Distinctio XX — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XX
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE
Determinato in praecedenti distinctione quales fuerunt primi parentes secundum corpus et animam in statu innocentiae, nunc inquirit an et qualiter genuissent in statu illo, quales etiam proles procreassent.
Et primo ostendit quod per coitum genuissent, tamen sine inordinata libidine et peccato.
Secundo, cur in paradiso ante culpam non convenerunt.
Tertio quaerit, an successive fuissent translati ad gloriam, an simul : ad quod non datur certa responsio.
Quarto tractat, quales fuissent parvuli mox nati, quantum ad membrorum teneritudinem aut soliditatem et usum, ac corporis quantitatem, figuram et incrementum.
Quinto declarat, quemadmodum homini ex corpore et anima rationali composito, duplicem Deus paradisum paravit, puta terrestrem corporeum, atque caelestem perpetuum, spiritualem.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An homines fuissent in paradiso multiplicati per generationem carnalem, stante in eis originali iustitia seu innocentiae statu.
Videtur quod non, quia nil verecundum et indecens ac celandum tunc fuisset ; sed coitus omnis, etiam ille qui sine peccato est, verecundiam habet, nec sine indecentia publice exhibetur.
Secundo, in illo statu nulla fuisset corruptio : ergo nec virginitatis amissio, quae tamen per coitum necessario perditur.
Tertio, nil immundum, maculosum aut turpe fuisset in paradiso ; sed in omni concubitu immunditia, turpitudo seu macula quaedam consistit.
Quarto, secundum physicos, semen est superfluum alimenti ; tunc autem non fuisset tale superfluum.
Quinto, si fuisset ibi tale alimenti superfluum, ergo et aliae alimenti superfluitates, ut egestiones : quod indecens tali statui exstitisset.
Sexto, delectatio talis commixtionis a spirituali delectatione et contemplatione abducit, imo et rationem absorbet : ergo in vita illa tam spirituali locum non habuisset.
Septimo, sanctorum quorumdam ac praecipuorum doctorum auctoritates sic sentire videntur, ut Gregorii Nysseni et Damasceni.
In oppositum est quod in littera ex Augustino inducitur, imo et scriptura Genesis primo, quo legitur, Crescite et multiplicamini et replete terram : quod sine generatione carnali non agitur.
Circa haec in Summa sua scribit Antisiodorensis, libro secundo :
Postquam Dominus posuit hominem in paradiso, dedit ei duplex praeceptum : unum naturae, et quoddam disciplinae. Praeceptum naturae exstitit triplex. Unum pertinens ad sui sustentationem, ut illud : Ex omni ligno paradisi comede. Secundum, spectans ad multiplicationem generis humani, ut illud : Crescite et multiplicamini. Tertium, ad dilectionem Dei et proximi. Fuisset ergo in statu innocentiae status matrimonii, prout est naturae officium : quia de hoc fuit ante transgressionem mandati propagationemque sobolis, datum praeceptum.
Si ergo quaeratur, an Eva tunc peperisset sine fractione seu corruptione virginalis signaculi, respondemus quod si verbum frangendi importet violentiam, sic sine fractione concepisset ac peperisset ; si vero importet separationem dumtaxat, potuit membrum illud frangi sine poena, et tantum a membro naturali ad hoc deputato : quemadmodum adamas frangi potest sanguine hircino tantum. Sicque Eva post copulam non mansisset virgo, tum quia fracta, tum quoniam cognita : quorum neutrum fuit in Virgine gloriosa.
Praeterea quaeri potest, an in statu innocentiae locum habuisset distinctio triplicis fructus, videlicet : fructus centesimi spectantis ad virgines, fructus sexagesimi pertinentis ad viduas, fructus tricesimi concernentis coniugatos. Dicendum quod non, quia tunc fuit matrimonium in praecepto et ad officium, non in remedium ; post peccatum vero fuit in officium atque remedium, praesertim tempore Patriarcharum, dum rarus fuit populus Dei : ideo caelibatus S. Ioannis Baptistae non praefertur coniugio Abrahae. Modo autem matrimonium magis est ad remedium et in permissione, non in praecepto : quia ubique multiplicatus est populus Dei.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea Albertus :
Bene (inquit) dixerunt antiqui doctores, Praepositivus et Antisiodorensis, triplicem esse corruptionem, videlicet continuitatis, foeditatis ac puritatis. Corruptio continuitatis consistit in divisione continui. Corruptio foeditatis est in pruritu concupiscentiae atque libidinis, quae mentem foedat et carnem, in quam ratio sub delectatione descendit. Corruptio puritatis est in susceptione alienae naturae, sicut dum aurum miscetur argento. Si ergo Eva tunc convenisset cum Adam, non incurrisset duas primas corruptiones. Semen quippe resolutum a masculo, adhibitum genitali feminae, mox virtute matricis tractum fuisset in locum conceptionis, et ibi unitum sanguini feminae sicut coagulum lacti, vaporabiliterque diffusum in feminae sanguinem, et sic perfecisset conceptum, dum semen masculi undique comprehendisset sanguinem feminae, quemadmodum spiritus formativus undique comprehendit illud quod format. Sic namque, ut Aristoteles protestatur, virtutes distinctorum sexuum maris et feminae uniuntur in conceptu, sicut virtutes galli et gallinae, in ovo. Verumtamen Eva incurrisset corruptionem puritatis, quoniam concepisset ex semine alterius sibi permixto. Hinc in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus : Credendum est ita tunc potuisse utero coniugis salva integritate feminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis cuiuscumque emitti cruoris menstrui fluxus. Eadem quippe via illud iniicitur, et istud emittitur.
Haec Albertus.
Qui etiam quaerit hic, utrum Eva in statu illo fuisset sine gravitate atque gravamine gravida, et an peperisset sine dolore. Ad primum respondet :
Quaedam est gravitas oneris tantum, et sic fuisset gravida gravitate. Alia est gravitas gravans seu poenam inducens, nec sic gravida exstitisset. Ad secundum respondet, quod sine dolore fuisset puerpera, quoniam Augustinus aperte hoc asserit, cui contradicere impium est in his quae tangunt fidem et mores. Viae quoque exitus in statu illo apertae fuissent sine dolore et laceratione per solam extensionem et laxationem.
Haec Albertus.
In libro quoque de Homine :
Generare, ait, potuerunt per concubitum ante peccatum, etc., ut supra. Auctoritates vero quas in oppositum allegat, opinative loquuntur sub sententiis aliorum : ut quod ait Damascenus, quod Deus alio modo genus multiplicasset humanum, si homo in innocentia perstitisset. Augustinus quoque in libro de Bono coniugali : Concubitus non nisi mortalium corporum esse potest. Et rursus ibidem : Sine coeundi amplexu, aliquo alio modo homo esset filios habiturus ex omnipotentissimi munere Creatoris, qui potuit et primos parentes sine parentibus condere, Christique carnem de utero virginali formare ; atque ut quasi infidelibus loquar, qui potuit apibus sine concubitu prolem dare.
Haec Albertus.
In cuius verbis mirum apparet, quod refert Praepositivum et Antisiodorensem dixisse quod genuissent in statu innocentiae sine corruptione continuitatis, cum ex responsione Antisiodorensis in Summa iam introducta habeatur oppositum. Augustinus etiam super Genesim evidenter insinuat, quod corporaliter genuissent, prout in littera continetur.
Amplius in libro suo de Homine scribit Albertus, quod cibus a primis parentibus sumptus, non fuisset eis in statu innocentiae incorporatus nisi virtualiter, non substantialiter : imo quod substantialiter fuisset emissus per egestiones et evaporationes per poros occultos ac manifestos. Incrementum vero corporum filiorum eorum, factum fuisset ex multiplicatione corporalis substantiae in se ipsa, quemadmodum multiplicati fuerunt quinque panes ad satietatem quinque millium hominum. Semen item generationis tunc sumptum fuisset de humido radicali, non nutrimentali : quod quia multiplicatum fuisset virtute cibi, suffecisset ad consistendam corporis, et ad propagationem generationis.
Haec Albertus.
Quorum tamen contrarium multi tenent, ut infra patebit. Nec Albertus assertive, sed potius opinanter haec scribit.
At vero Thomas :
Per peccatum, inquit, natura speciei variata non est. Hinc quaecumque ad perfectionem humanae pertinent speciei, homini in statu innocentiae convenissent. In omnibus vero per naturam generabilibus et corruptibilibus, ad perfectionem id pertinet ut unumquodque valeat producere alterum tale quale est ipsum, ut dicitur quarto Meteororum. Idcirco oportet in humana natura aliquem ponere statum naturalis propagationis, quamvis nunquam peccasset. Ad quamlibet demum generationem oportet duo concurrere, scilicet agens quod formam inducit, et patiens quod praebet materiam. Hinc ad generationem huiusmodi requiritur coniunctio maris ac feminae : mas namque se habet ut agens et formam inducens, femina ut patiens materiamque ministrans.
Ad virginitatis vero perfectionem duo concurrunt, quae sunt integritas carnis atque integritas mentis : quarum prima est virginitati essentialior, alia honorabilior. In omni ergo concubitu virginitas solvitur quantum ad carnis integritatem ; etiam in primo statu ita fuisset. Sed mentis integritatem contingit solvi dupliciter : primo, quantum ad habitum, sicque amittitur per illicitum coitum, quo castitas tollitur ; secundo, quantum ad actum, et ita post peccatum perditur etiam per concubitum matrimonialem, quoniam per vehementiam delectationis ratio absorbetur. Porro in primo statu, neutro modo fuisset soluta integritas mentis, sed solum integritas carnis, cui praeponderasset fecunditas prolis.
Sciendum quoque, quod quaedam sunt superfluitates quae attestantur naturae defectus, sicut putredines et sudores, quae in statu innocentiae non fuissent ; quaedam vero superfluitates perfectionem naturae ostendunt, ut semen et egestiones, quae secundum cursum naturae tanto melius fiunt, quanto natura exstat robustior ; propter quod ad virtutem expulsivam naturalem reducuntur : hinc in primo statu fuissent, tamen absque foeditate omnino.
Haec Thomas in Scripto.
In Summa item, quaestione nonagesima octava :
Homo, inquit, secundum suam naturam constitutus est quasi quoddam medium inter incorruptibiles et corruptibiles creaturas : quia secundum animam incorruptibilis, corruptibilis vero secundum carnem. Intentio autem naturae aliter fertur ad incorruptibiles creaturas, quam ad corruptibiles : quia quod semper est atque perpetuum, est per se de intentione naturae ; quod vero ad certum tempus corruptibiliter est, non videtur principaliter a natura intentum, sed potius ordinatum ad aliud : alioqui eo corrupto, frustraretur naturae intentio. Cumque in corruptibilibus nihil sit perpetuum nisi species, bonum speciei est de principali naturae intentione ; ad cuius conservationem et multiplicationem naturalis generatio ordinatur ac tendit. Substantiae vero incorruptibiles, quoad se individualeque esse, sunt de principali naturae intentione. Hinc homini quantum ad corpus suum, generatio convenit ; hinc in exordio statuit Deus genus humanum per generationem multiplicari debere. Et quamvis corpus humanum stante innocentiae statu incorruptibile exstitisset, hoc tamen ex supernaturali beneficio fuit. Nam ex sua natura corruptibile erat : ideo subtrahendum ei non erat, quod naturaliter competit ei. Quamvis etiam poterat conservari species humana in statu primo sine generatione, non tamen sine ea quivit naturaliter multiplicari.
Nihilo minus quidam antiqui doctores, ut Damascenus libro secundo Gregoriusque Nyssenus in libro suo de Homine, considerantes concupiscentiae foeditatem, dixerunt quod homine non peccante, multiplicatum fuisset genus humanum non per generationem, sed eo modo quo angeli per omnipotentiam Dei ; concreavit tamen Deus primis parentibus diversum sexum, et membra generationi deservientia, quia futurum eorum casum praevidit.
Si autem obiciatur quod in statu innocentiae nulla fuisset corruptio ; sed per coitum integritas corrumpitur virginalis : dicendum, quod iuxta Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, nulla corruptione integritatis infunderetur uxori semen mariti, etc., ut supra in hac quaestione.
In illo etiam statu voluptas ratione moderata fuisset, nec rationis exercitia impedivisset, ut modo : non quia tunc minor fuisset, ut aliqui opinantur, imo tanto maior delectatio tunc fuisset in coitu, quanto natura.purior tunc fuisset atque vivacior, et corpus magis sensibile ; sed concupiscibilis non ita inordinate se effudisset super delectationem ratione moderatam, ad quam non pertinet ut sit delectatio minor in sensu, sed ut vis concupiscibilis non immoderate delectationi inhaereat. Et dico immoderate, propter rationis mensuram : quemadmodum in cibo non minorem delectationem sobrius sentit quam gulosus, sed in delectatione huiusmodi concupiscibilis eius minus quiescit. Et hoc sonant verba Augustini, qui a statu innocentiae delectationis magnitudinem non excludit, sed ardorem libidinis et inquietudinem animi. Hinc continentia in statu innocentiae non fuisset laudabilis, quae modo laudatur non quia fecunditas mala, sed propter remotionem inordinatae libidinis. In paradiso demum non coierunt, vel quoniam muliere formata, paulo post de paradiso ob suam transgressionem eiecti sunt, vel quia exspectabatur auctoritas seu iussio Dei quantum ad tempus commixtionis, ut nono super Genesim loquitur Augustinus.
Haec Thomas.
Quocirca pensandum, quod Thomas in Summa fatetur commixtionem illam debuisse fuisse sine corporeae integritatis corruptione, cuius oppositum videtur in Scripto sensisse, ut patuit.
Concordat Petrus. Qui insuper sciscitatur, an vir et mulier unquam convenissent in innocentiae statu, nisi desiderio prolis, et utrum in quolibet coitu fuisset conceptio. Respondet :
In statu innocentiae vires inferiores fuerunt subiectae superioribus, tam propter rectum ordinem hominis in se ipso, quam hominis quoad Deum : attamen quaedam vinum magis, quaedam minus. Cum enim nutritiva pertineat ad naturam et conservationem individui, et natura ad se recurva est, ideo magis appetit conservationem sui : hinc nutritiva magis operabatur per modum naturae. Generativa vero ordinatur ad conservationem speciei multiplicanda ; in altero : hinc generativa voluntati plus subdebatur. Propterea appetitus nutritiva ; poterat surgere et oriri sine praevio rationis iudicio, non autem appetitus generativae. Porro ratio recta semper ordinat actum ad debitum finem : ideo nunquam nisi ad generandum convenissent ; nec in aliquo actu coniugali fuissent frustrati fine intento, videlicet prole.
Haec Petrus.
Qui etiam quierit hic, an maior fuisset delectatio in edendo et coeundo tunc quam nunc. Respondet :
Intensio delectationis in comedendo, consurgit ex tribus, videlicet : ex appetitu naturae institutae, ex appetitu naturae destitutae, et ex appetitu peccati. Ex appetitu naturae institutae, appetitur cibus propter conservationem a consumptione immoderata ; sed ex natura destituta appetitur cibus cum quadam anxietate, propter reparationem consumptionis immoderatae iam factae, ut patet in appetitu famis ; ex vitio autem appetitur propter delectationem gulae. Similiter delectatio in coitu ex tribus intenditur : ex appetitu naturae institutae appetentis speciei conservationem ; ex appetitu naturae destitutae appetentis superflui emissionem ; ex appetitu vitii appetentis delectationem. Prima radix in paradiso maior fuisset, secunda et tertia ibi non exstitissent. Unde tunc maior fuisset delectatio naturalis ; sed delectatio generaliter dicta, fuisset minor.
Haec idem.
Qui et de integritatis amissione adiungit :
Utrum esset ibi integritatis carnis divisio, dubium est. Quidam enim dicunt quod non, et quod in susceptione seminis emissioneque prolis fieret solum quaedam nervorum dilatatio naturalis, sicut oris in comestione, non aliqua fractio. Alii veri similius dicunt, quod ibi fuisset naturalis, non violenta nec poenalis divisio.
Haec Petrus.
Idem Richardus, et addit :
Aliqui dicunt, quod quamvis nec virtus generativa nec virtus concupiscibilis sint modo ita vivaces et perfecta ; sicut in statu innocentiae, tamen quia non ita possunt frenari a ratione in hoc statu sicut in statu innocentiae, intensius nunc delectantur : quemadmodum equus lasciviens celerius currit sine freno, quam dum freno regitur a sessore.
De virginitatis quoque amissione recitat duas praetactas opiniones, de quibus infra magis dicetur.
Bonaventura quoque consentit positioni ex Petro inductae de hoc, an maior tunc fuisset delectatio in commixtione coniugali quam modo. Videtur etiam ipsi non bene intelligibile, quod in muliere mansisset integritas carnis : Si, inquit, mulier integra permaneret, nunquam esset viri ad mulierem carnis commixtio.
Hoc idem apparet Richardo, qui opinatur quod si mulier non corrumperetur carne in tali statu, vir ei semen infunderet solum ab extra, nec membrum eius introiret organum sexus feminei.
At vero Alexander circa ista scribit diffuse, et tota responsio Bonaventura ; quasi sub eadem forma verborum ex Alexandro est sumpta, de hoc, an fuisset delectatio maior in statu primo in ipso coniugali concubitu quam sit modo. Circa quod scribit quod non, sicut in Petri tangitur responsione.
De hoc vero, an Eva perdidisset virginitatem si tunc cognita fuisset ab Adam, scribit prolixe et satis obscure, multiplici utens distinctione ; et tandem videtur concludere, quod non amisisset virginalis signaculi integritatem per ipsius realem corruptionem, sed quoad hoc quod non fuisset intacta ut ante, nec in ea puritate qua prius, admixto ei semine viri.
Quaerit insuper, au omnes genuissent. Et respondet quod imo communiter, quia prieceptum fuit parentibus primis et posteris, Crescite et multiplicamini, etc. Similiter, post minam, in statu legis naturalis ac scriptae continere non licuit nisi ex dispensatione.
Amplius quaerit, an tunc natae fuissent tot femellae quot masculi. Et respondet :
De hac quaestione diversi diversimode sentiunt. Quidam, quod aequalis fuisset multiplicatio virorum ac mulierum. Quod patet ex parte finis, quia distinctio sexuum esset propter multiplicationem generis humani et impletionem numeri electorum, et multiplicatio illa ad omnes spectaret secundum matrimonii legem, in qua una esset tantum unius, nullaque femina viro careret, neque vir aliquis muliere : oportuisset igitur esse tot viros quot mulieres, et econverso. Alia ratio datur ex parte principii, quia cum multae sint rationes quod vis generativa variatur in actu et fructu generationis, una sumitur ex parte animae. Vis quippe generativa multum conformatur accidentibus et imaginationibus animae, ut experimentaliter constat ; unde ex memoria delectationis generatur pruritus, atque ex forti imaginatione venerea fit resolutio seminis tam in somno quam in vigilia. Vis quoque formativa exsistens in semine, multum iuvatur ab imaginativa, ut Genesis tricesimo patet in ovibus Iacob, ubi fertur in Glossa : Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut qualem conspexerint aut mente conceperint in extremo voluptatis aestu quo conceperint sobolem, talem et pariant prolem, cum hoc ipsum in equorum gregibus apud Hispanos dicatur. Et Quintilianus idem fatetur, excusando mulierem quae Aethiopein peperit Hippocrates etiam idem refert, defendendo matronam quae false de adulterio impetebatur, eo quod puerum peperisset pulcherrimum utrique parenti generique dissimilem. Hortabatur etenim medicus ille scrutari, an in cubiculo ubi femina illa concepit, haberetur pictura huiusmodi seu imago : et invenerunt quod imo. Istud autem plus potuit esse in statu naturae institutae, quia tunc anima plus dominabatur corpori suo : ideo parens volens masculum procreare, volendo et imaginando hoc ipsum fortius impressisset efficaciusque movisset ad hoc.
Haec Alexander.
Hinc Bonaventura :
Facile est (ait) rationem assignare, cur in statu innocentiae viri et feminae nati fuissent in numero pari ex parte finis, sicut iam data est ratio. Difficile vero est hoc ex parte effectivi principii ; potest tamen investigari, descendendo ad principia scientiae naturalis ac medicinae, quarum utraque servit theologiae. Magna quippe est quaestio apud naturales et medicos, cur nunc masculus nunc femina generetur : cuius redditur ratio triplex. Una ex parte vasis suscipientis : si namque suscipitur a parte dextra, dicunt masculum gigni, quia in parte dextra magis abundat calor ; si in parte sinistra, gignitur mulier, quoniam ibi minor est calor. Secunda ex parte commixtionis : quia si semen viri praedominetur, masculus generatur ; si semen feminae, producitur femina. Tertia est ex parte seminis viri : quod si fuerit vigorosum ex triplicis concursu caloris ac spiritus in ipso exsistentis, fit fortior coagulatio atque complexio, generaturque masculus ; sin autem, paritur femina. Verumtamen semen femime nunquam proprie praedominatur semini viri : quia secundum Philosophum, semen viri in omni generatione tam maris quam femellae, est principaliter agens ac movens ; dicitur tamen semen mulieris praedominari, dum semen viri ex sua debilitate trahitur ad conformitatem seminis mulieris. Sunt et aliae causae conferentes ad generationem talis aut talis fetus : ut dispositio membri genitalis, qualitas venti et temporis ac alimentorum ; atque ex parte animae, vis animalis et imaginativa ac imperativa.
Haec Bonaventura, qui ista diffuse prosequitur.
Insuper circa id quod quaesitum est de virginitatis amissione in statu innocentiae, scribit Durandus :
Dicunt quidam, quod in statu innocentiae, feminae peperissent sine virginitatis amissione, quia virginitas maxime pertinet ad dignitatem humanae naturae, cum sit portio angelica, etc. Ergo in statu innocentiae non amitteretur. Qualiter autem hoc esset possibile, dicunt quod ad perfectionem virginitatis duo concurrunt, etc., ut supra in Thoma ex Scripto secundi. In statu demum innocentiae neutro modo fuisset soluta integritas mentis neque integritas corporis, sed fuisset ibi sola membrorum dilatatio, etc., ut supra ex Thoma in prima parte Summae.
Deinde Durandus contra ista sic arguit :
Istud non valet. Virginitas namque ad dignitatem naturae non pertinet absolute, cum sit privatio actus generationis, qui est naturae conveniens, et intentus ab ea ad conservationem speciei. Item, in statu innocentiae non fuisset virginitas licita ; et dato quod licuisset, non tamen fuisset possibile virginem concipere aut parere secundum cursum naturae : quia virginitas est inexperientia delectationum venerearum ; conceptus autem naturaliter non est sine eis. Porro quod dicunt, quod in virginitate sunt duo, videlicet integritas mentis et corporis, quorum utrumque fuisset salvatum in innocentiae statu ; dicendum, quod neutrum : quia integritas mentis quae in virginitate requiritur, est firmum propositum abstinendi a delectatione venerea, et haec integritas se habet formaliter in virginitate ; immunitas vero seu inexperientia delectationum huiusmodi, habet se materialiter : quorum neutrum potuit salvari in actu matrimoniali. Hinc male accipiunt integritatem mentis pro persistentia rationis in actu suo : quia iudicium rationis absorbetur in somno et aegritudinibus multis, ratione quorum nihil deperit virginitati. Male quoque accipiunt materiale virginitatis : non enim hoc est integritas membri corporalis, imo per accidens ad virginitatem se habet. Materia quippe virtutum moralium est aliqua passio animae, et non id quod pure ad naturam corporis pertinet.
Haec Durandus.
Praeterea contuendum, quod specialiter contra Thomam disputare videtur, cuius verba ponit in forma, imo et allegando sic addit :
In Summa, prima parte, quaestione nonagesima octava. Verum inepte, non formaliter, contra Thomam procedit ; et quae contra ipsum inducit, ex ipso Thoma in secunda secundae, quaestione centesima quinquagesima secunda, accepit. Nec Thomas dicit quod ei imponit, hoc scilicet, quod virginitas maxime pertinet ad dignitatem naturae humanae. Hoc etenim sanctus Doctor non dicit tam absolute, neque per hoc probat quod in paradiso non fuisset amissa virginitas quantum ad carnis integritatem, quamvis in Scripto secundi breviter tangat hoc, arguendo ad oppositum sui intenti : nempe ut patuit ibi, concedit quod quoad carnis integritatem, fuisset amissa. Ibidem concedit quoque, quod in paradiso virginitas non fuisset virtus, nec matrimonio praeferenda.
Nec iterum dicit, quod carnis integritas sit materiale in virginitate. Imo probat et tenet contrarium in secunda secundae, quaestione centesima quinquagesima secunda, dicendo :
In delectatione venerea tria considerantur : unum, quod est tantum ex parte corporis, utpote violatio signaculi virginalis ; aliud, in quo id quod est animae coniungitur ei quod est corporis, scilicet resolutio seminis delectationem sensibilem causans ; tertium est solum ex parte animae, puta propositum perveniendi ad delectationem huiusmodi. Quorum primum per accidens se habet ad actum moralem, qui non considerat per se nisi ea quae sunt animae ; secundum vero materialiter habet se ad actum moralem, quia passibiles passiones sunt materia moralium actuum ; tertium vero se habet completive atque formaliter, quoniam ratio moralium in eo quod est rationis seu mentis, completur. Denuo quoque ait ibidem : Integritas membri corporalis per accidens habet se ad virginitatem, in quantum ex hoc quod ex proposito voluntatis abstinet quis a delectatione venerea, manet integritas membri corporei. Unde si per alium modum casu aliquo integritas membri illius perdatur, non magis praeiudicat virginitati, quam si manus aut pes abscidatur. Hinc primo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Membra illa, ut virginalis pudoris signacula, diversis casibus vulnerata, vim perpeti possunt ; et medici opitulantes saluti, aliquando ibi faciunt ea quae horret adspectus. Obstetrix etiam quaedam cuiusdam virginis integritatem manu explorans, dum inspexit, perdidit. Nec opinor quempiam tam stulte sapere, ut huic aliquid putet perisse de sanctitate, quamvis membri illius integritate iam perdita.
Attamen in eadem quaestione Thomas fatetur :
In virginitate est aliquid completivum et formale, videlicet ipsum propositum abstinendi perpetue a delectatione venerea ; materiale vero in virginitate est integritas carnis absque omni experimento venereae delectationis. In quibus verbis non ait absolute, quod integritas carnis, sed integritas carnis ab omni experimento venereae delectationis, est materiale virginitatis, quod iam tactis non obviat.
Cetera Durandi obiecta solvuntur per hoc quod virginitas in statu innocentiae et post lapsum aequivoce sumitur. Virginitas quoque post lapsum dupliciter capitur, utpote stricte seu proprie, et extense. Et definitio illa, quod virginitas est propositum abstinendi perpetue a delectatione venerea, datur de virginitate stricte ac proprie sumpta, cui debetur aureola. Frequenter autem communius extensiusque accipitur pro proposito abstinendi ab omni illicito coitu una cum carnis integritate seu inexperimento : et ita puellae incognitae viris, quamvis nubere proponentes, virgines nuncupantur etiam in Scripturis. Imo quandoque virginitas communissime sumitur pro inexperientia et immunitate saltem exteriori ab omni concubitu, quamvis mens in venerea consenserit.
Obiectorum solutio ex dictis est evidens. Nam et semen quamvis superfluat sustentationi personae, non tamen propagationi consimilis in natura.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, An proles in statu innocentiae fuissent genitae in robore corporis perfectioneque animae.
Quae quaestio plura complectitur. Primum est, an pueri nati, statim fuissent idonei ad gradiendum, ad manducandum, etc. Secundo, an usum rationis protinus habuissent. Tertio, an scientia fuisset eis concreata. Quarto, an etiam gratia gratum faciens ac virtutes.
Quantum ad primum, apparet quod confestim fuissent corpore ad exercitia corporalia satis fortes et apti. Fuissent enim suis parentibus similes, qui in corporali fortitudine sunt plasmati.
Secundo, quoniam ignobilium et irrationalium quorumdam animalium fetus seu pulli, mox ut nati sunt, currunt ad pastum. Si ergo talibus hoc naturaliter est concessum, quanto magis parvulis hominum in gratiosissimo illo innocentiae statu ?
In oppositum est, quod teneritudo et mollities infantilium membrorum hoc non permisisset.
Ad hoc Alexander respondet :
Infirmitas propter quam parvuli in statu naturae lapsae non valent assurgere ad membrorum officia, est poena peccati. Hinc si primi parentes genuissent pueros in statu innocentiae, nati mox habuissent usus et officia quaedam membrorum, ita ut gradi possent et matres sequi, ac iuxta congruentiam opportunitatis status illius quaedam membrorum exercere officia. Absurdum quippe videtur, quod rationalis creatura nunquam vitio incurvata, imo originalis iustitiae rectitudine praedita, modo bestiali contra usum suae naturae incederet, instar puerorum qui nunc manibus ac pedibus repunt. Potest itaque dici, quod infirmitas ista parvulorum est poena peccati, atque deiectioni originalis iustitiae attestatur. Quod sensisse videtur Augustinus libro tertio de Baptismo parvulorum, dicendo : Movet iios, si primi illi parentes non peccassent, utrum tales essent filios habituri qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur : nam propter uteri capacitatem oportuit parvulos nasci ; sed poterat Deus, quod multis quoque pecoribus praestat, illis conferre. Nam fetus illi brutorum, quamvis minutissimi nati, protinus currunt et matres sequuntur ; nec de sugendis uberibus admonentur cura opeve aliena, sed in maternis corporibus ea requirunt et norunt, quamvis abditis locis reposita, ubi mira celeritate reperiunt ea. Econtra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus sunt habiles ad scalpendum ; et non nisi ope nutrientis admotis labiis papillae uberis ingeruntur, nec ubi sint, parvuli sentiunt ; et iuxta se iacentibus mammis, magis possunt esurientes flere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit ista infirmitas corporis. Ecce quod plane dicit, quod haec infirmitas corporis infirmitati congruit mentis.
Nec ita sentire de statu illo difficile debet videri, cum multa maiori admiratione digna ibi accidissent, ut parvulos aetate tenerrimos sine veste, tegumento ac tecto absque omni difficultate quasi feliciter vivere, sine strato et stramento sedere ac decubare, et multa huiusmodi qme nos latent, et vix creduntur, quia contraria sunt in usu. Unde Augustinus nono super Genesim loquens de his quae accidissent homini in statu innocentiae, ait : Qui haec fieri potuisse non credunt, non aliud quam consuetudinem iam post culpam poenamque humanam attendunt. Non autem in eorum genere debemus consistere, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. Potest ergo concedi, quod parvuli in statu illo naturales habuissent usus manuum ac pedum, et linguae ad degustandum ; an vero ad loquendum, non definio, cum loquela per auditum soleat disci. Cum ergo obicitur, quod propter teneritudinem membrorum non potuissent gradi nec figere pedem, nec corpusculi sui pondus deferre ; dicendum, quod quamvis membra habuissent tenera, non tamen passibilia ; ideo nullam sensissent laesionem, quantumlibet fortiter figerent pedem. Cumque corpus fuisset animae omnino subiectum, maiorem ab ea suscepisset firmitatem, ita quod tibiae suffecissent ad corpusculi sustentationem.
Haec Alexander.
Qui istud adhuc multipliciter persuadet. Nam et in paradiso erant fructus diversi diversarum virtutum, quae membra poterant roborare, consolidare similiter ossa.
Porro Bonaventura super his aliter sentit :
Magister, inquiens, narrat hic duas opiniones, nullam pro certo affirmans ; probabiliorem tamen iudicat eam quae dicit parvulos paulatim proficere ad usum membrorum. Teneritudo namque membrorum convenit proli propter bonitatem complexionis congruentiamque naturae. Processus vero et incrementum in talibus naturales, non miraculosi, tunc exstitissent. Nec simile est de brutis, quae durioris sunt complexionis et organizationis minoris.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas :
In hominis (ait) vita est circulatio quaedam, quoniam a defectu incipit, tendens in naturalem ac debitam perfectionem, ex qua rursus descendit et in defectu finitur. Hinc principium hominis quidam defectus consequuntur in pueritia, similiter et finem in senectute. Sed homo ante peccatum, vitae habuisset exordium, quamvis vitae termino caruisset : ideo defectus qui ad finem seu terminum tendunt, ut aegritudines, non fuissent in eo ; defectus vero qui sequuntur originem, nil prohibet fuisse in ipso. Nec fuissent ei in poenam, quoniam nullum inde sensisset incommodum, divina eum providentia gubernante. Aliqui vero verbis Augustini innitentes, aliter respondent, ut patet in littera. Verum cum Augustinus inde nil asserat, probabilius sustinetur quod continet cursus naturae, ubi auctoritas non repugnat Scripturae.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in Summa testatur :
Ea quae supra naturam sunt, sola fide tenemus ; et quod credimus, auctoritati debemus. Hinc in omnibus asserendis sequi debemus rerum naturam naturalemque rationem, praeter ea quae supra naturam sunt, et divina auctoritate traduntur credenda. Cumque pueris mox natis naturale non sit statim habere robur ad gradiendum et operandum, nec Scriptura docet hoc, potius est tenendum quod paulatim crevissent ac profecissent in robore ad actus praefatos.
Haec in Summa.
Idem Petrus.
Consonatque Richardus.
Albertus demum hoc ipsum fatetur :
Si, inquiens, primi parentes in statu innocentiae genuissent, nati sic, per incrementa aetatis ad debitam quantitatem substantiae ac virtutis pervenissent ; usum vero membrorum ad necessarios actus a Creatoris omnipotentia accepissent. Nec illa teneritudo fuisset eis poenalis infirmitas : non enim reputatur infirmitas ipsa carentia roboris, nisi tunc quando debet inesse ; sicut non dicitur caecus, nisi dum vis visiva merito iam inesset. Itaque pueri tunc nati, non confestim habuissent perfectam virtutem in membris, nec perfectam corporis quantitatem ; nihilo minus ad quosdam necessarios usus ad quos sufficit tenera aetas imperfectaque virtus, usum habuissent membrorum.
Haec Albertus.
Consentit et Scotus : Nervi, dicens, parvulorum illorum non fuissent primo apti ad motum processivum, sed successive.
Praeterea verius reor, quod infantuli tunc nati non habuissent statim fortitudinem corporalem in nervis, ossibus et carnibus suis, in cruribus, tibiis, manibus ac spiritibus ad ambulandum et operandum ; attamen in omnibus his multo celerius et efficacius profecissent, quam modo : primo, ex meliori et fortiori complexione, atque maiori vivacitate naturae ; secundo, ex maiori praedominantia animae super corpus ; tertio, virtute alimentorum arborum paradisi, quarum vires multiplices, efficacissimae, et nobis pro maxima parte ignotae sunt.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, An parvuli fuissent nati in cognitione intellectuali perfecti.
Videtur quod sic, quia primis parentibus fuit connata scientia, ergo et posteris connata fuisset.
Rursus, sicut probatum est, verisimile est quod mox vires corporales et usum habuissent membrorum ; sed non minus fuissent perfecti in anima quam in corpore.
In oppositum est, quod anima corpori ad hoc unitur, quatenus per corpus scientiam ac virtutes venetur : cum enim anima sit corporis finis, propter bonum suum coniungitur corpori.
Ad hoc Thomas respondet :
Sicut Magister ait in littera, oportet positionem de perfectione mentis consonare positioni de perfectione corporis puerorum hominis protoplasti. Idcirco qui dicunt quod corpora illorum mox post nativitatem habuissent vires et robur ad exercitia corporalia, dicere habent quod intellectus ipsorum statim fuisset repletus scientia. Sed quia iam diximus quod paulatim in viribus corporis et motibus eius profecissent, etiam respondemus quod ad scientiam successive pervenissent. Inter alia etenim corporis membra cerebrum humidissimum est. Unde si propter humiditatem aliorum membrorum habere non potuissent officia eorumdem, multo minus plenum usum imaginativae virtutis, cuius organum est in anteriori cerebri parte. Abundantia quippe humiditalis confusionem parit phantasmatum, ut patet in ebriis, ex multis vaporibus ad caput scandentibus. Phantasmatibus vero turbatis, impeditur operatio rationis. Hinc pueri primo habent notitiam quamdam in generali universalium indistincte, ex quo paulatim ad determinatas proficiunt cognitiones. Nam ut primo Physicorum habetur, primo omnes viros nominant patres, omnesque feminas matres, postea determinant unumquodque.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in Summa, quaestione centesima prima, effatur :
In his quae supra rationem sunt, soli auctoritati creditur ; qua deficiente, rationem sequi debemus. Cumque naturale sit homini per sensus adipisci scientiam, pueri in statu innocentiae non nascerentur perfecti scientia, sed eam absque difficultate processu temporis aequisivissent inveniendo seu addiscendo. Primo autem parenti scientia fuit innata tanquam patri ac instructori suae posteritatis. Pueri quoque non habuissent ignorantiam proprie, cum ignorantia sit privatio scientiae debitae inesse ; et illa in posteris est poena et effectus originalis peccati. Sed fuisset in illis nescientia, quam divinus Dionysius etiam in angelis ponit. Verumtamen pueri habuissent sufficientem scientiam ad dirigendum se in actibus iustitiae, secundum quod ad eos pertinuisset. Universalia quoque principia iuris et primorum principiorum habitus, fuissent in eis multo praeclarius quam in pueris post ruinam.
Haec idem in Summa.
At vero Petrus :
Omnem (inquit) rectum appetitum praecedit rectum rationis iudicium. Pueri autem in statu primo fuissent nati in originali iustitia, et in quadam perfectione affectus respectu agendorum : ergo et in perfectione intelleetus ad videndum agenda. Sed utrum perfectio ista esset in habitu tantum aut in actu etiam seu usu, est duplex opinio : quia dicentes quod mox habuisseut perfectum usum membrorum, dicunt quod et perfectum mox habuissent usum rationis et voluntatis. Alii dicunt eum Magistro, quod nec habuissent perfectum usum membrorum nec rationis : quod probabilius reputatur. Itaque sicut nascerentur in originali iustitia quantum ad habitum, non seeundum usum, ita de scientia est dicendum.
Haec Petrus.
Quae responsio si intelligatur de habitu cognoscitivo communi, qui appellatur habitus principiorum speculabilium, videtur concordare cum Thoma ; si autem de habitu scientiarum in speciali, plus adscriberet illis quam Thomas.
Richardus vero :
Aliqui (ait) affirmant, quod parvuli non fuissent nati eum perfectione scientiae, nec quoad habitum, nec quoad actum ; sed in processu temporis aequisivissent scientiam, inveniendo vel addiscendo sine difficultate. Quibus videtur Hugo favere primo libro de Sacramentis, dicendo : Id potius approbamus, ut primus homo credatur perfectus mox factus sensu et corpore ; nascituros vero ex illo, per intervalla temporum tam in sensu animi quam in statura corporali incrementa sumpturos. Alii dicunt, quod sicut pueri in Baptismo virtutes recipiunt quantum ad habitum, non quoad usum ; sic parvuli, in statu innocentiae, nati fuissent perfecti in scientia naturalium rerum, quoad habitum, non quoad actum.
Haec Richardus.
Responsio quoque Alberti perbrevis, videtur responsioni Thomae conformis, sicut et responsio Bonaventurae ; qui de hac re nihil hic superaddunt. Qui autem aliam opinionem sequi eligeret, dicere posset quod naturalis humiditas in pueris illis fuisset celerrime temperata, quemadmodum teneritudo mollitiesque membrorum consolidata, iuxta praetacta.
Praeterea super his scribit Alexander diffusius :
Parvuli, inquiens, iu suae nativitatis primordio illuminationem aliquam cognitionis atque scientiae absque dubio habuissent. Si enim natura non deficit in necessariis, prout de ea communiter sumpta ait Philosophus, multo fortius natura illa tam sublimiter instituta non defecit in illuminatione necessaria intellectui ad iudicandum, sicut non defuit ei rectitudo voluntatis et aequitatis ad appetendum et respuendum. Rectum enim appetitum voluntatis praecedit rectum iudicium rationis. Sic et rectitudinem iustitiae praeit illuminatio scientiae. Quemadmodum ergo indubitanter dici oportet, quod filii Adam affectus rectitudinem habuissent tam quoad commoda, quam quoad honesta ; sic ponendum est, quod respectu utrorumque, parvulus statim cum nasceretur, haberet illuminationem scientiae, per quam habilis, idoneus et expeditus consisteret ad talia discernenda, ne per ignorantiam aut errorem affectus in aliquo deviaret.
Verum si ultra procedatur ad illius illuminationis atque scientiae usum et statum, difficile est determinare. Quibusdam namque videtur quod parvuli statim habuissent usum rationis, quia in eis corpus animam non gravasset ; profecissent tamen in scientia per experientiam, quemadmodum in virtutibus per obedientiam. Alii putant quod parvuli non statim habuissent usum rationis, sicut nec in matrum visceribus, et hoc propter humiditatem, etc. Quid horum verius sit, difficile est videre. Possumus tamen sine praeiudicio mediam viam tenere, dicendo quod parvuli protinus cognovissent quae eorum naturae essent consona aut nociva, et hoc per naturalem industriam, cum et agnellis hoc ipsum concessum sit. Quantum vero ad quaedam quae spectant ad rationem honesti, ut est distinctio praeceptorum et cultuum quibus Deus est venerandus, apparet probabile quod usus cognitionis horum fuisset in ipsis dilatus, quamvis non absurde possit concedi, quod ad haec cognoscenda, habitus fuisset ipsis innatus seu datus.
Haec Alexander.
Scotus breviter dicit quod primo fuissent nescii.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur, An parvuli fuissent nati in originali iustitia.
Quod sic, videntur Anselmus et alii multi sensisse. Deus etenim infinite ac naturaliter bonus et pius, non est pronior vindicare quam misericordiam exercere : imo miserationes eius super omnia opera eius ; sed propter transgressionem primorum parentum privavit posteros eorum originali iustitia, in tantum quod nascuntur in originali peccato : ergo multo plus propter primorum parentum obedientiam contulisset eorum posteritati originalem iustitiam.
Insuper Anselmus libro de Conceptu virginali testatur : Si Adam ad eos quos generaturus erat, nequivisset iustitiam suam perducere, nequaquam potuisset eis iniustitiam suam transmittere. Multa his consimilia ait hinc inde Anselmus, et alii quidam.
Quibus obviare videtur quod libro de Sacramentis asserit Hugo : Si primus homo in bono perstitisset, generaret filios sine peccato, non tamen necessarie heredes paternae, iustitiae.
Circa haec multa occurrunt dicenda. Primo, an pueri nati fuissent in iustitia originali. Secundo, an nati fuissent in iustitia gratuita seu gratum faciente. Tertio, an nati fuissent in iustitia confirmata seu confirmante ; an etiam in caritate et gratia.
Ad quorum primum Alexander respondet :
Dici potest, secundum Anselmum, quod si primi parentes stetissent, filios genuissent heredes paternae iustitiae. Atque ad auctoritatem Hugonis dicendum, quod paterna iustitia non descendisset ad filios hereditarie. Illud namque fertur hereditarie descendere ad prolem, quod habent filii a patre domino et possessore, iure filiationis. Illi autem filii non hereditarent gratuita dona parentum, tanquam a dominis et possessoribus, sed potius a gratia Conditoris. Nempe ut fatetur Anselmus, in hoc apparet magnitudo bonitatis Dei et plenitudo gratiae eius, quod qualis exstitit primus homo iustitia et felicitate, tales genuisset : non quod ex sola propagatione tales exsisterent, sed quoniam propagati, dono Dei essent tales. Siquidem omne donum gratuitum gratum faciens, est immediate a Deo tanquam a causa efficiente.
Verumtamen sunt quidam tenentes contrarium, utpote filios non fuisse futuros heredes paternae iustitiae. Quod videtur Hugo sentire, sic dicens : Sunt qui credunt veraciter asserendum, quod si primus homo non peccasset, non nisi bonos filios genuisset, nemoquo omnium qui ex eius carne nascerentur, damnaretur. Tamen hoc merito quaeritur, an primi hominis obedientia omnibus posteris eius sufficere debuisset ad meritum, an singuli quique temporibus suis post eum, quemadmodum ipse primus probatus est, sive eiusdem sive alterius euiusque mandati obedientia probandi fuissent. Et potest fortassis non absurde credi, quod idem mandatum quod primo parenti datum est, posteri quoque eius observare debuerunt, ut singuli propria obedientia probarentur, ac pro propriis meritis glorificarentur.
Ad secundum Alexander respondet, quod filii non fuissent heredes paternae iustitiae, de gratuita loquendo iustitia. Et si obiciatur quod Adam transmisit posteris demeritum damnationis peccando, ergo stando transmisisset eis meritum salvationis ; dicendum, quod stando aliquid posteris meruisset per modum congrui, non condigni. Hinc Hugo : Credi potest, quod prima observata obedientia causa fuisset gratiae adiutricis in omnes sequentes, et ipsam obedientiam obediendo sectantes.
Deinde respondet ad tertium :
Si primi parentes stetissent, genuissent (secundum Anselmum) filios heredes paternae iustitiae, quantum ad iustitiam confirmatam. Unde Anselmus libro Cur Deus homo : Quamvis nondum proveherentur ad illam angelorum aequalitatem ad quam perventuri erant, in illa tamen qua erant iustitia, si tentati praevaluissent, ita confirmarentur cum omni sua propagine, ut ultra peccare non possent : quemadmodum quoniam victi peccaverunt, ita sunt infirmati, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non valeant. Quis etenim audeat dicere, plus valuisse iniustitiam ad ligandum in servitute, quam valeret iustitia ad confirmandum in spiritus libertate ? Unde videtur quod si Adam stetisset, nullus de posteris eius periisset : quod non videtur, nisi confirmati essent. Et hoc videtur ab Augustino haberi quartodecimo de Civitate, quo ait : Nulli de posteris primorum parentum fuissent morituri, nisi primi parentes peccassent. Hinc Boetius de Fide Christiana : Quoniam angelorum numerum imminutum noluit Deus conditor permanere, formavit ex terra hominem, atque spiritu vitae animavit, eumque praefixa lege in deliciis constituit paradisi, ut si sine peccato manere vellet, tam eum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret.
Haec Alexander.
Quid autem sentiat de hoc, an primus homo vel posteri eius in caritate et gratia gratum faciente formali sint, patuit supra, et infra forsan tangetur.
Bonaventura vero de hac quaestione originalis iustitiae in posteris Adae, non scribit hic.
At vero sanctus Doctor circa haec scribit :
Sicut ait Philosophus secundo de Generatione, in generatione est circulatio quaedam quae non redit in idem numero, sed ad idem specie. Homo enim generat hominem : non se, sed alium. Hinc generatum generanti in omnibus assimilatur quae ad naturam pertinent speciei, nisi adveniat impedimentum, sicut in monstris ; non autem assimilatur in proprietatibus quae consequuntur individuum ratione individui. Et quamvis interdum contingat quod in aliquibus proprietatibus etiam personalibus assimiletur filius patri, hoc tamen est in accidentibus corporalibus, ut quod albus generat album, podagricus podagricum ; non autem in perfectionibus animae generat similem sibi actu, ut grammaticus grammaticum, sed forte seeundum aptitudinem tantum, secundum quod ex corporis complexione unus est aptior ad scientiam vel virtutem sui patris quam alterius. Itaque agnoscendum, quod duplex est iustitia quae primo homini poterat convenire. Una originalis, quae fuit secundum ordinem debitum corporis sub anima, inferiorumque virium sub superiori, et superioris sub Deo. Haec iustitia ordinavit humanam naturam in sui primordio ex dono divino : ideo talem iustitiam in filios transfudisset. Alia est iustitia gratuita, quae meritorios elicit actus : de qua est duplex opinio. Una, quod primus homo in solis naturalibus sit creatus : sicque ad talem iustitiam requirebatur (ut apparet) praeparatio quaedam per actus personales, atque secundum hoc talis iustitia fuit proprietas personalis et ex parte animae ; idcirco in posteros non fuisset transfusa, nisi secundum aptitudinem tantum. Alii dicunt, quod homo in gratia est creatus : sicque videtur quod donum gratuitae iustitiae sit collatum naturae humanae ; unde in transfusione naturae simul transfusa fuisset gratia ista. Nec gratia seu iustitia fertur in posteros propagari, quasi per seminalem virtutem filii gratiam consequerentur, sed quia cum transfusione naturae, cui ex provisione divina gratia debebatur seu competebat, gratia simul infusa fuisset secundum unam opinionem. Denique peccatum non transit a primo parente in posteros per modum demeriti, quasi ipse omnibus meruerit mortem infectionemque culpae, sed per modum traductionis consequentis traductionem naturae. Non enim unius personae actus toti naturae mereri potest aut demereri, nisi limites humanae transcendat naturae, ut patet in Christo, qui est Deus et homo. Propterea a Christo nascuntur filii gratiae non per traductionem carnis, sed per meritum actionis ; ab Adam vero nascuntur filii irae per propagationem, non per demeritum. Sicque intelligitur illud Apostoli : Per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors.
Si praeterea obiciatur quia impossibile est poenam esse sine culpa ; sed poena originalis peccati est carentia visionis divinae. Cum ergo in statu innocentiae homines sine peccato originali nati fuissent, habuissent meritum visionis divinae, quod haberi nequit nisi per gratiam : ergo nati fuissent in gratia gratificante atque iustitia gratuita.
Rursus, homo per peccatum necessitatem peccandi incurrit. Ergo si perstitisset in iustitia, confirmatus fuisset, quia secundum Anselmum, oportuit ut qualis exstitit ipse, tales filios generaret : ergo et omnes fuissent in iustitia confirmati mox a sua nativitate, ut peccare non possent.
Dicendum ad primum, quod divinae carentia visionis dupliciter sumitur. Primo, negative, sicque non est poena, sed naturalis defectus, quoniam cuilibet convenit creaturae ex se non habere virtutem seu meritum ascendendi ac pertingendi ad beatificam visionem. Secundo, privative, et ita est poena, prout importat obnoxietatem ad non videndum Deum.
Ad aliud respondendum, quod videtur probabile quod Adam quamvis in prima tentatione perstitisset, nondum statim confirmationem iustitiae fuisset adeptus ; sed quando in spiritualem vitam fuisset translatus, simul immortalitatem accepisset in corpore, atque iustitiae confirmationem in anima. Quod ergo dicitur peccando incurrisse necessitatem peccandi, intelligitur de veniali peccato, quod non opponitur caritati seu gratiae, sed accidenti ipsius, puta fervori ; necessitatem vero peccandi mortaliter, homo etiam in peccato mortali exsistens non habet, nisi peccare intelligatur in peccato esse, sicut videre dicitur visum habere. Non enim qui in peccato est, potest per se non esse in peccato, ita ut possit per se sine gratiae infusione a peccato resurgere. Nec sequitur, si homo post peccatum quod habet, non potest in peccato non esse, quod et exsistens in gratia non possit in gratia non esse : quoniam homo per se potest peccare, non autem resurgere. Si tamen concedatur quod Adam confirmatus fuisset in gratia, statim devicta prima tentatione, adhuc non sequitur quod filios confirmatos in gratia generasset, quia hoc consequebatur actus ipsius personales, sicque fuit perfectio pertinens ad personam, quam non oportuit in eius filios propagari : quemadmodum si gratiam prophetiae vel virtutem agendi miracula habuisset, non sequitur quod filii eius habuissent huiusmodi dona.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione centesima, videtur de his aliter partim sensisse :
Quidam, inquiens, dicunt quod pueri non fuissent nati eum iustitia gratuita, quae est merendi principium, sed eum originali iustitia. Verum cum radix originalis iustitiae, in cuius rectitudine factus est homo, consistat in supernaturali subiectione rationis sub Deo, quae subiectio est per gratiam gratum facientem, necesse est dicere quod si pueri nati fuissent in originali iustitia, quod etiam nati fuissent in gratia, sicut et primus homo.
Insuper non videtur possibile quod pueri in statu innocentiae fuissent nati in iustitia confirmati : quia in sua nativitate non habebant plus perfeetionis quam eorum parentes in statu generationis. Parentes vero quamdiu genuissent, non fuissent confirmati in ipsa iustitia : quia ex hoc rationalis creatura in iustitia confirmatur, quod beata per apertam Dei visionem efficitur. Quod dico secundum legem communem, quoniam ex privilegio speciali secus esse potest, ut certum est de gloriosissima Virgine Dei matre. Demum quam cito Adam ad illam beatitudinem pervenisset, qua Deum per essentiam cerneret, efficeretur spiritualis in mente et corpore, et animalis vita in eo cessaret, in qua sola generationis usus fuisset. Hinc constat quod parvuli non naseerentur in iustitia confirmati.
Et si obiciatur illud Gregorii super Iob : Si primum parentem nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se gehennae filios generaret ; sed qui nunc salvantur per Redemptorem, soli ab illo electi vascerentur : dicendum, quod si Adam non peccasset, non generaret ex se filios gehennae, ita quod ab ipso non contraherent peccatum, quod est causa gehennae ; sed quod non fierent filii gehennae, non esset ex hoc quod essent in iustitia confirmati, sed ex providentia Dei, per quam praeservarentur a peccato immunes.
Haec Thomas in Summa.
Petrus vero sequitur responsionem Thomae in Scripto, non eam quam ponit in Summa, et addit :
Quamvis modo non sit medium inter culpam et gratiam, eo quod eum altera earum nascimur, esset tamen medium in statu innocentiae, ut fuit in angelis, si scilicet dicantur in naturalibus tantum creati.
His concordans Richardus :
Quamvis, ait, originalis iustitia non fuit ex principiis naturae causata, fuit tamen primis parentibus data, non in quantum erant singulares personae, sed in quantum erant in eis omnia speciei suae individua in virtute. Sicque in ipsis primis parentibus fuit data toti naturae humanae : propter quod originale peccatum illi contrarium, appellatur peccatum naturae. Ideo rationabile fuit, parvulis communicari illam iustitiam. Nec tamen fuissent confirmati in ea, sed potuissent peccare et non peccare, quousque fuissent translati ad gloriam. Forsitan tamen nullus eorum peccasset : quod videtur Gregorius sensisse, dicens quod filios gehennae non genuissent nisi peccassent. Nec obest quod exstitit donum supernaturale seu habitus supernaturalis per quem inferiora in homine superioribus erant subiecta, seu debitus ordo naturalium inter se et ad Deum.
Haec Richardus.
Idem Albertus, qui addit :
Quamvis Adam non peccasset, nullatenus tamen iustitiam gratuitam in posteros transfudisset, quoniam in carnali transfusione transfundi non potest quod neque per causam, neque per formam in carne est. Gratuita autem iustitia nequaquam in carne est ut in causa aut subiecto : imo in solo Deo est tanquam in causa, atque in spiritu creato angelico aut humano sicuti in subiecto. Nec fuissent primi parentes nec posteri eorumdem confirmati in bono, quamdiu mansissent in statu illo in quo fuerant viatores. Nec est simile de angelo et homine : quia in angelo confirmatio sequitur conversionem in Deum, sed in homine sequitur mortem, in statu peccati, aut translationem in caelum, in innocentiae statu.
Haec Albertus.
Durandus vero sequitur positionem Thomae in Summa, videlicet quod parvuli fuissent nati tam in originali quam gratuita seu infusa iustitia, nec tamen in ulla earum confirmati.
Hannibal autem testatur, quod cum iustitia gratuita ex mera liberalitate divinae dependeat voluntatis, non potest efficax ratio assignari ad probandum aliquid horum, ut quod fuerint vel non fuerint nati in ea.
Postremo Scotus interrogat hic, utrum in statu innocentiae fuissent illi solummodo geniti, qui nunc sunt electi. Videtur quod non, quoniam aliqui nunc electi ex reprobis nati sunt ; sed tunc non fuissent reprobi : ergo nec filii eorum.
Dico, quod soli nunc electi, fuissent in innocentiae statu nati, quia (ut ait Gregorius) si primum parentem nulla peccati rubigo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret. Et ratio huius est, quoniam omnis ordinate volens, post volitionem finis, vult id quod est immediatius atque vicinius fini. Cumque Deus sit ordinatissime volens, primo vult se ipsum seu propriam bonitatem ut finem supremum ; deinde vult aliis suae bonitatis beatificam communicationem, deinde gratiam quae ordinatur et ducit ad finem summum ; deinceps vult ipsum beatum seu beatificandum esse, nasciturum a tali parente. Cum ergo prius sint beatificandi determinati, quam quod a talibus nascantur parentibus, per quoscumque nascantur parentes, ex quo habent rationem posterioris ipsi parentes in ordine volitorum, non poterunt variare beatificandos divina auctoritate determinatos. Hinc dico, quod homo numero idem non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus organicum, potuit esse filius Adae et filius Abrahae ; et ex quocumque horum duorum fuisset, idem numero exstitisset, quia si nihil de substantia filii sit de substantia patris, sed totum de menstruo, ut vult Philosophus secundo de Generatione animalium ; vel si ibi concurrat semen viri cum isto semine mulieris : dico tamen quod eadem materia ex qua iste generatur, quae fuit in statu naturae lapsae sub forma alimenti talis, ut panis, potuit esse in statu innocentiae sub alia forma, pomi, sive huiusmodi ; nec requiritur ultra numeralis identitas causae efficientis, ut declarari faciliter potest in multis exemplis.
Haec Scotus.
Quaeri etiam potest, an si primi parentes non peccassent, ipsi cum sua posteritate tamdiu vixissent in paradiso, quousque completo numero hominum electorum, omnes simul transferrentur in caelum empyreum, an potius successive, ita quod patribus succederent filii. Quam quaestionem Augustinus super Genesim relinquit sub dubio, Magister quoque in textu.
Porro Bonaventura respondet, probabilius esse quod successive fuissent translati. Primo, quoniam magnum esset dispendium patribus, tamdiu differri a gloria quousque electorum numerus impleretur. Secundo, quoniam spes quae differtur, affligit animam : sicque ex tanta dilatione boni optati, fuisset in eis (ut apparet) afflictio. Tertio, cum tam innumerabilis sit numerus hominum electorum, non videtur quod omnes pariter possent in paradiso terrestri decenter locari.
Alberto autem apparet probabilius esse quod omnes simul fuissent translati, ne filii ex translatione parentum desolationem haberent. Fatetur tamen quod visiones aut responsiones Esdrae quarto libro, magis videntur consentire in hoc quod successive fuissent assumpti. Quaerit namque cur omnes homines non sunt simul producti, et respondet quod terra universos simul non contineret.
Videtur demum responsio Bonaventura ; conveniens, praesertim quoniam Deus omnipotens in providentia sua aeterna quemlibet electorum ad certum elegit ac praeordinavit gradum praemii ac salutis ; quam felicitatis mensuram cum promeruerit, homo, tollit eum Deus de saeculo isto ; totum autem tempus conversationis in paradiso fuisset tempus peregrinationis seu viationis, ac per consequens tempus merendi. Si ergo priores mansissent ibi usque ad novissimos, multum vehementer tempus merendi prae aliis accepissent, et viderentur in praemio nimis excedere illos.
Denique de translatione parentum ad paradisum caelestem, filii multo plus habuissent materiam ac incitamentum consolationis quam desolationis, cum nec ipsi parentum solatio indigerent, certique essent de tanta glorificatione patrum suorum.
