supra orbem lunae non potest esse malum. Sed adhuc minus potest esse malum in angelo quam in corpore caelesti.

Tertio, Averroes ait, quod intelligentia est agens infallibile, et non errans. Angelus autem est intelligentia.

Quarto, secundum Philosophum, intellectus semper est rectus ; phantasia vero recta est, et non recta. In angelis autem non est phantasia : ergo eorum intellectus semper fuit et est rectus.

Quinto, origo et causa errorum ipsius intellectus, sunt ea quae fiunt in parte sensitiva, videlicet, passiones, fragilitas carnis, sollicitudo et occupatio circa externa : quae in angelis non fuerunt. Hinc secundum Philosophum septimo Physicorum, omnis variatio virtutis ac vitii reducitur in alterationem quae est secundum passiones partis sensitivae. Haec autem in angelis locum non habet.

Sexto, si angeli peccaverunt, vel ergo ex habitu, aut ex infirmitate, aut ex ignorantia : non ex habitu, quoniam ante primum eorum peccatum non fuit in eis aliquid vitiosum ; nec ex infirmitate, quia non ex vehementia passionis ; neque ex ignorantia, quoniam pleni erant scientia.

 

In contrarium est auctoritas Scripturarum, sicut quod ait Salvator : Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem ; et rursus : In veritate non stetit, etc. Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.

Item, omne creatum ex se labile est, cum ex nihilo sit productum, et distans a suo fine, indigensque indesinenter conservatione ac manutenentia Creatoris.

 

Ad hoc Guillelmus Parisiensis secunda parte libri de Universo respondet : Aristoteles expresse negavit malitiam posse inesse substantiis separatis. Contra quem dico, quia malitiam quarumdam talium substantiarum indicat idololatria, qua se coli volunt cultu soli vero Deo debito. Neque enim Creator ullam illis irrogavit iniuriam, ob quam hoc iuste facere possint, quasi exercendo vindictam. Imo in tantum processit earum infidelilas atque malitia, quod Creatoris cultum et honorificentiam pene exterminaverunt de terra. Crudelissimas quoque mortes veri Dei cultoribus procuraverunt per tyrannos infligi. Aliud item indicium malevolentiae earumdem, sunt maleficae artes et opera earum, quibus nocumenta innumera, tam corporalia quam spiritualia, sunt innocentibus irrogata. Rursus, indicium harum malitiarum, est earum eiectio ab arrepticiis et obsessis, et quod a sanctis hominibus fugiunt ac vincuntur, atque quod persuaserunt hominibus esse se deos immortales, provisores ac salvatores suorum cultorum.

 

Porro Aristoteles et sequaces ipsius, vexationes daemoniacas interpretati sunt esse morbos. Unde et incubum noclurnum, quem ephialtem aliqui vocant, opinatus est Aristoteles potius esse humorem cor comprimentem, quam daemonem. Similiter morbum quem medici vocant lupinum daemonium, non daemonium sed morbum putavit. Lunaticos quoque et occasionatos, non a daemonibus, sed certis aegritudinibus, pati vexationes existimavit. Hinc admirationem habet non parvam, qualiter tantum philosophum quivit latere tam patens ac saeviens per totum orbem malignitas daemonum : praesertim cum ipse quemdam daemonem familiarem habuisse, et nefando sacrificio obtinuisse se dixerit. Qualiter enim opinari potuit bonum esse spiritum quem sacrificio tam impio acquisivit ? Vel qualiter potuit esse spiritus bonus, qui sibi sacrificium offerri permisit, nisi forsitan illud Creatori obtulerit ? Quod ipsa eiusdem verba locusque sacrificii nullatenus patiuntur. Cur etiam credidit spiritum illum sibi missum de caelo Veneris, magis quam de alio caelo ?

 

Praeterea, rationes Aristotelem inducentes ad praefatum errorem, fuerunt quod dixit substantias illas esse intelligentias puras, immateriales, non receptibiles influentiarum aut passionum ab inferioribus, sed desuper tantum, quod est a parte Creatoris, a quo nil mali imprimitur ipsis. Praeterea, malitia non potuit intelligentiis esse innata aut essentialis, ergo est eis adventicia et acquisita : aut ergo ex se ipsis, aut aliunde. Non ex se ipsis, cum sint simplices, ideoque non potuerunt se movere et alterare a bonitate ad pravitatem, cum nihil secundum idem sit movens et motum, alterans et alteratum. Nec a superiori ad malum culpae inductae sunt.

Verum istae rationes supra solutae sunt. Nec enim penitus simplices sunt, sed sunt actus atque potentia, voluntatis libertas, dependentia et susceptibilitas quaedam. Unde et supra ostensum est., quod in scientia possunt proficere. Inferior quoque a superiori intelligentia valet influxum recipere. Ex quibus patebit, qualiter angeli potuerunt peccare.

Haec Guillelmus : qui consequenter declarat qualiter peccaverunt, prout infra ponetur.

 

Insuper, super his in diversis locis subtiliter et aperte conscribit Thomas. Et ait in Scripto : Apud universos Catholicos certum est angelos peccasse, daemonesque effectos esse. Quomodo autem peccaverunt, difficile est videre : quia non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit aliquo modo deceptio in intellectu aut ratione. Propter quod omnis malus et peccans est aliquo modo ignorans, ut tertio dicitur Ethicorum. Quod qualiter verum sit videndum est ad quaestionis propositae intellectum. Ipse quippe Philosophus septimo Ethicorum distinguit duplicem operandorum cognitionem, videlicet universalem et particularem. Cumque operationes sint circa singularia, contingit aliquem in universali recte intelligentem, circa singularia deviare atque peccare. Singularia quoque cognoscuntur dupliciter, utpote in actu et in habitu. Hinc contingit aliquem peccantem rectam aestimationem etiam de aliquo singulari operabili in habitu habere, non tamen in actu : quia in homine habitus passione ligatur, ne progrediatur in actum circa considerationem particularis agendi, ut ira et concupiscentia ; in tantum ut etsi verba veritatis ac virtutis pronuntiet, sensum tamen mente non teneat, in quantum iudicium ralionis absorbetur vehementia passionis, iuxta quod sexto Ethicorum habetur, quod delectatio corrumpit existimationem prudentiae. Quamvis autem in angelis iudicium intellectus ita corrumpi non valeat, quoniam tales passiones in eis non sunt, potest tamen ligari, in quantum considerando unum, retrahitur a consideratione alterius, eo quod plura simul intelligere nequeant, nisi in Verbo omnia contemplantur, prout supra dictum est plenius. Contingit autem aliquid esse eligendum secundum unam rei considerationem, quod tamen eligendum non est omnibus conditionibus concurrentibus consideratis : sicque in angelis error electionis potuit esse et peccatum.

Haec Thomas.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione sexagesima tertia, scribit : Tam angelus quam quaecumque creatura rationalis, si sola sua attendatur natura, potest peccare. Et quaecumque peccare non valet, dono gratiae, non conditione naturae, hoc habet. Cuius ratio est, quia peccare non est nisi declinare a rectitudine actus quam debet habere, sive accipiatur peccatum in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus. Solus autem actus ille a rectitudine non potest declinare, cuius regula est virtus agentis. Si enim manus artificis esset regula incisionis, non posset artifex incidendo errare ; sed si rectitudo incisionis sit ab alia regula, potest incisio recta et non recta consistere. Nulla autem voluntas creata rectitudinem in suo habet actu, nisi in quantum a voluntate regulatur divina, quae sola est regula sui actus, quia ad ipsam pertinet ultimus finis : quemadmodum quaelibet voluntas inferioris regulanda est secundum volunlatem sui superioris, ut voluntas militis voluntate ducis. Hinc in sola voluntate divina nequit esse peccatum ; in qualibet vero voluntate creaturae potest esse peccatum ex conditione suae naturae.

 

Sed obici potest : Appetitus non est nisi boni veri aut apparentis. In angelis autem non potest esse bonum apparens, quod non sit verum bonum : quia in eis error esse non valet, vel saltem culpam non potest praecedere. Ergo non possunt appetere nisi quod vere est bonum : quod appetere non est culpabile.

Dicendum, quod peccatum in actu liberi arbitrii potest esse dupliciter. Primo, ex hoc quod aliquod malum eligitur, ut adulterari. Et tale peccatum semper procedit ex ignorantia aut errore : nam malum sub ralione mali nequaquam eligitur, et adulter in particulari errando decipitur, eligendo actum vitiosum quasi aliquod bonum propter delectationem annexam. Hoc autem modo in angelo peccatum esse non poluit. Secundo peccatur per liberum arbitrium, eligendo aliquid secundum se bonum, attamen absque ordine debitae regulae aut mensurae : ita quod defectus culpam inducens, sit solum ex parte electionis, quae debitum ordinem non habet nec servat, non ex parte rei electae : ut si aliquis orare eligeret, non altendens ad ordinem ab Ecclesia institutum. Et tale peccatum non praeexigit ignorantiam in peccante, sed solum absentiam considerationis eorum quae merito consideraret. Sicque peccavit angelus, convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum absque ordine ad voluntatem divinam.

Haec Thomas in Summa.

 

Insuper in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo nono : Si quis, inquit, sequi vellet Platonicos, facilis esset responsio. Dicunt enim daemones esse animalia corpore aeria : sicque esset in eis pars sensitiva. Unde et passiones quae in nobis sunt causa peccandi, eis attribuunt, ut iram, odium. Propter quod ait Apuleius, quod animo sunt passiva. Propter hoc quoque quod uniti corporibus perhibentur, posset forsan in eis aliud genus cognitionis poni quam intellectus. Nempe secundum PIatonem, etiam anima sensitiva incorruplibilis est : idcirco oportet quod habeat operationem cui non communicet corpus. Et sic nihil prohibet operationem sensitivae animae inveniri in substantia aliqua intellectuali, quamvis corpori non unita, et per consequens passiones. Verum opiniones illae erroneae sunt.

 

Ad evidentiam igilur propositae quaestionis, sciendum quod sicut est ordo in causis agentibus, ita et in causis finalibus : ut scilicet secundarius finis a principali dependeat, sicut secundarium agens a principali agente. Accidit autem peccatum in causis agentibus, dum secundarium agens exit ab ordine principalis agentis : sicut dum tibia ob suam curvitatem deficit ab exsecutione motus quem virtus appelitiva imperavit, sequitur claudicatio. Conformiter in causis finalibus, cum finis secundarius non continetur sub ordine principalis finis, peccatum est voluntatis, cuius obiectum est bonum et finis.

Porro unaquaeque voluntas naturaliler vult proprium bonum volentis, videlicet ipsum esse perfeclum, nec potest velle huius contrarium. In illo ergo volente nullum potest voluntatis peccatum accidere, cuius proprium bonum est ultimus finis, quod non continetur sub ordine finis alterius, imo sub eius ordine omnes fines alii continentur. Talisque volens est Deus, cuius esse est bonitas summa, quae est omnium ullimus finis. In omni autem alio volente, cuius proprium bonum necesse est sub alterius boni ordine contineri, potest peccatum accidere voluntatis, si secundum propriam consideretur naturam. Quamvis enim naturalis inclinatio voluntatis unicuique insit volenti, ad volendum atque amandum sui ipsius perfectionem, non tamen naturaliler ei est inditum ut sic ordinet suam perfectionem in alium finem, quod deficere ab eo non queat, cum finis superior non sit suae naturae proprius, sed superioris naturae. Relinquitur ergo suo arbitrio, quod propriam perfectionem in superiorem ordinet finem. In hoc quippe differant volunlatem habentia ab aliis, quod voluntatem habentia ordinant se et sua in finem, cetera a superiori agente ordinantur et quasi aguntur seu impelluntur in finem. Potuit ergo in voluntate substantiae separatae esse peccatum ex hoc, quod proprium bonum atque perfectionem suam non ordinavit in ultimum finem, sed inhaesit proprio bono ut ultimo fini. Cumque ex fine necesse sit regulas accipi actionum, consequens est quod ex se ipsa, in qua finem constituit, regulariter disponeret alia, et ut eius voluntas non regularetur a superiori : quod soli Deo convenit ac debetur. Sicque intelligendum est quod appetiit Dei aequalitatem : non sic, ut suum bonum esset divino et increato bono aequale. Hoc enim scivit impossibile esse, nec in eius intellectu poterat cadere : imo hoc appetendo, appeteret se non esse, cum distinctio specierum secundum diversos rerum proveniat gradus. Velle autem alios regulare ac regere, voluntatemque suam a superiori non regulari, est velle praeesse, non subiici : quod est peccatum superbiae. Ideo convenienter asseritur, quod primum peceatum daemonis fuit superbia. Verum quia ex uno errore circa principium varius ac multiplex error consequitur, hinc ex prima illa inordinatione voluntatis in daemone, consecutum et constituturn est multiplex peccatum in voluntate ipsius, videlicet, irae et odii contra Deum resistentem suae superbiae et punientem iustissime culpam ipsius, invidiae quoque contra hominem, et multa similia.

 

Praeterea advertendum, quod dum proprium alicuius bonum ordinem habet ad plura superiora, liberum est volenti, ut ab ordine alicuius superiorum recedat, et alterius ordinem non relinquat, sive exsistat superior, sive inferior : sicut miles, qui ordinatur sub rege et sub principe militiae, potest voluntatem suam ordinare in bonum principis, et non regis, aut econverso. Si vero princeps militiae ab ordine regis recedat, bona erit voluntas militis recedentis a voluntate principis,et dirigentis voluntatem suam in regem ; mala autem esset voluntas militis sequentis voluntatem principis contra voluntatem regis : quoniam ordo inferioris principii dependet ab ordine superioris. Substantiae autem separatae non solum ordinantur sub Deo, imo et una earum ordinatur sub alia. Cumque in quolibet volente sub Deo potest esse peccatum voluntatis, si in sua natura consideretur, possibile fuit quod aliqua superiorum aut etiam suprema peccaret secundum voluntatem : quod satis probabile est. Non enim in bono proprio quievisset, nisi illud valde perfectum et excellens fuisset. Potuit igitur fieri, quod aliquae inferiorum sua voluntate proprium bonum ordinarent in bonum illius superioris substantiae separatae, per hoc a divino ordine recedentes, quae similiter peccaverunt ; aliae autem in motu seu actu suae voluntatis servantes divinum ordinem, recte recederent ab ordine peccantis, quamvis superioris secundum naturae ordinem : quae non peccaverunt, imo sub summi Regis obedientia permanserunt.

Haec Thomas ibidem.

 

Ex quibus patet, qualiter angeli potuerunt peccare, et qualiter peccaverunt ; et item, qua specie peccati trangressi sunt. Attamen circa quaedam nunc tacta, quidam aliter opinati sunt, ut patebit.

 

Praeterea de his etiam alibi Thomas scripsit. Siquidem ad hanc quaestionem, utrum diabolus appetierit Dei aequalitatem, respondet : Circa hoc est triplex opinio. Quidam namque simpliciler et absolute concedunt, quod angelus peccavit Dei aequalitatem optando, non obstante rei impossibilitate : quoniam teste Augustino, caeca ambitio semper plus praesumit quam possit. Sed hoc non videtur conveniens. Nam quamvis homo plus valeat desiderare quam queat habere, non tamen plus potest velle quam possit aestimare : quia voluntas intellectum sequitur, non excedit. Praeterea, in angelo non est passio quae ex appetitu honoris liget iudicium intellectus, sicut in nobis.

Hinc alii dicunt, quod Dei aequalitatem non appetiit directe, sed indirecte : quia appetiit aliquid, quo habito, sequeretur quod esset Deo aequalis, videlicet nulli subesse. Sed nec hoc conveniens esse videtur : quoniam lotum bonum angeli consistit in hoc quod Deo subest, quemadmodum tota claritas aeris est in hoc quod subiicitur radiis solis ; et ita hoc non potuit ab angelo appeti.

 

Ideo aliter est dicendum, quod scilicet non appetiit aequalitatem Dei simpliciter quantum ad substantiam desiderati, ut scilicet vellet tantam bonitatem et perfectionem habere quantam habet Deus ; appetiit tamen aequalitatem secundum quid, scilicet quantum ad modum habendi. Bonitas quippe et beatitudo in Deo est ex sua nature atque fontaliter, ita quod ab ipso aliis communicatur. Videns igitur angelus dignitatem suae naturae, qua creaturis ceteris praeeminebat, voluit a se bonitatem et beatitudinem in omnia inferiora derivari ; voluit quoque per naturalia sua in beatitudinis perfectionem pertingere : ideo dicitur, quod sine merito voluit obtinere quod ex meritis suis habuisset, si perstitisset. Nec etiam quantum ad modum habendi, voluit Deo simpliciter aequiparari. Non enim voluit a se felicitatem habere, nec esse primum transfundens in alios ; sed a Deo, et sub Deo, secundum quod Deus in omni operatur natura.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ad quaestionem demum hanc, utrum peccatum daemonis fuerit superbia, respondendo : Superbia, inquit, tripliciter sumitur.

Primo habitualiter, pro inclinabilitate ad superbiendum ex inflexibilitate naturae aut fomitis corruptione : sicque superbia vocatur initium omnis peccati.

Secundo actualiter, prout quis effert se extra limites iussionis, ut praecipienti non subiiciatur : et ita non est speciale peccatum, sed generalis quaedam conditio omne peccatum consequens ex parte aversionis.

Tertio superbia dicitur inordinatus propriae excellentiae appelitus, praesertim in honore aut dignitate : et sic est speciale peccatum, et unum septem capitalium vitiorum. Sicque primum peccatum angeli fuit superbia : quod patet tam ex re desiderata, quoniam eminentiam dignitatis appetiit ; quam ex motivo, quia ex consideratione propriae pulchritudinis corruit in peccatum.

 

Sed obici potest : quicumque enim non agit quod tenetur, peccat per omissionem ; sed angelus debuit intra se conferre et cogitare de divina ordinatione, ne eam excederet : quod non fecit. Dicendum, quod omissio quandoque est speciale peccatum, quando videlicet dimittitur quod fieri debet, eo quod specialiter iussum est. Interdum est conditio omne peccatum concomitans, secundum quod est dimissio alicuius circumstantiae in opere observandae : et sic in primo angeli peccato fuit omissio. Attamen dici potest, quod non tenebatur actualiter tunc conferre, quia et alio modo potuit peccatum vitare.

Haec idem ibidem.

 

Praeterea in prima parte Summae, quaestione sexagesima tertia, respondens ad istud, quale malum culpae possit in angelis malis esse : Peccatum, inquit, potest in aliquo esse dupliciler. Primo, secundum reatum ; secundo, secundum affectum. Primo modo universa peccata in daemonibus possunt esse, quia dum homines ad cuncta peccata inducunt, omnium vitiorum reatum incurrunt. Secundum affectum vero illa dumtaxat peccata in eis sunt, ad quae natura spiritualis afficitur : quae non afficitur ad bona corpori propria, sed ad ea quae in rebus spiritualibus inveniri possunt. Nil enim afficitur nisi ad id quod suae naturae ali quo modo est conveniens. In spiritualibus autem bonis non potest esse peccatum dum aliquis ad ea afficitur, nisi per hoc quod in tali affectu regula superioris non observatur. Et hoc est peccatum superbiae, non subdi superiori in eo quo praesidet. Hinc primum peccatum diaboli non potuit esse nisi superbia. Consequenter vero potuit in eis invidia esse. Eiusdem etenim rationis est, quod affectus tendat in aliquid appetendum, et quod renitatur opposito. Invidus autem de bono alterius dolet, quia bonum illius reputat sui proprii boni impedimentum. Nec poterat bonum alterius reputari impedimentum boni affectati per angelum malum, nisi in quantum affectavit excellentiam singularem : quae per alterius excellentiam iam cessat. Ideo post peccatum superbiae consecutum est in daemone peccatum invidiae, secundum quod doluit de bono hominis, et etiam de excellentia Creatoris, secundum quod Deus ulitur eo in gloriam divinam contra voluntatem diaboli.

Porro in obscenitatibus carnalium viliorum daemones non delectantur quasi ipsi ad delectationes carnates afficiantur ; sed hoc totum ex invidia oritur, quod in quibuscumque hominum excessibus delectanlur, in quantum sunt impedimenta salutis humanae. Hoc quoque sciendum, quod in superbia et invidia prout in daemonibus esse dicuntur, comprehenduntur vitia cuncta quae nascuntur ex ipsis.

Haec ibi.

 

De hoc demum, quod daemon peccavit Dei similitudinem inordinate appetendo, scribit eodem loco : Angelus sine dubio peccavit appetendo esse ut Deus. Quod intelligi potest dupliciter : primo, per aequiparantiam ; secundo, per similitudinem. Primo modo non potuit hoc optare : quoniam scivit naturali cognitione hoc impossibile esse ; nec primum actum peccandi praecessit in angelo habitus aut passio ligans cognoscitivam potentiam, ita ut in parliculari errando eligeret impossibile. Et dato quod esset possibile, adhuc esset contra desiderium naturale : appetendo namque essentialem gradum altioris naturae, appetisset se non esse. Verumtamen in hoc imaginatio fallitur. Nam quia homo appetit esse in altiori gradu quantum ad accidentalia aliqua, quae crescere queunt absque corruptione subiecti, aestimatur quod possit appetere altiorem gradum naturae, in quem pervenire non posset, nisi esse desineret.

Denique, appetere esse ut Deus per similitudinem, contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad id in quo aliquid natum est Deo assimilari : et sic si quis quantum ad hoc appetat esse similis Deo, non peccat, dummodo similitudinem Dei debito ordine appetat adipisci, ut scilicet eam a Deo obtineat ; peccaret autem, si appeteret Deo assimilari virtute propria, non divina. Secundo potest quis appetere esse similis Deo in eo in quo non est aptus ei assimilari : ut si quis appeteret caelum et terram creare, quod Deo est proprium ; in quo appetitu esset peccatum. Sicque diabolus appetiit esse similis Deo : non ut Deo assimilaretur quantum ad hoc quod est nulli subesse simpliciter, quia sic etiam suum non esse appeteret, cum nulla creatura valeat esse nisi per hoc quod sub Deo esse participat, et sub eius conservatione subsistit ; sed in hoc appetiit indebite esse similis Deo, quia id ad quod virtute suae naturae poterat pervenire, appetiit ut finem ultimum beatitudinis suae, avertens appetitum suum a supernaturali beatitudine, quae est ex gratia Dei. Vel si eam ut ultimum finem appetiit, tamen voluit eam acquirere virtute suae naturae, non ex Dei auxilio, iuxta dispositionem ipsius : quod consonat Anselmo, dicenti quod appetiit id ad quod pervenisset, si stetisset. Istaque duo in idem quodammodo redeunt, quia secundum utrumque modum appetiit finalem beatitudinem per suam naturalem virtutem habere : quod est proprium Dei. Cumque id quod est per se, sit causa eius quod est per aliud ; idcirco ex hoc etiam consecutum est quod appetiit principatum qucmdam super alia : in quo etiam voluit Deo inordinate assimilari.

Haec Thomas ibidem.

 

Videtur autem sanctus Doctor in Scripto reprobare quod in Summa contra gentiles affirmat, videlicet, quod diabolus voluit nulli subesse. Quod tamen dupliciter potest intelligi : primo, ut nulli obediret ; secundo, ut a nullo influxum aut conservat ionem acciperet. Et primo modo (ut reor) intelligit Thomas, et (ni fallor) etiam illi quos improbat.

 

Porro scripta Petri dictis Thomae omnino concordant, et comprehenduntur in eis. Attamen Petrus concedit, quod in angelis lapsis aliquis error intellectus praecessit vitium voluntalis : non quod error ille fuit proprie culpa, sed imperfectio considerationis, seu quaedam omissio, iuxta sensum inductum ; aut si exstitit culpa, in peccato voluntatis includitur, tanquam via ad illud.

 

Circa haec scribit Richardus : Primum peccatum Luciferi fuit superbia. Non enim fuit gaudium inordinatum : quoniam gaudium est quies ipsius appetitus in re amata praesenti ; ideo praesupponit inordinatum amorem. Nec fuit inordinatum odium. Nam quidquid oditur, oditur in quantum apprehenditur ut repugnans rei amatae : ergo praesupponit inordinatum amorem. Nec fuit inordinatum desiderium : quoniam desiderium est respectu boni futuri, amor autem respectu boni simpliciter : ergo inordinatum desiderium praesupponit inordinatum amorem. Quod homo potest experiri in se. Quandocumque enim desiderat aliquod bonum non habitum, ideo illud desiderat, quoniam complacet sibi in illo, hoc est, quia in affectu suo est coaptatio quaedam ad illud, quae est amor. Nec fuit fuga, neque tristitia, ut constat. Nec fuit inordinala spes : quoniam spes est respectu boni desiderati ; sicque praesupponit desiderium inordinatum.

Haec Richardus, qui istud prolixe de diversis passionibus et peccatis prosequitur.

 

Verumtamen contra id quod ait, inordinatum desiderium non fuisse peccatum Luciferi, obici potest. Fuit enim appetitus propriae excellentiae noudum adeptae, sed speratae, vel magis praesumptae ; talisque appetitus desiderium proprie appellatur. Et sicut praehabitum est, in angelo ante actualem suam superbiam non fuit aliquis amor habitualis inordinatus aut passio.

 

Quaerit quoque Richardus, an peccatum angelorum cum primo apostata illo peccantium, fuerit superbia, an pusillanimitas. Respondet : Primum peccatum illorum fuit superbia, quia secundum Anselmum libro de Casu diaboli, id quod impii angeli appetierunt, fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod in sua creatione non acceperunt, quatenus merito suo ad illud proficerent. Quemadmodum enim Lucifer excellentiam ad quam conditus fuit, propria virtute mox voluit obtinere absque merito suo ; ita et angeli ei consentientes, tamen ope Luciferi : et hac de causa sibi subesse volentes. Posset tamen videri aliquibus, quod prima ipsorum superbia fuit in diligendo deliberative magis excellentiam propriam quam divinam. Hacque intolerabili superbia obtenebratus, Lucifer putavit obtinere se posse excellentiam suam per naturam virtutemque propriam, alii vero per eius potentiam : quae excellentia eis convenire nequibat nisi per gratiam. Et sicut aestimaverunt, sic appetierunt. Taliter quoque approbare falsum pro vero, non fuit in eis ante omne peccatum : imo aestimatio talis nec in homine neque in angelo fuit ante peccatum. Unde Augustinus libro tertio de Libero arbitrio : Approbare falsa pro veris, non est nalura hominis instituti, sed poena damnati. Quod a simili potest dici de angelo.

Porro, quod angeli illi perversi magis voluerunt subesse servo quam domino, seu Lucifero quam Deo : hoc non fuit pusillanimitatis, sed elationis : quia ad hoc maluerunt subesse Lucifero, ut magis manerent propriae voluntatis,quod fuit superbiae ; quemadmodum quidam superbi malunt subesse principi impotentiori quam praepotenti, ut minus coerceantur.

Haec Richardus.

 

Verum his obici potest, quod actio intellectus prior est operatione voluntatis : sicque aestimatio illa falsa Luciferi qua putavit se suis viribus posse excellentiam  tantam acquirere, praecessisse videtur eius superbiam. Nec enim optasset hoc, nisi possibile aestimasset : et sic aestimatio illa tam erronea, fuisset peccatum elationem praecedens. Quod et in ceteris angelis reprobis magis apparet. Si namque putabant se adiutorio Luciferi posse ex viribus suis excelientiam seu beatitudinem ad quam facti erant, acquirere, vitiose erraverunt ante commissionem suae superbiae. Rursus, nos viatores scimus per naturalem rationem, quod impossibile sit omni menti creatae, ad beatificam Dei visionem per speciem naturali virtute pertingere, cum beatitudo illa sit prorsus supernaturalis : ergo multo plus Lucifer et eius societas omni naturali scientia pleni, sciverunt hoc. Non ergo videtur, quod beatitudinem et excellentiam illam supernaturalem ad quam erant creati, voluerunt per naturalia adipisci : nam et illa fuit haeresis Pelagiana.

Sed ad haec forsan quis dicet, quod quamvis loquendo in generali, actio intellectus praecedat actionem volunlatis, non tamen quaelibet actio intellectus quamlibet voluntatis. Ideo Lucifer primo per intellectum apprehendit appetitum excellentiae suae, moxque intense afficiebatur ad eam : et ita ambitioso caecatus affectu, erravit in intellectu, aestimando sibi possibile quod sibi impossibile fuit ; et quod habitualiter scivit, actualiter non attendit.

 

Sed tunc denuo obici potest, quod appetitus excellentiae non habuit rationem culpae mortalis, nisi ex consensu intellectus : qui consensus fuisset culpabilis, et sic prius fuisset culpa in intellectu.

Ad quod forsan dicetur, quod actiones intellectus et voluntatis connexae sunt, pariterque concurrunt ad complementum peccati mortalis ; et in quibusdam mortalibus principale, a quo fil denominatio, se tenet ex parte voluntatis, sicut et in superbia. De his nil temere assero.

 

Praeterea Albertus :

Dicendum (inquit) cum Sanctis, quod diabolos nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset, si stetisset. In beatitudine vero tria principaliter attenduntur, videlicet, perfectio potestatis, perfectio scientiae, et perfectio bonitatis. Desideratum autem ab angelo, fuit perfectio potestatis, non considerata perfectione scientiae nec bonitatis. Desideratum autem primi hominis, fuit perfectio scientiae, non considerata perfectione potestatis et bonitatis. Appetibile demum Antichristi, erit perfectio bonitatis, non considerata scientia ac potestate.

Quod secundum Anselmum ita est accipiendum. Ad perfectionem potestatis tria exigunlur. Primum est, ut a se et non ab alio habeat polestatem ; secundum, ut statim habeatur, et non proficiatur ad eam per meritum ; tertium, ut in subiectis non patiatur resistentiam per alterius potestatem. Ad perfectionem quoque scientiae tria his consimilia requiruntur : ut scilicet habeatur a se, nec ab alio per meritum exspectetur, nec in scibilibus resistentiam seu ignorantiam habeat. Hinc in Genesi dixit diabolus : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Conformiter tria ad perfectionem pertinent bonitatis. Volet equidem Antichristus a se bonitatem habere, et non per meritum ab alio exspectare, et quod in bonitate nihil sit sibi comparabile, iuxta illud Apostoli : Extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, etc.

 

Dicimus demum cum SS. Augustino, Anselmo et Gregorio, quod primum peccatum daemonis fuit superbia, ex qua surrexit in eo invidia, qua hominem deiecit. Hinc in tractatu de Conflictu virtutum et vitiorum asserit Augustinus : Quam densissimis superbiae tenebris putamus in terra lulum involvi, si potuit in caelo stella quae mane oriebatur, per superbiam lucis suae globos amittere ? Undecimo item super Genesim loquitur Augustinus : Invidia sequitur superbiam, non praecedit. Non enim causa superbiendi est invidia, sed econtra. Amando etenim quisque excellentiam suam, aut paribus invidet quod ei aequentur, aut inferioribus, ne sibi aequentur, aut superioribus, quod eis non aequatur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque fit superbus.

 

Verumtamen secundum Praepositivum, superbia tripliciter sumitur. Primo generaliter, pro appetitu excellentiae seu altitudinis in quocumque, sive in laude, sive in alio. Haecque superbia proprie dicitur tumor mentis. Unde Gregorius : Tumor mentis est obstaculum veritatis. Qui quatuor modis contingit : primo, dum quis credit ex se habere bonum quod habet ; secundo, dum propriis meritis credit id accepisse ; tertio, dum falso se iactat habere quod non habet ; quarto, quando se putat omnibus plus habere. Haec quatuor antiqui comprehenderunt in hoc versu :

Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, inflant.

 

Secundo generalius appellatur superbia, amor proprii boni cum aversione a summo bono, prout super Genesim undecimo libro Augustinus testatur. Nempe per hoc quod se avertit a summo bono, amor proprii boni induit rationem superbiae ; et ista superbia non est speciale peccatum, sed initium omnis peccati.

Tertio superbia specialissime nuncupatur appetitus excellentiae in potestate ad dignitatem spectante : et haec fuit primum peccatum diaboli et etiam hominis primi. Daemon namque excellere voluit in potestatis propriae dignitate, homo in dignitate excellenliae propriae.

 

Similiter avaritia duobus sumitur modis, videlicet generaliter et specialiter. Generaliter avaritia nominatur nimius amor cuiuscumque boni proprii. Et haec non differt a superbia generalissime dicta, nisi ratione : siquidem amor ille vocatur superbia, secundum quod a summo bono avertit ; avaritia vero, secundum quod ad commutabile bonum convertit. Hinc super illud, Radix omnium malorum est cupiditas, Augustinus : Caveamus, inquit, superbiam et avaritiam, non duo mala, sed unum. Hinc superbia fertur initium oinnis peccati, quia principium culpae est ex parte formae, quae est aversio ab incommutabili bono. Avaritia vero est radix, quia ex parte conversionis ad commutabile bonum, trahit succum delectationis atque libidinis, quo nutritur in vitiis. Secundo avaritia specialiter dicitur nimius appetitus pecuniae seu bonorum fortunae, quae secundum Philosophum quinto Ethicorum, pecunia vel numismate mensurantur : quae proprie philargyria nominatur.

Ideo undecimo super Genesim asserit Augustinus : Merito initium omnis peccati Scriptura definit, dicendo : Initium omnis peccati superbia. Cui testimonio aptatur illud Apostoli, Radix omnium malorum est avaritia, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam et quemdam propriae rei amorem : qui recte amor privatus vocatur, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis namque privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias et egestatem contruditur, cum a communi bono ad proprium damnoso sui amore redigitur. Specialis autem est avaritia, amor pecuniae. Cuius nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi, dicendo : Radix omnium malorum est avaritia. Hac generali avaritia diabolus cecidit, qui pecuniam non dilexit, sed propriam potestatem. Hic amor perversus sancta societate privavit turgidum spiritum, eumque arctavit miseria iam per iniquitatem satiari optantem.

 

Porro si obiciatur, quod in omni rationali natura rex, qui in appetibilibus et faciendis regere debet, dissipabit malum, secundum illud Proverbiorum : Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Sed tunc ita non rexit, nec malum dissipavit : ergo omissio fuit primum eius peccatum.

Dicendum,quod ibi error fuit rationi admixtus : qui error, secundum Anselmum, fuit impunitatis praesumptio. Et hic error non fuit speciale peccatum, sed error electionis et inquisitionis, vel ignorantia praecedens omne peccatum, prout tertio Ethicorum ait Philosophus, quod omnis malus est iguorans. Quae tamen ignorantia non meretur ignorentiam aut miserationem, sed obiurgationem et vituperationem.

Praepositivus et Antisiodorensis responderunt ad hoc, quod angelus non tenebatur conferre, quoniam aliter potuit culpam evadere : ideo non omisit. Potuit enim evadere, declinando ab appetitu proprii boni ac delectatione propriae potestatis.

Haec Albertus.

 

Quibus concordant scripta eius libro de IV Coaequaevis, ubi eadem scribit de his quae hic.

 

Denique Udalricus in Summa sua, libro quarto : Qualiter (inquit) creatura deiformi praedita intellectu errare potuerit, difficile est videre, praesertim cum de homine, quia divina mente praeditus exstitit, dicat Apostolus : Adam non est seductus in praevaricationem, mulier autem seducta est. Rursus, cum dicat Augustinus, quod omnis actus perversus, ex aliquo est errore, atque secundum Philosophum, omnis malus ignorans sit ; patet difficultas quaesiti.

Verum hoc faciliter solvitur, si modus sui peccati perpenditur. Id namque quod appetiit, habuisset si perstitisset : quoniam debitum fuit naturalibus suis, debito congruitatis, non obligationis iustitiae, cum sit divinae beneficium gratiae. Primum horum actualiter intuens angelus, potestateque propria delectatus, perdidit secundae considerationis sapientiam in suo decore, id est decoris sui occasione : perdidit, inquam, non quantum ad habitum, sed quoad usum, ita quod ad hoc oculum considerationis non deflexit, sed voluit voluntate electiva hoc consequi a Deo solum naturalium ratione, ad quod etiam gratia requirebatur ac meritum. Et hoc fuit superbia. Quemadmodum enim passiones in nobis ignorantiam pariunt particularis in actu, quod scitur in universali, imo et in particulari secundum habitum ; sic vehementia affectionis ad propriam potestatem, inclinat in angelo ad unam considerationem, excluditque aliam. Propter quod in libro de Civitate loquitur Augustinus : Angelus mox ut factus est, continuo se a veritate avertit, propriae potestatis elevatione seu elatione depravatus.

 

Porro peccando appetiit similitudinem Dei : non similitudinem imitationis, quia in ea consistit bonum omnis creaturae ; sed similitudinem aequiparantiae, de qua dixit, In caelum conscendam : quod intelligendum est de caelo Trinitatis. Non tamen appetiit simpliciter Deo assimilari, cum sciret hoc impossibile esse ; voluntas vero electiva impossibilium non est, secundum Philosophum. Appetiit ergo illam aequalitatem tantum in quodam modo habendi illud quod possibile fuit consequi eum, imo quod consecutus fuisset, si debito modo id appetisset. Propterea Augustinus nono super Genesim dicit eum ab illa altitudine impia superbia cecidisse, quam si voluisset, fuerat percepturus. Nempe cum secundum naturalia angelis data sit maior aut minor beatitudo et super alios influentia atque praelatio, ipse qui prae omnibus in naturalibus eminebat, maiorem omnibus felicitatem accepisset a Deo, et super omnes angelos alios : imo per consequens super omnia quae eorum ministerio gubernantur, influentiam habuisset. Idque appetiit, dicens : Super astra caeli, id est angelos, exaltabo solium meum, id est potestatem praelationis atque regiminis mei, ut Augustinus exponit. Sedebo in monte testamenti, id est in supremo vertice aeternae felicitatis, quam ab aeterno Deus ordinavit, et ab exordio saeculorum frequenter testatus est se daturum electis ; in lateribus aguilonis, qui est locus caliginis, et designat tenebras quas Deus posuit latibulum suum. Unde et in Paralipomenon fertur : Deus pollicitus est ut habitaret in caligine. Quae secundum divinum Dionysium, invisibilem plenitudinem et incomprehensibilem excellentiam luminis increati designat.

Haec Udalricus.

 

In cuius dictis duo praesupponuntur : unum, quod primus ille apostata summus exstitit angelorum ; secundum, quod angeli altioris naturae, altioris quoque facti sint gloriae, per hoc quod intensiori affectu se ad Deum converterint. Porro quod ait, angelum sapientiam perdidisse, non quantum ad habitum, sed quoad usum seu actum, intelligi nequit de sapientia supernaturali infusa caritati semper annexa, in qua, secundum praehabita, creati sunt angeli, sed de sapientia naturali, quae donum est gratiae gratis datae.

 

At vero Bonaventura : Aliqni (inquit) dixerunt, quod diabolus simul tempore peccavit pluribus generibus vitiorum, principales tamen superbia. Quod non videtur. Cum enim affectiva vis daemonis simplex sit, quemadmodum intellectus, ideo sicut intellectus non potest simul intelligere plura nec plures cogitationes habere, sic neque affectus in eodem instanti potest plura peccata committere, praesertim quae ad diversas pertinent actiones, ut infidelilas, superbia, invidia. Ideo aliter est dicendum, utpote, quod contingit loqui de peccato secundum triplicem statum, videlicet, quantum ad inchoationem, et consummationem, et confirmationem. Peccatum autem diaboli initiatum est in sua praesumptione : mox enim ut pulchritudinem suam vidit, praesumpsit. Consummatum est in ambitione, quia praesumens de se, appetiit quod omnino supra se fuit. Sed confirmatum est aversione invidiae et rancoris : ex quo enim obtinere non valuit quod optavit, invidere cœpit, affectuque odii contraire ; atque in hoc pertinaciter est firmatus, quoniam hoc separavit eum omnino a Deo, et perfectum obstaculum posuit, sicut perfecta caritas Deo plene coniungit.

Si vero obiciatur, quod peccatum diaboli fuit ingratitudo : dicendum, quod ingratitudo dupliciter dicitur, scilicet negative et privative. Negative, dum quis non est Deo gratus ut debet : et ita est circumstantia omnium vitiorum. Privative vero seu contrarie, quando non solum non est gratus, imo et contrarie movetur, utpote dum cogitat de beneficio ut est beneficium, et parvi pendit illud seu benefactorem : et ita est speciale peccatum. Et sic non peccavit diabolus, quia non cogitavit de beneficiis Dei ut erant Dei, sed in quantum erant sua propria bona : idcirco elatus est.

Haec Bonaventura.

 

Qui declarans qualiter diabolus voluit Deo parificari : Duplex est, ait, similitudo Dei, utpote, aequiparantiae seu aequalitatis, et imitationis. Similitudo imitationis potest appeti ordinate, et inordinate. Ordinate, quando appetitur in his quae nostrae sunt aptitudinis, et divinae acceptationis, ut sunt perfectiones virtutum. Inordinate, dum appetitur quod non decet, aut Deo non placet, ut praeesse, ulcisci. Similitudo autem omnimoda aequalitatis nullatenus potest appeti ordinate ; potest tamen (ut credo) aliquo modo appeti in aliqua conditione, ut in dominio, praesidentia, scientia.

Sciendum ergo, quod diabolus aliquo modo appeliit similitudinem imitationis, et aliquo modo aequalitatis : quod patet, si attendatur appetibile eius, modusque appetendi. Diabolus quippe appetiit aliis praesidere, propria tamen auctoritate. Quod appetiit praeesse, fuit imitationis : quod et obtinuisset, si perstitisset. Quod autem propria auctoritate, ita quod sine merilis et sine praeordinatione datoris, ita quod nulli subesset aequiparantiae fuit : quod et multae Sanctorum auctoritates testantur. Ait namque Gregorius, quod voluit esse sui iuris, ita quod nulli subesset ; Bernardus, quod appetiit aequalitatem potentiae ; Anselmus, quod optavit praeesse sine meritis. Omnesque verum dicunt, et verbis diversis idem circumloquuntur, videlicet quod voluit praeesse propria auctoritate.

Haec idem.

 

Qui etiam aliorum angelorum pravorum peccata describit : Planum est, dicens, ex dictis Sanctorum et glossis, quod angeli minores peccato superbiae sunt aversi ; tamen in modo ponendi, diversitas est. Nam aliqui dicunt, quod inferiorum superbia fuit in hoc, quod consenserunt peccato Luciferi superbientis : quod fuit superbia ; quemadmodum Adam dicitur superbisse, quoniam superbienti consensit uxori. Sed hoc non videtur probabile, quod scilicet angeli minores prius appetierint alteri, puta Lucifero, aliquod bonum commutabile, quam sibi ipsis, cum uniuscuiusque affectus maxime iunctus sit sibi, et prius appelat inordinate sibi quam alteri, et si alteri, tamen propter se hoc facit. Hinc alii dicunt, quod superbierunt non solum consentiendo, sed et sibi ipsis excellentiam appetendo. Cumque se non crederent posse ad illud pertingere sine Luciferi sublimitate, qui erat ut caput, tam sibi quam illi excellentiam optaverunt : sicque proprie superbierunt, atque superbiae consenserunt. Fuit quoque eorum superbia conformis superbiae principis tenebrarum, qui naturalium suorum strenuitatem, excellentiam praecellentiamque conspiciens, voluit praesidere et in sua auctoritate quiescere. Porro daemones ei subiecti, non sunt ausi tantum appetere ; sed naturalium suorum strenuitatem pensantes, voluerunt sub umbra illius quiescere, ita quod non ministrarent, sed quadam sub illo potirentur voluntaria libertate, quam videbant se non posse sub divino habere imperio. Cognoverunt autem angeli, factos se esse ad participandum quietis beatitudinem, et ad acquirendum eam per opera atque obsequia sua. In hoc ergo superbierunt, quod sine meritis voluerunt esse beati, et sine ministerio quiescere, ac sine limite propriam voluntalem implere : quod totum fuit superbiae, quamvis non tantae sicut omnibus velle praeesse et nulli subesse.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Alexander, inter cetera loquens : Primum peccatum diaboli fuit superbia, et radix eius cupiditas ; nec est oppositio inter haec se ita habentia. Superbia quippe quae est speciale peccatum, est amor seu appetitus propriae excellentiae, ita quod hoc quod dico, propriae, sonet in culpam. Nam potest quis amare seu velle praeesse propter Deum : quod non est apostatare, nec amare excellentiam propriam, sed excellentiam quasi communem, quoniam ad communem ordinatur utilitatem. Hinc radix superbiae diaboli fuit cupiditas, quia praeesse appetiit ob proprium commodum vel honorera.

Verumtamen non appetiit aequalitatem divinam in propria ratione, nec esse ut Deus sub hac ratione simpliciter ; sed appetiit illud quod si obtinuisset eo modo quo appetiit, esset aequalis Deo seu sicut Deus. Etenim cunctis praeesse et nulli subesse, est proprium Dei. Similiter habere beatitudinem ex nullo merito, nec suo nec alieno, convenit soli Deo.

Multiplex quoque est similitudo, videlicet : naturae, et gratiae, ac gloriae, quarum quaelibet potest appeti ordinate ; quarta est similitudo aequiparantiae, quae nullatenus est optanda.

Haec Alexander.

 

Insuper de his Antisiodorensis scribit diffuse : cuius dicta sententialiter sunt inducta. Verumtamen tenet, quod angelus reprobus appetiit similitudinem aequiparantiae Dei, id est aequalitatem cum Deo, volens praeesse et non subesse : sicque voluit rapere deitatem, propter quod amisit felicitatem.

Cumque obicitur, quod fuit perspicacissimae rationis, ergo scivit hoc impossibile esse ; respondet, quod habitualiter hoc agnovit, sed pulchritudinis suae considerationi intentus, actualiter non advertit nec contulit.

 

Recitat quoque quemadmodum quidam dixerunt primum peccatum Luciferi esse omissionem, dicentes quod quicumque actualiter peccat, peccat etiam per omissionem : sicut qui fornicatur, peccat fornicationem non vitando. Cumque a Sanctis asseritur, quod primum peccatum illius fuit superbia, exponunt hoc de primo peccato actuali illius. Sed contra hoc est, quod angelus potuit vitare peccatum non conferendo sive ratiocinando : quia cum fuerit liberi arbitrii, potuit flectere illud ad bonum sine collatione. Ergo non conferendo, non peccavit omissione : imo consideratio propriae excellentiae potuit esse via ad laudem et reverentiam Dei sine collatione. Quod concedimus, dicentes quod propositio ista. Tenebatur vitare motum superbiae, dupliciter polest intelligi : quia hoc verbum, vitare, potest teneri tantummodo privative, et valet tantum, tenebatur non moveri elatione ; et ita est vera. Potest quoque accipi positive ; sicque est falsa.

Dicimus item, quod nullus peccat per appetitum, nisi prius peccet per consensum illicitum. Unde et Lucifer antequam appetiit praeesse et non subesse, consensit in illum appetitum. Qui consensus fuit mortale peccatum ; sed fuit idem peccatum cum illo appetitu.

 

Si autem quaeratur de causa illius primi peccati, dicendum quod causa eius fuit non necessaria, sed libera et contingens, videlicet ipsa voluntas ut creata et defectiva : quae potius fuit causa deficiens quam efficiens, in quantum peccans, praesertim loquendo de formali ipsius peccati.

Sed obici potest, quia si voluntas angeli fuit causa primi peccati, vel ergo bona volunlas, vel mala : non bona, quia bonum ut tale, non est causa mali ; nec mala, quia ante primum peccatum voluntas non fuit mala. Dicimus, quod revera liberum arbitrium fuit causa primae voluntatis malae, sed non fuit eius causa per se nec necessaria. Ideo nihil est causa efficiens primae malae voluntalis. Liberum vero arbitrium est causa ipsius per accidens, scilicet per defectum. Qui duplex est : unus quasi materialis, qui est hoc, quod anima sive angelus est creatura de nihilo creata ; alter quasi formalis, puta privatio utilis actionis, seu salubris considerationis a vilio retrahentis.

Aliorum autem angelorum peccatum fuit, quod Lucifero consenserunt, etc., ut infra dicetur.

Haec Antisiodorensis.

 

Porro Durandus : Voluntas (inquit) angeli innititur regulae defectibili, utpote suo intelleclui, in quo cadere quivit defeclus, et si non erroris aut nescientiae, tamen inconsiderationis. Ideo potuit peccare. In hoc vero differunt, error, ignorantia seu nescientia, et inconsideratio, quod error est approbare falsa pro veris, ideo falsam aestimationem includit ; ignorantia autem est nescientia horum quae quis scire tenetur et potest ; inconsideratio est solum defectus actualis cognitionis eorum quae habitualiter sciuntur. Quamvis ergo in angelis non ponatur proprie error aut ignorantia, ponitur tamen in eis inconsideratio. Non enim oportet quod omnia quae circumstare possunt et rectificare voluntatem angelus semper consideret actu, praesertim in his quae naturalem rationem transcendunt, ut ea per quae ad beatitudinem est tendendum. Atque ob huius consideralionis defectum, fuit in angeli electione peccatum, dum appetiit id quod ex genere suo fuit bonum, non cum circumstantia sine qua non fuerat appetendum, quia de illa non cogitavit.

Haec Durandus.

 

Quibus obicitur, quia divinus Dionysius ponit in angelis nescientiam seu ignorantiam, a qua superiores sua illuminatione purgant inferiores. Iterum, dictum est, quod angeli consenserunt in motum superbiae : qui consensus fuit erroneus. Rursus, appetere beatitudinem non appetendo media requisita ad eam, non tamen excludendo eadem, non est malum : sicut nec intelleclus est falsus, apprehendendo unum eorum quae consistunt in re, non apprehendendo aliud, nisi apprehendat unum sine alio esse.

 

Praeterea Scotus : Communiter (ait) hic dicitur, quod angelus non potuit aequalitatem Dei appetere. Ad quod videntur esse quatuor rationes.

Prima est, quoniam non peccavit ex passione aut ignorantia, sed electione. Electio autem non est impossibilium : sed angelum Deo esse aequalem, est impossibile.

Secunda, quia angelum esse Deo aequalem, includit contradictionem, videlicet ipsum esse et non esse : ergo non est aliquo modo volibile.

Tertia, quia nihil potest voluntas velle nisi sit praeconceptum ab intellectu ; sed intellectus angelicus nequaquam potuit hoc praeconcipere : imo si hoc praeconcepisset, errasset, sicque fuisset in eo error et poena ante primum suum peccatum.

Quarta, quoniam angelus non potuit velle se non esse. Sed creaturam esse Deo aequalem, includit eam non esse : quia non potest esse creatura, nisi sit Creatore inferior.

 

Verumtamen, quoniam rationes istae non concludunt, potest aliter responderi, utpote, quod angelus potuit appetere aequalilalem Dei. Voluntas namque duplicem habet actum amandi, videlicet, amorem amicitiae, et actum concupiscendi aliquid amato. Et secundum utrumque actum, habet totum ens pro obiecto, ita quod sicut quodcumque ens potest aliquis amans amare amore amicitiae, ita quodcumque ens potest ipse concupiscere ipsi amato. Ergo cum angelus potuerit se ipsum amare amore amicitiae, potuit sibi concu-piscere quodcumque bonum concupiscibile : cumque aequalitas Dei sit quoddam bonum concupiscibile secundum se, potuit angelus illud bonum sibi concupiscere.

Praeterea, secundum Philosophum tertio Ethicorum, voluntas potest esse impossibilium : ergo impossibilitas illa non prohibet angelum appetisse Dei aequalitatem.

Insuper, angeli pravi odiunt Deum : ergo volunt eum non esse ; quod tamen impossibile est omnino. Et sicut volunt Deum non esse, ita possunt velle eminentiam Dei esse in alio. Ergo velle possunt eam esse in se : quod est Dei aequalitatem appetere.

Haec Scotus.

 

Cuius positio videtur prorsus absurda. Primo in hoc quod tot solennium doctorum concordi determinationi contradicit, imo et tot Patrum sanctorum, sicut iam patuit. Secundo, quia persuasiones eius nullius vigoris sunt ; et si quid concludunt, non est ad propositum, nec contra mentem doctorum. Siquidem prima persuasio sua hoc solummodo probat, quod angelus potuit Dei aequalitatem velle atque appetere obiective : et sic angeli boni eam voluerunt, dilexerunt et appetierunt, ad perfruendum ea, et ad honorandum eam plenarie, et ut conservarentur ab ea in esse ad honorem gloriamque ipsius ; angeli vero iniqui voluerunt et appetierunt Dei aequalitatem ad utendum ea, et ut conservarentur ab ipsa ad proprium commodum et honorem. Nec istud intendunt sancti Patres ac probi doctores negare. Verum nec angeli boni nec angeli reprobi appetierunt neque appetere potuerunt deliberativa electione aequalitatem Dei essetive, hoc est, ita quod aequalitas Dei essentialiter eis competeret et inesset, sic quod ipsi vere essent Deo aequales, et per consequens veri Dii. Imo et ex consequenti non essent creati, nec dependentes, nec indigentes : quod certissime cegnoverunt prorsus impossibilissimum esse.

Ex his patet ad alia duo responsio : quia ut habitum est, et B. Augustinus hoc asserit, primum peccatum angeli non fuit nec esse potuit odium Dei, neque invidia, quae necessario ex inordinato sui amore et elatione nascuntur. Prima quoque inordinata voluntas angelicae creaturae non potuit esse tam caeca, et impossibilium ac implicantium rerum, sicut et infra in solutionibus quorumdam argumentorum magis patebit.

 

Amplius, de hoc, an peccatum Luciferi formaliter fuit superbia, scribit Scotus : Communiter dicitur, quod peccatum Luciferi fuit superbia. Sed ad videndum veritatem, primo est attendendum quae fuit malitia in angelo primo peccante ; deinde, ad quod genus peccati pertinuit. Primo quoque videndum de ordine actuum voluntatis, qui sunt, velle et nolle. Est equidem nolle, actus positivus voluntatis quo fugit disconveniens, seu resilit ab obiecto disconveniente. Velle autem, est actus voluntatis quo acceptat obiectum conveniens. Et est duplex, ut dicatur velle amicitiae esse obiecti cui quis vult bonum ; velle autem concupiscentiae esse obiecti quod quis vult amato. Istorumque actuum patet ordo : quoniam omne nolle praesupponit aliquod velle. A nullo quippe refugio, nisi quia stare non valet cum quodam quod tanquam conveniens accepto. Velle quoque concupiscentiae praasupponit velle amicitiae. Cum enim amatum sit respectu concupiti quasi finis cui volo bonum (nam propter amatum concupio sibi bonum quod ei volo), cumque finis habeat primam voliti rationem ; patet quod velle amicitiae praecedit velle concupiscentiae. Et ex isto probato sequitur quod similis est processus in velle et nolle deordinatis.

 

Hinc primus actus voluntatis inordinatus, fuit velle amicitiae primum respectu eius cui voluit bonum. Hoc vero obiectum non fuit Deus : quia non potuit Deum inordinate ex intensione amare ex amicitia, quoniam Deus est tale amabile, quod ex sola sui ratione ut obiectum est, completam dat rationem bonitatis actui perfecte intenso. Nec est verisimile, quod aliquid aliud a se nimis intense dilexerit actu amicitiae : tum quoniam naturalis inclinatio magis inclinavit ad se quam ad aliud quodcumque creatum sic amandum ; tum quoniam non videtur quod aliquid aliud creatum a se sic intellexerit ut se. Ergo primus actus inordinatus angeli, fuit actus amicitiae respectu sui ipsius. Unde secundum Augustinum, amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem fecit diaboli. In quo contemptu consummata est ista malitia.

Porro loquendo de inordinatione ipsius velle concupiscentiae, apparet quod angelus ille primo concupivit sibi immoderate beatitudinem. Processit namque ex affectione proprii commodi, prout commodum comprehendit delectabile. Hinc apparet quod angeli primo concupierunt beatitudinem. Verum in hoc potuerunt tripliciter inordinate habere se. Primo, plus appetendo beatitudinem sibi quam summo bono, seu plus beatitudinem cupiendo quam Deum amando. Secundo, volendo eam habere nimis cito, et ante finem morulae in qua quasi in via erant. Tertio, volendo eam ex suis naturalibus adipisci. Ulterius dici potest, quod angelus inordinate concupivit sibi aliquod bonum creatum, videlicet excellentiam respectu aliorum.

 

Denique de praedicto inordiuato amore communiter dicitur, quod fuit superbia : et videtur esse intentio Augustini libro de Trinitate, quo ait, quod praesumptio est nimis sibi ipsi placere : idcirco superbi in Scripturis dicuntur sibi placenles.

Haec Scotus.

 

Qui de his scribit prolixe, et tandem concludit, quod primum peccatum Luciferi fuit inordinatus amor sui, qui praesumptio dici potest, sed non proprie ut est prima species superbiae. Nec peccatum Luciferi fuit simplex et unicum : imo fuerunt multa peccata. Malitia quippe ipsius incepit ab immoderato amore sui, et devenit ad desiderium beatitudinis inordinatum, deinde ad excellentiae ac praesidentiae super alios appetitum, et consummabatur in odio Dei, quod maximum est peccatum : quod ex hoc sequebatur, quod non poluit habere voûta Deo manenle. Hinc ex inordinato appetitu prius potuit velle Deum non esse, et ita odire.

Itaque primum illud peccatum Luciferi, scilicet inordinata dilectio sui, non erat irremediabile seu irremissibile ex sua natura, neque gravissimum.Quando enim peccavit secundo peccato, beatitudinem inordinate optando, adhuc fuit in via, et poluit poenitere de primo peccato, sicque recipere veniam et misericordiam : ergo primum eius peccatum ex se non fuit irremissibile. Sed quia ex illo devenit ad terminum, omnia eius peccata irremissibilia facta sunt : omne namque peccatum peccatoris perdurans usque ad terminum viae inclusive, est irremissibile.

 

In his Scoti verbis videntur aliqua contineri documentis Sanctorum et praeallegatorum doctorum non consona, praesertim in eo quod videtur sentire primum peccatum Luciferi non fuisse superbiam vel praesumptionem proprie dictam, sed solum improprie dictam. Communiter etiam Sancti testantur, quod Lucifer ob suam superbiam de caelo eiectus sit : sicque in superbia illa videtur sua iniquitas quam ante eiectionem habuit, consummata. Et sicut probatum est, ante illam eiectione non optavit Deum non esse, cum sciret se sine Dei conservatione non posse subsistere.

 

Deinceps Henricus Quodlibeto octavo : In actibus (inquit) intellectualis maximi angeli, de quo praecipue est sermo, sciendum quod per intellectum primo ex habitu concreato comprehendit universales rerum essentias, et simul mox complacet naturaliter suse voluntati in illis absque deliberatione. In qua complacentia, quae necessario est primus actus ipsius, cum non sit circa particularia, non potest esse bonum aut malum moris. In comprehension autem particularium sub universali, cum simul plura comprehendere nequeat, sed solum per discursum unum post alterum, non unum ex altero (sic ut angelus in naturalibus superior, prius suam particularem essentiam tanquam sibi magis praesentem intelligat), cuiusque singularis cognitionem concomitatur complacentia naturalis in eo, et sic in quolibet successive, secundum quod ab intellectu comprehenditur unum post alterum. Nec in aliquo actu huiusmodi voluntatis potest esse bonum aut malum moris, sed solummodo bonum naturae. Ulterius vero, cum intellectus angeli primi essentiam propriam comprehendit sub comparatione ad inferiorum essentias, et comprehendit quod essentia sua superior est, et quantum est ex naturalibus, nata praeesse ac dominari, atque quod hoc bonum esset sibi et aliis ; in hoc verum dicit intellectus ipsius absque errore. Cumque talem intellectionem sequitur complacentia voluntatis, complacentia illa adhuc pure est naturalis et absque omni deliberatione. Unde sistendo in ea, adhuc omnes actus voluntatis hucusque, qui necessario plures sunt, boni sunt, bonitasque illorum in Deum est retorquenda. Quod ita se habet, sive angeli in gratia sint creati, sive non.

Si itaque angelus malus complacentiam illam sub moderamine tenuisset, non peccasset. Sic enim etiam boni angeli superiores praerogativam suam super inferiores conspexerunt, atque in hoc eis complacuit ; sed non peccaverunt, quia sub moderamine iuxta exigentiam ultimi finis secundum instinctum gratiae eis datae sese continuerunt. Angelus vero malus nequaquam ; sed cum eo quod sibi praeeminentia sua complacuit, in singularitatis tumorem erupit, et complacentiae moderamen excessit, bonum sibi singulare singulariter reputans, et bonum aliorum despiciens, sicque in hoc se super alios Altissimo similem iudicans. Et per hoc se aliorum constituit finem ; et quia a fine ac secundum finis exigentiam regulanda sunt ea quae sunt ad finem, idcirco se ipso et secundum se ipsum disposuit alia regere ac ipsis praeesse.

 

Cumque secundum Gregorium, quatuor sint species elationis : prima, dum quis a se ipso habere se bona putat ; secunda, dum data sibi desuper bona pro suis se meritis accepisse existimat ; tertia, dum iactat se habere quod non habet ; quarta, quando despectis aliis, singulariter videri appetit habere quod habet : non peccavit Lucifer prima superbiae specie, quia ex naturali scientia novit se accepisse a Creatore quidquid fuit et habuit ; nec secunda specie, quia ex nihilo scivit se factum ; nec tertia specie, quia de nullo est gloriatus quam de eo quod habuit, quamvis de eo male gloriando, ulterius habere appetiit quod non habuit. Ideo quarta specie arrogantiae est transgressus, quoniam singulariter videri et praesidere appetiit de eo quod habuit : quod non processit ex aliqua deordinatione erroreve rationis, quia non proposuit voluntati nisi quod ipse erat, nec ratio ante peccatum voluntatis errare quivit. Unde ratio in angelo non erravit, nisi postquam elatus fuit. Nempe post primant eius elationem ratio in ipso est obscurata circa appetibilia, quae proposuit voluntati sub ratione boni, non pertractando quod sibi ex puris naluralibus non competebat : quia voluntas hoc pertractare intellectui non praecepit. Hinc pertractationem seu collalionem huiusmodi non pertractans, praelationem optavit, eamque ex naturalibus suis assequi, et quasi in possessionem se ponere nisus, non curavit de modo ac ordine pertingendi ad illam. Verumtamen non sic istam concupivit praelationem, ut quasi non sub Deo eam voluerit obtinere, quia ex naturali sapientia scivit nullam creaturam naturali ordine posse alios regere sine influenlia virtutis divinae ; sed praesumptuose putavit, quod generalis et naturalis Dei influentia sibi sufficeret, et quod ullerius ex puris naturalibus deberet habere alia regere : cum tamen hoc se recepturum non nisi ex speciali dono Dei debuerit praestolari, et si Deus sic vellet. Ideo de eo quod concupivit, suspendere debuit iudicium rationis appetitumque voluntatis, quousque praeceptum accepisset divinum, sicut fecerunt angeli boni. Itaque nihil optavit inordinate nisi quod a Deo ordinale per gratiam accepisset, si humiliter exspectasset.

Hinc vanum est dicere, quod bonum spirituale visionis Dei aut alicuius huiusmodi ex naturalibus voluit obtinere. De tali quippe bono nec tunc nec nunc aliquam potuit aestimationem ex naturalibus puris habere.

Haec Henricus.

 

In cuius positione multa dicuntur secundum ceteras eius opiniones, ut quod non possit esse error in ratione aut intelleclu, nisi praecedat culpa in voluntate (de qua re infra dicetur) ; atque quod ait, angelos non appetivisse spirituale bonum visionis divinae : cuius oppositum ex Scoto probatum est. Nec verisimile reor, quod Creator non manifestaverit angelis mox ut condidit eos, ad quem finem creaverit ipsos : alias viderentur de sua excusabiles pravitate. Imo et primis parentibus revelavit ad quam beatitudinem instituent eos.

 

Postremo Parisiensis libro secundo de Universo : Attende, inquit, quemadmodum primum peccatum necesse est fuisse superbiam, id est actum euntis super id quod fuit aut habuit, hoc est a ministerio in dominium, et a servitute quasi in altum exemptionis. Ex alia vero parte videri potest primum illud peccatum fuisse avaritiae et furti atque rapinae, cum scriptum sit, radicem omnium malorum avaritiam esse. Egregiorum quoque unus doctorum perhibuit avaritiam non solum esse pecuniae, sed etiam alliludinis atque scientiae. In Genesi etiam legitur evidenter, quod promissione altitudinis ac scientiae primi parentes ad peccandum inducti sunt. Nam dictum est eis : Quacumque die de fructu illo comederitis, eritis sicut Elohim, scientes bonum et malum. Elohim autem interpretatur, dii aut iudices. Ergo promissa est eis altitudo deitatis aut iudiciariae potestatis. In eo vero quod additur, scientes bonum et malum, promissa est eis scientia boni et mali, non qualiscumque, sed eminens ac nobilissima, cum in illo statu praediti essent et naturali boni ac mali scientia, et item gratuita, quae omni naturali scientia longe est praestantior.

Angelorum ergo peccatum una consideratione fuit superbia, a supereundo, hoc est ab eundo super id quod erant, aut quod habebant in naturalibus viribus suis. Alia autem consideratione fuit avaritia seu cupiditas, a cupiendo seu rapiendo quod fuit alienum. Vindicare namque aut usurpare in re aliena dominium, in qua vindicans seu usurpans non habet nisi ministerium, superbia et avaritia simul est. Sicque constat non discordare quod dictum est : Initium omnis peccati superbia est, ab eo quod dicitur : Radix omnium malorum est avaritia.

 

Porro superbia angeli fuit, quod inordinate appetiit Dei similitudinem : non enim verisimile est, quod appetiit Dei aequalitatem, a qua ex conditione suae naturae scivit se incomparabiliter plus distare, quam distet rusticus ab imperii dignitate. Si ergo rusticus tanquam stultissimus sperneretur, qui se ad dignitatem ingereret imperialem : quanto magis angelus ille imperitissimus fuisset, si ad Dei adspirasset aequalitatem ? Amplius, ignorare non potuit quin tanta esset sua a Creatore distantia, ut nec genere, imo nec praedicamento ei appropinquaret : ideo certum ei fuit, non nisi per suae substantiae corruptionem suaeque speciei mutationem ad Creatoris dignitatem seu aequalitatem posse pertingere.

 

Si autem quis dicat, quod videns se signaculum similitudinis Dei prae omni creatura, inaniter elevatus in gloria pulchritudinis ac similitudinis tam ad ipsum Patrem quam ad eius Filium, voluit filius haberi, cum se simillimum Patri conspiceret. Ex hoc igitur voluit haberi filius, et recusavit esse servus : non quod essentialiter aut personaliter voluerit esse Unigenitus Patris, sed sicut ipse, in hoc quod non subesset, sed tantum praeesset omnibus se inferioribus, quemadmodum Unigenitus Patris. Cuius exemplum est in magnatibus, qui vehementer exaltati et honorati a regibus, praeesse volunt aliis, et nequaquam subesse eisdem ; interdum quoque servire renuunt et subesse eis a quibus ita sunt honorati. Porro lex Creatoris, quam Christus expressit ac adimplevit, est ut quibus unusquisque praeesse videtur, illis maxime serviat subditusque consistat. Et tunc quisque rite ac recte multitudini praeest, dum in officiis iniunctis diligenter ac fideliter servit eis, vel potius Creatori in gubernatione illorum. Primus vero ille apostata econtrario habuit se, volens omnibus se inferioribus per naturam prseesse ac dominari, et nec ipsis nec Creatori in ipsorum regimine deservire, sicut et Unigenitum Dei dominari conspexit, ipsum imitari volens perverse. Denique haec est perversitas in omni praesidente creato, aliud quaerere in subditis, quam Creatori placere atque servire, et ipsis prodesse. Quaerere autem seu amare ipsum dominari, quaestumve alium ex subiectis, diabolica perversitas ac ferina exsistit rapacitas.

Itaque si ita quis dicat, non longe a probabilitate consistet, cum et manifestum sit homines ad dominandi libidinem esse tam pronos, ut nec magnis subditorum multitudinibus sint contenti, imo lotis studiis, viribus ac fraudibus dominationem suam in plures extendere enitantur : quanquam a tanta perversitate angeli tanto longius esse debuerant, quanto et a tenebris ignorantiae et ab originali corruptione creati sunt immunes ac liberi. Nec video qualiter primus ille peccator praeesse voluit, non subesse, nisi modo praetacto. Difficillime namque maiores ad minorum ac subditorum obsequia inclinantur, nisi Dei munere adiuventur, et sua officia ac dignitates difficulter reputant onera esse.

 

Praeterea, si quaeratur unde Lucifero tantus ausus tamque intoleranda praesumptio, ut Creatori subesse modo praedicto noluerit ; respondeo, quia ipsum praeesse tanta libidine ei complacuit, ut subesse non curaverit, adhaerens ipsi praeesse amore non solum perverso, sed etiam nimio et pene insano. Propter quod pro tunc non vidit, quod vere et rite subesse sit vere praeesse ; et quod mirabilius est, non sensit iucunditatem quam habet servitus Creatoris, quae incomparabiliter maior est quam delectatio quam somniat ac mentitur ambitio in huiusmodi falsi nominis dominatione. Et quamvis omne vitium obtenebret suum subiectum, maxime tamen ambitio, quae appropriate caeca vocatur : quae et tantae vehementiae fuit in impio illo, quod tam illuminosam eius caecavit scientiam.

 

Si demum quis admiretur qualiter tam subito rapere quivit Luciferum honoris illius illusorii pulchritudo, attendat quam cito atque faciliter pulchritudo mulieris rapiat in se sapientium corda ; ipsaeque feminae interdum ex sua pulchritudine tam intense ac fatue extolluntur, ut alias spernant, et ab hominibus pene cupiant adorari. Multipliciter quoque constat, qualiter quidam sic ambitione vanave gloria aut amore carnali vincuntur et excaecantur, ut desiderio honoris, voluptatis aut famae, gravissimos subeant sumptus, labores, curas, afflictiones et laesiones : quemadmodum in exercentibus torneamenta, in hypocritis, in regibus et tyrannis sua dominia augere optantibus, patet. Addo et hoc, quia vix separantur ab invicem tres illae partes seu species aut raini seu filiae superbiae, quae sunt, dominandi libido, amor inanis gloriae, et honoris ambitio. Nec est verisimile primum ilium apostatam ab aliqua earum fuisse immunem.

 

Porro si dicas : Tu qui haec dicis et disputas, qua audacia te haec videre praesumis, et primum angelum illum, quem sapientissimum exstitisse dubitat nemo, ista non vidisse contendis, praesertim cum involutus sis tenebris, atque dislantia quasi immensa a luce sapientiae eius te longe esse negare non valeas ? Respondeo, quoniam quantumcumque expedita et clara sit virtus visiva, non tamen ita clare, ut aliquis intueatur ea in quae aciem non convertit : sic fidelis et illuminatus viator clarius conspicit falsitatem ac vanitatem illusoriae dominationis, quam angelus ille, qui vanae illius dominationis amore et ambitione captus et excaecatus, eam interius non perpendit, quam vana, vilis et enormis consisteret. Imo quemadmodum oculorum quantacumque claritas cespitare permittit ac cadere eum qui visum non dirigit in discrimina viae, sic splendor sapientiae angeli reprobi, intenti in alia et profundati in illis, non retraxit ipsum a casu. Ex quibus apparet, subitum et non deliberatum fuisse ipsius peccatum, sicut in eo qui visa femina speciosa, mox ardet in eam, non requirens nec consulens neque deliberans an sibi sit appetenda. Subitaneitas autem atque temeritas magis insunt superbiae quam alicui ex aliis vitiis : propler quod vento a philosophis ac theologis comparatur.

Haec Guillelmus in diversis capitulis libri praefati, in quibus de his etiam alia multa conscribit.

 

Verum quod peccatum illud Luciferi dicit fuisse non deliberatum, sed subitum, non videtur praehabitis concordare, cum in creatura intellectuali locum non habeat mortale peccatum ante plenum consensum et rationis deliberationem.

 

Insuper : Quoniam (inquit) unus sapientium (utpote Augustinus) primum malum fuisse affirmat aversionem ab incommutabili bono, congruit super hoc perscrutari. Itaque maximum malum in moribus atque moralibus, est privatio contraria adhaesioni qua bono incommutabili adhaeretur. Cumque res cui adhaeretur, bona est et salubris sive expediens, bona est adhaesio : sicut dum virtutibus adhaeretur. Si vero sit nociva, adhaesio mala est : sicut lepra dicitur alicui adhaerere. Et de Iudaeis loquitur Isaias : Pueris alienis adhaeserunt. Adhaerendum est igitur maxime Creatori, de quo ait Propheta : Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Ipse quippe sponsus est cuiuslibet animae virtuosae secundum tres nobiles eius vires, videlicet : secundum intellectum, in quantum veritas luminosissima ; secundum concupiscibilem, ut bonitas suavissima ; secundum irascibilem, ut gloria magnificentissima, et honor seu decus, post quem non est alius honor aut decus. Circa haec enim versantur cuncta nobilia humanarum desideria animarum, et ista sunt quae sola recte et magnifice ac laudabililer ab eis quaeruntur. Unde ab aliis omnibus quae propter ista tria non quaeruntur, illuditur eis, et remanent vacuae etiam cum ea fuerint assecutae. Sed ad ilia tria est bona animarum nostrarum conversio, puta ad Deum, in quo ista sunt unum, ad quod omne bonum creatum est ordinandum.

Hinc constat, primum peccatum fuisse separationem, recessum seu aversionem a summo bono, de ipso peccato loquendo formaliler : quae aversio fuit privatio debilae adhaesionis cum Deo. Nempe ut Aristoteles bene ait, per se est, quo posito aliquid ponitur, et quo remoto removetur. Posita autem hac adhaesione cum Deo, boni sumus ; et ea remota, mali. Sicque privatio ei opposita, est malitia qua per se mali sumus.

Haec idem.

 

Praeterea tractat, an Luciferi culpa prima fuit invidia : Nec ira, inquiens, nec dolor, nec odium, primo inesse angelis potuerunt, nisi forsan dolor invidiae, sicut nonnullis est visum, qui dixerunt Luciferum invidisse Filio Dei, quem vidit sibi infinita gloriae supereminentia praecellentem. Conveniens ergo est de hoc aliquantulum perscrutari. Non enim praetereundi sunt tantorum sapientium sermones in rebus tam arduis, et a nostra consuetudine lam longe distantibus.

 

Dico ergo, quod dolor invidiae locum sortitur, ubi ex aliena quacumque praestantia aut praeeminentia quoquomodo quis cognoscit aut timet excellentiae suae diminutionem, laesionem, seu obscurationem, suaeve apparentiae minorationem. Nam ubi nil horum est, quae causa potest esse invidiae aut doloris ? nisi forte quis dicat, amo rem singularitatis in bonis quibuslibet dolorem huiusmodi generare : quod in angelo nequaquam locum habuisse videtur. Eadem etenim ratione invidisset Patri atque Spiritui Sancto, quorum uterque in infinilum eminet ei : sicque per unumquemque eorum impeditur singularitas seu solitudo, quam fertur amasse. Nec singularitas ilia potuit esse nisi in hoc, quod noluit creaturam habere maiorem aut parem : quod et ita fuit. Nempe ut dictum est, non concupivit nec cupere potuit esse simpliciter Deo aequalis.

Alia igitur causa fuit, cur Filio Dei invidit. Nec apparet quid verisimilius dici possit, secundum eum qui ista dixit, puta B. Bernardum, nisi quod Lucifer ille praevidit Filio Dei regnum ex humano genere acquirendum et congregandum, sive in terra, sive in caelo et in terra. Ergo secundum istam sententiam, ambivit simile regnum in hominibus, quamvis contrarium regno illi ordinato ac iusto. Sed cur non simililer et in angelis regnum sibi ambivit, cum videret Filium Dei tunc in angelis regnantem ac postea regnaturum ? Adducit autem Sanctus ille verba Ionae, dicentis, Si propter me tempestas haec orta est, mittite me in mare : haec, inquam, dicentis in persona Christi ad Patrem ac Spiritum Sanctum. Hancque tempestatem intellige totius generis humani lapsum in corruptionem ac mortem. Hanc Filius Dei dixit propter se ortam, tanquam in invidiam suam a primo angelo concitatam. Verumtamen admirationem habet non levem, quomodo angelus ille haec appetivit aut appetere potuit, qui se scivit ab omnimoda subiectione Filii Dei nullatenus eximi posse. Nec ignoravit se nihil posse in se aut in subditos, nisi in quantum daret aut permitteret Deus, cum nec homines id nesciant etiam stulti. Ergo scivit se nec regem nec dominum posse esse contra illius dispositionem, nisi nominatione slulta et vana : praesertim cum sciret omnem potestalem et regnum in manu consistere Unigeniti Dei, ex cuius parte, sua non minuebalur sed dependebat felicitas. Cur ergo illi inviderit ?

Cogimur ergo faleri, primum illius peccatum fuisse superbiam : quod et sacri Doctores concorditer dicunt, qui et invidiam protestantur esse superbiae filiam, et multi primogenitam filiam eius illam dixerunt.

 

Quod si dixerit quis, quod dederit Deus angelis non ministerium sed liberam dominationem in rebus ac viribus suis absque legis restrictione, destruitur hoc : quia secundum hoc nequaquam peccassent ; imo secundum hoc potuissent omnibus donis Creatoris uti in contumeliam atque iniuriam eius sine peccato. Denique error hic in tantum Sarracenos seduxit pro magna parte, ut credant se omnibus rebus suis libere posse uti sive abuti : propter quod et servis masculis abutuntur et animalibus multis. Rursus, nil magis est nostrum quam propria membra et partes viresque animae. Ergo et linguis nostris libere uti possemus ad mentiendum et periurandum, imo ad blasphemandum, manibus quoque ad furandum et rapiendum, et intellectu ac voluntate ad cogitandum ac appetendum quaecumque placentia, divinaeque legi contraria. Tenendum est igitur, angelis legem vivendi esse innatam naluraliterque inscriptam, nec a iure naturali fuerunt exempti.

 

Porro de eo quod tactum est, principem istum malitiae invidisse Filio Dei, quoniam sanctus ac sapientissimus vir in rebus divinalibus dixit hoc, nec tutum nec bonum est contradicere eius sermoni. Reverentia etenim multa honorandi sunt tanti ac tales viri, et eorum sermones : imo intoleranda stultitia est, statim contradicere ipsis, et putare eos errasse, quamvis veritas et causa quae induxit eos ad sentiendum atque dicendum sic, ignoretur et difficulter inveniatur. Fortassis autem nec verisimile est, nisi multum exercitatis ac eruditis in divinis, principem istum praevidisse aut praecogitasse futura in genere humano de colligendo seu congregando regno Sanctorum per Filium Dei, et de hoc quod Filius Dei esset regnaturus in eis in natura humana. Nempe cum angelus ille solum habuerit naturalem cognitionem, nec ex illa praenoscere aut cogitare potuerit ea quae supra naturalem cursum et ordinem erant futura, utpote quae in rebus naturalibus neque indicia ulla nec coniecturas suae futuritionis habebant ; constat ex illis non potuisse invidiam principi illi fuisse.

Nihilo minus verum est quod ait Scriptura : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Potuit namque coniicere ex nobilitate in qua vidit conditam naturara humanam, praesertim ex supernaturalibus donis ei adiectis, transferendam esse ad angelicae felicitatis aequalitatera, longeque altius elevandam quam fuit status de quo ipse corruerat : quod poterat esse occasio invidendi hominibus, cum quanto in naturalibus ipso erant inferiores, tanto futuros perpenderet esse se superiores. Ex quo et contra Filium Dei ira suae malignitatis excandescere potuit ac rancore torqueri. Non enim ignorabat benignissimam Dei sollicitudinem circa hommes primos, seque ab eodem deiectum ac despectum : ideo non improbabile est quod invidit Filio Dei regnum quod habiturus erat in genere humano. Tunc ergo primo apud eum invidia illa exarsit, dum conditos novit homines primos. An vero de deitate et gloria Filii Dei doluerit, non est mihi adhuc aliquo sermone authentico declaratum. Praeterea, quamvis sciret se adversus Deum nil posse, tamen praefato modo ex consideratione excellentiae suae in arrogantiam elevatus, caecatus fuit ; nec actu attendit quod merito attendisses Nam et servi vilissimi a suis dominis magnifice honorati atque ditati, adversus dominos ipsos aliquando intumescunt.

Haec Guillelmus.

 

In quibus non videtur sufficienter responsum ad verba S. Bernardi, qui in sermone quo scribit haec, videtur sentire, quod Lucifer ante ruinam et eiectionem suam concepit invidiam etiam contra hominem protoplastum. Nihilo minus idem Sanctus frequenter et evidenter testalur, Luciferum ob suam superbiam lapsum et condemnatum. Idcirco quod scribit, primum angelum primumque hominem invidisse Filio Dei, videtur intelligendum, non quod primum utriusque peccatum formaliter fuerit invidia, sed quod uterque per quamdam appropriationem peccaverit in Filium Dei, inordinate appetendo similitudinem Creatoris : quia cum Filio approprietur seu propria sit imago, similitudo atque aequalitas Patris, eo ipso quo angelus primus et homo protoplastus appetierunt inordinanler et immoderanter assimilationem divinam et quamdam quodammodo adaequationem, saltem angelus ille, palam quod appropriate peccaverunt in Filium Dei, eiusque maiestati et gloriae derogaverunt, cui conformari stolide praesumpserunt. Et quia qui alterius excellentiam taliter appetit, eidem invidere faciliter solet, aut per modum invidentis se habere ; hinc ex sequela et concomitantia quadam, seu aequivalenter, vel quantum ad similitudinem effectus, unigenito Dei Filio invidisse dicuntur. Postea vero diabolus invidit Deo formaliter.

Etenim hoc modo sanctus et illuminatus Bernardus in sermone quodam de Adventu, praeallegata verba Ionae inducit, pertractat, exponit, in persona Filii Dei loquens : Duas rationales creaturas condidit Deus Pater, videlicet angelum et hominem ; sed utramque propter me perdidit, id est, propter peccatum in me appropriate commissum abiecit. Et rursus : Omnes, inquit, invident mihi. Pater vero zelans pro Filio, iniuriam Filii ultus est. Filius autem paternae maiestatis honorem recuperare desiderans, deceptoque homini subvenire intendens, dixit : Si propter me tempestas haec orta est, id est vehemens illa vindicta atque expulsio unius de caelo, alterius de paradiso, mittite me in mare, id est, per Incarnationis mysterium in mundum inferiorem, in abyssum tribulationum et persecutionum profunditatem, ad redimendum genus humanum. Unde in Psalmo est dictum : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

 

Rursus, de qualitate et specie peccali Luciferi movet Guillelmus hoc dubium : Nec praetereundum, utrum ab initio suae creationis apostata ille ambierit cultum et honorificentiam Creatoris, hoc est, an instar Creatoris adorari et coli voluerit, quemadmodum postea multi ex eius consortio, qui et genus humanum ad idololatriam induxerunt, seque in idolis adorari ac coli procuraverunt. Nec parum est admirandum, eos ab initio istam incurrisse insaniam, cum nullus hominum, nisi mente captus, huiusmodi cultum sibi unquam impendi voluisse legatur, donec hominibus est suasum in deos quosdam transire ac deificari propter egregios suos atque magnificos actus. Invaluit demum eousque ista opinio de hominum translatione in deos, ut quidam adhuc in carne viventes, vellent dii reputari et coli, ac statuas sibi erigi praeciperent vel gauderent. Unus quoque ex regibus Babylonis in dementiam eam prosiliit, quod deos a omnium gentium exterminari praecepit, quatenus ipse solus a gentibus sibi subditis, deus coleretur et adoraretur, sicut in Iudith libro describitur. Ex quibus alii cui potest videri, quod ab initio apostatae angeli in hanc elationis amentiam proruperunt. Haecque est similitudo quam primus eorum optavit, Similis, inquiens, ero Altissimo, utpote in honorificentia huius culturae. Nec istud a probabilitate et verisimilitudine longe est, cum hommes, qui ignorare nequibant se esse mortales, ad tantam corruerint cordis amentiam : angeli vero se immortales esse sciebant.

Haec Guillelmus.

 

In supra inductis autem verbis huius doctoris, aliqua continentur quae sibi invicem non consonare videntur, ut quod angelum illum primum solam ait naturalem habuisse cognitionem, et rursus, quod praesupponit et ait eum habuisse notitiam Filii Dei, imo et totius supergloriosissimae Trinitatis, quamvis nondum per speciem : cognitio autem Filii Dei seu Trinitatis, naturalem transcendit scientiam.

Amplius, si quis cum S. Bemardo dicere aut verba Sancti illius defendere velit in eo quod tangit Luciferum ante suam deiectionem homini invidisse, posset forsitan opinari, quod et supernaturalium et futurorum quorumdam scientia concreata aut data fuit Lucifero ante ruinam : de quo iuxta probabiliorem opinionem tenetur, quod in caritate et gratia, atque in sapientia ilia quae donum est Spiritus Sancti, creatus sit, sicut probatum est.

Denique, secundum doctores communiter, primo homini ante suam transgressionem desuper fuit revelatum, Unigenitum Patris ex suo semine incarnandum. Potuit ergo et tale quid angelo illi multum in naturalibus digniori divinitus revelari, quanquam de his nil temere sit promendum.

 

Restat nunc tertia pars quaestionis huius solvenda, videlicet, an angeli alii lapsi, ex instigatione Luciferi peccaverunt, an magis proprio motu atque conceptu.

 

Quocirca scribit Guillelmus : Restat (inquiens) inquirendum, qualiter tanta angelorum peccaverit multitudo, an adhaerendo Lucifero in sua stultitia, vel per se ipsos superbiendo ; et utrum ipse hoc procuraverit aliqua suggestione aut suasione, et utrum inter eos tractatus aliquis fuerit seu deliberatio de conspiratione agenda contra Creatorem, et de erigendo eligendoque regem alium et principem ex adverso. Constat autem quod apud nos non fiunt tales aggressus sine fautoribus atque complicibus. Aut ergo Lucifer non intendebat aliquid in Crealoris iniuriam attentare, cum sciret se contra eum nil posse ; aut fretus fiducia multitudinis ac potentiae sibi adhaerentium, hoc praesumpsit. Verum hoc faciliter reprobatur : quoniam scivit se contra Creatorem nihil valere, etiamsi lotus angelorum sibi adstaret exercitus. Amplius, quo terrore aut favore, qua suggestione, proinissione, adulatione, quibus signis aut miraculis potuit angelos illos inducere ut se pro summo Deo adorarent aut colerent, quem sec uni simul creatum videbant, nec sine Creatoris voluntate et influxu posse esse, vivere aut manere sciebant ? Insuper, aut isti tractatus latebant angelos alios, aut non. Si latebant, cur potius eos latebant quam ceteros, cum et ipsis posset impius ille propositum suum suggerere, quemadmodum malis ? Si non latebant, ergo peccaverunt non retrahendo nec arguendo inicum.

Amplius, ipsa voluntas gerendi se inferiorem et subditum eis qui post aliquem et sub ipso sunt, non videbitur forsitan alicui naturalis instilutionis esse, sed ex divino Creatoris munere et ordinatione. Quidquid autem hic dicatur a quocumque, mihi tamen apparet, quod naturalis ordo institutiove naturae hoc non prohibeat, etiam si hoc naturaliter non efficeret. Multa namque natura per se ipsam plerumque facere nequit, quae tamen in suis substantiis non prohibet naturaliter ab alio effici : sicul aer se ipsum illuminare non potest, sed illuminationem prompte suscipit aliunde. Denique in substantia intellectuali nondum perversa, naturalis institutio habet ut ex donis sibi a Creatore collatis, prosit ac serviat aliis : sicut et pastor suis pecudibus, reges et principes suis subiectis. Idcirco si angeli Creatori subesse et inferioribus prodesse spreverunt aut noluerunt, manifesta est in hoc eorum superbia.

 

Hinc apparet, superbiam exstitisse primum atque commune universorum illorum peccatum, et omnes ex eadem causa, videlicet ex eminentia, excitatos fuisse ad ipsam superbiam, appetentes praefatam libertatem inanem, dominationemque falsam seu inordinatam super inferiores. Itaque probabilius reor, unumquemque illorum propriae malitiae fuisse auctorem, ita quod primus et maximus iniquorum illorum ceteros non seduxit neque subvertit. Nec enim ex contractu aut tractatu video seductionem illam peractam.

 

Quod si quaeratur, cur potius peccaverunt quidam eorum quam ceteri omnes ; dico nullum illorum violento impulsu ad peccandum fuisse inductum : quare unusquisque propria voluntate peccavit, libere eam avertens a vero bono, et applicans eamdem bono falso ; nec aliam causant aut occasionem habuit quisquam eorunt, quam dixi.

Porro si quaeras, cur causae illae potius induxerunt quosdam in culpam quam alios ; respondeo, quia ipsi dederunt se huiusmodi causis seu occasionibus : quod dare seu tradere, non fuit nisi velle seu appetere falsum bonum.

Si quaeris, cur eamdem causam non habuerunt illi qui non peccaverunt ; respondeo, quoniam voluntatem suam falso bono non applicuerunt. Contingit etenim in duobus gladios aequales habentibus, quod unus gladio suo se perimit, alter non ; nec in hoc est alia causa, nisi quod alter voluntatem suam slullissiine applicat tanto malo, alter non. Conformiter est de duobus aequales vires et rationes habentibus ad ambulandum, et aequales etiam suggestiones, exempli gratia, negotiationem. Unus graditur, desiderio lucri attractus ; alter vero, non. Quod a voluntate procedit, quae tantae libertatis et imperiositatis consistit, ut nequaquam cogatur. In actibus igitur malis non habet auctorem nisi se ; in bonis vero, Creatorem, cuius iussio venit ad eam per lumen innatum, aut per inspirationem gratuitam, vel per legem sive doctrinam.

Haec Guillelmus.

 

Albertus quoque his consonans : Lucifer, inquit, princeps daemonum, nulli actualiter suam voluntatem persuasit, sed unusquisque propria voluntate consensit ei. Videntes namque decorem eius in naturalibus, reputaverunt eum dignum Dei aequalitate, atque quod propria regeret potestate se ipsum ac alios, nulli subiectus : et hoc fuit peccatum eorum. Nec fuit ibi persuasio, nisi occasionaliter, secundum quod excellentia pulchritudinis eius quilibet inferiorum persuasus est. Propter quod super Cantica, sermone septimodecimo, dicit Bernardus, quod Lucifer in lumine divino praevidit tantam Dei esse benignitatem, quod aliquam creaturam rationalem Deus assumpturus esset in suae personae unitatem ; vidensque suae naturae decorem, putabat se esse illam, et potestate propria delectatus, aequalitatem Dei concupivit, nulli volens subesse, et ceteris praesidere.

Haec Albertus.

 

 

Quibus obici potest, quod nullus angelorum tam hebes aut simplex fuit, quin scivit Creatorem omni creatura ac ipso Lucifero in infinitum perfectiorem pulchrioremque esse, cum et ipsis philosophis in lumine naturali hoc ipsum constiterit.

Denique praetactam responsionem ponit Albertus etiam libro de IV Coaequaevis, dicens ceteros angelos propria eligentia et voluntale peccasse.

 

Porro Udalricus super his aliter sentiens, in Summa sua asserit libro quarto : Ceciderunt isti (videlicet celeri angeli) suggestione Luciferi. Haec quippe est cauda qua ut in Apocalypsi legitur, draco traxit in terram tertiam partem stellarum. Nil demum aliud fuit illa suggestio, nisi conceptae malitiae insinuatio universaliter omnibus angelis facta per intellectus locutionem : in quam aliqui consenserunt, cum per eum et cum eo bealitudinem virtute naturalium suorum obtinere conati sunt. Alii vero dissentientes, ad Creatorem conversi sunt, eius bonitate et gratia felicitatem et gloriam adipisci optantes. Et de hac appetituum contrarielate, anagogice exponitur praelium illud magnum factum in caelo, quod adscribitur Michaeli non ratione ordinis, cum non sit de supremis, sed nominis, quod interpretatur, Quis ut Deus ? Cui competit resistere illis qui voluerunt esse ut Deus, id est esse Altissimo similes.

Quamvis autem malitia Luciferi praecessit causalitate peccatum inferiorum, non tamen duratione aut tempore. Cum enim instar fulguris cecidisse dicatur protinus ut peccavit, peccatum eius non fuisset aliis peccandi occasio, cum eum vidissent deformatum atque damnatum ; sed polius fuisset timoris occasio et cautelae, nec simul corruissent cum ipso. Nec irralionabile, quod plura dicimus simul esse duratione, quorum unum consequitur alterum ut effectus. Hoc namque contingit in cunctis operibus momentaneis et indivisibilibus, ab invicem non discretis, sed simul iunctis : quoniam indivisibile contingit indivisibile totum secundum se totum, tam in loco quam in duratione ; sicut simul sunt, aeris illuminatio, coloris abstractio, ipsorum in visu receptio, et iudicium de receptis. Sic enim etiam hic omnia haec simul fuerunt : appetitio Luciferi, elocutio eius ad angelos, consensus malorum, casus omnium simul, conversio bonorum ad Deum, infusio gratiae.

Haec Udalricus.

 

Ex quibus solvi videntur argumenta Alberti, dicentis : Si angelus primus persuasit aliis voluntatem suam iniquam, ad persuasionem illam exigebatur mora, in qua quod persuadere voluit, conciperet et ordinaret ad alios, ut eos ad consensum induceret. Ergo aliquo tempore malus fuit in caelo : quod est contra Augustinum, dicentem, Superbiae suae merito mox fuit depressus.

Rursus, secundum Augustinum, qui per alium peccat, per alium redimi potest : si ergo angeli mali suggestione Luciferi peccaverunt, redimi possent. Hoc tamen ex verbis illis Udalrici non solvitur, sed infra solvetur.

 

At vero Thomas : Circa hoc, ait, est opinio multiplex. Quidam dicunt, quod inter peccatum angeli primi et aliorum, non attenditur aliquis ordo nisi secundum quantitatem culpae, quia peccatum angeli primi ceteris fuit enormius. Quod non videtur conveniens, quia ex modo loquendi Scripturae designatur causalitas aliqua primi angeli ad aliorum peccatum.

Hinc alii dicunt, quod praecessit tam gravitate quam causalitate, et item duratione. Sed nec hoc videtur conveniens, quia secundum Damascenum, quod in hominibus est mors, hoc in angelis est casus. Ideo sicut morientes in peccatis mox condemnantur, sic angelus peccans statim suam damnationem recepit, et a bonorum consortio est eiectus : sicque alios non potuisset trahere ad peccandum.

Idcirco dicendum, quod peccatum Luciferi aliorum praecessit peccata non tantum gravitate, sed etiam causalitate, non tamen duratione. Quod qualiter conligerit, sic potest videri. Angelus primus id consequi voluit, ut sicut natura alios praecellebat, sic eis quodammodo causa esset obtinendi ultimam perfectionem seu felicitatem. Cumque motus desiderii indivisibilis fuerit, non continuus ; idcirco principium eius non praecessit terminum ipsius. Ideoque motus alicuius ab ipso causatus, qui incepit in termino eius, simul omnino fuit cum ipso, secundum quod id quod desideravit, attentavit ut ad actum perduceret, aliis suum desiderium exponendo ; et simul cum hoc, fuit aliorum visio desideriique consensus perversus, sicut contingit in omnibus operationibus instantaneis (ut supra).

 

Verum his obici potest, quia si Lucifer alios instigavit ad sibi consentiendum, ergo iam viderunt culpam et turpitudinem eius, et ita non consensissent ei.

Rursus, in angelis bonis non ponitur quod unus fuerit alteri causa conversionis ad Deum : ergo nec in malis ponendum quod unus alteri fuerit causa aversionis.

 

Dicendum ad primum, quod deformitas culpae consecuta est in primo angelo ex actu suo simul cum actu aliorum. Visio autem angelorum inferiorum non ferebatur in angelum primum secundum quod ex actu relinquebatur in ipso deformitas, sed secundum quod actus processit ab ipso : quae enim coniuncfa sunt tempore, per actum animae separantur, praesertim dum unum naturaliter prius est altero.

Ad secundum, quod conversio efficaciam habuit per gratiam, quae non est ex aliqua creatura ; sed creatura ex se sufficit ad aversionem. Attamen non est remotum a veritate, dicere quod conversio unius angeli fuerit occasio et exemplum conversionis aliorum ; imo videtur ex eo quod scriptum est : Michael et angeli eius.

Nec ex his habetur, quod peccatum angelorum sit remissibile, quoniam alio instigante transgressi sunt : quia nec ilia est causa quod peccatum angeli primi est irremissibile, sed est congruitas quaedam ut peccatum hominis magis remedietur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte, quaestione sexagesima tertia : Peccatum, ait, angeli primi fuit aliis angelis causa peccandi, non quidem cogens, sed quadam quasi exhortatione inducens. Cuius signum est, quod omnes daemones illi supremo subduntur, ut manifeste apparet per verba Christi, dicentis : Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Habet enim hoc ordo divinae iustitiae, ut cuius suggestioni aliquis consentit in culpa, eius potestati subdatur in poena, iuxta illud Petri in secunda sua Canonica : A quo quis superatus est, huius et servus est.

Haec in Summa.

Quibus per omnia Petrus concordat.

 

Consonat et Richardus, quamvis videatur in verbis aliqualiter dissentire, dicendo quod peccatum Luciferi non fuit proprie causa peccati aliorum, quia eorum peccatum ex propria ipsorum ortum est voluntate : fuit tamen occasio, per hoc quod ipsis suum insinuavit conceptum, et pravum dedit exemplum.

Circa quod dico, quod omne actuale et personale peccatum ex propria peccantis voluntate procedit : nihilo minus unus dicitur causa peccati alterius variis modis, puta, hortando, comminando, iubendo, etc.

 

Thomas quoque de Argentina fatetur, quod Lucifer alios secum traxit ad culpam.

 

Insuper Bonaventura recitat hic tres opiniones, sicut et Thomas, et magis consentit opinioni dicentium, quod Lucifer fuit aliis causa occasiove peccandi. Tertia (dicens) opinio est, quod in peccatis Luciferi et aliorum angelorum fuit ordo quantum ad gradum peccati, quia peccatum Luciferi fuit enormius ; et quantum ad occasionem, quoniam aliis praebuit exemplum ; et quantum ad durationem : quoniam sicut in Lucifero necesse fuit tempore prius esse cognitionem quam actus peccandi, quia in eodem instanti non potuit habere cognitionem, quae exigitur ad peccatum, cum deordinata affectione ; sic in minoribus angelis oportebat quod prius adspicerent quid angelus volebat, deinde respicerent commoda sua. Sicque peccatum Luciferi duratione praecessit eorum superbiam : et quia adspectum habuerunt ad peccatum Luciferi, idcirco eodem genere peccati transgressi sunt. Haec positio intelligibilior esse videtur.

Et iuxta hoc dicetur, quod ceciderunt simul, id est non in eodem instanti, sed repente, quasi in imperceptibili tempore. Vel Lucifer non statim cecidit ut peccavit, sed postquam peccatum eius fuit consummatum et confirmatum per odium atque invidiam, et postquam divisio facta est bonorum angelorum a malis, de quorum consortio mox post beatificationem ipsorum, angeli mali repulsi sunt. Nec ex his sequitur, quod peccatum Luciferi fuit aliquando sine decore iustitiae, quia peccatum semper habet poenam internam sibi adiunctam. Unde quemadmodum bomo non statim fuit eiectus de paradiso postquam peccavit, sed tamen protinus internam habuit poenam, puta carnis rebellionem et erubescentiam nuditatis ; ita de angelo primo videtur dicendum, quod non in eodem instanti cecidit quo peccavit. Denique iuxta hanc viam, peccatum Luciferi praecessit tam conversionem angelorum bonorum, quam aversionem malorum. Ipse etenim primus superbivit, et suam superbiam omnibus indicavit ; atque ex tunc ei aliqui adhaeserunt, alii restiterunt et Deo adhaeserunt : sicque simul isti lux et illi tenebrae sunt effecti, ita quod eodem instanti fuit angelorum bonorum conversio, et malorum aversio, non tamen simul cum peccato Luciferi.

Haec Bonaventura.

 

Alexander quoque de his aliorum narrat opiniones, nil pro certo determinans.

 

Durandus vero positionem sequitur Thomae ; tamen veritatem huius quaesiti dicit infra certitudinem esse, cum sit de facto, nec Scriptura aliquid clare inde determinet.

 

Porro Scotus opinatur et probat, quod actus praefati, videlicet, conceptio superbiae Luciferi, et insinuatio qua eam aliis patefecit, suggestio, et angelorum aliorum perceptio seu apprehensio qua illam apprehenderunt, atque consensio sive adhaesio, non potuerunt esse in eodem instanti.

 

Idem tuetur Henricus, et de hoc infra magis tractabitur.

 

Inter tot opiniones videtur positio Thomae Scripturis conformior ac rationabilior, dempto quod dicit omnes actus illos praefatos in eodem fuisse instanti : imo quoad hoc, Bonaventurae magis consentio. Nec simile videtur de illuminatione aeris, diffusione et immutatione coloris, informatione apprehensioneque visus, in quibus est condependentia seu connexio naturalis, non sic autem inter actus illos praetactos. Auctoritatibus quoque haec positio consonantior esse censetur. Ait enim Damascenus libro secundo : Simul cum Lucifero evulsa est quae secuta est multitudo infinita eorum qui sub ipso fuerant ordinati. Isidorus quoque, Bernardus, et alii Sancti, testantur quod daemones Lucifero in malitia consenserunt : consensus vero sequi solet persuasionero. Sed et ratio consonat. Cum enim quaereret omnibus praesidere, et sciret se non posse angelos ad hoc cogere, probabile est quod nitebatur eos sibi per blanda allicere.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : An angeli indiguerint gratia ad hoc quod converterentur ad Deum.

 

Videtur quod non.

Primo, quia habebant liberum arbitrium sine intrinseco retrahente et sine culpa gravante, cum ratione perspicaci intellectuque deiformi, et per haec potuerunt se libere ad Creatorem convertere : non ergo ad hoc ope gratiae eguerunt.

Secundo, conversio ad Deum, est dispositio ad gratiae receptionem. Si ergo conversio illa esse non valet sine gratia praecedente, nec iterum illa gratia sine praeparatione alia, alioqui cunctis daretur ; videtur hoc modo esse processus in infinitum.

 

In oppositum est, quod ex naturalibus solis nec homo nec angelus potest salvari, imo nec promereri, nec vitam gloriae adipisci : quod totum efficitur per conversionem ad Deum.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Circa hoc est duplex opinio. Una, quod ad conversionem meritoriam exigitur gratia duplex : una gratum faciens, quae actum conversionis informat, ac meritorium reddit ; alia gratis data, ex qua elicitur substantia actus, per quam liberum arbitrium inclinatur ad volendum. Sed istam gratiam ponere non videtur necesse, nisi libertas arbitrii gratia appelletur, quam a Deo habemus, vel aliquae occasiones, quae interdum conferuntur a Deo hominibus ad conversionem dispositive, ut instructio legis, castigatio humilians, etc., sine quibus tamen possibile est gratiam obtinere, homine quod in se est faciente : ad quod faciendum non exigitur aliquid aliud. Id namque ad quod per se non valet nec sufficit liberum arbitrium, non est in homme ut facial illud : hoc quippe in nobis dicitur esse, cuius nos domini sumus. Hinc ista positio implicat, ponendo quod liberum arbitrium nostrum non sufficit ad faciendum quod in nobis est.

 

Hinc dicendum, quod liberum arbitrium sufficit ad eliciendum actum conversionis, per quem disponit se ad gratiam obtinendam. Verumtamen efficacia conversionis ad meritum non est nisi per gratiam gratificantem. Unde unus et idem est motus in quo gratia infunditur ; et est dispositivus ad gratiam, secundum quod exit a libero arbitrio, et meritorius, secundum quod gratia informatur. Et simile est in motu contritionis, quo primo impius iustificatur.

Quod qualiter fiat, potest videri in his quae in natura contingunt. In eodem namque instanti in quo primo est dispositio necessitans in materia, forma substantialis inducitur. Cum enim generatio sit terminus alterationis, oportet in eodem instanti alterationem terminari ad dispositionem quae est necessitans, et generationem ad formam substantialem. Verum cum alteratio sit motus continuus, ideo principium alterationis et medium quo materia ad formam substantialem disponitur, praecedunt tempore formae introductionem. Motus vero volunlatis disponens ad gratiam, simplex est, non continuus. Ideo vel primus tantum est sufficiens ad gratiam dispositio, vel ultimus inter plures, agens in virtute omnium praecedentium actuum : idcirco cum illo infunditur gratia.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione sexagesima secunda : Angeli, inquit, indiguerunt gratia ad hoc quod converterentur ad Deum tanquam in supernaturalis beatitudinis obiectum. Naturalis etenim inclinatio voluntatis, est ad convenientia secundum naturam, Ideo ad supernaturalia ferri non valet, nisi aliquo supernaturali dono adiuta : quemadmodum ignis naturaliter calefacit, non autem generat carnem, nisi secundum quod movetur ut instrumentum ab anima nutritiva. Cumque visio Dei per speciem sit supernaturalis, nulla creatura polest habere motum voluntatis ad illam, nisi adiuta supernaturali agente : quod nuncupamus auxilium gratiae, loquendo de agente formali. Nec tamen itur in infinitum. Nam quilibet motus voluntatis in Deum, dici potest conversio ad ipsum. Hinc triplex est in Deum conversio. Una per dilectionem perfectam, quae est creaturae iam Deo fruentis : ad quam requiritur gratia consummata, utpote gloria. Alia est conversio quae est beatitudinis meritum : ad quam requiritur gratia habitualis, quae est merendi principium. Tertia est qua quis praeparat se ad gratiam illam : et ad hanc non exigitur gratia habitualis, sed operatio Dei animam ad se convertentis, iuxta illud Threnorum : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.

Haec in Summa.

 

Hoc idem probat in Summa contra gentiles, tertio libro et quarto.

 

At vero Petrus : Conversio (ait) angelorum ad Deum, fuit secundum actum dilectionis. Actus autem dilectionis est actus naturae et gratiae ac gloriae : sed ut naturae, sic est meritorius solum de congruo ; ut gratiae, de condigno ; ut gloriae, sic est de praemio. Dico ergo, quod angeli actu dilectionis naturalis. per naturalia actu conversi sunt in Deum super omnia diligendum : et quia nature non potest plus, hinc in ipso actu tanquam in praeparatione sufficienti, infusa est eis gratia actum ilium informans ; et quia nature angelica, ad quod convertitur tota convertitur, infusa est etiam gloria confirmans, actum illum a suo obiecto ac fine immobilem faciens. Fueruntque tria ista simul in eodem instanti, secundum prius et posterius natura et causalitate, ita quod primo fuit in actu illo perfectio naturae, secundo perfectio gratiae, tertio perfectio gloriae. Nec fuit necessaria gratia gratis data aut gratum faciens, ad abiiciendum substantiam actus contrarii, ut quidam dixerunt : quia natura illa fuit sana et integra, nulli vitio subdita.

Haec Petrus. In cuius verbis aliqua videntur contineri obscure, praesertim quod dicit in eodem instanti tria illa fuisse : de quo infra dicetur. Nec consonat hoc positioni dicentium, quod angeli fuerunt creati in gratia.

 

Richardus quoque Petro concordans : Conversio (inquit) angelorum bonorum fuit per naturam inchoata, per gratiam gratum facientem promota Deoque placita facta, atque per gloriam consummata. Et quamvis inter ista non fuit ordo secundum prius et posterius in duratione, tamen inter ea fuit ordo secundum prius et posterius ordine naturae. Sic enim primo fuit motus liberi arbitrii in Deum : in quo motu fuit conversionis illius inceptio. Secundo promota fuit per gratiae gratum facientis adiutorium, dum facta est angelo gratiae gratum facientis infusio. Tertio recepit angelus gloriae habitum, per quam facta est suae conversionis consummatio.

Haec Richardus.

 

Denique Bonaventura : In conversione (ait) angelorum ad Deum, attenditur et consistit rectitudo spiritualis substantiae quantum ad eius mentem, praesertim quoad vim motivam, nec potest esse recta, nisi actu aut habitu sit ad Deum conversa. Quemadmodum ergo duplex est rectitudo, ita et duplex conversio. Est quippe quaedam rectitudo naturae institutae, et penes hanc est originalis iustitia ; et est rectitudo gratiae, penes quam est iustitia meritoria : quam Iudex summus acceptat ad retributionem aeternam, quoniam videt in ea pulchritudinem gratiae, merito cuius animam traducit in sponsam, eiusque opera sunt sibi amabilia et accepta. Sic est duplex conversio, quaedam a rectitudine naturali, quaedam a rectitudine gratuita. Primam absque gratia angeli potuerunt habere, non secundam. (Cetera sicut supra in Richardo.)

Haec Bonaventura.

 

Insuper Alexander dicens angelos non esse creatos in gratia, asserit eos profecisse ad eam, et in conversione ad Deum ipsos eam sortitos.

 

Super his scribit Albertus : Angeli efficaciter converti non poterant sine gratia apposita, quam Magister vocat gratiam cooperantem. Distinguit etenim Augustinus gratiam in duo, videlicet, in gratiam operantem, et in gratiam cooperantem. Vocatque gratiam operantem, in qua solus Deus operatur : quae est gratia iustificationis impii. Iustificationem namque impii Deus operatur in nobis sine nobis, ut per Isaiam ait : Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Et in Evangelio dicitur : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Hac gratia non indiguit angelus : omnes enim erant iusti iustitia innocentiae naturalis. Gratia vero cooperans, est quae cooperatur cum libero arbitrio,sicut virtus gratuita elevans potentiam liberi arbitrii, ut efficaciter ac meritorie velit et possit in bonum quod supra se est, quod est bonum aeternum. Cumque converti sit per amorem Deo inhaerere propter se et super omnia, converti est meritorius actus et caritatis effectus. Hinc angelus in actum illum ex naturalibus solis non potuit, sed indiguit gratia cooperante.

Haec Albertus.

Concordat Udalricus.

 

Hannibal demum hic Ioquitur : Motus liberi arbitrii in Deum, est duplex. Quidam imperfectus, sicut in homine gratiam non habente ; et est quasi tendere ad virtutem. Et ad hunc non requiritur gratia gratum faciens, sed exigitur gratia gratis data, secundum quosdam. Quod verum est, si per gratiam gratis datam intelligitur quodcumque divinum auxilium, sine quo nil possumus boni ; non autem si intelligatur habituale aliquod bonum, quia iretur in infinitum. Alius liberi arbitrii motus in Deum, est perfectus, similis actui qui est a virtute : in quem motum non valet liberum arbitrium sine gratia, quae ei perfectionem largitur. Talisque fuit conversio angelorum in Deum : idcirco ad eum gratia requirebatur.

Haec Hannibal.

Et in ista concordant Catholici.

 

Verum ut infra patebit, ad actum meritorium, praeter liberum arbitrium habitualemque gratiam seu caritatem, requiritur et concurrit actuàlis quaedam motio Spirilus Sancti.

Postremo, praetactis his verbis Alberti, iustificationem impii Deus operatur in nobis sine nobis, obici potest verbum illud Augustini commune : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Quod in adultis et ratione utentibus constat sic esse, quamvis in infantibus baptizatis sit aliter.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur : Utrum angeli suam beatitudinem meruerint, ita quod in eis meritum praecesserit praemium.

 

Quocirca est inquirendum de mora quae fuit inter angelorum creationem, et conversionem ac glorificationem : de qua re iam dicta sunt aliqua in quaestione praehabita.

 

Videtur autem quod in angelis meritum eorum praemiationem nequaquam praecesserit.

Primo, auctoritate Magistri, qui in textu magis hoc approbat.

Secundo, ex Petro et Richardo inductum est, quod actus dilectionis naturalis, conversio per gratiam et glorificatio, fuerunt in angelis bonis in eodem instanti.

Tertio, angelus se totum inflexibiliterque convertit ad id ad quod se convertit. Ergo primo actu suae conversionis ad Deum, immobilitatus fuit in eo, et per consequens comprehensor : non ergo meruit beatitudinem actu illo, aut in eodem instanti fuit viator et comprehensor.

 

In contrarium est, quod sicut via est ante terminum, sic meritum ante praemium.

Rursus, Deus non est personarum acceptor : ideo sicut non tribuit animabus, ita nec angelis, felicitatem et gloriam sine praeviis gratia ac merito.

 

Ad haec Albertus respondet : Magister hic innuit tres opiniones.

Prima est, quod angeli nec ante nec postea perceptam beatitudinem meruerunt ; et addit, quod gratia in confirmatione data est angelis non ad merendum, sed ad beate vivendum.

Secunda est, quod meruerunt gloriam per conversionem liberi arbitrii gratia informati ad Deum, atque quod meritum illud praecessit beatitudinem causa, non tempore : quod dictis Sanctorum videtur magis congruere.

Tertia, quod meruerunt beatitudinem non ante, sed postea, per obsequia hominibus exhibita ex iussione divina, ita quod praemium fuit prius merito, non causa, sed tempore. Hanc opinionem Magister dicit sibi magis placere. Verum, sequendo Augustinum et Anselmum, dicendum quod angeli se convertendo ad Deum per liberum arbitrium gratia informatum, meruerunt bealificari, et in beatitudine confirmari, ita quod meritum prius fuit praemio causa, non tempore. Porro per obsequia nobis exhibita merentur praemium accidentale, quod est gaudium de profectu ministerii sui, iuxta illud Lucae : Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

Haec Albertus de primo.

 

Idem Udalricus in Summa sua, libro quarto.

 

Insuper de mora quae fuit inter angelorum creationem, et conversionem seu aversionem, scribit Albertus : Tempus et momentum casus angelorum malorum incertum est, nec ex Scripturis determinatum ; sed certum est, quod boni creati sunt, et propria voluntate depravata sic ceciderunt. Ideo dicit Magister, quod aliis videtur morulam fuisse inter creationem et lapsum. Cumque Salvator ait : Ille homicida erat ab initio ; glossat sic : id est subito post initium. Attamen dici potest, quod aliud sit initium temporis, aliud initium creationis angeli, et aliud initium status eius ; atque quod verbum Christi intelligendum sit non de initio temporis aut creationis, sed status. Status etenim fuit ante confirmationem, sicut quaelibet res imperfecla est in sui exordio, perfecta autem in statu pleno.

Magister vero in historiis dicit Bedam et quosdam Sanctos dixisse, quod secundo die angeli ceciderunt, assignantes ad hoc triplicem rationem.

Prima accipitur ex numero, quia binarius est primus numerus recedens ab unitate : per quod competenter significabatur recessus angeli a monade Deo.

Secunda ratio est, quia dum dicitur in Genesi, Fiat lux, secundum Augustinum intelligitur natura angelica formata per gratiam. Similiter cum dicitur, Divisit Deus aquas quae sunt sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum : per aquas quae erant subtus, intelliguntur angeli qui ad loca caliginosa descenderunt. Unde duodecimo Confessionum loquitur Augustinus : Per aquas quae descenderunt in praeceps, signantur angeli qui descenderunt in abyssum, de quibus in libro Iob scribitur : Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

Tertia ratio est, quoniam opus secundae diei benedictione caret : quia non dicitur ibi, Vidit Deus quod esset bonum. Quod dicunt omissum propter ruinam cadentium angelorum. Hinc in honore stantium angelorum faciunt secunda feria Missas celebrare.

Haec Albertus.

 

 

Praeterea Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, testatur : Cum Dominus ait, Diabolus mendax fuit a principio, haec praepositio, a, non est inclusive sed exclusiva principii, ut sit sensus : paulo post principium. Et creditur quod angeli ceciderunt secunda die : quod videtur revelatum fuisse Ecclesiae, quae secunda die cantat de angelis ad honorem stantium angelorum, qui confirmati sunt quando alii angeli corruerunt. Sed super illud Genesis, Divisit Deus lucem a tenebris, dicit Glossa : Angelos bonos a malis. Et hoc factum est prima die. Unde verius creditur quod lapsi sint prima die. Ecclesia vero cantat de angelis sanctis secunda die, quia post Deum debemus angelis secundum honorent, qui nos ex Dei praecepto custodiunt, et secundam dignitalem naturaliter habent post Deum.

Haec Antisiodorensis.

 

Amplius Alexander ad utramque huius puncti partem multipliciter arguit, et tandem respondet : Utrumque opinando dictum est, id est, quae pro utraque parte adducta sunt, non assertive, sed opinative prolata sunt. Non enim ex Scriptura alterum horum est manifestum. Unde quod Augustinus super Genesim ait, Angelus factus, continuo se a luce verilatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus ; et quod ait Isidorus, Mox ut factus est, in superbiam erupit ; atque quod in Ezechiele conscriptum est, Ambulasti perfeclus in viis luis, donec inventa est iniquites in te : non oportet sic accipi, quasi angelus statim post instans suae conditionis peccavit, aut quod longo tempore in via iustitiae stetit ; sed quod diu non steterit, nec per tempus notabile perseveraverit, et quod perfectio naturalis bonitatis fuerit in eo quousque transgressus est.

Haec Alexander.

 

Qui etiam circa hoc quaerit, an diabolus ante hominis creationem peccaverit. Videtur quod sic, quia in libro de Summo bono dicit Isidorus : Prius de caelo cecidit diabolus, quam homo conditus fuit. Rursus, homo factus est sexta die, diabolus autem lapsus est prima aut saltem secunda die, sicut iam patuit.

Dicendum, quod secundum sententiam illorum qui successionem dierum ponebant, prius peccavit Lucifer quam homo conditus esset. Secundum autem positionem dicentium omnia simul esse creata non solum in materia, sed item in forma, prius creatus est homo quam ille transgressus : sicque distinctio ilia dierum, ad ordinem naturae rerum et angelicae illuminationis refertur. Unde iuxta hoc loquitur Augustinus, quod diabolus statim postquam superbivit, invidit, utpote homini iam exsistenti. Ad quod etiam allegatur illud Iob : Ecce Behemoth quem feci tecum. Per Behemoth autem designatur diabolus. Si ergo simul cum homine factus est, et transgressio sua suam creationem secuta est, ergo ante eius praevaricationem et lapsum homo est conditus.

Haec Alexander.

 

Praeterea Thomas de primo horum : Sustinendo, inquit, angelos in gratia esse creatos, meritum certissime praecessit praemium seu beatitudinem angelorum. Si autem non sunt creati in gratia, sed gratia eis fuit data cum gloria, tunc sunt hic tres opiniones, etc. (ut supra in Alberto).

Opinio autem dicentium, quod angeli beatitudinem nequaquam meruerunt, non videtur conveniens : quia beatitudo habet rationem praemii ; praemium autem sine merito esse non potest, sicut nec poena sine culpa.

Illa quoque opinio quod beatitudinem merentur per obsequia nobis exhibita, improbatur : quoniam beatitudo habet rationem termini ; meritum autem cum sil tendens in aliquid, habet rationem viae. Hinc beatus non potest esse in statu merendi. Nihilo minus secundum aliquid potest salvari illa opinio, ut dicantur mereri praemium accidentale, quod est gaudium conceptum ex illis qui per eorum salvantur officia.

Hinc cum aliis videtur dicendum, quod meritum in eis non praecessit praemium tempore, sed natura. Quemadmodum enim actus liberi arbitrii est dispositio ad gratiam, sic actus gratia informatus est meritum gloriae : sicque unus et idem motus conversionis, est praeparatio ad gratiam, secundum quod ex libero procedit arbitrio ; et meritorius gloriae, prout est gratia informatus ; et rursus fruitionis actus, secundum quod completur per habitum gloriae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus : qui opinionem Magistri dicit fuisse Praepositivi. Et addit : In angelis duplex est vis, puta : contemplativa, cuius obiectum est Deus, qua non promerentur, sed praemiantur ; alia ministrativa, cuius obiectum est creatura : hac merentur non essentiale sed accidentale praemium.

Haec Petrus.

 

Concordat Hannibal.

 

Richardus quoque : Opinio (ait) Magistri hic communiter non tenetur. Magis quippe congruus ordo est ut meritum praecedat mercedem, quam econtra. In hoc etiam magis patescit quantum Deus appretiatur motum voluntatis ex gratia, et quanta sit gratiae virtus, qua voluntas unico actu tam intense potuit ac perfecte moveri, quod unico actu et motu tantam et tam aeternalem potuit beatitudinem promereri. Denique, dato quod homines non fuissent, angeli eis non ministrassent, et tamen beatitudinem suam promeruissent, sicut et merueruut. Et quamvis meritum illud non fuit multiplicatum nec iteratum, hoc tamen recompensatum est in intensione perfectioneque actus seu conversionis illius.

Haec Richardus.

 

Concordat Bonaventura, qui tamen dicit Magistrum rationabiliter motum. Cum enim non sit meritum sine gratia, nec magnum meritum sine magno obsequio, atque in angelis propter naturae velocitatem et idoneitatem, simul duratione datae sint gratia et gloria ; videtur quod in angelis meritum non potuit praecedere praemium. Verumtamen opinio alia rationabilior est, et sufficit quod meritum praecessit mercedem natura et causa.

Haec Bonaventura.

 

At vero Durandus praedictis in hoc concordat, quod meritum prius fuit praemio angelorum. In hoc vero dissentit, quod dicit meritum illud etiam tempore praecessisse mercedem : quoniam actus oppositionem circa statum operantis includentes, nequeunt simul esse ; sed tales sunt actus meriti et praemii circa eumdem. Mereri namque est eius qui est in statu acquirentis, ac tendentis ad terminum. Praemium vero respicit statum non acquirentis, sed possidentis ; nec tendentis ad terminum, sed iam exsistentis in termino. Quae aperte opponuntur. Ergo necesse est meritum duratione praecedere praemium, non econtra, quamvis Magister dicat contrarium : quod et quidam confirmant, dicentes per simile, quod miles per actus sequentes strenue praeliando, meretur equum seu donativum sibi prius a rege collatum. Sed istud non valet : quia aut rex dat militi equum gratis et absolute, aut sub conditione. Si primum, tunc opera sequentia non sunt nisi quaedam recompensationes gratitudinis pro beneficio dato, non merita : quia per meritum fit aliquid alicui debitum seu attinens, quod prius sibi non debebatur nec attinebat. Nullus enim meretur quod suum est. Si secundum, tunc miles per actus suae militiae meretur equum, non quidem prius suum, sed quasi sibi accommodatum. Beatitudo autem conferlur a Deo simpliciter : ergo prius datam nullus meretur.

Haec Durandus.

 

Qui in his contradicit Thomae, Bonaventurae, Alberto, Petro, Richardo, ac aliis multis : et quidquid sit de veritate conclusionis, motivum tamen Durandi non convincit. Non enim incongruum est, unum et idem alicui convenire ex pluribus causis ac meritis : quemadmodum Christo secundum naturam assumptam convenit iudiciaria potestas ministerialis, et quantum ad prolationem sententiae, ratione hypostaticae unionis suae humanitatis cum Verbo aeterno, et item ratione suae humiliationis, diiudicationis et passionis, sicut ait Apostolus : Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem ; propter quod et Deus exaltavit illum. Sic quoque et ipse pro suae humanitatis glorificatione accidentalique praemiatione oravit, dicendo : Pater, clarifica Filium tuum. Quae tamen sibi conveniebant ac debebantur ratione unionis praefatae, ac suae conversations sanctissimae et passionis amarae.

Denique omnis actio ex caritate procedens, est meritoria vitae aeternae ; non tamen crescit homo in praemio essentiali, nisi et crescat in caritate, ut communis tenet positio. Qui ergo in caritate est, et ex caritate eiusdem gradus, plura peragit opera, idem praemium pluribus actibus promeretur : sicque meretur quod ei iam debebatur, ut ei ex pluribus meritis aut rationibus debeatur.

Insuper dici potest, quod in casu praetacto rex det militi equum, veraciter tamen cum onere seu obligatione obsequii.

 Iterum, actus oppositionem circa statum agentis ponentes, queunt simul inesse, quamvis non secundum idem : quemadmodum idem homo potest simul esse servus et dominus, servitutis quoque atque dominii exsequi actus.

 

Verum circa haec oritur dubitatio grandis difficultasque ingens. Nempe ut ex praeinductis verbis Thomae, Alberti, Bonaventurae, Petri, Richardi habetur, meritum et praemium angelorum bonorum eodem fuerunt instanti ; nec unum aliud tempore seu duratione praecessit, sed solum natura seu causalitate. Si ergo iuxta Thomam, Albertum, Udalricum, Praepositivum, multosque alios, dicantur angeli creati in gratia gratum faciente ; videtur quod in primo suae creationis instanti, habuerunt aut certe potuerunt habere actum meritorium, ex gratia huiusmodi procedentem. Cumque secundum iam tacta, simul in eodem instanti fuerunt meritum et praemium, sequitur quod in primo suae creationis instanti fuissent beati : quod est contra praehabita distinctione quarta, nec a quoquam conceditur. Et si omnes fuerunt creati in gratia, omnes habuissent meritorium actum : cumque conversi ad Deum, beatitudinem protinus sint adepti, omnes fuissent glorificati.

 

Denique sanctus Doctor in his videtur sibi ipsi contrarius. Siquidem hic fatetur, quod meritum et praemium simul duratione fuerunt in angelis. Porro in prima parte Summae, quaestione sexagesima secunda, articulo quinto, scribit in corpore quaestionis : Angelus post primum actum caritatis quo beatitudinem meruit, statim beatus fuit, ita quod statim post meritum beatitudo fuit consecuta in eo. Ex qui bus verbis apparet, quod meritum fuit prius praemio illo, et non in eodem instanti.

Quod si dixeris, quia intentio Thomae est, quod fuit prius non duratione, sed natura seu causa, ut tactum est, obviat quod in solutione secundi argumenti eiusdem quaestionis testatur : Angelus est supra tempus corporalium rerum. Unde instantia diversa in his quae ad angelos pertinent, non accipiuntur nisi secundum successionem in actibus ipsorum. Non autem potuit simul in eis esse actus meritorius beatitudinis, et ipse beatitudinis actus (id est meritum et praemium), cum unus sit gratiae imperfectae, alius gratiae consummatae. Idcirco oportet diversa instantia accipi, in quorum uno beatitudinem meruerit, atque in alio beatus fuerit.

Haec ibi. Ex quibus patet propositum.

 

Praeterea, in eadem Summa, quaestione sexagesima tertia, articulo quinto, sic arguit : Natura angelica virtuosior est quam natura corporea. Sed res corporalis statim in primo instanti suae creationis incipit operationem suam habere : quemadmodum ignis in primo suae productionis instanti incipit sursum moveri. Ergo angelus in primo instanti suae creationis potuit operari. Aut ergo habuit operationem rectam, aut non rectam. Si rectam, ergo cum habuerit gratiam, per eam meruit beatitudinem. In angelis autem statim ad meritum sequitur praemium, sicut est dictum : ergo fuissent statim beati, et nullus eorum peccasset ; quod est falsum. Relinquitur ergo, quod in primo instanti non recte operando peccaverunt.

Hoc argumentum sic solvit : Deus non discrevit inter angelos ante conversionem quorumdam et perversionem malorum, ut asserit Augustinus undecimo de Civitate Dei. Ideo omnes angeli in gratia creati, in primo instanti meruerunt. Sed quidam eorum statim impedimentum praestiterunt beatitudinis suae, praecedens meritum mortificantes : ideo beatitudine quam meruerunt, sunt privati.

Haec ibi.

 

Ecce in his verbis Thomas apertissime dicit, quod angeli condemnati, in primo suae creationis instanti se ad Creatorem actualiter et meritorie converterunt, et vitam meruerunt aeternam, ita quod per caritatem erant in Deum conversi, sine qua nullus vitam gloriae promeretur. Si ergo meritum et praemium simul fuerunt in angelis, universi fuissent beati. Si vero dicatur quod verbum illud intelligatur de angelis bonis, ergo illi fuissent beati in primo suae conditionis instanti.

 

Denique solutio illa S. Thomae non videtur posse salvari. Si enim Lucifer et angeli eius fuissent per actum caritatis in Deum meritorie actualiterque conversi, fuissent in dispositione propinqua, imo et proxima ac sufficienti, ad susceptionem gloriae ac mercedis a Deo, praesertim cum et Thomas testetur, quod angelo ex sua natura conveniat unico actu et meritorio motu beatitudinem adipisci. Gratia, inquit, perficit naturam secundum modum naturae, sicut et omnis perfectio recipitur in perfectibili secundum perfectibilis modum. Est autem hoc proprium naturae angelicae, quod naturalem suam perfectionem non per discursum acquirat, sed statim habeat per naturam. Quemadmodum autem angelus ex sua natura habet ordinem ad perfectionem naturalem, ita ex merito ordinem habet ad gloriam : idcirco post meritum statim in eo consecuta est gloria. Ex quibus ipsius sancti Doctoris verbis videtur haberi propositum.

 

Si vero respondeatur pro eo, quod praeallegata ipsius verba sint vera, et intelligenda, nisi aliunde occurrat impcdimentum ; ideoque Lucifer et angeli eius non fuerunt felicitatem adepti, quoniam protinus obicem posuerunt : contra hoc multipliciter argui potest. Deus namque omnipotens, ex sua bonitate et liberalitate immensa, suam influit largitionem, gratiam et gloriam, ubicumque videt sufficientem et condignam praeparationem : et hoc, secundum statum ac naturam rei creatae dispositae. Cum ergo naturae angelicae competat uno meritorio actu sufficienter disponi et aptari ad gloriam, videtur quod Deus cunctis angelis se ad ipsum ita convertentibus, disponentibus, et idonee ac sufficienter aptantibus, mox sine dilatione influxerit gloriam.

Rursus, faciente mente creata quod in se est, Creator mox adest, confert et perficit actum et conatum illius.

Iterum, conversio illa angelorum ad supergloriosissimum Creatorem, non fuit temporalis successiva, sed instantanea totaque simul. Non ergo apparet ratio cur Deus in uno magis quam in altero gloriam addidisset, et felicitatem pro merito tribuisset, aut dignum distulisset praemium impertiri.

Amplius, sicut praehabitum est, communiterque tenetur, angelus se totum convertit ad id ad quod se convertit. Unde et Albertus et alii plures conscribunt, quod angeli in suae productionis primordio se vel inavertibiliter converterunt ad bonum, vel inconvertibiliter se verterunt ad malum. Si igitur Lucifer in primo suae creationis instanti, aut etiam statim post hoc, convertit se per gratiam et caritatem ad Deum, inavertibiliter atque totaliter se vertisset ad eum, et sic nunquam se avertisset ab eo ; et idem argui potest de angelis.

Insuper, communiter dicitur, et Thomas hoc ipsum fatetur, quod quanto angeli fuerunt altioris naturae, tanto eminentiorem gloriam meruerunt, videlicet quia intensiori affectu ferebantur in Deum. Cum igitur Lucifer credatur fuisse summus inter angelos universos, sequeretur quod ipse prae angelis universis amorosius, ferventius atque perfectius convertebatur in superdignissimum Creatorem : ergo prae cunctis dispositissimus ac dignissimus fuit pro tanto caritatis ardore beatitudinem mox sortiri.

Adhuc autem, cum perfectio in actu caritatis consistat, sequitur quod Lucifer fuit perfectissimus angelorum. Sed ut loquitur Origenes nullus qui in summo perfectoque gradu exstiterit, subito et simul totaliter evacuatur sive subvertitur, sed paulatim atque per partes. Non ergo apparet probabile, quod Lucifer tam instantanee aut repente ac prorsus omnino a tanta perfectione et bonitate ad tam extremam corruisset malitiam.

 

Probabilius igitur reor, quod tenendo cum Augustino ac aliis multis Sanctis, Luciferum cum suis fuisse creatum in gratia, dicendum sit quod nec ipse nec angeli eius unquam usi actualiter fuerint gralia illa, nec ex caritate et gratia se unquam converterint ad supersanctissimum Creatorem. Etenim liberi erant arbitrii, poterantque gratia uti et non uti.

 

Praeterea, de mora quae fuit inter angelorum creationem et aversionem seu conversionem, scribit B. Thomas in prima parte Summae, quaestione sexagesima tertia : Circa hoc est duplex opinio. Sed probabilior et Sanctorum dictis magis consona, est quod statim post primum instans suae creationis diabolus peccaverit. Et hoc necesse est dicere, si ponatur quod in primo instanti suae creationis in actum liberi arbitrii proruperit, et in gratia conditus fuerit. Cum enim angeli per unum actum meritorium ad felicitatem pertingant, si diabolus creatus in gratia, in primo instanti promeruit, statim post primum instans beatitudinem accepisset, nisi statim impedimentum dedisset peccando. Si vero ponatur, quod angelus in gratia creatus non fuerit, aut quod in primo instanti actum liberi arbitrii habere nequiverit, nil prohibet aliquam moram inter creationem et lapsum fuisse.

Haec Thomas.

 

Et idem dicendum de creatione et conversione angelorum bonorum, iuxta quod dictum est, eodem instanti bonos fuisse conversos reprobosque aversos.

Verum de hac re alii aliter sentiunt, sicut iam patuit, et patebit.

 

Etenim Scotus : De hoc, inquit, quot fuerunt morae et quantae inter angelorum creationem et damnationem sive salvationem, communiter dicitur duas fuisse moras : unam in via, aliamque in termino. Nam ponitur, quod non simul praemiabantur et meruerunt, nec boni nec mali. Sed utrum prima mora in via fuerit unica, dicit unus doctor quod imo : quoniam omnes angeli in primo instanti temporis discreti gratiam habuerunt, per quam in eodem instanti potuerunt meritorium elicere actum, et per consequens in secundo instanti temporis potuerunt praemiari, et praemiati sunt boni ; sed mali in illo secundo instanti temporis obicem posuerunt : ideo non fuerunt praemiati. Cuius dicti ratio est inducta.

Contra quod obicitur : Quicumque pro tota mora viae manet in merito, necessario in termino erit beatus, iuxta illud : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. In ultimo namque instanti viae, in quo debuit recipere beatitudinem, non potuit ponere obicem : aliter illud instans non fuisset terminus. Sed pro mora viae, per le boni et mali fuerunt aequales in merito : ergo in termino fuerunt aequales in praemio.

 

Dico ergo, quod boni et mali angeli fuerunt discreti ad invicem in via : aliter non fuissent discreti finali discretione in termino. In via ergo fuerunt necessario duae morae. Una seu prima mora, in qua fuerunt uniformes in gratia (si volumus dicere, quod mali gratiam habuerunt), vel uniformes saltem in natura. Secunda mora, in qua adhuc in via exsistentes, fuerunt difformes, ita quod boni angeli ultimate meruerunt, et mali ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit finalis distinctio unius ab alio.

Probabile quoque est, quod in secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt morulae multae : quoniam in illa mali peccaverunt multis speciebus peccati, videlicet, superbia, odio, invidia ; et hi actus ordinate et non uno instanti fuerunt eliciti, ut patet distinctione quinta in principio, et est auctoritas Augustini. Hoc iterum patet per illud Apocalypsis : Factum est praelium magnum in caelo. Et dicitur ibi, quod Michael fecit victoriam, quae cessit in laudem angelorum bonorum : quod non fuit nisi quia peccatum angelorum malorum fuit incentivum tentationis bonorum, qui tentationem istam vicerunt. Cum ergo angelus bonus non fuerit praescius futurorum, prius fuit elicitum peccatum ab angelo malo, antequam per ipsum esset boni tentatio : ideo in secunda mora fuerunt multae morulae seu culpae a malis elicitae.

 

Sed de prima mora, in qua fuerunt uniformes, potest probabiliter sustineri, quod in primo instanti fuerunt uniformes in statu naturae, creati sine gratia ; postea in secundo instanti erant uniformes in gratia ; deinde in tertio instanti vise, mali multipliciter demeruerunt, et boni multipliciter meruerunt ; et in quarto instanti fuerunt in termino. Quod rationabile esse apparet : sic namque experti erant de omni statu, atque maiorem habebant occasionem eliciendi intensius meritorium actum postea, cum simul gratiam habebant, ex hoc quod erant experti quod ex naturalibus in primo instanti hoc non poterant.

Vel dici potest, quod in primo instanti erant uniformes creati in gratia, et in secondo instanti boni promeruerunt et mali demeruerunt ante terminum : quoniam Deus non discrevit eos antequam fuissent inter se discreti. Nec valet quod dicebatur superius, quod si stetissent in secundo instanti, debebant beatitudinem recepisse, et ideo boni tunc fuerunt in termino. Longior enim fuit via illorum quam mora unius instantis : imo forte per duo aut tria instantia sequentia habere beatitudinem non debebant.

Si autem dicamus, quod tantum in primo instanti erant in naturalibus uniformes, ita quod nunquam fuerunt uniformes in gratia, tunc dicendum est, quod in secundo instanti dabatur gratia non ponentibus obicem : quae fuisset data malis, nisi obicem posuissent. Potueruntque obicem ponere respectu gratiae recipiendae, quamvis non respectu praemii recipiendi in instanti in quo debuit recipi : quoniam tunc non erat recipiens in via, sed in termino. Tuncque ipsi demeruerunt, ac boni promeruerunt, omnes adhuc in statu viae exsistentes ; atque in termino boni erant beati, mali vero obstinati : ita quod non credo, quod omnino pares in via, fuissent dispares in termino.

Sed quantae sint istae morae, dicit unus doctor, quod sunt instantia discreti temporis. Sed alibi dictum est, quod nulla est necessitas ponendi tempus discretum.

Haec Scotus.

 

Ex his constat diversitas opinionum circa haec, et quod veritas horum infra certitudinem nobis sit, nec aliquid hic asserendum incaute. Verumtamen modus ille praetactus, videlicet quod fuissent omnes primo creati in naturalibus pure, deinde in secundo instanti omnes gratiam recepissent, improbabilis reputatur. Si enim angeli reprobi adhuc in naturalibus consistantes, profecissent seu pertigissent ad gratiam se disponendo ad eam, fortius (ut apparet) gratiam iam sortiti ac per eam roborati, profecissent ac pertigissent ad gloriam. Haec quoque opinatio multifaria Scoti non consonat documentis dicentium, quod angeli totaliter et inavertibililer sive finaliter se convertunt aut avertunt.

 

Porro Henricus Quodlibeto octavo, a positione illa Thomae longe discedens : Si quis, ait, non distinguat inter actum voluntatis naturalem et deliberativum, non adspiciendo ad actum alium quam deliberativum, dicere potest, quod creatura intellectualis potest primum actum habere malum. Unde dicentes, quod deliberatio naturae intellectualis fieri valeat subito, quia intelligit sine discursu, dicere possunt quod in primo instanti actio eius prima esse poterit mala.

Circa haec verba Henrici dico, quod quamvis Thomas dicit angelum in instanti posse deliberare, imo et in sui exordio in primo suae creationis instanti deliberasse, attamen non concedit primum ipsius actum potuisse exsistere malum ob causam supra inductam ; nec ex dictis Thomae hoc sequitur, qui nihilo minus inter actum voluntatis naturalem et deliberativum distinguit, quamvis aliter quam Henricus, prout infra magis patebit.

 

Insuper loco praeallegato scribit Henricus, deliberatum motum, affectum seu actum volunlatis angelicae deliberativae necessario praecessisse quosdam actus et compplacentias volunlatis naturalis, ut supra expressum est, in quibus actibus naturalibus non consistit ratio meriti neque demeriti : et ita secundum eum, primus actus voluntatis angeli nullatenus fuit necesse potuit meritorius. Unde subiungit : Quod aliqui dicunt, angelos fuisse creatos in gratia gratum faciente, atque quod omnes in primo instanti suae creationis meruerunt, non video quod tunc potuerunt meruisse, cum quantum est de natura sua, angelus tunc de nullo potuerit deliberasse, imo necesse sit actus ipsos complacentiae naturalis omnem deliberationem praeisse.

Consequenter defendit, quod omnes angeli per aliquod temporis spatium fuerunt in caelo antequam peccaverunt, utpote actibus voluntatis naturalis intenti, et considerationibus suae naturae aliarumque rerum quarumdam infixi, quousque deliberaverunt, et deliberate adhaeserunt vel Creatori, aut creaturae.

 

Insuper addit : Potest quis bonum velle temperate tripliciter : primo, ex puris naturalibus, secundum dictamen ingenitae rationis ; secundo, ex naturalibus cum adiutorio gratiae gratis datae naturam iuvantis ; tertio, ex dono gratiae gratum facientis, naturam perfectius adiuvantis : ita ut ex primo actu nullum omnino meritum esse ponamus, ex secundo autem meritum congrui tantum, ex tertio vero meritum condigni. Cumque quod ex aliquo merito dari alicui potest, congruentius (ut videtur secundum communem cursum) datur merito congrui praecedente, et denegatur propter demeritum congrui, quam ut absque omni merito aut demerito tribuatur aut denegatur, quemadmodum iuxta Anselmum, beatitudinem congruentius est conferri ex merito quam sine eo : hinc quamvis non pono omnes angelos in gratia gratificante creatos, potius tamen puto, quod omnibus primo data fuerit gratia seu iustitia aliqua gratis data, qua stare in bona voluntate potuerunt, et bonum temperate velle, atque mereri de congruo : qua gratia qui bene usi sunt, gratiam gratum facientem statim adepti sunt, et per eam gloriam meruerunt ; ceteri abutendo gratia illa, gratiam iustificantem statim demeruerunt, et gloriam perdiderunt.

Haec Henricus.

 

Postremo Guillelmus et Albertus, ceterique dicentes Luciferum non instigasse angelos ad sibi consentiendum, minorem indigent ponere moram inter angelorum creationem, et aversionem atque conversionem, quam praetacta positio.